Hugo de Sancto Caro

Capitulum 3

Numérotation du verset 1Rg. 3,1 

Puer autem Samuel ministrabit1 Domino coram Eli, et sermo Domini erat pretiosus
1 Ministrabit] ministrabat Weber
in diebus illis non erat visio manifesta.
Numérotation du verset 1Rg. 3,2 

Factum est ergo in die quadam Eli iacebat in lectulo2 suo et oculi eius caligaverant
2 in lectulo] in loco Weber
nec poterat videre
Numérotation du verset 1Rg. 3,3 

lucernam3
3 lucernam] lucerna Weber
Dei antequam extingueretur, Samuel autem dormiebat in templo Domini ubi erat arca Dei.
Numérotation du verset 1Rg. 3,4 

Et vocavit Dominus Samuel.
Qui respondens ait : Ecce ego.
Numérotation du verset 1Rg. 3,5 

Et cucurrit ad Eli et dixit : Ecce ego, vocasti enim me. Qui dixit : Non vocavi, revertere dormi. Et abiit et dormivit.
Numérotation du verset 1Rg. 3,6 

Et adiecit Dominus vocare rursum Samuel. Consurgensque Samuel abiit ad Eli et dixit : Ecce ego, quia vocasti me. Qui respondit : Non vocavi te, fili mi, revertere et dormi.
Numérotation du verset 1Rg. 3,7 

Porro Samuel necdum sciebat Dominum,
neque revelatus fuerat ei sermo Domini.
Numérotation du verset 1Rg. 3,8 

Et adiecit Dominus et vocavit adhuc Samuel tertio. Qui consurgens abiit ad Eli.
Numérotation du verset 1Rg. 3,9 

Et ait : Ecce ego, quia vocasti me. Intellexit igitur Eli quia Dominus vocaret puerum et ait ad Samuel : Vade et dormi et si deinceps vocaverit te dices : loquere Domine, quia audit servus tuus. Abiit ergo Samuel et dormivit in loco suo.
Numérotation du verset 1Rg. 3,10 

Et venit Dominus et stetit, et vocavit sicut vocaverat secundo : Samuel, Samuel. Et ait Samuel : Loquere Domine4, quia audit servus tuus.
4 Domine Σ Λ D Φ Rusch Clementina ] om. Weber
Numérotation du verset 1Rg. 3,11 

Et ait5 Dominus ad Samuel : Ecce ego facio verbum in Israel quod quicumque audierit tinnient ambe aures eius.
5 et ait] et dixit Weber
Numérotation du verset 1Rg. 3,12 

In die illo suscitabo adversus Eli omnia que locutus sum super domum eius incipiam et complebo.
Numérotation du verset 1Rg. 3,13 

Predixi enim ei quod iudicaturus essem domum eius in eternum propter iniquitatem, eo quod noverat indigne agere filios suos et non corripuit eos.
Numérotation du verset 1Rg. 3,14 

Idcirco iuravi domum6
6 domum] domui Weber
Eli quod non expietur iniquitas
domus eius victimis et muneribus usque in eternum.
Numérotation du verset 1Rg. 3,15 

Dormivit autem Samuel usque mane, aperuitque ostia domus Domini. Et Samuel timebat indicare visionem Eli.
Numérotation du verset 1Rg. 3,16 

Vocavit ergo Eli Samuelem et dixit : Samuel fili mi ? Qi respondens ait : Presto sum.
Numérotation du verset 1Rg. 3,17 

Et interrogavit eum quis est sermo quem locutus est ad te Dominus7 ? Oro te ne celaveris me, hec faciat tibi Deus et hec addat
7 Dominus] om. Weber ; ~est Dominus ad te Σ Λ - Clementina
si absconderis a me sermonem ex omnibus verbis que dicta sunt tibi.
Numérotation du verset 1Rg. 3,18 

Indicavit itaque ei Samuel universos sermones, et non abscondit ab eo. Et ille respondit : Dominus est, quod bonum est in oculis suis faciat.
Numérotation du verset 1Rg. 3,19 

Crevit autem Samuel et Dominus erat cum eo et non cecidit
ex omnibus verbis eius in terram.
Numérotation du verset 1Rg. 3,20 

Et cognovit universus Israel a Dan usque Bersabe
quod fidelis Samuel propheta esset Domini.
Numérotation du verset 1Rg. 3,21 

Et addidit Dominus ut appareret in Silo, quoniam revelatus fuerat Dominus Samueli in Silo iuxta verbum Domini. Et evenit sermo Samuelis universo Israeli.

