Hugo de Sancto Caro

Capitulum 12

Numérotation du verset 1Rg. 12,1 

Dixit autem Samuel ad universum Israel : Ecce audivi vocem vestram iuxta omnia que locuti estis ad me, et constitui super vos regem.
Numérotation du verset 1Rg. 12,2 

Et nunc rex graditur ante vos, ego autem senui et incanui porro filii mei vobiscum sunt, itaque conversatus coram vobis ab adolescentia mea usque ad diem hanc, ecce presto sum.
Numérotation du verset 1Rg. 12,3 

Loquimini de me coram Domino et coram Christo eius
utrum bovem cuiusquam tulerim, an asinum si quempiam calumniatus sum, si oppressi aliquem, si de manu cuiusquam munus accepi, et contemnam illud hodie restituamque vobis.
Numérotation du verset 1Rg. 12,4 

Et dixerunt : Non es calumniatus nos neque oppressisti neque tulisti de manu alicuius quippiam.
Numérotation du verset 1Rg. 12,5 

Dixitque ad eos : Testis est1 Dominus adversum vos, et testis christus eius in die hac, quia non inveneritis in manu mea
1 est] om. Weber
quippiam.
Et dixerunt : Testis.
Numérotation du verset 1Rg. 12,6 

Et ait Samuel ad populum : Dominus qui fecit Moysen et Aaron et eduxit patres nostros de terra Egypti adest2.
2 adest] om. Weber
Numérotation du verset 1Rg. 12,7 

Nunc ergo state ut iudicio contendam adversum vos coram Domino de omnibus misericordiis Domini quas fecit vobiscum et cum patribus vestris,
Numérotation du verset 1Rg. 12,8 

quomodo ingressus est Iacob in Egypto3 et clamaverunt patres vestri ad Dominum et misit Dominus Moysen et Aaron et eduxit patres vestros ex Egypto et collocavit eos in loco hoc.
3 Egypto] Aegyptum Weber
Numérotation du verset 1Rg. 12,9 

Qui obliti sunt Domini Dei sui, et tradidit eos in manu Sisare magistri militie Asor, et in manus4 Philistinorum et in manu regis Moab, et pugnaverunt adversum eos.
4 in manus] in manu Weber
Numérotation du verset 1Rg. 12,10 

Postea5 clamaverunt ad Dominum et dixerunt : Peccavimus quia dereliquimus Dominum, et servivimus6 Baalim et Astharoth. Nunc ergo erue nos de manu inimicorum nostrorum et serviemus tibi.
5 postea] + autem Weber |
6 servivimus] ervivimus cacogr. Rusch |
Numérotation du verset 1Rg. 12,11 

Et misit Dominus Ieroboal,
et Badan,
et Barach7
7 Barac(h) Σ Φ Rusch ] om. Weber
Iepte,
et Samuel
et eruit vos de manu inimicorum vestrorum per circuitum et habitastis confidenter.
Numérotation du verset 1Rg. 12,12 

Videntes autem quod Naas rex filiorum Ammon venisset adversum vos dixistis mihi : Nequaquam sed rex imperabit nobis cum Dominus Deus vester regnaret in vobis.
Numérotation du verset 1Rg. 12,13 

Nunc ergo presto est rex vester quem elegistis et petistis ecce dedit vobis Dominus regem.
Numérotation du verset 1Rg. 12,14 

Si timueritis regem8, si timueritis Dominum et servieritis ei et audieritis vocem eius et non exasperaveritis os Domini, eritis et vos, et rex qui imperat vobis, sequentes Dominum Deum vestrum.
8 si timueritis regem] om. Weber
Numérotation du verset 1Rg. 12,15 

Si autem non audieritis vocem Domini sed exasperaveritis sermonem Domini erit manus Domini super vos et super patres vestros.
Numérotation du verset 1Rg. 12,16 

