Capitulum 6
Numérotation du verset
Gn. 6,1
{t. 1: Erfurt, f. 17ra; facsim., p. 35a} Cumque cepissent homines multiplicari super terram et filias procreassent.
Numérotation du verset
Gn. 6,2
Videntes filii Dei
filias hominum1
quod essent pulchre, acceperunt
uxores sibi ex omnibus quas elegerant.
1 hominum
Rusch
] eorum
Weber
Numérotation du verset
Gn. 6,3
Dixitque Deus: Non permanebit spiritus meus
in homine in eternum quia caro est.
Eruntque dies illius centum viginti annorum.
Numérotation du verset
Gn. 6,4
Gigantes autem erant super terram in diebus illis,
postquam enim ingressi sunt filii Dei ad filias hominum illeque genuerunt. Isti sunt potentes a seculo et2 viri famosi.
2 et
Rusch
]
om. Weber
Numérotation du verset
Gn. 6,5
Videns autem Deus quod multa malitia hominum esset in terra et cuncta cogitatio cordis intenta esset ad malum omni tempore.
Numérotation du verset
Gn. 6,6
Penituit eum3
quod hominem fecisset in terra et precavens in futurum4
{t. 1: Erfurt, f. 17rb; facsim., p. 35b}
et tactus dolore cordis intrinsecus.
3 eum]
om.
ψM
4 et precavens in futurum Π Σ
B M
Φ
P
ΨDFM Ω
Lyra
Ed1455
Rusch Ed1530
]
om. Clementina ... Weber
Numérotation du verset
Gn. 6,7
Delebo, inquit, hominem quem creavi a facie terre ab homine usque ad animantia a reptili usque ad volucres celi.
Penitet enim me fecisse eos.
Numérotation du verset
Gn. 6,8
Noe vero invenit gratiam coram Domino.
Numérotation du verset
Gn. 6,9
He generationes Noe: Noe vir iustus atque perfectus fuit
in generationibus suis; cum Deo ambulavit.
Numérotation du verset
Gn. 6,10
Et genuit tres filios: Sem,
Cham
et Iaphet.
Numérotation du verset
Gn. 6,11
Corrupta est autem terra coram Deo et repleta est iniquitate.
Numérotation du verset
Gn. 6,12
Cumque vidisset Deus terram esse corruptam, omnis quippe caro corruperat viam suam
super terram,
Numérotation du verset
Gn. 6,13
dixit ad Noe: Finis universe carnis venit
coram me.
Repleta est terra
iniquitate a facie eorum
et ego disperdam eos cum terra.
Numérotation du verset
Gn. 6,14
Fac tibi arcam
de lignis levigatis,
mansiunculas
in ea5 facies et bitumine linies
intrinsecus {t. 1: Erfurt, f. 17va; facsim., p. 36a} et extrinsecus,
5 ea
Rusch (hapax)
] arca Λ H ΣO Ω
Ed1455
Weber
Numérotation du verset
Gn. 6,15
et sic facies eam: trecentorum cubitorum
erit longitudo arce, quinquaginta cubitorum latitudo et triginta cubitorum altitudo illius.
Numérotation du verset
Gn. 6,16
Fenestram facies in ea6
et in cubito consummabis summitatem eius7.
Ostium
autem arce pones in8 latere deorsum. Cenacula et tristega
facies in ea.
6 facies in ea
Rusch
] in arca facies
Weber
7 eius
Rusch
]
om. Weber
8 in
Rusch
] ex
Weber
Numérotation du verset
Gn. 6,17
Ecce ego adducam aquas diluvii9 super {t. 1: Erfurt, f. 17vb; facsim., p. 36b} terram ut interficiam omnem carnem in qua spiritus vite est subter celum et10 universa que in terra sunt consumentur.
9 aquas diluvii
Rusch
]
inv. Weber
10 et
Rusch
]
om. Weber
Numérotation du verset
Gn. 6,18
Ponamque fedus meum tecum
et ingredieris arcam tu et filii tui, uxor tua et uxores filiorum tuorum tecum.
Numérotation du verset
Gn. 6,19
Et ex cunctis animantibus universe terre11 bina induces in arcam ut vivant tecum masculini sexus et feminini.
11 terre
Rusch
] carnis
Weber
Numérotation du verset
Gn. 6,20
De volucribus iuxta genus suum et de iumentis in genere suo et ex {t. 1: Erfurt, f. 18ra; facsim., p. 37a} omni reptili terre secundum genus suum. Bina de omnibus ingredientur tecum
ut possint vivere.
Numérotation du verset
Gn. 6,21
Tolles igitur tecum12 ex omnibus escis
que mandi possunt et comportabis apud te et erunt tam tibi quam illis in cibum.
12 Tolles igitur tecum] Vel tolles igitur tecum
Hic incipit cap. 7 iuxta capitala Stephani Langton (
P14417
)
Numérotation du verset
Gn. 6,22
Fecit ergo Noe omnia que preceperat ei13 Deus
13 ei
Rusch
] illi
Weber
Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Biblia Communis (Gn. 6), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2025. Consultation du 01/04/2025. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=biblia&numLivre=03&chapitre=03_6)
Martin Morard, ed., Biblia Communis (Gn. 6), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2025. Consultation du 01/04/2025. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=biblia&numLivre=03&chapitre=03_6)
Notes :