Capitulum 43

Numérotation du verset Gn. 43,1 
{t. 1 : Erfurt, f. 48va ; facsim., p. 98a} Interim fames omnem1 terram premebat vehementer.2
1 omnem] universam ΣM
2 omnem terram premebat vehementer ΣM* T ΨB ΩS P14417 ] vehementer omnem terram premebat Rusch , omnem terram vehementer premebat ΩV Weber
Numérotation du verset Gn. 43,2 
Consumptisque cibis quos ex Egypto detulerant, dixit Iacob ad filios suos: Revertimini et emite pauxillum escarum.
Numérotation du verset Gn. 43,3 
Respondit Iudas: Denuntiavit nobis vir ille sub attestatione iurisiurandi3 dicens: Non videbitis faciem meam nisi fratrem vestrum minimum adduxeritis vobiscum.
3 attestatione iurisiurandi Rusch ] testificatione iurandi Weber
Numérotation du verset Gn. 43,4 
Si ergo vis mittere eum nobiscum pergemus pariter et ememus necessaria tibi4,
4 necessaria tibi Rusch ] inv Weber
Numérotation du verset Gn. 43,5 
si autem non vis, non ibimus. Vir enim ut sepe diximus denuntiavit {t. 1 : Erfurt, f. 48vb ; facsim., p. 98b} nobis dicens: Non videbitis faciem meam absque fratre vestro minimo.
Numérotation du verset Gn. 43,6 
Dixit eis Israel: In meam hoc fecistis miseriam. Ut indicaretis ei et alium habere vos fratrem?
Numérotation du verset Gn. 43,7 
At illi responderunt: Interrogavit nos homo per ordinem nostram progeniem, si pater viveret, si haberemus fratrem, et nos respondimus ei consequenter iuxta id quod fuerat sciscitatus. Numquid scire poteramus quod dicturus esset: Adducite vobiscum fratrem vestrum?
Numérotation du verset Gn. 43,8 
Iudas quoque dixit patri suo: Mitte puerum mecum ut proficiscamur et possimus vivere ne moriamur nos et parvuli nostri.
Numérotation du verset Gn. 43,9 
Ego suscipio puerum, de manu mea require illum. Nisi reduxero et reddidero5 eum tibi, ero peccati in te, reus omni tempore.
5 reddidero Rusch ] tradidero Weber
Numérotation du verset Gn. 43,10 
Si non intercessisset dilatio, iam vice altera venissemus.
Numérotation du verset Gn. 43,11 
Igitur Israel pater eorum dixit ad eos: Si sic necesse est, facite quod vultis. Sumite de optimis terre frugibus6
in vasis vestris et deferte viro munera: modicum resine et mellis et storacis
et stactes et Asoraterebinthi7
et amigdalarum.
6 frugibus Rusch ] fructibus Weber
7 Asoratherebinthi Weber ] Therebinthi Rusch
Numérotation du verset Gn. 43,12 
Pecuniamque duplicem ferte vobiscum et illam quam invenistis in sacculis reportate, ne forte errore factum sit.
Numérotation du verset Gn. 43,13 
Sed et fratrem vestrum tollite et ite ad virum.
Numérotation du verset Gn. 43,14 
Deus autem meus omnipotens faciat eum vobis8 placabilem et remittat vobiscum fratrem vestrum quem tenet et hunc Beniamin. Ego autem quasi orbatus absque liberis ero.
8 eum vobis Rusch ] inv Weber
Numérotation du verset Gn. 43,15 
{t. 1 : Erfurt, f. 49ra ; facsim., p. 99a} Tulerunt ergo viri munera et pecuniam duplicem et Beniamin. Descenderuntque in Egyptum et steterunt coram Ioseph.
Numérotation du verset Gn. 43,16 
Quos cum ille vidisset et Beniamin simul, precepit dispensatori domus sue dicens: Introduc viros domum et occide victimas et instrue convivium, quoniam hodie9 mecum sunt comesturi10 meridie.
9 hodie Rusch ] om. Weber
10 comesturi Rusch ] comesuri Weber
Numérotation du verset Gn. 43,17 
Fecit ille sicut fuerat imperatum et introduxerunt11 viros domum.
11 introduxerunt Rusch ] introduxit Weber
Numérotation du verset Gn. 43,18 
