Nicolaus de Lyra

Capitulum 34

Numérotation du verset Gn. 34,1 

Egressa est autem Dina
filia Lie1 ut videret mulieres regionis illius;
1 Lie] regis P14417
Numérotation du verset Gn. 34,2 

Quam cum vidisset2 Sichem, filius Emor Evei
2 vidisset] videret G* ΣO
princeps terre illius, adamavit
eam3 et rapuit et dormivit cum illa
3 eam Rusch ] om. Weber
vi opprimens virginem.
Numérotation du verset Gn. 34,3 

Et conglutinata
est anima eius cum ea
tristemque blanditiis delinivit.
Numérotation du verset Gn. 34,4 

Et pergens ad Emor patrem suum: Accipe mihi, inquit, puellam hanc coniugem.
Numérotation du verset Gn. 34,5 

Quod cum audisset Iacob absentibus filiis et in pastu pecorum occupatis4 siluit donec redirent.
4 pecorum occupatis Rusch ] inv. Weber
Numérotation du verset Gn. 34,6 

Egresso autem Emor patre Sichem ut loqueretur ad Iacob
Numérotation du verset Gn. 34,7 

ecce filii eius veniebant de agro.
Auditoque quod acciderat irati sunt valde eo quod fedam rem esset operatus in Israel et violata filia Iacob rem illicitam perpetrasset.
Numérotation du verset Gn. 34,8 

Locutus est itaque Emor ad eos:
Sichem filii mei adhesit anima filie vestre. Date eam illi uxorem
Numérotation du verset Gn. 34,9 

et iungamus vicissim conubia: filias vestras tradite nobis et filias nostras accipite
Numérotation du verset Gn. 34,10 

et habitate nobiscum.
Terra in potestate vestra est, exercete, negotiamini et possidete eam.
Numérotation du verset Gn. 34,11 

Sed et Sichem ad patrem et5 fratres eius ait: Inveniam gratiam coram vobis et quecumque statueritis dabo.
5 et Rusch ] + ad Weber
Numérotation du verset Gn. 34,12 

Augete dotem munera postulate,
libens tribuam quod petieritis. Tantum date mihi puellam hanc uxorem.
Numérotation du verset Gn. 34,13 

Responderunt filii Iacob Sichem et patri eius in dolo, sevientes ob stuprum sororis:
Numérotation du verset Gn. 34,14 

Non possumus facere quod petitis nec dare sororem nostram homini incircumciso quod illicitum et nefarium est apud nos.
Numérotation du verset Gn. 34,15 

Sed in hoc valebimus federari si esse volueritis nostri similes et circumcidatur in vobis omnis6 masculini sexus
6 omnis Rusch ] omne Weber
Numérotation du verset Gn. 34,16 

tunc dabimus et accipiemus mutuo filias nostras ac vestras et habitabimus vobiscum erimusque unus populus.
Numérotation du verset Gn. 34,17 

Si7 autem circumcidi nolueritis, tollemus filiam nostram et recedemus.
7 si Rusch ] sin Weber
Numérotation du verset Gn. 34,18 

Placuit oblatio eorum Emor et Sichem filio eius
Numérotation du verset Gn. 34,19 

nec distulit adolescens quin statim quod petebatur expleret. Amabat enim puellam valde et ipse erat inclitus in omni domo patris sui.
Numérotation du verset Gn. 34,20 

Ingressique portam urbis, locuti sunt populo:
Numérotation du verset Gn. 34,21 

Viri isti pacifici sunt
et volunt habitare nobiscum. Negotientur in terra et exerceant eam que spatiosa et lata indiget cultoribus8. Filias eorum accipiemus uxores et nostras illis dabimus.
8 indiget cultoribus Rusch ] inv. Weber
Numérotation du verset Gn. 34,22 

Unum est quod differtur tantum bonum, si circumcidamus masculos nostros ritum gentis imitantes
Numérotation du verset Gn. 34,23 

et substantia eorum et pecora et cuncta que possident nostra erunt. Tantum in hoc acquiescamus et habitantes simul unum efficiamus9 populum.
9 efficiamus Rusch ] efficiemus Weber
Numérotation du verset Gn. 34,24 

