Capitulum 39

Numérotation du verset Gn. 39,1 
{t. 1 : Erfurt, f. 45va ; facsim., p. 92a} Igitur Ioseph ductus est1* in Egyptum.
Emitque eum2
Putiphar, eunuchus pharaonis,
princeps exercitus sui3*, vir4 Egyptius, de manu Ismaelitarum
a quibus perductus5 erat.
1 Ioseph ductus est P14417 Ω ΩV Weber ] inv. Rusch
2 eum] + ibi ΣM
3 sui ΣM ΩS Ed1455] om. ΩV Rusch Weber
4 vir] om. ΩS
5 perductus] productus ΨM
Numérotation du verset Gn. 39,2 
Fuitque Dominus
cum eo
et erat vir in cunctis
prospere agens. Habitavitque6 in domo
domini sui,
6 habitavitque Rusch ] habitabatque Weber
Numérotation du verset Gn. 39,3 
qui optime noverat esse Dominum cum eo et omnia que gereret ab eo dirigi in manu illius.
Numérotation du verset Gn. 39,4 
Invenitque Ioseph gratiam coram domino suo et ministrabat ei. A {t. 1 : Erfurt, f. 45vb ; facsim., p. 92b} quo prepositus omnibus gubernabat, creditam sibi domum et universa que tradita vel credita7 fuerant.
7 vel credita Rusch ] om. Weber
Numérotation du verset Gn. 39,5 
Benedixitque Dominus domui Egyptii propter Ioseph et multiplicavit tam in edibus quam in agris cunctam eius substantiam.
Numérotation du verset Gn. 39,6 
Nec quicquam aliud noverat nisi panem quo vescebatur. Erat autem Ioseph pulchra facie et decorus aspectu.
Numérotation du verset Gn. 39,7 
Post multos itaque dies iniecit8 domina sua9
oculos10 in Ioseph
et ait: Dormi mecum.
8 iniecit Rusch ] iecit Weber
9 sua Rusch ] om. Weber
10 oculos Rusch ] + suos Weber
Numérotation du verset Gn. 39,8 
Qui nequaquam acquiescens nefario operi11 dixit ad eam: Ecce dominus meus omnibus mihi traditis ignorat quid habeat in domo sua
11 nefario operi Rusch ] inv. Weber
Numérotation du verset Gn. 39,9 
nec quicquam est quod in mea non12 sit potestate vel non tradiderit mihi, preter te que uxor eius es. Quomodo ergo possum malum hoc facere et peccare in dominum13 meum?
12 in mea - non Rusch ] inv. Weber
13 dominum Rusch ] Deum Weber
Numérotation du verset Gn. 39,10 
Huiuscemodi verbis per singulos dies loquebantur14
et mulier molesta erat adolescenti et ille recusabat stuprum.
14 loquebantur et Rusch ] om. Weber
Numérotation du verset Gn. 39,11 
Accidit autem quadam die ut15 intraret Ioseph domum et operis quippiam absque arbitris faceret
15 quadam die – ut Rusch ] inv. Weber
Numérotation du verset Gn. 39,12 
et illa apprehensa lacinia vestimenti eius
diceret: Dormi mecum. Qui, relicto in manu eius16 pallio, fugit et egressus {t. 1 : Erfurt, f. 46ra ; facsim., p. 93a} est foras.
16 eius Rusch ] illius Weber
Numérotation du verset Gn. 39,13 
Cumque vidisset mulier vestem
in manibus eius17 et se esse contemptam,
17 eius Rusch ] suis Weber
Numérotation du verset Gn. 39,14 
vocavit homines domus sue et ait ad eos: En introduxit virum hebreum ut illuderet nobis. Ingressus est ad me ut coiret mecum.
Cumque ego succlamassem
Numérotation du verset Gn. 39,15 
et audisset vocem meam, reliquit pallium quod tenebam et fugit foras.
Numérotation du verset Gn. 39,16 
In argumentum ergo fidei retentum pallium ostendit marito revertenti domum
Numérotation du verset Gn. 39,17 
et ait: Ingressus est ad me servus hebreus quem adduxisti ut illuderet mihi.
Numérotation du verset Gn. 39,18 
Cumque vidisset me clamare reliquit pallium et fugit foras.
Numérotation du verset Gn. 39,19 
His auditis dominus et multum18
credulus verbis coniugis, iratus est valde.
18 multum Rusch ] nimium Weber
Numérotation du verset Gn. 39,20 
Tradiditque Ioseph in carcerem
ubi vincti regis custodiebantur et erat ibi clausus.
Numérotation du verset Gn. 39,21 
Fuit autem Dominus cum Ioseph et misertus illius
dedit ei gratiam in conspectu principis carceris.
Numérotation du verset Gn. 39,22 
Qui tradidit in manu ipsius universos vinctos qui in custodia tenebantur et quicquid fiebat sub ipso erat
Numérotation du verset Gn. 39,23 
nec noverat aliquid cunctis ei creditis. Dominus enim erat cum illo et omnia opera eius19 dirigebat
19 opera eius Rusch ] inv. Weber



Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Biblia Communis (Gn. 39), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 28/04/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=biblia&numLivre=03&chapitre=03_39)

Notes :