Ibique exterriti dixerunt mutuo: Propter pecuniam quam retulimus prius in saccis nostris introducti sumus, ut devolvat in nos calumniam et violenter subiciat servituti et nos et asinos nostros.
Numérotation du verset Gn. 43,19 
Quam ob rem in ipsis foribus accedentes ad dispensatorem
Numérotation du verset Gn. 43,20 
locuti sunt: Oramus domine ut audias nos. Iam ante descendimus ut emeremus escas,
Numérotation du verset Gn. 43,21 
quibus emptis, cum venissemus ad diversorium, aperuimus sacculos nostros et invenimus pecuniam in ore saccorum, quam nunc eodem pondere reportamus.
Numérotation du verset Gn. 43,22 
Sed et aliud attulimus argentum ut emamus que necessaria sunt. Non est in nostra conscientia quis eam posuerit in marsupiis nostris.
Numérotation du verset Gn. 43,23 
At ille respondit: Pax vobiscum. Nolite timere: Deus vester et Deus patris vestri dedit vobis thesauros in sacculis vestris. Nam pecuniam
quam dedistis12 probatam ego habeo. Eduxitque ad eos Simeon.
12 dedistis Rusch ] + mihi Weber
Numérotation du verset Gn. 43,24 
Et introductis domum attulit aquam et laverunt pedes suos, deditque pabula {t. 1 : Erfurt, f. 49rb ; facsim., p. 99b} asinis eorum.
Numérotation du verset Gn. 43,25 
Illi vero parabant munera donec ingrederetur Ioseph meridie, audierant enim quod ibi essent comesuri13 panem.
13 essent comensuri Rusch ] inv Weber
Numérotation du verset Gn. 43,26 
Igitur ingressus est Ioseph domum suam obtuleruntque ei munera et14 tenentes in manibus adoraverunt proni in terram15.
14 et - t. i. m. Rusch ] inv. Weber
15 terram Rusch ] terra Weber
Numérotation du verset Gn. 43,27 
At ille clementer resalutatis eis, interrogavit eos16 dicens: Salvusne est pater vester senex de quo dixeratis mihi? Adhuc vivit?
16 eos Rusch ] om. Weber
Numérotation du verset Gn. 43,28 
Qui responderunt: Sospes est servus tuus pater noster, adhuc vivit. Et incurvati adoraverunt eum.
Numérotation du verset Gn. 43,29 
Attollens autem oculos, Ioseph vidit Beniamin fratrem suum uterinum et ait: Iste est frater vester minimus17
de quo dixeratis mihi? Et rursum: Deus, inquit, misereatur tui fili mi.
17 minimus Rusch ] parvulus Weber
Numérotation du verset Gn. 43,30 
Festinavitque in domum18 quia commota sunt19 viscera sua20
super fratre suo et erumpebant lacrime et introiens cubiculum flevit.
18 in domum Rusch ] om. Weber
19 sunt Rusch ] furant Weber
20 sua Rusch ] eius Weber
Numérotation du verset Gn. 43,31 
Rursumque21, lota facie, egressus continuit se et ait: Ponite panes.
21 rursumque Rusch ] rursusque Weber
Numérotation du verset Gn. 43,32 
Quibus appositis seorsum Ioseph et seorsum fratribus,
Egyptiis quoque
qui vescebantur22 seorsum. Illicitum enim est23 Egyptiis comedere cum Hebreis et profanum putant huiuscemodi convivium.
22 vescebantur Rusch ] + simul Weber
23 enim est Rusch ] inv Weber
Numérotation du verset Gn. 43,33 
Sederunt coram eo primogenitus iuxta primogenita sua et minimus iuxta etatem suam et mirabantur nimis.
Numérotation du verset Gn. 43,34 
Sumptis partibus quas ab eo acceperant maiorque pars venit Beniamin
ita ut quinque partibus excederet. 24Biberuntque et inebriati sunt cum eo.
24 Hic incipit cap. 44 iuxta capitala Stephani Langton P14417 = G Amiatinus T



Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Biblia Communis (Gn. 43), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 27/04/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=biblia&numLivre=03&chapitre=03_43)

Notes :