Capitulum 38

Numérotation du verset Gn. 38,1 
Eo tempore
descendens Iudas a fratribus suis divertit ad virum Odollamitem {t.   1 : Erfurt, f.   44vb ; facsim., p.   90b} nomine Hiram.
Numérotation du verset Gn. 38,2 
Viditque ibi filiam hominis Chananei vocabulo Sue et uxore accepta ingressus est ad eam.
Numérotation du verset Gn. 38,3 
Que concepit et peperit filium vocavitque nomen eius Her.
Numérotation du verset Gn. 38,4 
Rursum concepto fetu natum filium nominavit1 Onam2.
1 nominavit Rusch Weber ] vocavit Ed1455 Ed1530
2 Onam G Λ Π ΣO B Amiatinus T M Φ ΘAMG* P Ω] Honam Cava X , Onã ΨB Rusch , Onan ΣTM Θ ΨDFM Ed1455 Ed1530 Clementina Weber
Numérotation du verset Gn. 38,5 
Tertium quoque peperit quem appellavit Sela,
quo nato parere ultra cessavit.
Numérotation du verset Gn. 38,6 
Dedit autem Iudas uxorem primogenito suo Her nomine Thamar.
Numérotation du verset Gn. 38,7 
Fuit quoque3 Her primogenitus Iude nequam in conspectu Domini
et ideo4 ab eo occisus est.
3 fuit quoque Rusch ] Fuitque Weber
4 ideo Rusch ] om. Weber
Numérotation du verset Gn. 38,8 
Dixit ergo Iudas ad Onam5* filium suum: Ingredere ad uxorem fratris tui et sociare illi ut suscites semen fratri tuo.
5 Onam G Λ Π ΣO B Amiatinus T M Φ ΘAMG* P Ω] Honam Cava X, Onan ΣTM ΘMG² ΨDFM Ed1455 Rusch Ed1530 Clementina Weber, Onã ΨB (Αυναν, וְאֹונָ֛ן)
Numérotation du verset Gn. 38,9 
Ille, sciens non sibi nasci filios, introiens ad uxorem fratris sui semen fundebat in {t.   1 : Erfurt, f.   45ra ; facsim., p.   91a} terram
ne liberi fratris nomine nascerentur.
Numérotation du verset Gn. 38,10 
Et idcirco percussit eum Dominus, eo6 quod rem detestabilem faceret.
6 eo Rusch ] om. Weber
Numérotation du verset Gn. 38,11 
Quam ob rem dixit Iudas Thamar nurui sue: Esto vidua in domo patris tui donec crescat Sela filius meus. Timebat enim ne et ipse moreretur sicut fratres eius. Que abiit et habitavit in domo patris sui.
Numérotation du verset Gn. 38,12 
Evolutis autem multis diebus, mortua est7 Sue uxor Iude. Qui post luctum consolatione suscepta, ascendebat ad tonsores ovium suarum, ipse
et Hiras8
opilio gregis Odollamita in Thamnas.
7 est Rusch ] + filia Weber
8 Hiras] sic pro Hiram plerique codd. Rusch
Numérotation du verset Gn. 38,13 
Nuntiatumque est Thamar quod socer illius ascenderet in Thamnas ad tondendas oves.
Numérotation du verset Gn. 38,14 
Que, depositis viduitatis vestibus, assumpsit theristrum
et mutato habitu
sedit in bivio itineris quod ducit Thamnam, eo quod crevisset Sela et non eum accepisset maritum.
Numérotation du verset Gn. 38,15 
Quam cum vidisset Iudas suspicatus est esse meretricem, operuerat enim vultum suum ne agnosceretur9.
9 agnosceretur Rusch ] cognosceretur Weber
Numérotation du verset Gn. 38,16 
Ingrediensque ad eam ait: Dimitte me ut coeam tecum. Nesciebat enim quod nurus sua esset.
Qua respondente: Quid dabis mihi10 ut fruaris concubitu meo?
10 d. m. Rusch ] inv Weber
Numérotation du verset Gn. 38,17 
Dixit: Mittam tibi hedum de gregibus.
Rursum illa dicente: Patiar quod vis, si dederis mihi arrabonem {t.   1 : Erfurt, f.   45rb ; facsim., p.   91b} donec mittas quod polliceris.
Numérotation du verset Gn. 38,18 
Ait Iudas: Quid vis tibi pro arrabone dari? Respondit: Annulum tuum
et armillam
et baculum
quem manu tenes. Ad unum igitur coitum concepit mulier
Numérotation du verset Gn. 38,19 
et surgens abiit. Depositoque habitu quem assumpserat, induta est viduitatis vestibus.
Numérotation du verset Gn. 38,20 
Misit autem
Iudas
hedum
per pastorem suum Odollamitem
ut reciperet pignus
quod dederat mulieri. Qui cum non invenisset eam
Numérotation du verset Gn. 38,21 
interrogavit homines loci illius:
Ubi est mulier que sedebat in bivio? Respondentibus cunctis: Non fuit in loco isto meretrix.
Numérotation du verset Gn. 38,22 
Reversus est ad Iudam et dixit ei: Non inveni eam sed et homines loci illius dixerunt mihinumquam ibi sedisse scortum.
Numérotation du verset Gn. 38,23 
Ait Iudas: Habeat sibi; certe mendacii nos arguere non poterit.
Ego misi hedum quem promiseram et tu non invenisti eam.
Numérotation du verset Gn. 38,24 
Ecce autem post tres menses nuntiaverunt Iude dicentes:
Fornicata est Thamar nurus tua et videtur uterus eius11 intumescere. Dixit Iudas:
Producite eam ut comburatur.
11 eius Rusch ] illius Weber
Numérotation du verset Gn. 38,25 
Que cum educeretur ad penam misit ad socerum suum dicens: De viro cuius hec sunt concepi. Cognosce cuius sit annulus et armilla et baculus?
Numérotation du verset Gn. 38,26 
Qui agnitis {t. 1 : Erfurt, f. 45va ; facsim., p. 92a} muneribus ait: Iustior me est,
quia non tradidi eam Sela filio meo. Attamen ultra non cognovit illam.
Numérotation du verset Gn. 38,27 
Instante autem partu apparuerunt gemini
in utero atque in ipsa effusione infantum unus protulit manum
in qua obstetrix ligavit coccinum dicens:
Numérotation du verset Gn. 38,28 
Iste egreditur prior.
Numérotation du verset Gn. 38,29 
Illo vero retrahente manum,
egressus est alter.
Dixitque mulier: Quare divisa est propter te maceria?
Et ob hanc causam vocavit nomen eius Phares.
Numérotation du verset Gn. 38,30 
Postea egressus est frater eius12 in cuius manu erat coccinum, quem appellavit Zaram13.
12 eius Rusch ] om. Weber
13 Zaram Rusch ] Zara Weber



Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Biblia Communis (Gn. 38), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 28/04/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=biblia&numLivre=03&chapitre=03_38)

Notes :