Assensi sunt omnes circumcisis cunctis maribus.
Numérotation du verset Gn. 34,25 

Et ecce die tertio, quando gravissimus vulnerum dolor est, arreptis duo filii Iacob10 Simeon et Levi fratres Dine gladiis, ingressi sunt urbem confidenter interfectisque omnibus masculis.
10 filii Iacob Rusch ] inv. Weber
Numérotation du verset Gn. 34,26 

Emor et Sichem pariter necaverunt, tollentes Dinam de domo Sichem sororem suam.
Numérotation du verset Gn. 34,27 

Quibus egressis irruerunt super occisos ceteri filii Iacob et depopulati sunt urbem in ultionem stupri.
Numérotation du verset Gn. 34,28 

Oves eorum et armenta et asinos cunctaque vastantes que in domibus et in agris erant,
Numérotation du verset Gn. 34,29 

parvulos quoque et uxores eorum duxerunt11 captivas.
11 duxerunt Rusch Edmaior. ] duxere Weber
Numérotation du verset Gn. 34,30 

Quibus perpetratis12 audacter Iacob dixit ad Simeon et Levi: Turbastis me et odiosum fecistis Chananeis et Pherezeis habitatoribus terre huius. Nos pauci sumus, illi congregati percutient me et delebor ego et domus mea.
12 perpetratis Rusch ] patratis Weber
Numérotation du verset Gn. 34,31 

Responderunt: Numquid ut scorto abuti debuere sorore nostra?

