Hugo de Sancto Caro

Capitulum 2

Numérotation du verset 1Rg. 2,1 

Exultavit cor meum
in Domino
et1 exaltatum est
1 et Σ Λ Φ Rusch Clementina ] om. Weber
cornu meum
in Deo meo2,
2 deo meo R C Rusch Clementina ] Domino Weber
dilatatum est os meum
super inimicos meos, quia letata sum in salutari tuo.
Numérotation du verset 1Rg. 2,2 

Non est sanctus
ut est Dominus,
neque enim est alius extra te,
et non est fortis sicut Deus noster.
Numérotation du verset 1Rg. 2,3 

Nolite multiplicare
loqui sublimia
gloriantes
recedant vetera de ore vestro,
quia3 Deus
3 quia Rusch Clementina ] quoniam Weber
scientiarum Dominus est,
et ipsi preparantur cogitationes.
Numérotation du verset 1Rg. 2,4 

Arcus fortium
superatus est et infirmi
accincti sunt robore.
Numérotation du verset 1Rg. 2,5 

Saturati
prius pro pane4
4 pane Rusch Weber ] panibus Edmaior. ( Λ H B²) Ω Ed1530 Clementina cum Psalt. Traiect ., Gregor., Beda etc.
se elocaverunt5 et famelici
5 se elocaverunt] se locaverunt Weber
saturati sunt.
Donec
sterilis peperit plurimos
et que multos habebat filios infirmata est.
Numérotation du verset 1Rg. 2,6 

Dominus mortificat et vivificat, deducit ad inferos6 et reducit.
6 inferos R Λ Rusch Clementina ] infernum Weber
Numérotation du verset 1Rg. 2,7 

Dominus pauperem facit
et ditat,
humiliat
et sublimat7.
7 Sublimat Rusch ] sublevat Weber
Numérotation du verset 1Rg. 2,8 

Suscitat
de pulvere egenum
et de stercore
elevat pauperem
ut sedeat cum principibus,
et solium glorie
teneat.
Domini enim sunt cardines terre
et posuit super eos orbem.
Numérotation du verset 1Rg. 2,9 

Pedes sanctorum suorum
servabit
et impii in tenebris
conticescent,
quia non in fortitudine sua8
8 sua] om. Weber ; fortitudine + sua : Σ Λ D et Clementina
roborabitur vir.
Numérotation du verset 1Rg. 2,10 

Dominum formidabunt
adversarii eius,
et9 super ipsos
9 et] om. Weber eius + et Rusch Clementina
in celis
tonabit.
Dominus
iudicabit fines terre,
et dabit imperium
regi suo,
et sublimabit cornu Christi sui.
Numérotation du verset 1Rg. 2,11 

Et abiit Helchana in10 Ramatha in domum suam. Puer autem erat minister in conspectu Domini ante faciem Eli sacerdotis.
10 in] om. Weber
Numérotation du verset 1Rg. 2,12 

Porro filii Eli,
filii Belial,
nescientes Dominum,
Numérotation du verset 1Rg. 2,13 

neque officium sacerdotum ad populum, sed quicumque immolasset victimam, veniebat puer sacerdotis, dum coquerentur carnes, et habebat fuscinulam tridentem in manu sua,
Numérotation du verset 1Rg. 2,14 

et mittebat eam in lebetem, vel in caldariam, aut in ollam sive in cacabum et omne quod levabat fuscinula, tollebat sacerdos sibi sic faciebant universo Israeli venientium in Silo.
Numérotation du verset 1Rg. 2,15 

Etiam antequam adolerent adipem, veniebat puer sacerdotis, et dicebat immolanti : Da mihi carnem ut coquam sacerdoti, non enim accipiam a te carnem coctam sed crudam.
Numérotation du verset 1Rg. 2,16 

Dicebatque illi immolans : Incendatur primum iuxta morem hodie adeps et tolle tibi quantumcumque desiderat anima tua. Qui respondens aiebat ei : Nequaquam nunc enim dabis alioquin tollam vi.
Numérotation du verset 1Rg. 2,17 

Erat enim11 peccatum puerorum grande nimis coram Domino, quia detrahebant homines sacrificio Domini.
11 enim] ergo Weber
Numérotation du verset 1Rg. 2,18 

