Nicolaus de Lyra

Capitulum 35

Numérotation du verset Gn. 35,1 

Interea locutus est Deus ad Iacob: Surge et ascende Bethel et habita ibi.
Facque altare Deo qui apparuit tibi quando fugiebas Esau fratrem tuum.
Numérotation du verset Gn. 35,2 

Iacob vero convocata omni domo sua ait: Abicite deos alienos qui in medio vestri sunt
et mundamini
ac mutate vestimenta vestra.
Numérotation du verset Gn. 35,3 

Surgite et ascendamus in Bethel
ut faciamus ibi altare Domino1
1 Domino Rusch ] Deo Weber
qui exaudivit me in die tribulationis mee et fuit socius itineris mei.
Numérotation du verset Gn. 35,4 

Dederunt ergo ei omnes deos alienos quos habebant et inaures que erant in auribus eorum
at ille infodit ea sub2 terebinthum que est post urbem Sichem.
2 sub . Rusch Edmaior ] subter Weber
Numérotation du verset Gn. 35,5 

Cumque profecti essent, terror Dei invasit omnes per circuitum civitates
et non sunt ausi persequi recedentes.
Numérotation du verset Gn. 35,6 

Venit igitur Iacob Luzam, que est in terra Chanaan, cognomento Bethel, ipse et omnis populus cum eo.
Numérotation du verset Gn. 35,7 

Edificavitque ibi altare et appellavit nomen loci illius3 Domus Dei. Ibi enim apparuit ei Deus cum fugeret fratrem suum.
3 illius Rusch ] om. Weber
Numérotation du verset Gn. 35,8 

Eodem tempore mortua est Debora, nutrix Rebecce et sepulta ad radices Bethel subter quercum; vocatumque est nomen loci illius4 Quercus Fletus.
4 illius Rusch ] om. Weber
Numérotation du verset Gn. 35,9 

Apparuit autem iterum Deus Iacob quando5 reversus est de Mesopotamia6 Syrie7et venit in Bethel. Benedixitque ei
5 quando Rusch ] postquam Weber |
6 Mesopotamia Edmaior. Rusch ] Mesopotamiam Weber |
7 et venit in Bethel Rusch ] om. Weber |
Numérotation du verset Gn. 35,10 

dicens: Non ultra vocaberis8 Iacob,
8 ultra vocaberis Rusch ] inv. Weber
sed Israel erit nomen tuum.
Et appellavit eum Israel.
Numérotation du verset Gn. 35,11 

Dixitque ei: Ego Deus omnipotens. Cresce
et multiplicare.
Gentes et populi nationum ex te erunt9.
9 ex te –erunt Rusch ] inv. Weber
Reges
de lumbis tuis egredientur.
Numérotation du verset Gn. 35,12 

Terramque quam dedi Abraham et Isaac dabo tibi
et semini tuo
post te.
Numérotation du verset Gn. 35,13 

Et recessit ab eo.
Numérotation du verset Gn. 35,14 

Ille vero erexit titulum lapideum in loco quo locutus fuerat ei10 Deus,
10 fuerat ei Rusch ] inv. Weber
libans super eum libamina
et effundens oleum.
Numérotation du verset Gn. 35,15 

Vocansque nomen loci illi11 Bethel.
11 illi Rusch ] om. Weber
Numérotation du verset Gn. 35,16 

Egressus autem12 inde, venit verno tempore
12 autem Rusch ] om. Weber
ad terram que ducit Ephratam,
in qua, cum parturiret Rachel,
Numérotation du verset Gn. 35,17 

ob difficultatem partus periclitari cepit. Dixitque ei obstetrix13: Noli timere, quia et hunc habebis filium.
13 obstetrix Rusch ] obsetr- hic et ubique Weber
Numérotation du verset Gn. 35,18 

Egrediente autem anima pre dolore et imminente iam morte vocavit nomen filii sui Benoni, id est filius doloris mei.
Pater vero appellavit eum Beniamin, id est filius dextere.
Numérotation du verset Gn. 35,19 

