Capitulum 5

Numérotation du verset Gn. 5,1 
{t. 1: Erfurt, f. 16rb; facsim., p. 33b} Hic est liber generationis Adam. In die
qua creavit Deus
hominem ad similitudinem Dei
fecit illum.
Numérotation du verset Gn. 5,2 
Masculum et feminam creavit eos
et benedixit illis et vocavit nomen eorum Adam
in die qua creati sunt.
Numérotation du verset Gn. 5,3 
Vixit autem Adam centum triginta annis
et genuit filium1
ad imaginem et similitudinem2 suam vocavitque nomen eius Seth.
1 filium Rusch ] om. Weber
2 imaginem et similitudinem Rusch ] similitudinem et imaginem Weber
Numérotation du verset Gn. 5,4 
Et facti sunt dies Adam postquam genuit Seth octingenti anni genuitque filios et filias.
Numérotation du verset Gn. 5,5 
Et factum est omne tempus quod vixit Adam
nongenti triginta anni3 et mortuus est.
3 nongenti triginta – anni Rusch (noningenti)] inv. Weber
Numérotation du verset Gn. 5,6 
centum quinque annos et genuit Enos.
Numérotation du verset Gn. 5,7 
Vixitque Seth postquam genuit Enos octingentis septem annis genuitque filios et filias.
Numérotation du verset Gn. 5,8 
Et facti sunt omnes dies Seth nongentorum duodecim annorum et mortuus est.
Numérotation du verset Gn. 5,9 
Vixit vero Enos nonaginta annis et genuit Cainan.
Numérotation du verset Gn. 5,10 
Post cuius ortum vixit octingentis quindecim annis et genuit filios et filias.
Numérotation du verset Gn. 5,11 
Factique sunt omnes dies Enos nongentorum quinque annorum et mortuus est.
Numérotation du verset Gn. 5,12 
Vixitque4 Cainan
septuaginta annis et genuit Malaleel.
4 vixitque Rusch ] Vixit quoque Weber
Numérotation du verset Gn. 5,13 
Et vixit Cainan postquam genuit Malaleel octingentos quadraginta annis5 genuitque filios et filias.
5 annis Rusch ] annos Weber
Numérotation du verset Gn. 5,14 
Et facti sunt omnes dies Cainan nongenti decem anni et mortuus est.
Numérotation du verset Gn. 5,15 
Vixit autem Malaleel
sexaginta quinque annis6 et genuit Iared.
6 annis Rusch ] annos Weber
Numérotation du verset Gn. 5,16 
Et vixit Malaleel postquam genuit Iared octingentis triginta annis et genuit filios et filias.
Numérotation du verset Gn. 5,17 
Et facti sunt omnes dies Malaleel octingenti nonaginta quinque anni et mortuus est.
Numérotation du verset Gn. 5,18 
Vixitque Iared centum sexaginta duobus annis et genuit Enoch.
Numérotation du verset Gn. 5,19 
Et vixit Iared postquam genuit Enoch octingentis annis7 et genuit filios et filias.
7 octingentis annis Rusch ] octingentos annos Weber
Numérotation du verset Gn. 5,20 
Et facti sunt {t. 1: Erfurt, f. 16vb; facsim., p. 34b} omnes dies Iared nongenti sexaginta duo anni et mortuus est.
Numérotation du verset Gn. 5,21 
Porro Enoch vixit sexaginta quinque annis et genuit Mathusalem8.
8 Mathusalem Rusch ] Mathusalam hic et ubique Weber (Gn.)
Numérotation du verset Gn. 5,22 
Et ambulavit Enoch cum Deo. Et vixit Enoch9 postquam genuit Mathusalem
trecentis annis et genuit filios et filias.
9 et vixit Enoch Rusch ] om. Weber
Numérotation du verset Gn. 5,23 
Et facti sunt omnes dies Enoch trecenti sexaginta quinque anni.
Numérotation du verset Gn. 5,24 
Ambulavitque cum Deo et non apparuit quia tulit eum Deus.
Numérotation du verset Gn. 5,25 
Vixitque10 Mathusalem centum octoginta septem annis11 et genuit Lamech.
10 vixitque Rusch ] vixit quoque Weber
11 annis Rusch ] annos Weber
Numérotation du verset Gn. 5,26 
Et vixit Mathusalem postquam genuit Lamech septingentis octoginta duobus annis12 et genuit filios et filias.
12 septingentis octoginta duobus annis Rusch (octuaginta)] septingentos octoginta duos annos Weber
Numérotation du verset Gn. 5,27 
Et facti sunt omnes dies Mathusalem13 nongenti sexaginta novem anni et mortuus est.
13 Mathualem Rusch ] Mathusale Weber
Numérotation du verset Gn. 5,28 
Vixit autem Lamech centum octoginta duobus annis et genuit filium,
Numérotation du verset Gn. 5,29 
vocavitque nomen eius Noe dicens: Iste consolabitur nos ab operibus et laboribus manuum nostrarum in terra cui maledixit Dominus .
Numérotation du verset Gn. 5,30 
Vixitque Lamech postquam genuit Noe quingentis14 nonaginta quinque annis15 et genuit filios et filias.
14 quingentis Rusch ] quingentos Weber
15 annis Rusch ] annos Weber
Numérotation du verset Gn. 5,31 
Et facti sunt omnes dies Lamech septingenti septuaginta septem anni {t. 1: Erfurt, f. 17ra; facsim., p. 35a} et mortuus est. 16Noe
vero cum quingentorum esset annorum genuit Sem et Cham et Iaphet.
16 Noe vero cum quingentorum] Hic incipit cap. 6 iuxta capitala Stephani Langton ( P14417 )



Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Biblia Communis (Gn. 5), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 27/04/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=biblia&numLivre=03&chapitre=03_5)

Notes :