Sed et nunc state et videte rem istam grandem quam facturus est Dominus in conspectu vestro.
Numérotation du verset 1Rg. 12,17 

Numquid non messis tritici est hodie ?
Invocabo Dominum et dabit voces
et pluvias, et scietis et videbitis quia grande malum feceritis vobis in conspectu Domini petentes super vos regem.
Numérotation du verset 1Rg. 12,18 

Et clamavit Samuel ad Dominum
et dedit Dominus
voces
et pluvias9
9 pluvias Λ D Φ Rusch Clementina ] pluviam Weber
in die illa.
Numérotation du verset 1Rg. 12,19 

Et timuit omnis populus nimis Dominum et Samuelem dixitque universus populus ad Samuelem10 : Ora pro servis tuis ad Dominum Deum tuum ut non moriamur, addidimus enim universis peccatis nostris11 ut peteremus nobis regem.
10 Samuelem Φ Rusch Clementina ] Samuhel Weber |
11 nostris] + malum Weber |
Numérotation du verset 1Rg. 12,20 

Dixit autem Samuel ad populum : Nolite timere, vos fecistis universum malum hoc, verumtamen nolite recedere
a tergo Domini, sed12 servite Domino in omni corde vestro.
12 sed C Rusch Clementina ] et Weber
Numérotation du verset 1Rg. 12,21 

Et nolite declinare post vana
que non proderunt vobis neque eruent vos quia vana sunt.
Numérotation du verset 1Rg. 12,22 

Et non derelinquet Dominus populum suum propter nomen suum magnum, quia iuravit Dominus facere vos sibi populum.
Numérotation du verset 1Rg. 12,23 

Absit autem a me hoc peccatum in Domino, ut cessem orare pro vobis
et docebo vos viam bonam et rectam.
Numérotation du verset 1Rg. 12,24 

Igitur timete Dominum,
et servite ei in veritate et ex toto corde vestro,
vidistis enim magnifica que in vobis gesserit.
Numérotation du verset 1Rg. 12,25 

Quod si persevaveritis13 in malitia et vos et rex vester pariter peribitis.
13 persevaveritis] perseveraveritis Weber