Mortua est ergo Rachel et sepulta in via que ducit Ephratam, hoc14 est Bethleem.
14 hoc Rusch ] hec Weber
Numérotation du verset Gn. 35,20 

Erexitque Iacob titulum super sepulcrum eius, hic est titulus monumenti Rachel usque in presentem diem.
Numérotation du verset Gn. 35,21 

Egressus inde, fixit tabernaculum
trans turrem Gregis.
Numérotation du verset Gn. 35,22 

Cumque habitaret in illa regione abiit Ruben et dormivit cum Bala, concubina patris sui,
quod illum minime latuit. Erant autem filii Iacob duodecim.
Numérotation du verset Gn. 35,23 

Filii Lie: primogenitus Ruben et Simeon et Levi et Iudas et Isachar et Zabulon.
Numérotation du verset Gn. 35,24 

Filii Rachel: Ioseph et Beniamin.
Numérotation du verset Gn. 35,25 

Filii Bale, ancille Rachelis: Dan et Neptalim.
Numérotation du verset Gn. 35,26 

filii Zelphe, ancille Lie: Gad et Aser. Hii filii Iacob qui nati sunt ei in Mesopotamia15 Syrie.
15 Mesopotamia Rusch ] Mesopotamiam Weber
Numérotation du verset Gn. 35,27 

Venit etiam ad Isaac patrem suum in Mambre, civitatem Arbee. Hec est Hebron in qua peregrinatus est Abraham et Isaac.
Et completi sunt dies Isaac centum octoginta annorum.
Numérotation du verset Gn. 35,29 

Consumptusque etate,
mortuus est et appositus est16 populo suo
16 est Rusch ] om. Weber
senex et plenus dierum. Et sepelierunt eum Esau et Iacob filii sui.

