Hugo de Sancto Caro

Capitulum 21

Numérotation du verset 1Rg. 21,1 

Venit autem David in Nobe ad Achimelech
sacerdotem et obstupuit
Achimelech
eo quod venisset David. Et dixit ei : Quare tu solus et nullus tecum est1 ? Et ait David ad Achimelech sacerdotem : Rex precepit mihi sermonem et dixit : Nemo sciat rem propter quam missus es a me2, et cuiusmodi tibi precepta dederim nam et pueris meis3 condixi in illum et illum locum.
1 tecum est] inv. Weber |
2 missus es a - me Rusch Clementina ] inv. Weber |
3 meis] om. Weber |
Numérotation du verset 1Rg. 21,3 

Nunc igitur si quid habes ad manum, vel quinque panes da mihi aut quicquid inveneris.
Numérotation du verset 1Rg. 21,4 

Et respondens sacerdos4 ait ei : Non habeo panes laicos
4 sacerdos] + David Weber
ad manum sed tantum panem sanctum, si mundi sunt pueri maxime a mulieribus manducent5?
5 manducent] om. Weber
Numérotation du verset 1Rg. 21,5 

Et respondit David sacerdoti et dixit ei : Et quidem6 si de mulieribus agitur, continuimus nos ab heri et nudius tertius quando egrediebamur, et fuerunt vasa puerorum sancta.
6 et quidem] equidem Weber
Porro via hec polluta est,
et7 ipsa hodie sanctificabitur in vasis.
7 et] sed praem. Weber
Numérotation du verset 1Rg. 21,6 

Dedit ergo eis8
8 eis] ei Weber
sacerdos sanctificatum panem, neque enim erat ibi panis, nisi tantum panes propositionis qui sublati fuerant a facie Domini ut ponerentur panes callidi.
Numérotation du verset 1Rg. 21,7 

Erat autem ibi vir quidam9 de servis Saul in die illa, intus10 tabernaculo Domini
9 quidam] om. Weber |
10 intus] + in Weber |
et nomen eius Doech Idumeus
potentissimus pastorum Saul.
Numérotation du verset 1Rg. 21,8 

Dixit autem David
ad Abimelech : Si habes hic ad manum hastam aut gladium da mihi11 quia gladium meum et arma mea non tuli mecum. Sermo enim regis urgebat me12.
11 da mihi] om. Weber |
12 me R Rusch ] om. Weber |
Numérotation du verset 1Rg. 21,9 

Et dixit sacerdos : Ecce hic13 gladius Goliath Philistei quem percussisti in valle Terebinthi, est involutus pallio post ephod, si istum vis tollere tolle, neque enim hic alius est 14 absque eo. Et ait David : Non est huic alter similis da mihi eum.
13 ecce hic Σ Λ Rusch Clementina ] om. Weber |
14 hic alius - est Rusch ] inv. Weber , hic est alius Σ Clementina , est hic alius h |
Numérotation du verset 1Rg. 21,10 

Surrexit itaque David et fugit in die illa a facie Saul et venit ad Achis regem Geth.
Numérotation du verset 1Rg. 21,11 

Dixerunt15 ei servi Achis cum vidissent David16 : Numquid non est iste17 David rex terre ? Nonne huic cantabant per choros dicentes : Percussit Saul mille et David decem millia ?
15 dixerunt] dixeruntque Weber |
16 cum vidissent David Σ Λ Rusch ] om. Weber |
17 est iste] inv. Weber |
Numérotation du verset 1Rg. 21,12 

Posuit autem David
sermones istos in corde suo et estimuit
valde a facie Achis regis Geth.
Numérotation du verset 1Rg. 21,13 

Et mutavit18 os suum coram eis et collabebatur inter manus eorum et impingebat in ostia porte defluebantque salive eius in barbam.
18 mutavit] inmutavit Weber
Numérotation du verset 1Rg. 21,14 

Et ait Achis ad servos suos : Vidistis hominem insanum quare adduxistis eum ad me ?
Numérotation du verset 1Rg. 21,15 