Samuel autem ministrabat ante faciem Domini puer accinctus ephod lineo.
Numérotation du verset 1Rg. 2,19 

Et tunicam
parvam faciebat ei mater sua quam afferebat statutis diebus, ascendens cum viro suo ut immolaret hostias12.
12 hostias] hostiam Weber
Numérotation du verset 1Rg. 2,20 

Et benedixit Eli Helchane et uxori eius dixitque : Reddat tibi Dominus13 semen de muliere hac, pro fenore quod commodasti Domino. Et abierunt in locum suum.
13 tibi Dominus Λ Rusch Clementina ] inv. Weber
Numérotation du verset 1Rg. 2,21 

Visitavit ergo Dominus Annam et concepit et peperit tres filios et duas filias, et magnificatus est puer Samuel apud Dominum.
Numérotation du verset 1Rg. 2,22 

Eli autem erat senex valde et audivit omnia que faciebant filii sui universo Israeli et quomodo dormiebant cum mulieribus que observabant ad ostium tabernaculi.
Numérotation du verset 1Rg. 2,23 

Et dixit eis : Quare facitis res huiuscemodi quas ego audio res pessimas ab omni populo ?
Numérotation du verset 1Rg. 2,24 

Nolite, filii mei14. Non est enim15 bona fama quam ego audio ut transgredi faciatis populum Domini.
14 mei Rusch Clementina ] mi Weber |
15 est enim C Σ Λ Φ Rusch ] inv. Weber |
Numérotation du verset 1Rg. 2,25 

Si peccaverit vir in virum,
placari ei potest Deus, si autem peccaverit in Dominum16 17 vir quis orabit pro eo ? Et non audierunt vocem patris sui quia voluit Deus18 occidere eos.
16 peccaverit in Dominum Rusch ] inv. Weber |
17in Dominum A Σ Λ D Rusch Clementina ] in Domino Weber |
18 Deus] Dominus Weber |
Numérotation du verset 1Rg. 2,26 

Puer autem Samuel proficiebat atque crescebat, et placebat tam Deo quam hominibus.
Numérotation du verset 1Rg. 2,27 

Venit autem vir Dei ad Eli et ait ad eum : Hec dicit Dominus : Numquid non aperte revelatus sum domui patris tui, cum essent in Egypto in domo pharaonis ?
Numérotation du verset 1Rg. 2,28 

Et elegi eum ex omnibus tribubus Israel mihi in sacerdotem, ut ascenderet ad19 altare meum, et adoleret mihi incensum, et portaret coram me ephod20 et dedi domui patris tui omnia de sacrificiis filiorum Israel.
19 ad Σ Φ Rusch Clementina ] om. Weber |
20 coram me - ephod] inv. Weber |
Numérotation du verset 1Rg. 2,29 

Quare calce abiicitis victimam meam et munera mea que precepi ut offerrentur in templo ? Et magis honorasti filios tuos quam me ut comederetis primitias
omnis sacrificii Israel populi mei ?
Numérotation du verset 1Rg. 2,30 

Propterea ait Dominus Deus Israel : Loquens locutus sum, ut domus tua et domus patris tui ministraret in conspectu meo usque in sempiternum.
Nunc autem dicit Dominus : Absit hoc a me sed quicumque honorificaverit21
21 honorificaverit] glorificaverit Weber
me glorificabo eum, qui autem contemnunt me erunt ignobiles.
Numérotation du verset 1Rg. 2,31 

Ecce dies
veniunt et precidam brachium tuum,
et brachium domus patris tui
ut non sit senex
in domo tua.
Numérotation du verset 1Rg. 2,32 

Et videbis emulum tuum
in templo, in universis prosperis Israel, et non erit senex in domo tua omnibus diebus.
Numérotation du verset 1Rg. 2,33 

Verumtamen non auferam penitus virum ex te ab altari meo sed ut deficiant oculi tui
et tabescat anima tua et pars magna
domus tue morietur cum ad virilem etatem venerit.
Numérotation du verset 1Rg. 2,34 

Hoc autem erit tibi signum
quod venturum est duobus filiis tuis, Ophni et Phinees in die uno morientur ambo.
Numérotation du verset 1Rg. 2,35 

Et suscitabo mihi sacerdotem fidelem qui iuxta cor meum
et animam meam
faciat et edificabo ei domum fidelem,
et ambulabit
coram Christo meo cunctis diebus.
Numérotation du verset 1Rg. 2,36 

Futurum est
autem ut quicumque remanserit in domo tua, veniat ut oretur pro eo et offerat nummum argenteum,
et tortam panis
dicatque : Dimitte me, obsecro, ad unam partem sacerdotalem
ut comedam buccellam panis.

