Capitulum 29

Numérotation du verset Gn. 29,1 
{t.   1 : Erfurt, f.   36vb ; facsim., p.   74b} Profectus ergo Iacob venit ad terram orientalem.
Numérotation du verset Gn. 29,2 
Et vidit puteum
in agro,
tres
quoque1 greges ovium
accubantes
iuxta eum,
nam ex illo adaquabantur pecora
et os eius grandi lapide
claudebatur.
1 tres quoque Rusch ] tresque Weber
Numérotation du verset Gn. 29,3 
Morisque erat ut cunctis ovibus congregatis devolverent lapidem et refectis gregibus rursum super os putei ponerent.
Numérotation du verset Gn. 29,4 
Dixitque ad pastores:
Fratres, unde estis? Qui responderunt: de Aran2.
2 Aran] Haran Weber
Numérotation du verset Gn. 29,5 
Quos interrogans numquid ait: Nostis Laban, filium Nachor? Dixerunt: Novimus.
Numérotation du verset Gn. 29,6 
Sanusne est? Inquit. Valet, inquiunt. Et ecce Rachel3 filia eius venit cum grege suo.
3 Rachel Rusch ] Rahel hic et ubique Weber
Numérotation du verset Gn. 29,7 
Dixitque Iacob: Adhuc multum diei superest nec est tempus ut reducantur ad caulas greges. Date ante potum ovibus et sic ad pastum eas reducite.
Numérotation du verset Gn. 29,8 
Qui responderunt: Non possumus donec omnia pecora congregentur {t.   1 : Erfurt, f.   37ra ; facsim., p.   75a} et amoveamus lapidem de ore putei ut adaquemus greges.
Numérotation du verset Gn. 29,9 
Adhuc loquebantur et ecce Rachel veniebat cum ovibus patris sui, nam gregem ipsa pascebat.
Numérotation du verset Gn. 29,10 
Quam cum vidisset Iacob et sciret consobrinam suam
ovesque Laban avunculi sui, amovit lapidem quo puteus claudebatur.
Numérotation du verset Gn. 29,11 
Et adaquato grege, osculatus est eam elevataque voce flevit
Numérotation du verset Gn. 29,12 
et indicavit ei quod frater esset patris eius et filius Rebecce. At illa festinans nuntiavit patri suo.
Numérotation du verset Gn. 29,13 
Qui cum audisset venisse Iacob filium sororis sue cucurrit ei4 obviam complexusque eum et in oscula ruens duxit in domum suam. Auditis {t.   1 : Erfurt, f.   37rb ; facsim., p.   75b} autem causis itineris
4 ei Rusch ] om. Weber
Numérotation du verset Gn. 29,14 
respondit: Os meum es et caro mea. Et postquam impleti5 sunt dies mensis unius,
5 impleti Rusch ] expleti Weber
Numérotation du verset Gn. 29,15 
dixit ei: Num quia frater meus es, gratis servies mihi. Dic quid mercedis accipias.
Numérotation du verset Gn. 29,16 
Habebat vero duas filias6: nomen maioris Lia, minor appellabatur Rachel.
6 duas filias Rusch ] inv. Weber
Numérotation du verset Gn. 29,17 
Sed Lia lippis erat oculis. Rachel decora facie et venusto aspectu,
Numérotation du verset Gn. 29,18 
quam diligens Iacob ait: Serviam tibi pro Rachel filia tua minore septem annis.
Numérotation du verset Gn. 29,19 
Respondit Laban: Melius est ut tibi eam dem quam alteri viro7. Mane apud me.
7 alteri viro Rusch ] inv. Weber
Numérotation du verset Gn. 29,20 
Servivit igitur Iacob pro Rachel septem annis et videbantur illi pauci dies pre amoris {t.   1 : Erfurt, f.   37va ; facsim., p.   76a} magnitudine.
Numérotation du verset Gn. 29,21 
Dixitque ad Laban: Da mihi uxorem meam quia iam tempus expletum est ut ingrediar ad eam.
Numérotation du verset Gn. 29,22 
Qui vocatis multis amicorum turbis ad convivium, fecit nuptias
Numérotation du verset Gn. 29,23 
et vespere Liam filiam suam8 introduxit ad eum
8 Liam – filiam suam Rusch ] inv. Weber
Numérotation du verset Gn. 29,24 
dans ancillam filie Zelpham nomine. Ad quam cum ex more Iacob fuisset ingressus facto mane vidit Liam
Numérotation du verset Gn. 29,25 
et dixit ad socerum: Quid est quod facere voluisti? Nonne pro Rachel
servivi tibi? quare imposuisti mihi?
Numérotation du verset Gn. 29,26 
Respondit Laban: Non est in loco nostro consuetudinis ut minores ante tradamus ad nuptias.
Numérotation du verset Gn. 29,27 
Imple hebdomadem dierum huius copule et hanc quoque dabo tibi pro opere quo serviturus es mihi septem annis aliis.
Numérotation du verset Gn. 29,28 
Acquievit placito et hebdomada9 transacta,
Rachel duxit uxorem
9 hebdomada Rusch ] hebdomade Weber
Numérotation du verset Gn. 29,29 
cui pater servam Balam
tradiderat10.
10 tradiderat Rusch ] dederat Weber
Numérotation du verset Gn. 29,30 
Tandemque potitus optatis nuptiis amorem sequentis priori pretulit serviens apud eum septem annis aliis.
Numérotation du verset Gn. 29,31 
Videns autem Dominus quod despiceret Liam aperuit vulvam eius, sorore sterili permanente.
Numérotation du verset Gn. 29,32 
Que conceptum genuit filium vocavitque nomen eius Ruben
dicens: Vidit Dominus humilitatem meam. Nunc amabit me vir meus.
Numérotation du verset Gn. 29,33 
Rursumque concepit et peperit filium et ait: Quoniam vidit11 me Dominus haberi12 contemptui, dedit etiam istum mihi. Vocavitque nomen illius Simeon.
11 vidit Rusch ] audivit Weber
12 me - Dominus haberi Rusch ] inv. Weber
Numérotation du verset Gn. 29,34 
Concepitque13 tertio et genuit alium filium14 dixitque: {t.   1 : Erfurt, f.   37vb ; facsim., p.   76b} Nunc quoque copulabitur mihi maritus meus eo quod pepererim illi tres filios. Et idcirco appellavit nomen eius Levi.
13 concepitque Rusch ] concepit Weber
14 filium Rusch ] om. Weber
Numérotation du verset Gn. 29,35 
Quarto concepit et peperit filium et ait: Modo confitebor Domino et ob hoc vocavit eum Iudam.
Cessavitque parere.



Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Biblia Communis (Gn. 29), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 28/04/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=biblia&numLivre=03&chapitre=03_29)

Notes :