An desunt nobis furiosi quod introduxistis istum ut fureret me presente ? dimittite illum hinc ne19 ingrediatur20 domum meam ?
19 hinc ne Rusch ] hicine Weber , hicne Cava Λ D Φ, hinc et ne Σ |
20 ingrediatur] ingredietur Weber |

Capitulum 21

Numérotation du verset 1Rg. 21,1 
marg.| {u} Venit autem David in Nobe] civitatem illam. Et agitur in hoc capitulo de fuga David in Nobe, ubi ipse David cum pueris suis comedit panes propositionis, quos non licebat edere nisi solis sacerdotibus. Excusatur autem David propter necessitatem, sicut dicit Dominus Mt. 12.a. Erat autem tunc temporis sacerdos Abimelech, vel Achimelech qui secundum quosdam fuit frater Achie filii Achitob filii Phinees, filii Heli. HIERONYMUS dicit Achimelech esse ipsum Achiam, de quo supra 14.a. dictum est : Achias filius Achitob fratris Icaboth, filii Phinees portabat Ephod.
marg.| {x} Quare tu solus] etc. IOSEPHUS dicit, nec amicum, nec famulum secum habens. Contrarium dicitur Mt. 12.a. Ubi dicit Dominus : Nonne legistis, quid fecerit David, et qui cum eo erant ? ergo habebat socios, non ergo solus erat. Preterea, infra querit Abimelech : Si mundi sunt pueri, ergo pueros habuit secum, quomodo ergo dicitur hic, quod solus erat. Solutio. Vulgariter loquitur hic Scriptura, quia pauci erant cum eo. Ideo dicit nullum esse cum eo, quia multi deberent esse cum eo, quia erat gener regis.
marg.| {y} Missus es a me] scilicet. Sed numquid mentitus est David ? Videtur quod sic, quia scienter dixit falsum. Bene potest hoc concedi. Vel potest dici, quod non, quia non dixit illud cum intentione fallendi, sive nocendi : Non enim intendebat David principaliter suggerere falsum pro vero, sed obtinere panes ad comedendum, quod non fuit damnum alicuius.
marg.| {z} Nam et pueris] etc. quasi dicat non veni solus : Nam {1. 235va} et pueris, etc. id est pueros meos misi in diversa loca, et dixi, ut venirent ad me, unus in illum locum, et alius in illum.
marg.| {a} Si quid habes] aptum esui.
marg.| {b} Vel] id est saltem.
marg.| {c} Quinque panes] Forte ex numero panum intelligitur numerus sociorum. Et nota quod panes tantum querit David, et non delicias, quanto magis ergo Prelati seminatores spiritualium non debent exigere a sacerdotibus suis delicias, sed paucis debent esse contenti.
marg.| {d} Laicos] GLOSSA Laos Grece, populus Latine, inde laicos panes, id est populares. Nota quod sunt panes laici, id est communes, quibus omnibus communiter licet vesci. Item sunt panes Levitici oblati Domino, quibus soli Levitis licet vesci. Item sunt panes sacerdotales, id est panes propositionis, quibus solis sacerdotibus licitum erat vesci. De quibus habes Lv. 24.
marg.| {e} Maxime a mulieribus] quasi dicat, necessitas non habet legem, tamen si immundi sunt, maxime in coitu mulierum, tunc nec etiam in necessitate dabo eis, in quo innuitur, quod fornicatio est maius peccatum aliis peccatis. Unde 2Ptr. 2.b. dicitur : Novit Deus pios de tentatione eripere, iniquos vero in diem iudicii reservare cruciandos, maxime autem eos qui post carnem, et concupiscentias immunditie ambulant, ubi dicit GLOSSA Fornicatores maiora patientur supplicia, quam generales iniqui. Contra. GREGORIUS, dicit quod peccata carnalia sunt maioris infamie, sed minoris culpe quam spiritualia. Solutio potest dici, quod sicut pena parvulorum dicitur maxima, id est generalior, ita fornicatio dicitur maius peccatum, id est communius, quia plures involvit quam aliud peccatum. Vel dicitur maius, id est immundius. Unde 1Cor. 6.d. Omne peccatum quodcumque fecerit homo, extra corpus est, qui autem fornicatur, in corpus suum peccat, quia illud immundat, et vires eius enervat, et cibum ei subtrahit, dando meretricibus quod deberet comedere.
