Capitulum 44

Numérotation du verset Gn. 44,1 
{t. 1 : Erfurt, f. 49va ; facsim., p. 100a} 1Precepit autem Ioseph dispensatori domus sue dicens: Imple saccos eorum frumento quantum possunt capere et pone pecuniam singulorum in summitate sacci.
1 Hic incipit cap. 44 O ΨB ΩS ΩJ ΩV
Numérotation du verset Gn. 44,2 
Scyphum autem meum argenteum et pretium
quod dedit tritici pone in ore sacci iunioris.
Factumque est ita.
Numérotation du verset Gn. 44,3 
Et orto mane dimissi sunt cum asinis suis.
Numérotation du verset Gn. 44,4 
Iamque urbe2 exierant et processerant paululum. Tunc3 Ioseph arcessito dispensatore domus ait4: Surge, inquit, persequere viros et apprehensis dicito: Quare reddidistis malum pro bono?
2 urbe Rusch ] urbem Weber
3 tunc Rusch ] tum Weber
4 ait Rusch ] om. Weber
Numérotation du verset Gn. 44,5 
Scyphum quem furati estis ipse est in quo bibit dominus meus
et in quo augurari solet. Pessimam rem fecistis.
Numérotation du verset Gn. 44,6 
Fecit ille ut iusserat et apprehensis per ordinem locutus est.
Numérotation du verset Gn. 44,7 
Qui responderunt: Quare sic loquitur dominus noster ut servi tui tantum flagitii commiserint?
Numérotation du verset Gn. 44,8 
Pecuniam quam invenimus in summitate saccorum reportavimus ad te de terra Chanaan et quomodo consequens est ut furati simus de domo domini tui aurum vel argentum?
Numérotation du verset Gn. 44,9 
Apud quemcumque fuerit inventum servorum tuorum quod queris, moriatur et nos servi erimus domini nostri.
Numérotation du verset Gn. 44,10 
Qui dixit: Fiat iuxta vestram sententiam: apud quemcumque5 fuerit inventum, ipse sit servus meus, vos autem eritis innoxii.
5 quemcumque Rusch ] quem Weber
Numérotation du verset Gn. 44,11 
Itaque festinato deponentes in terram saccos, aperuerunt singuli.
Numérotation du verset Gn. 44,12 
Quos scrutatus incipiens a maiore {t. 1 : Erfurt, f. 49vb ; facsim., p. 100b} usque ad minimum invenit scyphum in sacco Beniamin.
Numérotation du verset Gn. 44,13 
At, illi scissis vestibus oneratisque rursum asinis, reversi sunt in oppidum.
Numérotation du verset Gn. 44,14 
Primusque Iudas cum fratribus ingressus est ad Ioseph. Necdum enim de loco abierat, omnesque ante eum in terra pariter corruerunt.
Numérotation du verset Gn. 44,15 
Quibus ille ait: Cur sic agere voluistis?
An ignoratis quod non sit similis mei in augurandi scientia?
Numérotation du verset Gn. 44,16 
Cui Iudas: Quid respondebimus, inquit, domino meo? Vel quid loquemur aut iuste6 poterimus obtendere? Deus invenit iniquitatem servorum suorum7 en omnes servi sumus domini mei et nos et apud quem inventus est scyphus.
6 iuste Rusch ] iusti Weber
7 suorum Rusch ] tuorum Weber
Numérotation du verset Gn. 44,17 
Respondit Ioseph: Absit a me ut sic agam. Qui furatus est scyphum, ipse sit servus meus. Vos autem abite liberi ad patrem vestrum.
Numérotation du verset Gn. 44,18 
Accedens autem8 propius Iudas confidenter ait: Oro domine mi loquatur servus tuus verbum in auribus tuis et ne irascaris famulo tuo. Tu es enim post pharaonem.
8 autem Rusch ] om. Weber
Numérotation du verset Gn. 44,19 
Dominus meus interrogasti prius servos tuos: Habetis patrem aut fratrem?
Numérotation du verset Gn. 44,20 
Et nos respondimus tibi domino meo: Est nobis pater senex et puer parvulus qui in senectute9 illius natus est cuius uterinus frater est mortuus et ipsum solum habet mater sua. Pater vero tenere diligit eum.
9 senectute Rusch ] senecta Weber
Numérotation du verset Gn. 44,21 
Dixisti quoque10 servis tuis: Adducite eum ad me et ponam oculos meos super illum.
10 dixisti quoque Rusch ] dixistique Weber
Numérotation du verset Gn. 44,22 
Suggessimus tibi11 domino meo: Non potest {t. 1 : Erfurt, f. 50ra ; facsim., p. 101a} puer relinquere patrem suum. Si enim illum dimiserit, morietur.
11 tibi Rusch ] om. Weber
Numérotation du verset Gn. 44,23 
Et dixisti servis tuis: Nisi venerit frater vester minimus, vobiscum non videbitis amplius faciem meam.
Numérotation du verset Gn. 44,24 
Cum ergo ascendissemus ad famulum tuum patrem nostrum narravimus ei omnia que locutus est dominus meus.
Numérotation du verset Gn. 44,25 
Et dixit pater noster: Revertimini et emite nobis parum tritici.
Numérotation du verset Gn. 44,26 
Cui diximus: Ire non possumus. Si frater noster minimus descendet nobiscum, proficiscemur simul. Alioquin illo absente non audemus videre faciem viri.
Numérotation du verset Gn. 44,27 
Ad
que ille respondit: Vos scitis quod duos genuerit mihi uxor mea.
Numérotation du verset Gn. 44,28 
Egressus est unus et dixistis: Bestia devoravit eum, et hucusque non comparet.
Numérotation du verset Gn. 44,29 
Si tuleritis et istum et aliquid ei in via contigerit, deducetis canos meos cum merore ad inferos.
Numérotation du verset Gn. 44,30 
Igitur si intravero ad servum tuum patrem nostrum et puer defuerit, cum anima illius ex huius anima pendeat,
Numérotation du verset Gn. 44,31 
videritque eum non esse nobiscum, morietur et deducent famuli tui canos eius cum dolore ad inferos.
Numérotation du verset Gn. 44,32 
Ego proprie servus tuus sim12 qui in meam hunc recepi fidem et spopondi dicens: Nisi reduxero eum peccati reus ero omni tempore in patrem meum13.
12 sim Rusch ] om. Weber
13 omni tempore – in patrem meum Rusch ] inv. Weber
Numérotation du verset Gn. 44,33 
Manebo itaque servus tuus pro puero in ministerio14 domini mei et puer ascendat cum fratribus suis.
14 ministerio Rusch ] ministerium Weber
Numérotation du verset Gn. 44,34 
Non enim possum redire ad patrem absente puero ne calamitatis que oppressura est patrem meum testis assistam.



Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Biblia Communis (Gn. 44), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 27/04/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=biblia&numLivre=03&chapitre=03_44)

Notes :