Capitulum 42

Numérotation du verset Gn. 42,1 
quod alimenta venderentur in Egypto.
Dixit filiis suis: Quare negligitis?
Numérotation du verset Gn. 42,2 
Audivi quod triticum venundetur in Egypto; descendite et emite nobis necessaria ut possimus vivere et non consumamur inopia.
Numérotation du verset Gn. 42,3 
Descendentes igitur fratres Ioseph decem ut emerent frumenta in Egypto.
Numérotation du verset Gn. 42,4 
Beniamin domi retento ab Iacob,
qui dixerat fratribus eius: Ne forte in itinere quicquam patiatur mali.
Numérotation du verset Gn. 42,5 
Ingressi sunt terram Egypti cum aliis qui pergebant ad emendum,
erat autem fames
in terra Chanaan
Numérotation du verset Gn. 42,6 
et Ioseph
princeps Egypti
atque ad illius nutum frumenta populis vendebantur.
Cumque adorassent eum fratres sui
Numérotation du verset Gn. 42,7 
et agnovisset eos, quasi ad alienos durius loquebatur interrogans eos: Unde venistis? Qui responderunt: De terra Chanaan ut emamus victui necessaria.
Numérotation du verset Gn. 42,8 
Et tamen fratres ipse cognoscens, non est agnitus ab eis.
Numérotation du verset Gn. 42,9 
Recordatusque somniorum que aliquando viderat ait ad eos1:
Exploratores estis ut videatis infirmiora terre venistis.
1 ad eos Rusch ] om. Weber
Numérotation du verset Gn. 42,10 
{t. 1 : Erfurt, f. 48ra ; facsim., p. 97a} Qui dixerunt: Non est ita domine sed servi tui venerunt ut emerent cibos.
Numérotation du verset Gn. 42,11 
Omnes filii unius viri sumus, pacifice2 venimus, nec quicquam famuli tui machinantur mali.
2 pacifice Rusch ] pacifici Weber
Numérotation du verset Gn. 42,12 
Quibus ille respondit: Aliter est: immunita terre huius considerare venistis.
Numérotation du verset Gn. 42,13 
Et illi: Duodecim, inquiunt, fratres servi tui3 sumus, filii unius viri4 in terra Chanaan, minimus cum patre nostro est, alius non est super.
3 fratres – servi tui Rusch ] inv Weber
4 unius viri Rusch ] inv Weber
Numérotation du verset Gn. 42,14 
Hoc est, ait, quod locutus sum: exploratores estis.
Numérotation du verset Gn. 42,15 
Iam nunc experimentum vestri capiam. Per salutem pharaonis non egrediemini
hinc
donec veniat frater vester minimus.
Numérotation du verset Gn. 42,16 
Mittite e vobis unum ut5 adducat6 eum, vos autem eritis in vinculis donec probentur que dixistis utrum falsa an vera sint, alioquin, per salutem pharaonis, exploratores estis.
5 ut Rusch ] et Weber
6 adducat Rusch Weber ] adducite Edmaior.
Numérotation du verset Gn. 42,17 
Tradidit ergo eos custodie tribus diebus.
Numérotation du verset Gn. 42,18 
Die autem tertio, eductis e7 carcere, ait: Facite que8 dixi et vivetis. Deum enim timeo.
7 e Rusch ] de Weber
8 que Rusch ] quod Weber
Numérotation du verset Gn. 42,19 
Si pacifici estis, frater vester unus ligetur in carcere, vos autem abite et ferte frumenta que emistis in domos vestras
Numérotation du verset Gn. 42,20 
et fratrem vestrum minimum ad me adducite ut possim vestros probare sermones et non moriamini. Fecerunt ut dixerat
Numérotation du verset Gn. 42,21 
et locuti sunt invicem: Merito hec patimur quia peccavimus in fratrem nostrum videntes angustiam anime illius dum9 deprecaretur nos et non audivimus. Idcirco venit super nos tribulatio {t. 1 : Erfurt, f. 48rb ; facsim., p. 97b} ista10.
9 dum Rusch ] cum Weber
10 tribulatio ista Rusch ] inv. Weber
Numérotation du verset Gn. 42,22 
