Capitulum 13

Numérotation du verset Gn. 13,1 
{t. 1: Erfurt, f. 22rb; facsim., p. 45b} Ascendit ergo Abram de Egypto, ipse et uxor eius et omnia que habebat et Loth cum eo ad australem plagam.
Numérotation du verset Gn. 13,2 
Erat autem dives valde in possessione auri et argenti1.
1 auri et argenti Rusch ] argenti et auri Weber
Numérotation du verset Gn. 13,3 
Reversusque est per iter quo venerat a meridie
in Bethel usque ad locum ubi prius fixerat tabernaculum inter Bethel et Hai
Numérotation du verset Gn. 13,4 
in loco altaris quod fecerat prius et invocavit ibi nomen Domini.
Numérotation du verset Gn. 13,5 
Sed et Loth qui erat cum Abram, fuerunt greges ovium et armenta et tabernacula
Numérotation du verset Gn. 13,6 
nec poterat eos capere terra ut habitarent simul. Erat quippe substantia eorum multa et nequibant2 habitare communiter.
2 nequibant Rusch ] non quibant Weber
Numérotation du verset Gn. 13,7 
Unde et facta est rixa inter pastores
gregum
Abram
et Loth.
Eo autem tempore Chananeus et Pherezeus habitabant in illa terra.
Numérotation du verset Gn. 13,8 
Dixit ergo Abram ad Loth: ne queso sit iurgium inter me et te et3 pastores meos et pastores tuos,
3 et Rusch ] + inter Weber
Numérotation du verset Gn. 13,9 
Ecce universa terra coram te est, recede a me, obsecro.
Si ad sinistram
ieris ego dexteram4 tenebo, si tu dexteram elegeris ego ad sinistram pergam.
4 dexteram Rusch ] ad praem. Weber
Numérotation du verset Gn. 13,10 
Elevatis itaque Loth oculis,
vidit
omnem circa regionem Iordanis
que universa irrigabatur
antequam subverteret Dominus Sodomam et Gomorrham sicut paradisus Domini
et sicut Egyptus venientibus in Segor.
Numérotation du verset Gn. 13,11 
Elegitque Loth sibi5 regionem circa Iordanem
et recessit ab oriente.
Divisitque se alterutrim6 a fratre suo.
5 Loth sibi Rusch ] inv. Weber
6 divisitque se alterutrim Rusch ] divisique sunt alterutrum Weber
Numérotation du verset Gn. 13,12 
Abram habitavit in terra Chanaan, Loth vero7 moratus est in oppidis que erant circa Iordanem et habitavit in Sodomis.
7 vero Rusch ] om. Weber
Numérotation du verset Gn. 13,13 
Homines autem Sodomite pessimi erant et peccatores coram Domino nimis.
Numérotation du verset Gn. 13,14 
Dixitque Dominus ad Abram postquam divisus est ab eo Loth8:
Leva oculos tuos in directum9 et vide a loco in quo nunc es ad aquilonem et10 meridiem, ad orientem et ad occidentem.
8 ab eo – Loth Rusch ] inv. Weber
9 in directum Rusch ] om. Weber
10 et Rusch ] + ad Weber
Numérotation du verset Gn. 13,15 
Omnem terram quam conspicis tibi dabo
et semini tuo
usque in sempiternum.
Numérotation du verset Gn. 13,16 
Faciamque semen tuum sicut pulverem terre {t. 1: Erfurt, f. 22vb; facsim., p. 46b} . Si quis potest hominum numerare pulverem terre et11 semen12 tuum
poterit numerare13.
11 terre et Rusch ] om. Weber
12 semen Rusch ] + quoque Weber
13 poterit numerare Rusch ] inv. Weber
Numérotation du verset Gn. 13,17 
Surge ergo14
et perambula terram in longitudinem15 et in latitudinem suam16 quia daturus sum eam tibi17.
14 ergo Rusch ] om. Weber
15 longitudinem Rusch ] longitudine Weber
16 latitudinem suam Rusch ] latitudine sua Weber
17 daturus eam eam – tibi Rusch ] inv. Weber
Numérotation du verset Gn. 13,18 
Movens igitur Abram tabernaculum suum,
venit et habitavit iuxta convallem Mambre
que18 est in Hebron.
Edificavitque ibi altare Domino.
18 que Rusch ] quod Weber



Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Biblia Communis (Gn. 13), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 27/04/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=biblia&numLivre=03&chapitre=03_13)

Notes :