Capitulum 3

Numérotation du verset 1Rg. 3,1 
marg.| {p} Puer autem] etc.
marg.| {s} Pretiosus] id est rarus. Consequens pro antecedente : quia omne rarum pretiosum. Simile Is. 13.c. Pretiosior erit vir auro, et homo mundo obrizo, id est rarior. Hic applaudunt sibi, qui dicunt non debere frequenter predicationes fieri, inducentes illud. Hbr. 6.b. Terra super se venientem sepe bibens imbrem, et generans herbam optimam illis, a quibus colitur, accipit benedictionem a Domino. Ibi GLOSSA Hieronymi dicit : Predicatio, si rara est non sufficit, si assidua, vilescit : sed tam GLOSSA quam textus contra illos est.
marg.| {t} Non erat visio] etc. GLOSSA Propter peccata enim populi, et Prelatorum, non apparebat Dominus per visionem, vel per Angelicas responsiones, sicut patribus apparuit.
marg.| {u} Caligaverant] etc. GLOSSA pre nimia etate.
marg.| {y} antequam] etc. Lucerna ardebat in templo tota nocte : et mane extinguebatur. Hanc non poterat videre Heli propter visus debilitatem, donec extingueretur, id est usque mane, id est de nocte nihil poterat videre, etiam ad lumen, ita cecutiens erat. Forte de die videbat parvum. Vel sic.
marg.| {x} Nec poterat] etc. id est nec ante, nec post poterat aliquid videre. Simile Mt. 1.d. Ioseph non cognovit uxorem, donec peperit filium suum, id est nec ante, nec post cognovit eam. Unde HIERONYMUS contra Helvidium, tale ponit exemplum : Helvidius non penituit, donec mortuus est, id est nec ante, nec post. Vel sic : Heli non poterat videre lucernam, donec extingueretur, ipse, scilicet Heli, id est antequam moreretur, id est dum vivebat. Nec poterat videre : In libro de Hebraicis questionibus dicit HIERONYMUS quod in littera debet esse lucerna : Et sic distinguit litteram : Non poterat videre, id est visum amiserat. Et postea incipit alia clausula : Lucerna antequam extingueretur.
marg.| {z} Samuel] etc. id est ante lucem, quasi dicat ante diem facta est revelatio Samueli. Huic expositioni consentit Hebreus qui sic distinguit : Non potuit videre. Et subiungit : Lucerna Domini nondum extinguebatur. a   In templo Domini] id est in thalamo, sive cubili iuxta templum, ubi solus cum Heli Sacerdote dormiebat.
marg.| {b} Ecce ego] Prompta obedientia.
marg.| {c} Adiecit] id est Iterum vocavit.
marg.| {d} Nec dum sciebat] GLOSSA quia per prophetie spiritum non erat ei revelatus sermo divinus, id est nondum habebat consuetudinem audiendi Dominum : Sciebat tamen tamquam simplex, et iustus, sed nondum ut Propheta.
marg.| {e} Tertio] etc. Secundum Iosephum, hec trina vocatio Samuelis significavit tres dignitates ipsius futuras. Fuit enim Propheta, et {1. 222va} Iudex, obtulit ut Sacerdos, eo quod parvulus esset, Iccaboth, nepos Heli : Non autem fuit Sacerdos : quia non fuit Aaronita, ut dictum est supra. Sic etiam Moyses vicem Sacerdotis aliquando obtinuit, non tamen fuit Sacerdos. Unde Ps. 98. Moyses, et Aaron in Sacerdotibus eius, et Samuel etc.
marg.| {a} In loco suo] id est in lecto suo.
marg.| {b} Et venit Dominus] etc. in subiecta creatura.
marg.| {c} Secundo] Immo tertio vocaverat eum iam. Verum est, ideo littera sic debet legi : Vocaverat secundo, id est bis : quia dixit Samuel, Samuel, sicut vocaverat prius.
marg.| {d} Facio] id est in brevi faciam.
marg.| {e} Verbum] id est rem verbi.
marg.| {f} Tinnient] id est obstupescent per admirationem. GLOSSA dicit : Raban. Comminatio Dei est super Heli, et super domum eius : quia scilicet pro peccato filiorum Heli privabatur Sacerdotio domus Domini : Unde aures audientium tinnient stupore vehementi.
marg.| {g} Predixi] supra per virum Dei.
marg.| {h} Iudicaturus] id est puniturus.
marg.| {i} Non corripuit] auctoritate Pontificis, neque severitate patris, sed potius lenitate matris, quod valde timendum est Prelatis.
marg.| {k} Iuravi] id est firmiter statui.
marg.| {l} Usque in eternum] id est unquam.
marg.| {m} Aperuitque] scilicet Heli, non Samuel, ut dicit HIERONYMUS
marg.| {n} Timebat] etc. quia contra ipsum erat. Nec peccavit in hoc Samuel : quia non habebat mandatum super hoc, ut scilicet ei indicaret, sive indiceret.
marg.| {o} Hec faciat] GLOSSA Proverbium erat hoc apud Iudeos. Et est sensus : Si absconderis mihi malum, quod locutus est tibi Dominus de me, veniet super caput tuum.
marg.| {p} Non cecidit] etc. GLOSSA quia nihil ex his, que locutus est Dominus irritum fuit.
marg.| {q} Verbis eius] id est Domini, qui dixit ea per Samuelem : Sic exponit GLOSSA predicta. Vel eius, id est Samuelis : Et ad idem redit. Sir. 21.d. Verba iustorum statera ponderabuntur. Vel sic : Ex omnibus verbis eius non cecidit in terram, id est non loquebatur de terrenis, sed tantum de celestibus. Hoc est contra quosdam, qui semper de terrenis loquuntur. De {1. 222vb} quibus Is. 29.a. De terra loqueris, et de humo audietur eloquium tuum, et erit quasi pythonis vox tua.
marg.| {r} A Dan usque Bersabee] Isti sunt termini Iudee. Et per hos terminos universitatem plebis comprehendit, ut dicit HIERONYMUS.
marg.| {s} Ut appareret] Samueli, scilicet. Et bene dico addidit.
marg.| {t} Quoniam revelatus] etc. quasi dicat, iterum apparuit Dominus Samueli in Silo. Vel ut appareret, id est notum fieret.
marg.| {u} In Silo] Quid hoc, scilicet quoniam, id est quod revelatus fuerat Dominus Samueli in Silo. Revelatus, inquam, iuxta verbum Domini.



Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Hugo de Sancto Caro. Postilla in totam Bibliam (1Rg. Capitulum 3), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 06/05/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=hug&numLivre=12&chapitre=12_3)

Notes :