Capitulum 34

Numérotation du verset Gn. 34,1 
differentia
marg.| {LYR#T#.1} De differentia ab hebrea veritate, Ed1507, f. 10va
marg.| .1. Egressa est autem Dina filia Lie etc. Hic consequenter describitur, quid passus sit Iacob a Sichimitis. Ubi primo describitur scelus per Dine violationem. Secundo dolus ex mutua collocutione ibi :   Locutus est itaque Hemor. Tertio scelus ex circumcisorum interfectione,ibi :   Et ecce die tertio. Quarto metus ex vicinorum congregatione,ibi :   Quibus perpetratis. Circa primum describitur ipsius Dine vaga curiositas, cum dicitur. {362}   Egressa est autem etc. De domo paterna, ubi tamquam verecunda iuvencula deberet stare clausa.
marg.| .2. Ut videret mulieres etc. Dicit enim Iosephus, quod in civitate erat solemnitas, ideo videre volebat illa dies mulieres ornatas et emere similia ornamenta.
marg.| .3. Quam cum vidisset Sichem etc. Qui erat princeps civitatis, et erat primogenitus, propter quod debebatur ei hereditarie principatus.
marg.| .4. Et rapuit. per potentiam suam.
marg.| .5. Et dormivit cum illa vi opprimens etc. eam carnaliter cognoscendo.
marg.| marg.| {363} .1. Vi opprimens virginem, propter quod non fuit ibi simplex fornicatio sed raptus et stuprum.
marg.| .2. Et conglutinata est anima eius cum etc. eam nimis ardenter et inordinate diligendo.
marg.| .3. Tristemque blandit iis delinivit id est verbis ipsam pacificantibus. Que autem fuerint illa verba, non exprimitur : sed Hebrei dicunt quod referebat ei magnitudinem potentie sue, promittens se eam accipere in uxorem, et quod sic faceret eam maiorem dominam, quam pater eius, et fratres facere potuissent.
marg.| .4. Quod cum audivisset Iacob scilicet suam raptam, et violatam.
marg.| {364} marg.| .5. Siluit, donec redirent. Dissimulando prudenter. quod non poterat emendare. Cetera patent.
marg.| .6. Locutus est itaque. Hic describitur dolus ex mutua collocutione, quia ipsis scilicet Hemor et Sichem petentibus veraciter Dinam pro matrimonio, responderunt filii Iacob dolose quod consentirent matrimonio, si omnes masculi civitatis circumciderentur : cogitantes tunc invadere civitatem, quando viri non possent se defendere. et consenserunt in hoc Hemor et Sichem filius eius, et confidentes de veritate verborum filiorum Iacob, et sic induxerunt populum civitatis ad circumcisionem. Et patet littera usque ibi :
marg.| .7. Et substantia etc. Istud non erat in pacto, sed hoc dixerunt, ut facilius inclinarent populum ad circumcisionem.
marg.| Vel aliter potest sic intelligi : {365} Nostra erunt, quia sicut communicabimus cum eis in matrimoniis coniungendis, ita et in bonis. Bona enim amicorum nostrorum dicuntur nostra secundum Philosophum lib. Ethic. Hebrei autem aliter exponunt communiter istam partem, dicentes quod filii Iacob nullam dolositatem fecerunt. Et quod supra dictum est. Responderunt in dolo, dicunt caute vel prudenter, quia dictio Hebraica que ibi ponitur, est equivoca, et accipitur aliquando pro dolo, et aliquando pro cautela bona. Volebant enim populum civitatis inducere ad ritum circumcisionis, non cogitantes tunc eos interficere, sed societatem cum eis inire sed Hemor et Sichem dolum fecerant, quia predixerunt populo civitatis, quod omnia bona Iacob et filiorum eius essent ipsorum, simpliciter. et sic exponunt :   Cuncta que possident nostra erunt, non per amicitie communicationem, sed per eorum subiectionem in servitutem et per hoc volebant eos facere servilis conditionis quod intelligentes filii Iacob, moti sunt ad tractandum de interfectione eorum, quia non servanti fidem non est fides observanda. Sed contra hoc videtur, quia Iacob infra xlix. a. Increpat Symeon et Levi, vocans eos vasa iniquitatis bellantia, quod communiter exponitur a doctoribus nostris de interfectione Sichimorum, et notantur in hoc facto de dolo propter quem increpantur a patre. Dicendum quod aliqui Hebrei contradicentes communiter dicte expositioni istius passus, exponunt illud de dolo eorum contra Ioseph, ut videbitur quando erimus in illo loco. Alii autem Hebrei exponunt illud partim de Ioseph, et partim de Sichimitis, sed dicunt quod pater non increpat eos de dolo erga Sichimitas, sed de nimia crudelitate. Unde dixit infra xlix. a.   Maledictus furor eorum etc. sed illa expositio non videtur consonare fini huius capitulo Ubi cum Iacob increparet filios de interfectione {366} Sichimitarum, non excusaverunt se per hoc quod Hemor et Sichem mutassent pactum, et vellet eos redigere in servitutem, sed solum per violentiam factam sue sorori, et tamen non est verisimile quod ipsi tacuissent si fuisset verum.
marg.| .1. Et ecce etc. Hic consequenter describitur scelus de interfectione circumcisorum, ex quo enim receperat circumcisionem, nec fecerant fraudem, ut supra dictum est, secundum expositionem doctorum catholicorum pessime fecerunt interficiendo illos. Secundum autem Hebreos non fecerunt malum, quia excusant eos modo supra dicto. Quantum tamen ad factum occisionis littera uniformiter exponitur secundum utramque opinionem, cum dicitur,   Et ecce die tertio. Circumcisi enim gravius affliguntur ex circumcisione tertia die quam prima die, et ideo usque ad illam diem distulerunt eos invadere.
