Capitulum 29
Numérotation du verset
1Rg. 29,1
Congregata sunt ergo agmina Philistiim universa1 in Aphec, sed et Israel castrametatus est super fontem qui erat in Iezrael.
1 agmina Philistiim universa] Philistiim universa agmina
Weber
Numérotation du verset
1Rg. 29,2
Et satrape quidem Philistiim incedebant in centuriis
et millibus David autem et viri eius erant in novissimo agmine cum Achis.
Numérotation du verset
1Rg. 29,3
Dixeruntque principes Philistiim ad Achis2 : Quid sibi volunt Hebrei isti ? Et ait Achis ad principes Philistiim : Numquid3 ignoratis David qui fuit servus Saul regis Israel, et est apud me multis diebus, vel annis, et non inveni in eo quicquam mali4
2 ad Achis Cava Σ Λ
Rusch Clementina
]
om. Weber
|
3 Numquid] num
Weber
|
4 mali]
om. Weber
|
ex die qua transfugit ad me usque ad diem hanc ?
Numérotation du verset
1Rg. 29,4
Irati sunt autem adversum eum principes5 et dixerunt ei : Revertatur6 et sedeat in loco suo in quo constituisti eum, et non descendat nobiscum in prelium, ne fiat nobis adversarius cum preliari ceperimus quomodo enim placare aliter7 poterit dominum suum nisi in capitibus nostris ?
5 principes] + Philistiim
Weber
|
6 revertatur] + vir
Weber
|
7 placare aliter]
inv. Weber
|
Numérotation du verset
1Rg. 29,5
Nonne iste est David cui cantabant in choris8 dicentes : Percussit Saul in millibus suis et David in decem millibus suis ?
8 in choris Λ D Φ
Rusch Clementina
] in choro
Weber
Numérotation du verset
1Rg. 29,6
Vocavit ergo Achis David et dixit9 ei : Vivit Dominus, quia rectus es tu et bonus in conspectu meo et exitus tuus, et introitus tuus mecum est
9 dixit] ait
Weber
in castris, et non inveni in te quicquam mali ex die qua venisti ad me usque ad diem hanc, sed satrapis non places.
Numérotation du verset
1Rg. 29,7
Revertere ergo, et vade in pace et non offendas10 oculos satraparum Philistiim.
10 offendas A Σ
Rusch Clementina
] offendes
Weber
Numérotation du verset
1Rg. 29,8
Dixitque David ad Achis : Quid enim feci ? Et quid invenisti in me servo tuo a die qua fui in conspectu tuo usque in diem hanc ut non veniam et pugnem contra inimicos domini mei regis ?
Numérotation du verset
1Rg. 29,9
Respondens autem Achis locutus est ad David : Scio quia bonus es tu in oculis meis sicut angelus Dei, sed principes Philistiim dixerunt non ascendet nobiscum in prelium.
Numérotation du verset
1Rg. 29,10
Igitur consurge mane tu et servi domini tui qui venerunt tecum et cum de nocte surrexeritis et ceperit dilucescere pergite.
Numérotation du verset
1Rg. 29,11
Surrexit itaque David de nocte11, ipse et viri eius, ut proficiscerentur mane, et reverterentur ad terram Philistiim : Philistiim autem ascenderunt in Iezrael.
11 David - de nocte]
inv. Weber
Capitulum 29
Numérotation du verset
1Rg. 29,1
marg.|
{m}
Congregata sunt ergo]
Finita digressione, quam fecerat auctor, redit ad id, quod inceperat enarrare, id est congressum belli Philistinorum adversus Saul. Et agitur in hoc capite tantum de uno, scilicet de reditu David a castris Philistiim in Siceleg civitatem, quam sibi Achis dederat supra 27.
marg.|
{n}
In centuriis]
GLOSSA Unde centurio, qui et tribunus. Sed nota, sic se habet centuria ad centum ; sicut mille ad millia.
marg.|
{o}
Multis diebus]
supra 27. dicitur, quod fuit David apud Achis quatuor mensibus.
marg.|
{p}
Quicquam]
GLOSSA infidelitatis.
marg.|
{a}
In loco suo, in quo constituisti eum]
id est in Siceleg.
marg.|
{b}
Dominum suum]
id est Saulem.
marg.|
{c}
In capitibus]
GLOSSA Amputatis.
marg.|
{d}
Cantabant in choris]
supra decimooctavo b.
marg.|
{e}
Mecum est in castris]
GLOSSA Apud me acceptus est.
marg.|
{f}
Mane tu, et servi domini tui]
ne satrape insidiarentur ei.
Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Hugo de Sancto Caro. Postilla in totam Bibliam (1Rg. Capitulum 29), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2025. Consultation du 12/03/2025. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=hug&numLivre=12&chapitre=12_29)
Martin Morard, ed., Hugo de Sancto Caro. Postilla in totam Bibliam (1Rg. Capitulum 29), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2025. Consultation du 12/03/2025. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=hug&numLivre=12&chapitre=12_29)
Notes :