E quibus unus Ruben ait: Numquid non dixi vobis: Nolite peccare in puerum, et non audistis me? En sanguis eius exquiritur.
Numérotation du verset Gn. 42,23 
Nesciebant autem quod intelligeret Ioseph eo quod per interpretem loqueretur11 ad eos.
11 loqueretur Rusch ] loquebatur Weber
Numérotation du verset Gn. 42,24 
Avertitque se parumper et flevit et reversus locutus est ad eos,
Numérotation du verset Gn. 42,25 
tollens Simeon et ligans illis presentibus. Iussitque ministris ut implerent saccos eorum tritico et reponerent pecunias singulorum in saccis12 suis datis supra cibariis in via. Qui fecerunt ita.
12 saccis Rusch ] sacculis Weber
Numérotation du verset Gn. 42,26 
At illi portantes frumenta in asinis suis13, profecti sunt.
13 suis Rusch ] om. Weber
Numérotation du verset Gn. 42,27 
Apertoque unus sacco ut daret iumento pabulum in diversorio, contemplatus pecuniam in ore sacculi
Numérotation du verset Gn. 42,28 
dixit fratribus suis: Reddita est mihi pecunia, en habetur in sacco. Et obstupefacti turbatique mutuo dixerunt14: Quidnam est hoc quod fecit nobis Deus?
14 mutuo dixerunt Rusch ] inv Weber
Numérotation du verset Gn. 42,29 
Veneruntque ad Iacob patrem suum in terra Chanaan et narraverunt ei omnia que accidissent sibi dicentes:
Numérotation du verset Gn. 42,30 
Locutus est nobis dominus terre dure et putavit nos exploratores esse15 provincie,
15 esse Rusch ] om. Weber
Numérotation du verset Gn. 42,31 
cui respondimus: Pacifici sumus nec ullas molimur insidias;
Numérotation du verset Gn. 42,32 
duodecim fratres uno patre geniti sumus, unus non est super, minimus cum patre versatur in terra Chanaan.
Numérotation du verset Gn. 42,33 
Qui ait nobis: Sic probabo quod pacifici sitis: fratrem vestrum unum dimittite apud me et cibaria domibus vestris necessaria sumite et abite.
Numérotation du verset Gn. 42,34 
Fratremque vestrum minimum {t. 1 : Erfurt, f. 48va ; facsim., p. 98a} adducite ad me ut sciam quod non sitis exploratores et istum qui tenetur in vinculis recipere possitis ac deinceps que vultis emendi16 habeatis licentiam.
16 que vultis – emendi Rusch ] inv. Weber
Numérotation du verset Gn. 42,35 
His dictis, cum frumenta effunderent, singuli repererunt in ore saccorum ligatas pecunias. Exterritisque simul omnibus
Numérotation du verset Gn. 42,36 
dixit pater Iacob: Absque liberis me esse fecistis: Ioseph non est super, Simeon tenetur in vinculis, Beniamin auferetis. In me hec omnia mala17 reciderunt.
17 omnia mala Rusch ] inv Weber
Numérotation du verset Gn. 42,37 
Cui respondit Ruben: Duos filios meos interfice si non reduxero illum tibi. Trade eum18 in manu mea et ego eum tibi19 restituam
18 eum Rusch ] om. Weber
19 tibi Rusch ] om. Weber
Numérotation du verset Gn. 42,38 
At ille: Non descendet, inquit, filius meus vobiscum. Frater eius mortuus est, ipse solus remansit. Si quid ei adversitatis20* acciderit in terra ad quam pergitis21 deducetis canos meos cum merore22
ad inferos.
20 adversitatis ΩS Ed1455 ] adversi Rusch Weber, adverse X P²
21 pergitis Ed1455 Rusch Weber ] pergetis ΩS
22 merore] dolore Weber



Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Biblia Communis (Gn. 42), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 28/04/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=biblia&numLivre=03&chapitre=03_42)

Notes :