Capitulum 2

Numérotation du verset 1Rg. 2,1 
marg.| {1. 220vb} {p} Exultavit cor meum in Domino] In hoc capitulo agitur de cantico Anne. Mos enim erat antiquitus, post adeptam victoriam, aut evasa pericula, canticum Domino decantare in gratiarum actione. Unde et Moyses post transitum maris rubri, submerso Pharaone, canticum cantavit Domino Ex. 15.a. Sic Delbora, Sisara interfecto. Idc. 5.a. Sic Ezechias post inopinabilem sanitatem adeptam, cantavit canticum dicens. Ego dixi, etc. Is. 38.b. Sic et Anna ob gaudium fecunditatis sibi collate gratias agens cantavit canticum dicens : Exultavit, etc. Quod licet oratio dicatur, tamen proprie canticum est. Et tria continet hoc canticum. Primum est gratiarum actio pro beneficiis sibi prestitis, ut dixit : Exultavit cor meum in Domino. Secundum est invectio in superbos occasione Phenenne, ubi dixit : Nolite multiplicare loqui sublimia, gloriantes, etc. Tertium est prophetia de regno Christi, ibi : Dominus iudicabit fines terre, etc. Dixit ergo : Exultavit cor meum, pro sobole suscepta in Domino non in me, meis meritis attribuens, ut superbi, non in laude hominum, ut vani, non in vanitate seculi, ut avari, sed in Domino, a quo omne datum optimum, et omne donum perfectum : Iacob. 1.c. Idcirco dicit Apostolus Phil. 4.a. Gaudete in Domino semper, iterum dico gaudete. Cor meum dicit, non vox tantum. In corde enim verum gaudium est. Unde non est oblectatio super cordis gaudium.
marg.| {q} Et] pro, id est.
marg.| {r} Exaltatum est cornu meum] id est filius, quem vocat cornu suum, id est fortitudinem suam, sine quo quasi sine robore erat : Cum vero filium habuit, tunc robur habuit contra emulos.
marg.| {s} Dilatatum est os meum] Os cordis, os oris, os operis. De primo dicitur Ps. 118. Os meum aperui et attraxi spiritum. De secundo. 2Cor. 6.c. Os nostrum patet ad vos,
marg.| {o} Corinthii. De tertio hic, quod tamen ad omnia tria se habet.
marg.| {t} Inimicos meos] qui dilataverunt super me os suum.
marg.| {u} In salutari tuo] id est te
marg.| {o} Domine, qui salvasti me de opprobrio sterilitatis, quod obiiciebat mihi Phenenna, et vere in te letandum est.
marg.| {x} Quia non est sanctus ut est Dominus] quia ipse est sanctus in se, et alios sanctificans. Sanctus ex se, cui idem est esse, et sanctum esse, idem essentia, et sanctitas. Sic solus Sanctus, sicut solus est bonus, scilicet essentialiter, alii vero participatione, sive accidentaliter. Lc. 18.d. Nemo bonus nisi solus Deus. Et nota quod non dicit, non est sanctus nisi Dominus, sed dicit, non est sanctus ut est Dominus, In quo notatur, quod et alii, scilicet homines et Angeli. Lv. 19.a. Sancti estote, quia ego sanctus sum : Sed aliter : Ille substantialiter, cui idem est sanctitas, et substantia : Isti accidentaliter, quibus aliud est sanctitas, et essentia.
marg.| {y} Neque enim est alius extra te] id est alius a te non est sicut tu, scilicet immutabilis, et invariabilis. Nam omnis creatura vanitati subiecta est : Rm. 8.d. Tu autem idem ipse es, et anni tui non deficient. Apud quem non est transmutatio, nec vicissitudinis obumbratio. Iacob. 1.c. Vel sic : Non est alius extra te, id est preter te : Quia sicut solus Deus bonus est, ita solus Deus vere est nihil habens de nihilo. Unde Ex. 3.d. cum Moyses quesivisset a Domino, quod est nomen tuum, respondit Dominus. Ego sum qui sum : Sic dices filiis {1. 