Hugo de Sancto Caro

Capitulum 27

Numérotation du verset 1Rg. 27,1 

Et ait David in corde suo : Aliquando incidam in uno die1 in manu Saul nonne melius est ut fugiam et salver in terra Philistinorum ut desperet Saul cessetque me quaerere in cunctis finibus Israel ? Fugiam ergo manus eius.
1 una die Rusch Clementina ] in uno die Weber
Numérotation du verset 1Rg. 27,2 

Et surrexit David et abiit2 et sexcenti viri cum eo ad Achis filium Maoch regem Geth.
2 abiit] + ipse Weber
Numérotation du verset 1Rg. 27,3 

Et habitavit David cum Achis in Geth ipse et viri eius3 et domus eius4 et duae uxores eius Achinoen Iezraelitis5 et Abigail uxor Nabal Carmeli.
3 eius] + vir Weber |
4 eius²] + David Weber |
5 Iezraelitis Weber (D) Rusch Clementina ] Iezrahelites Weber |
Numérotation du verset 1Rg. 27,4 

Et nuntiatum est Saul quod fugisset David in Geth et non addidit ultra ut quaereret eum.
Numérotation du verset 1Rg. 27,5 

Dixit autem David ad Achis : Si inveni gratiam in oculis tuis, detur mihi locus in una urbium regionis huius ut habitem ibi cur enim manet servus tuus in civitate regis tecum ?
Numérotation du verset 1Rg. 27,6 

Dedit itaque ei Achis in die illa Siceleg propter quam causam facta est Siceleg regum Iuda usque in diem hanc.
Numérotation du verset 1Rg. 27,7 

Fuit autem numerus dierum quibus habitavit David in regione Philistinorum quatuor mensium6.
6 mensium] mensuum Weber
Numérotation du verset 1Rg. 27,8 

Et ascendit David et viri eius et agebant predas de Gessuri7 et de Gezre8
7 Gessuri ΩJ Clementina ] Gethsuri ΩSM, Gesuri Rusch Weber , Iesuri ΨD |
8 Gezre Rusch ] Getri ΩJ, Gethri ΩSM, Gerzi Clementina , Gedri Weber |
et de Amalechitis.
Hi enim pagi habitabantur in terra antiquitus euntibus Sur usque ad terram Egypti.
Numérotation du verset 1Rg. 27,9 

Et percutiebat David omnem terram illorum9, nec relinquebat viventem virum
9 illorum] om. Weber
et mulierem, tollensque oves, et boves et asinos et camelos et vestes revertebatur et veniebant10 ad Achis.
10 veniebant] veniebat Weber
Numérotation du verset 1Rg. 27,10 

Dicebat autem ei Achis : In quem irruistis hodie ? Respondebat11 David : Contra meridiem Iude
11 respondebat Rusch Clementina ] respondebatque Weber
et contra meridiem Ierameel12 a et contra meridiem Ceni.
0 et contra meridiem Ierameel = וְעַל־נֶ֣גֶב הַיַּרְחְמְאֵלִ֔י ; καὶ κατὰ νότον Ιεσμεγα
12 Ierameel] scrips. cum ΘG2 Clementina et cett. editionibus Edmaior. , Hieramel Rusch , Hiramel Weber
Numérotation du verset 1Rg. 27,11 

Virum et mulierem non vivificabat David,
nec adducebat in Geth dicens : Ne forte loquantur adversum nos. Hec fecit David et hoc erat decretum illi omnibus diebus quibus habitavit in regione Philistinorum.
Numérotation du verset 1Rg. 27,12 

Credidit ergo Achis David dicens : Multa enim13 mala operatus est contra populum14 Israel erit igitur mihi servus sempiternus.
13 enim] om. Weber |
14 populum] + suum Weber |

Capitulum 27

Numérotation du verset 1Rg. 27,1 
marg.| {1. 240rb} {t} Et ait David] etc. Parvum est caput istud, tamen dividitur in tres partes. In prima agitur de fuga David cum viris suis, et duabus uxoribus suis ad Achis regem Geth. In secunda dicitur, quam civitatem dedit Achis David, et viris eius ad habitandum. In tertia, agitur de preda, quam faciebat David, et viri eius super Philisteos, rege Achis credente, quod super Israel faceret David predam illam.
marg.| {u} Desperet] de me occidendo.
marg.| {x} Fugiamus] etc. ad viros suos loquebatur David.
marg.| {y} Ad Achis] GLOSSA non illum, a quo vix evasit per simulationem insanie, Supra 21.d. sed filium eius, qui ipsum dilexit propter famam virtutis.
marg.| {z} Maoch] nomen matris.
marg.| {a} Et domus] id est uxores, et familia David.
marg.| {b} Et due uxores] etc. Expositio est de hoc, quod dixerat, domus eius.
marg.| {c} Nabal Carmeli] Substantivum pro adiectivo, ut Dardanus pro Dardanius.
marg.| {d} Detur mihi locus] nolebat ei esse onerosus.
marg.| {e} Cur enim servus tuus] etc. quasi dicat presumptio est ex parte mea.
marg.| {f} Siceleg] civitas est.
marg.| {g} Quatuor mensium] et viginti dies, ut dicit IOSEPHUS.
marg.| {h} De Gessuri, et de Gerzi] etc. GLOSSA hi pagi non erant sub potestate Achis.
marg.| {i} Pagi] id est ville, a pagos, quod est villa. Hec est vera littera, tamen aliqui libri habent vagi, sed male.
marg.| {k} Habitabant] GLOSSA secure scilicet et quiete, quia non erat qui depredaretur.
marg.| {l} Euntibus Sur] etc. id est per viam, qua itur ad Sur, et Egyptum.
marg.| {m} Viventem] ne accusaret eum apud Achis.
marg.| {n} Contra meridiem] GLOSSA fingens gentem suam se habere exosam. Contra meridiem, id est contra istos ascendi, qui habitant versus meridiem : Sed nonne mentiebatur David ? Non, sed ambigue respondebat ? Poterat enim intelligi de propinquis, aut remotis. Ipse autem propinquos percutiebat, qui erant Palestini. Si vis dicere, quod {1. 240va} David mentiebatur, non est inconveniens hoc dicere, qui etiam postea adulterium, et homicidium simul commisit.
marg.| {a} Non vivificabat] id est non vivere permittebat.
marg.| {b} Multa enim] Enim expletiva coniunctio est.



Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Hugo de Sancto Caro. Postilla in totam Bibliam (1Rg. Capitulum 27), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 07/05/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=hug&numLivre=12&chapitre=12_27)

Notes :