Capitulum 12

Numérotation du verset 1Rg. 12,1 
marg.| {c} Dixit autem Samuel] etc. In petitione Regis.
marg.| {d} Porro filii] etc. quasi dicat inter vos nutritus sum, et filii mei similiter, unde potestis scire conversationem meam, utrum scilicet fuerim iniuriosus alicui.
marg.| {e} Ecce presto sum] ad audiendum, et satisfaciendum, si aliquid tale egi.
marg.| {f} Coram Christo eius] id est Saule uncto in Regem.
marg.| {g} Et contemnam illud hodie] id est non reputabo mihi iniuriam factam, si hoc dixeritis. Vel contemnam, id est non habebo curam, quin totum restituam. Simile dixit Moyses Nm. 16.c. Domine, tu scis, quod nec asellum quidem unquam acceperim ab eis, nec afflixerim quempiam eorum. Et Paulus Act. 20. Argentum, et aurum, et vestem nullius concupivi. Ubi sunt Prelati hodie, qui vere possint hoc dicere.
marg.| {h} Adversum vos] immo debent dicere, pro vobis, ideo quidam sic exponunt. Testis est Dominus adversum vos, id est vos non mentimini in hoc, quod est pro me, et contra vos, quia quanto magis gravavit eos, tanto plus tenebantur ei, et tamen abiecerunt eum, postulando Regem. Vel interrogative potest legi, sic : Testis, etc. quasi dicat Vultis, quod Dominus sit testis contra vos, si de cetero dixeritis contrarium.
marg.| {1. 227va} a Et dixerunt] etc. supple, sit Dominus, si aliter dixerimus Christo eius, id est Saul. Nota prudentiam Samuelis, ipse volebat Iudeis peccata obiicere, et ideo prius se purgavit coram rege, eorum testimonio, ne possent postea reconveniendo mentiri in eum, et ita tutius potuit eos arguere. Preterea in hoc ostenditur nobis, quod qui aliter se habet ad subditos quam ipse habuit, non potest eos arguere de peccato. Quomodo enim arguet prelatus luxuriosus subditum luxuriosum ? Rm. 2.a. Existimas,
marg.| {o} homo, qui iudicas eos, qui talia agunt, et facis ea, quia tu effugies iudicium Dei ? Et ideo multi Prelati muti sunt, vident multa fieri, et non audent corrigere Is. 56.d. Speculatores ceci omnes, nescierunt universi, canes muti non valentes latrare.
marg.| {b} De terra] etc. id est presens est.
marg.| {c} Misericordiis Domini] non dicit suis.
marg.| {c} Iacob] Gn. 46.a.
marg.| {d} Clamaverunt] oppressi a Pharaone.
marg.| {d} Misit Dominus Moysen] Ex. 4. Moyses sapiens fuit, Aaron eloquens. Hec duo vult Dominus esse in illo, qui mittitur ad populum liberandum.
marg.| {e} Eduxit] Ex. 12.
marg.| {f} In loco hoc] tam nobili, quam fertili.
marg.| {g} In manu Sisare] Iud. 4. De qua liberavit eos Delbora.
marg.| {h} Militie Asor] id est Iabin regis Asor.
marg.| {i} In manu Philistinorum] Idc. 13.a. Hic liberavit Samson.
marg.| {k} Regis Moab] Idc. 3.b. Hic liberavit Aioth.
marg.| {l} Baalim, et Astaroth] nomina sunt idolorum.
marg.| {m} Et misit Dominus] Unde Ps. 31. Dixi confitebor, etc. et tu remisisti.
marg.| {n} Ierobaal] qui et Gedeon dicitur.
marg.| {o} Badan] sed rectior littera est Dedan. GLOSSA Samson fortissimus. Sed nota Hebrei dicunt, Bendan, id est filium Dan, scilicet quemdam de Tribu Dan, sed de isto nulla fit mentio in Iudicum. Unde verius dicitur de Dan, id est Samsone. De Gedeone habes Iud. 6.7.8. De Sampsone Iud. 13.14.15.16. De Barach, Iud. 5. De Iephte, Iud. 11.12. De Samuele, 1Rg. 1.2. et deinceps.
marg.| {p} Adversum vos] Contrarium videtur Supra 11.a. ubi dicitur, quod Naas Ammonites quasi post mensem unctionis Saul, cepit pugnare contra Iabes Galaad, hic autem dicitur, quod ante unctionem Saul venit Naas adversum eos. Solutio : Utrumque verum est, ut dicit IOSEPHUS. Naas multos oppresserat ultra Iordanem ante electionem Saul, propter quod etiam Iudei compulsi sunt petere regem. Mense vero transacto post unctionem Saul, cepit Naas expugnare Iabes.
marg.| {q} Nequaquam] faciemus, scilicet quod dicis, ne petamus Regem.