221ra} Israel : Qui est, misit me ad vos. Solus ergo Deus vere est, quia solus de nihilo non est. Solus vere est : quia solus immutabilis est. Os. 11.c. Ego sum Deus, et non homo. Vel sic. Non est alius extra te, id est nullus est extra te : Quia sicut Deus est in omnibus, ita omnia sunt in Deo suo modo. Deus in omnibus essentialiter, potentialiter, presentialiter. Omnia sunt in Deo, ut causatum in causa efficiente, conservante, ordinante. Unde Rm. 11.d. Ex quo omnia, per quem omnia, in quo omnia. a   Non est fortis sicut Deus noster] quia Deus ex se, et per se, et seipso fortis est, omnia alia ab illo, non solum fortitudinem, sed etiam esse habent. Iob. 9.b. Si fortitudo queritur, robustissimus est.
marg.| {b} Nolite multiplicare] Secunda pars est, ubi invehitur contra inimicos, id est in Phenennam, et filios eius, qui gloriantes de fecunditate matris sue, improperabant, sterilitatem ipsi Anne, quos redarguens Anna, visa misericordia Dei, que facta est, secum dicit : Nolite
marg.| {o} vos filii Phenenne, et tu ipsa Phenenna, multiplicare loqui sublimia, id est multiplicare sublimes locutiones : quia ut dicit Salomon. Prv. 10.c. In multiloquio non deerit peccatum.
marg.| {c} Gloriantes] de fecunditate matris vestre, et sterilitate mea. Mali enim non tantum de successu suo, sed de malo proximi gaudent.
marg.| {d} Recedant vetera] id est antiqua opprobria : quia sublata est causa improperii, id est sterilitas, et ideo cessare debet opprobrium.
marg.| {e} Quia Deus scientiarum] id est Deus, qui scit omnia, cuius oculis nuda, et aperta sunt omnia, Hbr. 4.d. Qui scrutatur corda, et renes, id est cogitationes, et desideria : Qui vidit afflictionem cordis mei, et superbiam cordis vestri : Ipse inquam Dominus est, ideo omnia, quecumque voluit, fecit : Primo dans Phenenne fecunditatem, et sterilitatem mihi : Nunc autem et mihi concessit filium. Unde iam non debetis talia cogitare : Quia
marg.| {f} Et ipsi] etc. omnes et omnium, tam bone, quam male. Dominus enim novit cogitationes hominum quoniam vane sunt.
marg.| {g} Arcus fortium superatus est] id est fortitudo Phenenne, et filiorum eius. Et loquitur Anna metaphorice, ponens arcum pro fortitudine, quia soli fortes utuntur arcubus. Vel arcus, a quo mittuntur sagitte alios vulnerantes, est fecunditas Phenenne, ex qua improperia iaciebantur in Annam.
marg.| {h} Infirmi accincti sunt robore] scilicet Anna, et fautores sui.
marg.| {i} Saturati] etc. Repleti, alia littera, scilicet Phenenna, et filii sui.
marg.| {k} Pro panibus se locaverunt] id est mendicaverunt, quasi dicat fecunditas Phenenne, pro nihilo reputata est, comparatione Samuelis.
marg.| {l} Et famelici saturati sunt] id est Anna, que prius famelica erat, nolens comedere pre dolore sterilitatis, saturata est modo, comedens et bibens pre gaudio filii.
marg.| {m} Donec sterilis] quasi dicat saturati sunt gaudio fecunditatis Phenenne, et sterilitatis mee. Et tam diu duravit ista saturitas, donec sterilis, id est ego : Et de se quasi de alia, ad vitandum arrogantiam, loquitur.
marg.| {n} Peperit plurimos] In Hebreo, et in Septuaginta habetur Saba, quod interpretatur septem. Dicunt enim Hebrei, quod nato Samuele, mortuus est primogenitus Phenenne : Et postea singulis filiis Anne nascentibus, singuli filii Phenenne mortui sunt. Sed Phenenna septem filios habuit, Anna vero quinque tantum : Ideo Hebrei duos filios Samuelis, annumerant filiis Anne, et ita sunt septem : Quibus natis mortui sunt septem filii Phenenne. Unde Ier. 15.b. Infirmata est que peperit septem filios, defecit anima eius, et occidit ei sol.