Capitulum 35

Numérotation du verset Gn. 35,1 
marg.| {1.367} Interea locutus est Deus ad Iacob. Postquam Moyses descripsit statum Iacob ut incipientis et proficientis, hic consequentes describit statum ipsius ut perfecti, et primo describit statum perfectionis eius in terra Chanaan remanendo. Secundo ab Esau in Egyptum transeundo 37. capitulo. Adhuc primo status eius perfectionis describitur. Secundo ab Esau discernitur 36. capitulo. Circa primum sic proceditur. quia eius perfectio primo ostenditur ex eminentia contemplationis. Secundo patientia in adversis, ibi :   Egressus autem inde. Tertio ex reverentia in obsequio patris, ibi :   Venit etiam. Primum describitur ex tribus. Primo divina allocutione, cum dicitur.
marg.| .1. In terea etc. Ad consolandum eum contra timorem populorum circumstantium, sicut dictum est in fine capituli prece.
marg.| .2. Surge et ascende Bethel id est ad montem Moria, qui locus vocatus est Bethel ab ipso Iacob, ut supra dictum est. 27.ca.
marg.| .3. Facque altare Domino id est reddas sibi gratias de hoc quod te conservavit in tua peregrinatione, et multiplicavit te in bonis spiritualibus et temporalibus. Secundo ostenditur eius perfectio in sue familie purgatione, cum dicitur.
Numérotation du verset Gn. 35,1 
moraliter
marg.| .1. In terea locutus est etc. Hic agitur de recessu Iacob cum filiis suis, per quem designatur recessus boni prelati cum suis subditis a peccatoribus, ne per malos corrumpantur. Sic fecit Paulus ut habetur Act. 19.b.   Cum quidam indurarentur et non crederent. maledicentes viam Domini coram multitudine, discedens ab eis segregavit discipulos , et quoniam in bonis recedentibus a societate malorum, aliqui sunt aliquando qui ex societate malorum contraxerunt aliquas malas reliquias, que competenter idola nominantur, ideo subditur :
Numérotation du verset Gn. 35,2 
marg.| .4. Iacob vero convocata etc. Hoc autem dixit, quia Rachel uxor sua secum apportaverat idola patris sui, ut supra dictum est capitulo 31. Alii etiam qui erant in societate sua, quia conversati fuerant inter idololatras, plura secum habebant ad idololatriam pertinentia, et quia in preda Sichem idola acceperant, ideo Iacob ad statum perfectionis ascendens, {368} omnia talia voluit abiicere, ut Deo purus et mundus posset gratias agere de preteritis et beneficia impetrare de futuris.
marg.| .5. Ac mutate vestimenta vestra. Per mutationem vestis exterioris intelligitur mutatio vite interioris ad statum vite melioris. Sequitur :
Numérotation du verset Gn. 35,2 
moraliter
marg.| .4. Iacob vero convocata etc. Bonus enim prelatus debet esse {368} valde solicitus, ut male reliquie predicte a suis subditis auferantur ideo subditur :   At ille infodit eas. Nam in bonis nihil debet apparere quod contractum fuerit ex malorum societate.
Numérotation du verset Gn. 35,3 
prol.| [sine postilla]
Numérotation du verset Gn. 35,4 
marg.| .6. Dederunt ergo etc. Ut essent mundi ab idololatria :
marg.| .7. Et inaures id est ornamenta idolorum.
marg.| .8. At ille infodit ea. Tamquam res detestabiles. Et ideo noluit fundere illa et aurum et argentum de idolis in usus suos convertere. Tertio ostenditur eius perfectio ex nominis mutatione, cui tamen preponitur eius oratio cum dicitur.
Numérotation du verset Gn. 35,5 
prol.| [sine postilla]
Numérotation du verset Gn. 35,6 
marg.| .9. Venit igitur Iacob Luzan etc. Eadem est civitas que supra vocata est Bethel, ut predictum est ca. 28.
Numérotation du verset Gn. 35,6 
moraliter
marg.| .9. Venit igitur Iacob Luzan que est etc. Que alio nomine vocatur Bethel id est domus Dei, et ideo significat locum deputatum divino cultui, ad quem locum prelatus debet venire, et ibidem hostias divine laudis pro se et suo populo offerre. Hbr.   Omnis pontifex ex hominibus assumptus pro hominibus constituitur in his que sunt ad deum, ut offerat dona pro peccatis etc.
Numérotation du verset Gn. 35,7 
marg.| .10. Edificavitque ibi altare. Ad immolandum Deo sacrificium.
