Capitulum 20

Numérotation du verset Gn. 20,1 
{t.   1 : Erfurt, f.   27vb ; facsim., p.   56b} Profectus1 inde Abraham in terram australem,
habitavit inter Cades
et Sur
et peregrinatus est in Geraris.
1 Profectus] + est O P14417 cum hebr. LXX
Numérotation du verset Gn. 20,2 
Dixitque de Sara uxore sua: Soror mea est.
Misit ergo Abimelech rex Gerare et tulit eam.
Numérotation du verset Gn. 20,3 
Venit autem Deus ad Abimelech per somnium nocte2
et ait illi3: {t.   1 : Erfurt, f.   28ra ; facsim., p.   57a} En morieris propter mulierem quam tulisti.
Habet enim virum.
2 nocte Rusch ] noctis Weber
3 illi Rusch ] ei Weber
Numérotation du verset Gn. 20,4 
Abimelech vero non tetigerat eam et ait: Domine num gentem ignorantem et iustam interficies?
Numérotation du verset Gn. 20,5 
Nonne ipse dixit mihi: Soror mea est , et ipsa ait: Frater meus est? In simplicitate cordis mei
et munditia manuum mearum feci hoc.
Numérotation du verset Gn. 20,6 
Dixitque ad eum Deus: Et ego scio quod simplici corde feceris et ideo custodivi te ne peccares in me
et non dimisi ut tangeres eam.
Numérotation du verset Gn. 20,7 
Nunc igitur redde uxorem viro suo
et orabit pro te
quia propheta est4
et vives. Si autem nolueris reddere scito
quod morte morieris tu et omnia que tua sunt.
4 et orabit pro te – quia propheta est Rusch ] inv. Weber
Numérotation du verset Gn. 20,8 
Statimque de nocte consurgens
Abimelech; vocavit omnes servos suos
et locutus est universa verba hec in auribus eorum timueruntque omnes viri valde.
Numérotation du verset Gn. 20,9 
Vocavit autem Abimelech etiam Abraham et dixit ei: Quid fecisti nobis? Quid peccavimus in te? Quia induxisti super me et super regnum meum peccatum grande?
Que non debuisti facere fecisti nobis.
Numérotation du verset Gn. 20,10 
Rursusque expostulans
ait: Quid vidisti ut hoc faceres?
Numérotation du verset Gn. 20,11 
Respondit Abraham: {t.   1 : Erfurt, f.   28rb ; facsim., p.   57b} Cogitavi mecum dicens:
Forsitan non est timor Dei in loco isto et interficient me propter uxorem meam.
Numérotation du verset Gn. 20,12 
Alias autem et vere soror mea est filia patris mei et non filia matris mee et duxi eam in5 uxorem.
5 in Rusch ] om. Weber
Numérotation du verset Gn. 20,13 
Postquam autem eduxit me Deus de domo patris mei, dixi ad eam: Hanc misericordiam facies mecum: in omni loco ad quem ingrediemur, dices quod frater tuus sim.
Numérotation du verset Gn. 20,14 
Tulit igitur Abimelech oves et boves et servos6
et dedit Abraham
reddiditque illi Saram uxorem suam
6 et servos Rusch ] + et ancilla Weber
Numérotation du verset Gn. 20,15 
et ait: Terra coram vobis est. Ubicumque tibi placuerit, habita.
Numérotation du verset Gn. 20,16 
Sarre autem dixit: Ecce mille argenteos dedi fratri tuo. Hoc erit tibi in velamen oculorum ad omnes qui tecum sunt et quocumque perrexeris, memento7 te deprehensam.
7 memento Rusch ] mementoque Rusch
Numérotation du verset Gn. 20,17 
Orante autem Abraham, sanavit Deus Abimelech et uxorem ancillasque eius et pepererunt.
Numérotation du verset Gn. 20,18 
Concluserat enim Deus omnem vulvam domus Abimelech propter Saram uxorem Abrahe8.
8 Abrahe Rusch ] Abraham Weber



Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Biblia Communis (Gn. 20), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 27/04/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=biblia&numLivre=03&chapitre=03_20)

Notes :