Capitulum 8

Numérotation du verset Gn. 8,1 
autem Deus Noe cunctorumque2 animantium et omnium iumentorum que cum eo erant3 in arca et4 adduxit spiritum
super terram et imminute sunt aque.
1 est P14417 Rusch Edmaior. ] om. Weber
2 cunctorumque P14417 Rusch Edmaior. ] cuntarumque Weber
3 cum eo – erant Rusch ] inv. Weber
4 et Rusch ] om. Weber
Numérotation du verset Gn. 8,2 
Et clausi sunt fontes abyssi et cataracte celi et prohibite sunt pluvie de celo.
Numérotation du verset Gn. 8,3 
Reverseque sunt5 aque de terra euntes et redeuntes
et ceperunt minui post centum quinquaginta dies.
5 sunt Rusch ] om. Weber
Numérotation du verset Gn. 8,4 
Requievitque arca mense septimo, vicesima septima die mensis super montes Armenie.
Numérotation du verset Gn. 8,5 
At vero aque ibant et decrescebant usque ad decimum mensem. Decimo enim mense, prima die mensis, apparuerunt cacumina montium.
Numérotation du verset Gn. 8,6 
{t. 1: Erfurt, f. 19ra; facsim., p. 39a} Cumque transissent quadraginta dies, aperiens Noe fenestram arce quam fecerat, emisit6 corvum.
6 emisit ΩJ Rusch ] dimisit Weber
Numérotation du verset Gn. 8,7 
Qui egrediebaturet non7 revertebatur donec siccarentur aque super terram.
7 non ΩJ Rusch ] om. Weber; Cor3 ( Quidam antiqui codices habent: qui egrediebatur et revertebatur donec etc. Unde in hebreo habetur:   qui egressus est exiens et revertens donec etc. Quam litterem etiam exponit Andreas ); cf.   Andreas de Sancto Victore, Expositio super heptateuchum (Gn.), CCCM 53, lin. 1561: « In hebraeo: Qui egressus est, exiens et reuertens donec siccarentur aquae super terram ».
Numérotation du verset Gn. 8,8 
Emisit quoque columbam post eum ut videret si iam cessassent aque super faciem terre.
Numérotation du verset Gn. 8,9 
Que cum non invenisset ubi requiesceret pes eius reversa est ad eum in arcam, aque enim erant super universam terram. Extenditque manum suam8 et apprehendens eam9 intulit in arcam.
8 suam Cor3 ( moderni et hebrei ) Rusch ] om. Cor3 (antiq. non habent) ΩJ Clementina
9 apprehendens eam Rusch ] apprehendensam Weber
Numérotation du verset Gn. 8,10 
Exspectatis autem ultra septem diebus aliis, rursum dimisit columbam ex arca.
Numérotation du verset Gn. 8,11 
At illa venit ad eum ad vesperum10 portans ramum olive virentibus foliis in ore suo. Intellexit ergo Noe quod cessassent aque super terram.
10 vesperum Rusch ] vesperam Weber
Numérotation du verset Gn. 8,12 
Exspectavitque nihilominus septem alios dies et emisit columbam que non est ultra reversa11 ad eum.
11 ultra reversa Rusch ] inv. Weber
Numérotation du verset Gn. 8,13 
Igitur sexcentesimo primo anno, primo mense, prima die mensis, imminute sunt aque super terram et aperiens Noe tectum arce aspexit viditque quod exsiccata {t. 1: Erfurt, f. 19rb; facsim., p. 39b} esset superficies terre.
Numérotation du verset Gn. 8,14 
Mense secundo septima et vicesima die mensis arefacta est terra.
Numérotation du verset Gn. 8,15 
Locutus est autem Deus ad Noe dicens:
Numérotation du verset Gn. 8,16 
Egredere de arca tu et uxor tua, filii tui et uxores filiorum tuorum tecum.
Numérotation du verset Gn. 8,17 
Cunctaque12 animantia que sunt apud te ex omni carne tam in volatilibus quam in bestiis et13 universis reptilibus que reptant super terram educ tecum et ingredimini super terram. Crescite et multiplicamini super terram14.
12 cunctaque Rusch ] cuncta Weber
13 et Rusch ] + in Weber
14 terram Rusch ] eam Weber
Numérotation du verset Gn. 8,18 
Egressus est ergo Noe et filii eius, uxor eius15 et uxores filiorum eius cum eo.
15 eius Rusch ] illius Weber
Numérotation du verset Gn. 8,19 
Sed et omnia animantia, iumenta et reptilia que repunt super terram secundum genus suum de arca16 egressa sunt.
16 de arca Rusch ] arcam Weber
Numérotation du verset Gn. 8,20 
Edificavit autem Noe altare Domino et tollens de cunctis pecoribus et volucribus mundis obtulit holocausta super altare.
Numérotation du verset Gn. 8,21 
Odoratus17 est Dominus odorem suavitatis et ait ad eum: Nequaquam ultra maledicam terre propter homines. Sensus enim et cogitatio humani cordis in malum prona sunt ab adolescentia sua.
Non igitur ultra {t. 1: Erfurt, f. 19va; facsim., p. 40a} percutiam
omnem animam18 sicut feci.
17 odoratus Rusch ] odoratusque Weber
18 animam Rusch ] animantem Weber
Numérotation du verset Gn. 8,22 
Cunctis diebus terre sementis et messis, et19 frigus et estus, estas et hiems, nox et dies, non requiescent.
19 et Rusch ] om. Weber



Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Biblia Communis (Gn. 8), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 27/04/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=biblia&numLivre=03&chapitre=03_8)

Notes :