Capitulum 6

Numérotation du verset Gn. 6,1 
{t. 1: Erfurt, f. 17ra; facsim., p. 35a} Cumque cepissent homines multiplicari super terram et filias procreassent.
Numérotation du verset Gn. 6,2 
Videntes filii Dei
filias hominum1
quod essent pulchre, acceperunt
uxores sibi ex omnibus quas elegerant.
1 hominum Rusch ] eorum Weber
Numérotation du verset Gn. 6,3 
Dixitque Deus: Non permanebit spiritus meus
in homine in eternum quia caro est.
Eruntque dies illius centum viginti annorum.
Numérotation du verset Gn. 6,4 
Gigantes autem erant super terram in diebus illis,
postquam enim ingressi sunt filii Dei ad filias hominum illeque genuerunt. Isti sunt potentes a seculo et2 viri famosi.
2 et Rusch ] om. Weber
Numérotation du verset Gn. 6,5 
Videns autem Deus quod multa malitia hominum esset in terra et cuncta cogitatio cordis intenta esset ad malum omni tempore.
Numérotation du verset Gn. 6,6 
Penituit eum
quod hominem fecisset in terra et precavens in futurum3 {t. 1: Erfurt, f. 17rb; facsim., p. 35b}
et tactus dolore cordis intrinsecus.
3 et precavens in futurum Π Σ B M Φ P ΨDFM Ω Ed1455 Rusch Ed1530 ] om. Clementina ... Weber
Numérotation du verset Gn. 6,7 
Delebo, inquit, hominem quem creavi a facie terre ab homine usque ad animantia a reptili usque ad volucres celi.
Penitet enim me fecisse eos.
Numérotation du verset Gn. 6,8 
Noe vero invenit gratiam coram Domino.
Numérotation du verset Gn. 6,9 
He generationes Noe: Noe vir iustus atque perfectus fuit
in generationibus suis; cum Deo ambulavit.
Numérotation du verset Gn. 6,10 
Et genuit tres filios: Sem,
Cham
et Iaphet.
Numérotation du verset Gn. 6,11 
Corrupta est autem terra coram Deo et repleta est iniquitate.
Numérotation du verset Gn. 6,12 
Cumque vidisset Deus terram esse corruptam, omnis quippe caro corruperat viam suam
super terram,
Numérotation du verset Gn. 6,13 
dixit ad Noe: Finis universe carnis venit
coram me.
Repleta est terra
iniquitate a facie eorum
et ego disperdam eos cum terra.
Numérotation du verset Gn. 6,14 
Fac tibi arcam
de lignis levigatis,
mansiunculas
in ea4 facies et bitumine linies
intrinsecus {t. 1: Erfurt, f. 17va; facsim., p. 36a} et extrinsecus,
4 ea Rusch (hapax) ] arca Λ H ΣO Ω Ed1455 Weber
Numérotation du verset Gn. 6,15 
et sic facies eam: trecentorum cubitorum
erit longitudo arce, quinquaginta cubitorum latitudo et triginta cubitorum altitudo illius.
Numérotation du verset Gn. 6,16 
Fenestram facies in ea5
et in cubito consummabis summitatem eius6.
Ostium
autem arce pones in7 latere deorsum. Cenacula et tristega
facies in ea.
5 facies in ea Rusch ] in arca facies Weber
6 eius Rusch ] om. Weber
7 in Rusch ] ex Weber
Numérotation du verset Gn. 6,17 
Ecce ego adducam aquas diluvii8 super {t. 1: Erfurt, f. 17vb; facsim., p. 36b} terram ut interficiam omnem carnem in qua spiritus vite est subter celum et9 universa que in terra sunt consumentur.
8 aquas diluvii Rusch ] inv. Weber
9 et Rusch ] om. Weber
Numérotation du verset Gn. 6,18 
Ponamque fedus meum tecum
et ingredieris arcam tu et filii tui, uxor tua et uxores filiorum tuorum tecum.
Numérotation du verset Gn. 6,19 
Et ex cunctis animantibus universe terre10 bina induces in arcam ut vivant tecum masculini sexus et feminini.
10 terre Rusch ] carnis Weber
Numérotation du verset Gn. 6,20 
De volucribus iuxta genus suum et de iumentis in genere suo et ex {t. 1: Erfurt, f. 18ra; facsim., p. 37a} omni reptili terre secundum genus suum. Bina de omnibus ingredientur tecum
ut possint vivere.
Numérotation du verset Gn. 6,21 
Tolles igitur tecum11 ex omnibus escis
que mandi possunt et comportabis apud te et erunt tam tibi quam illis in cibum.
11 Tolles igitur tecum] Vel tolles igitur tecum Hic incipit cap. 7 iuxta capitala Stephani Langton ( P14417 )
Numérotation du verset Gn. 6,22 
Fecit ergo Noe omnia que preceperat ei12 Deus
12 ei Rusch ] illi Weber



Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Biblia Communis (Gn. 6), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 28/04/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=biblia&numLivre=03&chapitre=03_6)

Notes :