marg.| .11. Et appellavit etc. Iam. enim appellaverat sic locum istum capitulum 28 quia Bethel [hébreu] praem. Ed1603 in hebreo idem est quod domus Dei in Latino, sed hic nomen predictum confirmavit. Secundo interponitur Delbore sepelitio, cum dicitur.
Numérotation du verset Gn. 35,8 
marg.| .12. Eodem tempore mortua etc. Sed queritur hic quomodo ista Delbora erat cum Iacob que remanserat cum matre ipsius ipso pergente in Mesopotamiam Syrie. Ad quod dicendum. quod mater sua sibi proficiscenti dixerat, quod mitteret nuntios ad reducendum eum de Mesopotamia, ut supra habetur in fine. xxvii. capitulo et in ipsa sic fecit, licet non sit scriptum, quia non omnia scribuntur, et cum illis nuntiis misit Delboram nutricem suam que erat de terra Syrie oriunda, et inde cum Iacob revertebatur, et sic in eius societate mortua est et sepulta, ut hic describitur cum dicitur.
marg.| {1.369} .1. Et sepulta est ad radices Bethel id est ad pedem montis Moria.
Numérotation du verset Gn. 35,8 
additio 1
prol.| {LYR3.35.8A1} {373} In capitulo 35 ubi dicitur in postilla : « Sed queritur quomodo ista Delbora erat cum Iacob » etc. hic querunt Hebrei, et ut videtur rationabiliter : cur tanta fit hic mentio de morte Delbore nutricis Rebecce et de modo sepulture eius : intantum quod vocatum est nomen loci sepulture illius, quercus fletus. Ex quo patet, quod factus fuit fletus manus et notabilis pro ea : cum tamen iam esset valde senex, et antiquior Rebecca, et tamen de morte Rebecce, que valde dignior erat nutrice sua, nulla fit mentio hic nec alibi : Ad quod dicunt quod Rebecca mortua fuit, antequam veniret Iacob ad patrem de Mesopotamia, quod patet ex hoc quod dicitur infra eo. c. Venit Iacob ad Isaac patrem suum in Mambre etc. non faciens mentionem de matre, quod absque dubio fecisset, si pro tunc vixisset, presertim cum Rebecca multum diligebat Iacob, et ipsa procuraverat sibi benedictionem : et etiam hec principalis fuit in missione ipsius in Mesopotamiam, et in contrahendo matrimonium cum filiabus Laban, ut patet supra 27 capitulo non ergo verisimile est quod non fieret mentio de accessu Iacob ad tantam et ad talem matrem : sed quia ipsa non vivebat, ideo non fit de ea mentio. Consequenter etiam dicunt quod sepultura Rebecce fuit facta latenter de nocte, eo quod Isaac non poterat ire ad sepulturam suam, cum iam ante diu senuerat, et caligaverant oculi eius, ut supra Gn. 27.a. nec etiam Iacob potuerat interesse sepulture, quia adhuc erat in Mesopotamia. Esau autem non honorasset eam debito modo propter benedictionem quam perdiderat ipsius causa. Unde ex hoc dicunt quod Isaac senex ordinavit, ut sepeliretur de nocte latenter, ne palam deficeret sibi honor debitus, et eadem ratione scriptura non facit mentionem explicitam de sepultura Rebecce, eo quod fuerat sic latenter facta, sed ad huc implicite Sacra Scripturafecit mentionem, cum de sepultura Delbore nutricis eius tantam fecit mentionem, ut dictum est, unde vocatum est nomen loci illius quertus fletus, quia ibidem Iacob principaliter flevit matrem suam, pro cuius honore nutricem eius honorifice sepelivit : in quo satis ostendebat, quod cum valde maiori honore sepelivisset matrem, si eius morti inter fuisset. Eadem ratione dicunt quod non fit mentio de morte Lie, nec quando nec quomodo fuisset sepulta scilicet propter honorem Rebecce matris Iacob, ne videretur quod maior honor impendebatur Lie uxori Iacob, quam Rebecce matri eius.
Numérotation du verset Gn. 35,9 
marg.| Consequenter describitur nominis mutatio in divina apparitione, cum dicitur : Apparuit autem iterum Deus Iacob. Et sequitur :
Numérotation du verset Gn. 35,10 
marg.| {LYR3.48.10L1} .2. Non vocaberis ultra Iacob. Quod interpretatur luctator, quod convenit proficienti in vita activa.
marg.| {LYR3.48.10L2} .3. Sed Israel erit nomen tuum quod interpretatur princeps cum Deo ut directus ad Deum quod competit perfectioni vite contemplative.