marg.| {f} Quando egrediebamur] etc. id est ex quo egressi sumus.
marg.| {g} Vasa] id est corpora, in quibus quasi in vasis anime continentur. 2Cor. 4.b. Habemus thesaurum istum in vasis fictilibus. Item 1. Thessalon. 4.a. Hec est voluntas Dei, sanctificatio vestra, ut abstineatis vos a fornicatione, ut sciat unusque vas suum, id est corpus suum, possidere in sanctificatione, et honore. Vel vasa puerorum vocat ipsos pueros, vel sportulas eorum in quibus portabant panem, quasi dicat, in vasis mundis potes ponere panes mundos.
marg.| {h} Sancta] a concubitu dicit <GLOSSA> INTERLINEARIS id est munda.
marg.| {i} Via hec] plena laqueis peccatorum.
marg.| {k} Sed et ipsa hodie] quasi dicat David forte, aliquid immunditie contraximus in hac via, sed munditia corporum sufficit ad emundandam huiusmodi immunditiam. Ubi nos habemus, via hec polluta est. Hebreus habet, via hec laica {1. 235vb} est : Quia in lege scriptum est. Lv. 24. ut extraneus non comedat ex eis, cur interrogas, utrum mundi sint pueri, qui etiam si mundi essent, vesci non deberent : Via ergo laica est, quia tu laicaliter queris, id est interrogatio tua laicalis est, quasi nescias legem. Sed et ipsa hodie sanctificabitur in vasis, id est in mente sua se sanctificari dixit, quia nisi necessitate corporis, et periculo vite urgente non vesceretur eis, ita vult quedam GLOSSA
marg.| {l} Panes calidi] Ex hoc coniicitur, quod erat sabbatum, quia in sabbato removebantur veteres panes a mensa, et ponebantur alii calidi, ut legitur Lv. 24. Sed si fuit sabbatum, quomodo ergo David tam longe ibat cum iter sabbati sit tantum mille passus, ut dicitur super Act. 1. Solutio. Necessitas non habet legem. Preterea, hec observantia ceremonialis erat, et cessatura : Unde et Dominus sabbato ivit per sata : Mt. 12.a. Item nota quod non legitur hic expresse, quod David comederit de panibus, et hic dicunt Hebrei, quod non comedit : sed Dominus, cui magis est credendum, dicit quod comedit. Mt. 12.a.
marg.| {m} In tabernaculo] id est atrio. Simile Io. 2.c. Omnes eiecit de templo, oves, et boves, etc. De templo dicit, id est de atrio, quia in templo soli sacerdotes intrabant, eodem modo in tabernaculo. GLOSSA dicit. In Hebreo, obligatus in conspectu Domini : Forte enim voverat, quod aliquot diebus in tabernaculo Domini moraretur, et vacaret orationibus.
marg.| {n} Pastorum Saul] quia ut dicit IOSEPHUS, pascebat mulas Saulis.
marg.| {o} Sermo enim] comminationis, scilicet quia comminatus est mihi mortem, tamen Achimelech intelligebat de precepto regis.
marg.| {p} Involutus pallio] Memoriale triumphi David. Quod quia fuit miraculum Dei, ideo in tanto honore gladius servabatur in templo.
marg.| {q} Similis] id est ita bonus.
marg.| {r} Ad Achis regem Geth] in terra Philistiim. Et dicit HIERONYMUS super illum Ps. Benedicam Dominum, quod omnes reges Philistinorum vocabantur Abimelech, sicut reges Egypti vocabantur Ptolemei.
marg.| {s} Extimuit valde] GLOSSA ne invidia motus, aliquid mali in se machinaretur.
marg.| {t} Os suum] id est vultum, simulans furorem.
marg.| {u} Et impingebat in ostia] quasi volens intrare per ostia clausa. Alia editio habet, affectabat et tympanizabat ad ostia civitatis, et ferebatur in manibus suis.



Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Hugo de Sancto Caro. Postilla in totam Bibliam (1Rg. Capitulum 21), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 06/05/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=hug&numLivre=12&chapitre=12_21)

Notes :