marg.| {p} Infirmata est] etc. Hebreus habet : Secta est, id est separata a filiis, scilicet. Si autem tu dicis, quod filii Phenenne non moriebantur, nascentibus filiis Anne, tunc expone.
marg.| {o} Que multos habebat filios] id est Phenenna : Infirmata {1. 221rb} est, scilicet quasi non habens filios reputata est a viro : quia Elcana plus diligebat Samuelem, quam omnes filios Phenenne. Is. 54.a. Letare sterilis, que non paris, decanta laudem, et hymnum, que non pariebas : quia multi filii deserte, magis quam eius, que habebat virum.
marg.| {q} Dominus mortificat] Quasi aliquis quereret. Unde hoc, quod sterilis peperit, et que plurimos habebat filios, infirmata est ? Ecce, Dominus, cui omnia possibilia sunt : Mortificat, id est fecundam sterilem facit, et sine filiis.
marg.| {r} Et vivificat] id est sterilem fecundat, et dat ei filios.
marg.| {s} Deducit ad inferos] Metaphorice loquitur. Et est sensus : Dominus deducit Phenennam ad inferos, id est ad summam afflictionem, id est ad hoc, ut videret stragem filiorum suorum, et emulam suam quam prius despiciebat quasi sterilem, in filiis iucundari. Invidia Siculi, non invenere tyranni maius tormentum.
marg.| {t} Et reducit] ab inferis Annam, scilicet dans ei liberos. Quod autem nomine inferni intelligatur gravius afflictio, habemus Eccles. ult. a. ubi dicitur in persona afflictorum. Confitebor tibi Domine Rex, quia liberasti me. Et infr. a. De altitudine ventris inferi, id est de gravi, et profunda tribulatione. Idem in officio mortuorum.
marg.| {u} Dominus pauperem facit] Phenennam filiis.
marg.| {x} Et ditat] Annam. Et repetit idem aliis verbis.
marg.| {y} Humiliat] Phenennam superbam.
marg.| {z} Sublevat] Annam humilem. Iacob. 4.b. Deus superbis resistit, humilibus autem dat gratiam.
marg.| {a} De pulvere] etc. Ad litteram, de Phenenna, quam humiliavit Dominus exponitur, et de Anna, quam exaltavit. Vel generaliter de superbo, et humili. Mystice vero de Christo.
marg.| {b} De stercore] id est de immundo conceptum semine.
marg.| {c} Cum principibus] Ad litteram, quandoque exaltantur viles, et abiecti in sede principum. Eccles. 10.b. Sedes ducum superborum destruxit Dominus, et sedere fecit mites pro eis. Et Anna ad litteram solium glorie tenuit, in Samuele filio suo, qui Propheta et David Regem inunxit.
marg.| {d} Domini enim] quasi dicat ita facit Dominus, quia potest. Et revera potest : Domini enim sunt cardines terre, quatuor mundi partes, id est totus mundus. Ps. 23. Domini est terra, et plenitudo eius, etc.
marg.| {e} Pedes] id est gressus.
marg.| {f} Servabit] id est diriget, ne offendant in via. Ps. 16. Dirige gressus meos in semitis tuis, ut non moveantur vestigia mea.
marg.| {g} In tenebris] id est in despectione, ita ut nec audeant apparere pre rubore.
marg.| {h} Conticescent] id est confusi tacebunt. Ps. 106. Iniquitas oppilabit os suum. Vel in tenebris, scilicet inferni, ubi erit fletus, et stridor dentium. Mt. 22.b. Conticescent, id est ab arrogantia sua cessabunt. Unde Sap. 5.b. dicitur in persona damnatorum. Quid profuit nobis superbia, et divitiarum iactantia quid contulit nobis. Transierunt omnia illa quasi umbra.
marg.| {i} Dominum] Ita facit Dominus, ideo Dominum formidabunt, etc.
marg.| {k} Et super ipsos] quasi dicat, formidare debent eum adversarii. Et, id est quia super ipsos tonabit. Sicut legitur Iosue 10.c. Mortui sunt multo plures lapidibus grandinis de celo, quam percusserunt gladio filii Israel.
marg.| {l} Dominus iudicabit] Tertia pars est, ubi prophetat de Regno Christi.