marg.| {r} Non exasperaveritis] etc. id est non reputaveritis mandata eius aspera. Vel exasperaveritis, id est aspere loqui feceritis propter peccata vestra. Dominus enim aspere loquetur peccatoribus, quando dicet : Venite ad iudicium. Asperius, quando dicet : Esurivi, et non dedistis mihi manducare. Asperrime quando dicet : Ite maledicti, etc. E converso, Dominus bonis loquitur iucunde, Is. 26.d. Expergiscimini, et laudate, qui habitatis in pulvere. {1. 227vb} Iucundius Mt. 25.c. Esurivi, et dedistis mihi manducare. Iucundissime, ibidem Venite benedicti, etc. Vel os Domini dicit Prophetas Domini, per quos dominus loquitur. Ier. 15.d. Si separaveris pretiosum a vili, quasi os meum eris.
marg.| {s} Eritis et vos] etc. quasi dicat si hec feceritis, vos, et Regem vestrum pariter custodiet Dominus.
marg.| {t} Manus] id est flagellum.
marg.| {u} Sed et nunc state] quasi dicat per signa sequentia ostendam, quod male fecistis.
marg.| {x} Grandem] id est insuetam.
marg.| {y} Messis] GLOSSA collectio, scilicet Gentilis populi ad fidem. Io. 4.e. Levate oculos vestros, et videte, etc.
marg.| {z} Voces, et pluvias] GLOSSA id est tonitrua, et pluvias : Non est consuetudo Iudee in tempore estatis pluere. Sed hoc videtur falsum : nam Iosue 3.d. legitur, Iordanis ripas alvei sui impleverat in tempore messis. Item Sir. 24.c. Qui multiplicat quasi Iordanis in tempore messis. Constat, quod hoc non est nisi ex pluvia ? ergo pluit in Iudea tempore messis. Solutio. Sicut dicit hic GLOSSA et Beda super Mt. 16. Tempore messis non pluit in Iudea. Unde et Iudei illo tempore petierunt signum de celo. Mt. 16.a. Quod autem dicitur in Iosue, et Ecclesiastico, solvitur : quia ex pluvia, que fuerat ante messem, adhuc tempore messis inundabat Iordanis, vel potius ex resolutione nivium, que fit maxime tempore messis. Sed mystice : Christus in adventu suo dedit voces. GLOSSA blandientem predicationem, et pluvias. GLOSSA verba Evangelii, vel legis.
marg.| {a} Nolite] etc. Immo ideo debent timere, quia fecerunt malum. Solutio. Ideo dicitur, nolite timere, quia penitebant, et confitebantur malum, quod fecerant.
marg.| {b} A tergo Domini] GLOSSA qui sequimini Dominum tamquam ducem vestrum.
marg.| {c} Post vana] id est mundi desideria. Sap. 5.b. Quid profuit nobis superbia, aut divitiarum iactantia quid contulit nobis ? Transierunt omnia illa tamquam umbra.
marg.| {d} Propter] etc. Id est propter misericordiam suam, vel propter filium suum, qui dicitur nomen patris, quia loquitur ipsum mundo, id est manifestat. Ps. 24. Propter nomen tuum propitiaberis peccato meo. Multum est enim.
marg.| {e} Iuravit] id est firmiter promisit, vel statuit.
marg.| {f} Absit autem] etc. Argumentum, quod Prelatus peccat, si non oret iugiter pro subditis, multo fortius peccat, si facit se talem, ut oratio eius sit inutilis. Maxime vero peccant, qui talem Prelatum constituunt, de quo presumitur, quod omnino non erit utilis.
marg.| {g} Ut cessem] GLOSSA quamvis me, et Dominum offenderitis.
marg.| {h} Pro vobis] Similiter et Moyses pro Iudeis, qui eum, et Dominum abiecerant, oravit. Ex. 32. Et ita sunt duo in veteri Testamento, qui oraverunt pro inimicis. Unde {1. 228ra} Ier. 15.a. Si steterint Moyses, et Samuel coram me, non erit anima mea ad populum istum. Sic et duo in novo Testamento, scilicet Christus in Cruce. Lc. 23.e. Et Stephanus in lapidatione. Act. 7.g. Unde Mt. 5.g. Orate pro persequentibus, et calumniantibus vos, ut sitis filii patris vestri.
marg.| {a} Timete Dominum] GLOSSA sicut filii.
marg.| {b} Ex toto corde] etc. GLOSSA non ex necessitate.
marg.| {c} Pariter peribitis] Si cecus ceco ducatum prebeat, nonne ambo in foveam cadunt ?



Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Hugo de Sancto Caro. Postilla in totam Bibliam (1Rg. Capitulum 12), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 06/05/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=hug&numLivre=12&chapitre=12_12)

Notes :