marg.| {LYR3.48.10L3} Sed potest queri, quomodo dicitur hic : Non vocaberis ultra Iacob cum postea, in eodem capitulo, vocatus sit pluries Iacob. Ad quod dicendum quod intelligendum est quod non vocabitur ultra Iacob tamquam nomine principali, non tamen excluditur quin si vocetur tamquam secundario : cuius ratio est, quia sicut dictum est, illa nominis mutatio facta est ad designandum transitum ipsius Iacob de vita activa ad contemplativam, que scilicet activa est imperfectior prout precedit et disponit ad contemplativam, secundum quod dicit Gregorius in Moralia Qui contemplationis arcem tenere desiderent, necesse est ut peius in campo actionis se probent scilicet pugnando contra passiones rationem perturbantes et sic transit homo ad vitam contemplativam que perfectior est tali actione sicut finis respectu eius quod est ad finem, homo autem quando ex activa vita transit predicto modo ad contemplativam, non deserit simpliciter ipse vitam activam, sed necessarium est ipsum per activam vitam exerceri, ne per cessationes ab activa iterum insurgant passiones rationem perturbantes, et ad hoc designandum postquam vocatus est Israel, nihilominus cum hoc vocatus est aliquando Iacob.
Numérotation du verset Gn. 35,11 
marg.| {LYR3.48.11L1} {370} .4. Cresce et multiplicare. Per filios tuos iam natos, et etiam per Beniamin qui nondum erat natus, et per Manassen et Ephraim qui similiter nondum erant nati, licet enim fuerint filii Ioseph, Iacob tamen adoptavit eos in filios, ut habetur infra 48 capitulo et facti sunt capita tribuum, sicut et alii filii Iacob.
Numérotation du verset Gn. 35,12 
prol.| [sine postilla]
marg.| {LYR3.48.12L2}Cetera patent ex dictis1* superius usque ibi:
1 dictis Ed1590 ] dictus cacogr. Ed1603
Numérotation du verset Gn. 35,13 
marg.| .5. Et recessit ab eo. Non quia eum dimiserit, sed quia disparuit.
Numérotation du verset Gn. 35,14 
marg.| .6. Ille vero erexit titulum lapideum in loco quo locutus fuerat ei Deus. In memoriam divine apparitionis ibidem sibi facte.
marg.| .7. Libans super eum libamina id est oblationes de liquidis sicut de vino, oleo et consimilibus.
Numérotation du verset Gn. 35,15 
prol.| [sine postilla]
Numérotation du verset Gn. 35,16 
marg.| .8. Egressus autem inde venit. Hic consequenter describitur perfectio ipsius Iacob in tolerantia adversorum, et primo de morte Rachelis uxoris sue predicte, cum dicitur.
marg.| .9. Venit verno tempore ad terram etc. ipsa est civitas Bethleem, ut infra dicitur.
marg.| .10. In qua cum par<turiret> etc id est in dolore pariendi esset posita. parturire enim idem est quod sentire dolorem partus.
Numérotation du verset Gn. 35,16 
moraliter
marg.| .10. {369} In qua cum parturiret etc. Per Beniamin quem Rachel peperit allegorice significatur Paulus apostolus qui fuit de tribu Beniamin, sicut ipse dicit Phil. 3.a. et ipse primo fuit filius doloris {370} ecclesiam acriter persequendo, ut habetur Act. 8.a. et 9.a. postea vero filius dextere, ecclesiam edificando verbis et doctrinis, et ipsam multipliciter consolando.
Numérotation du verset Gn. 35,17 
marg.| .11. Periclitari cepit. pre nimia anxietate.
marg.| .12. Dixitque ei obstetrix. ad aliquam eius consolationem.
marg.| .13. Noli timere etc. quando enim puer vivus nascitur, minus periculum imminet matri, non tamen propter hoc ista evasit.   Vocavit nomen filii sui Bennoni. cuius causa subditur :
Numérotation du verset Gn. 35,18 
marg.| .14. id est filius doloris mei. tamen non est de textu in hebreo, sed additum est a translatore, ad exprimendum causam dicte nominationis per interpretationem nominis. Pater vero appellavit eum Beniamin, quod autem subditur :
marg.| {371} .1. id est filius dextre. similiter non est de textu in hebreo, sed appositum est ad ostendendum constantiam ipsius Iacob in tanta anxietate positi per interpretationem nominis ab eo impositi, per dexteram enim fortitudo et constantia designantur.
Numérotation du verset Gn. 35,19 