marg.| .2. Arreptis duo etc. Licet enim ipsa haberet alios fratres, non solum ex parte patris, sed etiam matris, tamen isti vocantur hic fratres Dine quia magis ostenderunt se dolore de eius violatione, quam alii. Nec est intelligendum quod fuerint soli in occisione Sichimitarum, imo cum eis fuerunt famuli et alii fratres eorum eis assistentes, sicut patet infra.
marg.| .3. Quibus egressis scilicet de domo Sichem.
marg.| .4. Irruerunt super occisos ceteri etc. Ad accipiendam predam et patet littera.
marg.| .5. Quibus patratis. Hic describitur metus ex congregatione vicinorum Timebat enim Iacob ne populi circumstantes, qui erant amici Sichimitarum, congregarentur, et ipsum cum filiis et familia persequerentur et delerent, sed perterriti a Deo, non fecerunt, ut habetur c. seq. Et patet littera. Sciendum tamen quod hoc scilicet   Quibus patratis audacter  : non est in hebreo, sed est additum a translatore. sed incipit versus, Et dixit Iacob.
Numérotation du verset Gn. 34,moraliter 
marg.| .1. Egressa est autem Dina filia Lie etc. Per Dinam que egressa est domum patris, significatur anima vaga, que egreditur claustrum rationis.
marg.| .3. Quam vidisset etc. Qui interpretatur ebrius, ideo per ipsum significatur diabolus, qui ebrietate superbie cecidit de celo {362} hunc aerem caliginosum.
prol.| Filius Hemor id est subiectus alteri demoni superiori. Nam in demonibus remanserunt naturalia integra secundumDionysium et per consequens ordines secundum gradus nature.
marg.| .5. Et rapuit. trahens eam ad consensum mortalis culpe.
marg.| .6. Et dormivit etc. Inducendo ad effectum.
Numérotation du verset Gn. 34,moraliter 
marg.| marg.| {363} .1. Vi opprimens. non accipitur hic vi proprie. quia diabolus non potest aliquem ad peccatum violenter inducere, sed accipitur hic improprie, sicut de Christo dicitur Lc. 24.d.   Et cegerunt eum etc.
marg.| .3. Tristemque etc. Aliquando enim post peccatum perpetratum peccator incipit dolere, sed ne ad debitam penitentiam perveniat, diabolus ei blanditur, promittendo sibi divine misericordie {364} magnitudinem et sanctorum graviora peccata reducendo ad memoriam, ut David et beati Petri et consimilium.
prol.| Accipe, inquit, mihi puellam hanc coniugem. Querit enim diabolus, ut cum animam traxit ad culpam, ipsam ulterius trahat ad peccandi consuetudinem, ut sic ei inseparabiliter coniungatur, et ad hoc querit aliquando superioris demonis adiutorium, sicut in angelis sanctis inferior adiuvatur a superiori, sicut patet Dn. 10.d. Dixit enim angelus loquens Danieli : « Nemo adiutor est mihi nisi Michael princeps vester ». Sed duo fratres Dine, per quos significantur{365} predicatores evangelii, qui ad predicandum Lc. 10.a. mittuntur combinati, arreptis duobus gladiis scilicet oratione et predicatione, {366} invadunt civitatem diaboli, et sic tollunt sororem suam de domo Sichem id est diaboli per veram penitentiam eam ad statum gratie reducendo.
Numérotation du verset Gn. 34,additio 1 
marg.| {367} In capitulo 34. ubi dicitur in postilla : « Et quod supradictum est, responderunt in dolo, dicunt caute vel prudenter ».
marg.| Dictio Hebraica que hic ponitur, scilicet [מרמה]1mirma nullo modo significat prudentiam vel cautelam, sed solam fraudem vel dolum, ut patet veritatem idiomatis scienti, et ideo alia expositio est magis littere consona, potest tamen sustineri opinio dicentium, quod filii Iacob in hoc casu nullam dolositatem fecerunt. Nam dolus aliquando improprie accipitur pro bona cautela, sicut cum Apostolus ii. Corin. xii. e. ait Cum essem astutus, dolo vos cepi, ut supra in additione. xxvii capitulo Et ideo quia Sichimite nullam petierant veniam de tanta iniuria illata Iacob et filiis suis, ideo nec ipsi pacem concesserunt, sed solum permiserunt quod possent cum eis federari, si circumciderentur, non autem promiserunt {368} confederationem, sed Sichimite retulerunt dicta filiorum Iacob addendo quod iam erant pacificati cum eis dicentes : Viri isti pacificati sunt nobiscum etc. Et ideo filii Iacob ex hoc quod absconderunt propositum suum inimicis suis, non videntur peccasse, quia licitum est uti insidiis contra inimicos, ut vult sanctus Thomas in secunda secunde. presertim estimando factum ex dictis Iacob. Nam non redarguit Symeon et Levi de dolositate, nec iniustitia, sed solum ex hoc quod posuerunt Iacob cum familia sua in periculo, cum essent pauci respectu habitatorum terre. Unde dicit infra : Turbastis me et odiosum me fecistis Chananeis, nos, pauci sumus illi congregati percutient me, et delebor ego, et tota domus mea. Ex quo patet, quod si familia Iacob esset in tanto numero, ut verisimiliter posset adversariis resistere, quod Iacob approbasset facta filiorum, quod non fecisset, si dolum proprie loquendo fecissent sive iniustitiam.
1 מרמה] perperam םרמה Ed1603



Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Nicolaus de Lyra (Gn. 34), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 23/06/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=lyr&numLivre=03&chapitre=03_34)

Notes :