Capitulum 47

Numérotation du verset Gn. 47,1 
{t. 1 : Erfurt, f. 51va ; facsim., p. 104a} Ingressus ergo Ioseph nuntiavit pharaoni dicens: Pater meus et fratres, oves eorum et armenta et cuncta que possident venerunt de terra Chanaan et ecce consistunt in terra Gessen.
Numérotation du verset Gn. 47,2 
Extremos quoque fratrum suorum quinque viros statuit coram rege
Numérotation du verset Gn. 47,3 
quos ille interrogavit: Quid habetis operis? Responderunt: Pastores ovium sumus servi tui, nos1 et patres nostri.
1 nos Rusch ] et praem. Weber
Numérotation du verset Gn. 47,4 
Ad peregrinandum in terram tuam2 venimus quoniam non est herba gregibus servorum tuorum ingravescente fame in regione Chanaan. Petimusque ut esse nos iubeas servos tuos in terra Gessen.
2 terram tuam Rusch ] terra tua Weber
Numérotation du verset Gn. 47,5 
Dixit itaque rex ad Ioseph: Pater tuus et fratres tui venerunt ad te.
Numérotation du verset Gn. 47,6 
Terra Egypti in conspectu tuo est. In optimo loco fac eos habitare3, trade eis terram Gessen. Quod si nosti4 in eis viros industrios, constitue illos magistros pecorum meorum.
3 eos habitare Rusch ] habitare eos et Weber
4 nosti Rusch ] + esse Weber
Numérotation du verset Gn. 47,7 
Post hec introduxit Ioseph patrem suum ad {t. 1 : Erfurt, f. 51vb ; facsim., p. 104b} regem et statuit eum coram eo. Qui benedicens illi
Numérotation du verset Gn. 47,8 
et interrogatus ab eo: Quot sunt dies annorum vite tue?
Numérotation du verset Gn. 47,9 
respondit: Dies peregrinationis vite mee
centum triginta annorum sunt, parvi et mali et non pervenerunt usque ad dies patrum meorum quibus peregrinati sunt.
Numérotation du verset Gn. 47,10 
Et benedicto rege egressus est foras.
Numérotation du verset Gn. 47,11 
Ioseph vero patri et fratribus suis dedit possessionem in Egypto in optimo5 terre solo
Ramesses
ut preceperat pharao.
5 optimo Rusch ] + loco Weber
Numérotation du verset Gn. 47,12 
Et alebat eos omnemque domum patris sui prebens cibaria singulis.
Numérotation du verset Gn. 47,13 
In toto enim orbe panis deerat et oppresserat fames terram maxime Egypti et Chanaan.
Numérotation du verset Gn. 47,14 
E quibus omnem pecuniam congregavit pro venditione frumenti et intulit eam in aerarium regis.
Numérotation du verset Gn. 47,15 
Cumque defecisset emptoribus6 pretium, venit cuncta Egyptus ad Ioseph dicens: Da nobis panes. Quare morimur coram te deficiente pecunia?
6 emptoribus Rusch ] emptoris Weber
Numérotation du verset Gn. 47,16 
Quibus ille respondit: Adducite pecora vestra et dabo vobis pro eis cibos si pretium non habetis.
Numérotation du verset Gn. 47,17 
Que cum adduxissent, dedit eis alimenta pro equis et ovibus et bobus et asinis sustentavitque eos illo anno pro commutatione pecorum.
Numérotation du verset Gn. 47,18 
Venerunt7 anno secundo et dixerunt ei: Non celamus dominum nostrum
quod deficiente pecunia, pecora simul defecerint. Nec clam te est quod absque pecoribus8
et terra nihil habeamus.
7 vanerunt Rusch ] veneruntque Weber
8 pecoribus Rusch ] corboribus Weber
Numérotation du verset Gn. 47,19 
Cur ergo morimur te vidente? Et nos et terra nostra tui erimus: {t. 1 : Erfurt, f. 52ra ; facsim., p. 105a} eme nos in servitutem regiam et prebe semina ne pereunte cultore terra redigatur9 in solitudinem.
9 terra redigatur Rusch ] inv. Weber
Numérotation du verset Gn. 47,20 
Emit ergo10
Ioseph
omnem terram
Egypti vendentibus singulis possessiones suas pre magnitudine famis subiecitque eam pharaoni
10 ergo Rusch ] igitur Weber
Numérotation du verset Gn. 47,21 
et cunctos populos eius a novissimis terminis Egypti usque ad extremos fines eius,
Numérotation du verset Gn. 47,22 
preter terram sacerdotum que a rege tradita fuerat eis
quibus et statuta cibaria ex horreis publicis prebebantur et idcirco non sunt compulsi vendere possessiones suas.
Numérotation du verset Gn. 47,23 
Dixit ergo Ioseph ad populos: En ut cernitis et vos et terram vestram pharao possidet; accipite semina et serite agros
Numérotation du verset Gn. 47,24 
ut fruges habere possitis. Quintam partem regi dabitis,
quatuor reliquas permitto vobis in sementem et in cibum familis11 et liberis vestris.
11 cibum familis Rusch ] cibos famulis Weber
Numérotation du verset Gn. 47,25 
Qui responderunt: Salus nostra in manu tua est;
respiciat nos tantum dominus noster et leti serviemus regi.
Numérotation du verset Gn. 47,26 
Ex eo tempore usque in presentem diem in universa terra {t. 1 : Erfurt, f. 52rb ; facsim., p. 105b} Egypti, regibus quinta pars solvitur et factum est quasi in legem, absque terra sacerdotali que libera ab hac conditione fuit.
Numérotation du verset Gn. 47,27 
Habitavit ergo Israel in Egypto id est in terra Gessen et possedit eam auctusque est et multiplicatus nimis.
Numérotation du verset Gn. 47,28 
Et vixit in ea decem et septem annis. Factique sunt omnes dies vite illius centum quadraginta septem annorum.
Numérotation du verset Gn. 47,29 
Cumque appropinquare cerneret diem mortis12 eius13, vocavit filium suum Ioseph et dixit ad eum: Si inveni gratiam in conspectu tuo,
pone manum tuam14 sub femore meo et facies mihi misericordiam et veritatem ut non sepelias me in Egypto
12 diem mortis Rusch ] inv. Weber
13 eius Rusch ] om. Weber
14 tuam Rusch ] om. Weber
Numérotation du verset Gn. 47,30 
sed dormiam cum patribus meis et auferas me de hac terra condasque in sepulcro maiorum. Cui respondit Ioseph: Ego faciam quod iussisti.
Numérotation du verset Gn. 47,31 
Et ille: Iura, inquit, ergo15 mihi. Quo iurante adoravit Israel Dominum16 conversus ad lectuli caput.
15 inquit ergo Rusch ] om. P14417 inv. Weber
16 Dominum Rusch ] Deum Weber



Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Biblia Communis (Gn. 47), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 28/04/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=biblia&numLivre=03&chapitre=03_47)

Notes :