marg.| .2. Mortua est ergo etc. Non enim adhuc pervenerant in civitatem, et quia antiquitus sepulchra extra civitates erant.
marg.| .3. Que ducit Ephratam. hec est, Betheleem illa enim civitas vocata est Ephrata ab uxore Caleb sic nominata : ut habetur 1Par. c. Et ista fuit Maria soror Moysi, ut dicunt Hebrei, sed hoc est falsum ut ostendetur 1Par. Domino concedente, sed postea vocata est Bethleem id est domus panis, a fertilitate, que fuit ibi post famem que ibi acciderat tempore Elimelech, ut habetur in libro Ruth.
Numérotation du verset Gn. 35,20 
marg.| .4. Erexitque Iacob titulum id est memoriale in futurum.
marg.| .5. Super sepulchrum eius. Ex quo patet quod ab antiquo fuerunt sancti patres diligentes de sepultura notabili : ut sic mortui in memoria hominum remanerent ad orandum pro ipsis, et ad ostendendum quod haberent fidem resurrectionis.
Numérotation du verset Gn. 35,21 
marg.| .6. Egressus inde. Hic secundo ostenditur eius tolerantia, ex casu primogeniti filii sui, ubi premittitur locus cum dicitur   Trans turrem gregis. Dicunt Hebrei quod hic est locus ubi postea templum fundatum est, confirmantes hoc auctoritate Michee quarto capituloa « Et tu turris gregis nebulosa filia Sion » etc. et vocatus est turris gregis, quia templum admodum turris factum est, et ibi adducebantur greges ad immolandum.   Hieronym. autem dicit quod melius dicitur quod sit locus prope Betheleem, ubi angelus nato Christo apparuit pastoribus vigilantibus super gregem suum, et modo vocatur angelus ad pastores, ubi fundata est Ecclesia, et dicit quod in veteri testamento quodam vaticinio futurorum vocatus sit locus ille turris gregis. Secundo subditur ipsius Ruben casus cum subditur :
a Mi. 4, 8.
Numérotation du verset Gn. 35,22 
marg.| {372} .7. Abiit Ruben etc. quod exponunt doctores catholici de concubitu carnali. .8.   Quod illum minime latuit et quia illud factum fuit valde enorme, fuit ipsius Iacob materia magne patientie.
marg.| Doctores autem Hebrei dicunt quod Ruben non cognovit Balam carnaliter, sed dicunt quod mortua Rachele Iacob transtulit lectum Bale de tabernaculo Rachelis in quo iacebat, sicut eius ancilla, in tabernaculum Lie Matris Ruben, et sibi displicuit quod iaceret in eadem camera cum matre sua, et abstulit inde lectum eius, et quia illud redundabat in contemptum patris ideo Moyses ita scripsit ac si fecisset ei contemptum de concubitu.
marg.| .9. Erant autem filii Iacob occasione enim ipsius Ruben hic nominantur alii filii Iacob.
Numérotation du verset Gn. 35,23 
prol.| [sine postilla]
Numérotation du verset Gn. 35,24 
prol.| [sine postilla]
Numérotation du verset Gn. 35,25 
prol.| [sine postilla]
Numérotation du verset Gn. 35,22 
moraliter
marg.| {LYR3.35.22M1} {371} .7. Abiit Ruben etc. Per Ruben, qui interpretatur visionis filius, intelligit vir litteratus vel super alios in aliqua gratia elevatus : eo quod Ruben fuit primogenitus, et hoc sive talis vir secularis {372} fuerit, sive religiosus, et ex gratia sibi data aliquando erigitur in superbiam, et vult cognoscere patris sui uxorem id est usurpare sibi Ecclesiam vel dignitatem eius, et per hoc machinatur ad eius depositionem vel mortem.
Numérotation du verset Gn. 35,22 
additio 2
prol.| {LYR3.35.22A2} In eodem capitulo 35. ubi dicitur in postilla : Abiit Ruben etc. Enormitas facti ipsius Ruben potius videtur dedisse ipsi Iacob materiam iustitie, quam patientie, propter hoc enim privavit ipsum Ruben {374} primogenitura, ut infra 49 capitulo
Numérotation du verset Gn. 35,22 
additio 3
prol.| {LYR3.35.22A3} In eodem capitulo 35. ubi dicitur in postilla :   Erant autem filii Iacob etc. Non videtur aliqua ratio sufficiens quare ut cumque Ruben peccaverat, nominarentur filii Iacob et ipse Ruben, unde quidam dicunt quod peccatum Ruben dedit occasionem ipsi Iacob, quod de cetero cessaret ab illo actu generationis, eo quod viderat primogenitum suum incidisse in tantam enormitatem peccati, et ideo cum dixisset, quod illum scilicet Iacob minime latuit scilicet peccatum predictum, statim subdit. Erant filii Iacob 12. quasi dicat propter istam causam clausus est numerus filiorum Iacob in 12. tantum, quia amplius cessaverat a generatione causa predicta.
Numérotation du verset Gn. 35,22 
replica 1
prol.| {LYR3.35.22R1}Correctorii contra Burgensem in capitulo 25. ubi Postillator dicit peccatum Ruben dedisse Iacob materiam patientie, contra dicit Burgens<em> asserens quod dedit ei materiam iustitie, quam exercuit privando eum primogenitura, quod tamen nusquam legitur, sed potius contrarium. Infra enim 49. capitulo Iacob benedicens Ruben, dixitb : Ruben   primogenitus meus etc. sed quod dixit eum aquam effusam, per designatur regnum ratione primogeniture sibi debitum translatum in Iudam et sacerdotium in Levi, hoc dixit, ut propheta previdens, non ut pater privans, non igitur docuit contra Ruben iustitiam, ut vult Burgensis, sed potius cum eo patientiam, ut vult Postillator.
b Gn. 49, 3.
Numérotation du verset Gn. 35,22 
replica 2
prol.| {LYR3.35.22R2.1} Item in eodem capitulo cum Postillator dixisset quod filii Iacob enumerantur in textu occasione ipsius Ruben, Burgensis egre ferens dicit dictum absque ratione, cum tamen inspiciendo suam rationem incidit in idem. Dicit enim propter peccatum enumeratos filios Iacob quasi dicat propter illud peccatum clausus est numerus filiorum Iacob in duodecim tantum.
prol.| {LYR3.35.22R2.2}Ex quo sequitur quod Ruben fuit occasio illius dinumerationis, quod Burgensis improbat, sed ratio quam Burgensis adducit, multipliciter peccat in eo quod dicit Iacob propter peccatum Ruben de cetero nolle generare, primo quia generatio patriarcharum erat ad Dei cultum, et ad populum Dei multiplicandum, non igitur debuit Iacob hunc cultum propter peccatum Ruben impedire.
prol.| {LYR3.35.22R2.3}Secundo quia Iacob sicut supra Ne accepit mandatum degenerando, dictum est enim ei supra eodem capitulo : Cresce et multiplicare gentes et populi nationum erunt ex te, non igitur debuit Iacob esse transgressor divini precepti propter peccatum Ruben.
prol.| {LYR3.35.22R2.4}Tertio quia in additione precedente dicit Burgens. quod Iacob exercuit iustitiam contra peccatum Ruben. quod verum est non debuit ab actu generationis abstinere. dictum igitur Burgensis figmentum videtur sine ratione : ne dicam contra.
Numérotation du verset Gn. 35,26 
marg.| {LYR3.35.26L} Et patet littera usque ibi : .10. Qui nati sunt ei etc. Istud videtur falsum, quia ibi nominatur Beniamin, qui non fuerat ibi natus, ut patet ex predictus. Dicendum quod licet non fuerit ibi natus, tamen principium nativitatis sue inde fuit quia mater eius inde fuit oriunda, et patri eius in matrimonio iuncta. Est enim predicta littera vera per synecdochen quia filii Iacob quantum ad maiorem partem fuerunt ibi nati, imo omnes uno excepto.
Numérotation du verset Gn. 35,27 
marg.| {LYR3.35.27L1} .11. Venit etiam ad Isaac. Hic consequenter ostenditur perfectio Iacob ex debita reverentia ad patrem, cum dicitur.   Venit ad Isaac. ut ei iam seni debitam reverentiam et obsequium exhiberet. non fit autem hic mentio de Rebecca matre sua : que eum tenerrime diligebat. ut predictum est 17 capitulo Ex quo datur intelligi quod ipsa iam erat defuncta.
marg.| {LYR3.35.27L2} .12. In Mambre. Nomen est regionis, in qua erat civitas Arbee, que alio nomine vocata est Hebron, ut supra expositum est 23.
Numérotation du verset Gn. 35,28 
prol.| [sine postilla]
Numérotation du verset Gn. 35,29 
marg.| .13. Consumptusque etc scilicet morte naturali.
marg.| .14. Et appositus est populo suo etc. id est ad lymbum sanctorum patrum.
marg.| .15. Et sepelierunt eum Esau etc. Licet ibi fuerint alii multi propter honorem sepulture, tamen isti duo exprimuntur tamquam principales etc.



Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Nicolaus de Lyra (Gn. 35), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 21/12/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=lyr&numLivre=03&chapitre=03_35)

Notes :