marg.| {m} Fines terre] quasi dicat, non solum formidandus est Dominus, quia tonabit, sed etiam quia iudicabit fines terre, id est non solum mediterraneas regiones, sed etiam fines terre, id est illos, qui sunt in finibus terre.
marg.| {n} Puer autem] id est Samuel. Et videtur per hoc, quod post tertiam oblationem adductus fuit in Silo. Sed forte anticipatio est.
marg.| {o} In conspectu Domini] id est in tabernaculo Domini, sub Heli.
marg.| {p} Porro filii] etc. Hic incipit secunda pars huius libri. GLOSSA De filiis Heli refert IOSEPHUS : {1. 221va} Heli Sacerdoti erant duo filii, Ophni, et Phinees, circa homines iniuriosi, et circa divinitatem impii, nullique iniquitati parcebant, etc. a   Nescientes] etc. ignorantia, vel negligentia, vel contemptu. Ps. 81. Nescierunt, neque intellexerunt opera Domini, in tenebris ambulant.
marg.| {b} Puer] etc. Hec est familia Domini Episcopi : Habent enim modo tridentem, quo ad se trahunt omnia, que possunt, Archidiaconos, Archipresbyteros, famulos. Et tria trahunt de caldaria Sacerdotum, alimenta, pecuniam, indumenta.
marg.| {c} In lebetem] vas minus.
marg.| {d} Caldariam] vas maius, ut in Abbatiis.
marg.| {e} In ollam] eneam.
marg.| {f} In cacabum] qui est vas fictile de luto. Sir. 13.a. Quid communicabit cacabus ad ollam ? quando enim se colliserint, confringentur.
marg.| {g} Tollebat] etc. id est puer auctoritate Sacerdotis.
marg.| {h} Universo Israeli] id est omnibus, qui veniebant immolare in Silo.
marg.| {i} Immolanti] id est Sacrificium offerenti ad immolandum.
marg.| {k} Ut coquam] etc. id est ut lautius prepararem.
marg.| {l} Primum] Domino, iuxta morem. Mos erat in excoriatione animalium adipem preparare, qui primo accendebatur Domino super altare, sicut precepit Dominus. Lv. 3. Postea crudas carnes offerebant ad altare, et oblatas coquebant communiter ipsi offerentes tam sibi, quam Sacerdoti : sed isti sacerdotes, antequam adoleretur adeps Domino, auferebant partes suas crudas ab offerentibus, et lautius faciebant parari : Et preter hoc quantum poterat eorum puer trahere de partibus offerentium cum fuscinula rapiebat.
marg.| {m} Hodie adeps] id est iuxta morem hodiernum, id est qui est hodie. Vel ita lege : Incendatur hodie iuxta morem, quasi dicat non erit damnum in mora : quia totum complebitur hodie. Et sic ponitur hodie ad probandum, quod debeant expectare. Et nota quinque vitia gule. Prepopere, laute, nimis, ardenter, studiose : Que quinque habes hic. Prepropere, ubi dicitur : Antequam. Laute, ibi : Da mihi crudam. Nimis, ibi : Omne quod levabit fuscinula. Ardenter, ibi : Desiderat anima tua. Studiose, ibi : Tollebat Sacerdos.
marg.| {n} Et tolle] etc. postea, scilicet.
marg.| {o} Puerorum] id est filiorum Heli.
marg.| {p} Quia detrahebant] etc. per hoc quod sic faciebant.
marg.| {q} Ante faciem Domini] id est in beneplacito Domini.
marg.| {r} Ephod] id est superhumerali, non tamen Sacerdotali, id est Pontificali, sed prophetico, quod minus erat, et minoribus Sacerdotibus concessum. Unde infr. 22.d. dicitur, quod Doeg trucidavit septuagintaquinque viros vestitos Ephod lineo.
marg.| {s} Statutis diebus] scilicet in Pascha, Pentecoste, Scenopegia, ut immolaret ipse Elcana : quia mulieres secundum legem non poterant immolare. Et si alicubi invenitur dictum, mulierem immolare, exponendum est, id est ad immolandum sacrificium offerre.
marg.| {t} Et uxori eius] id est Anne.
marg.| {u} Pro fenore] Ex hoc patet, quod propter hoc obtulerunt Anna, et Elcana Samuelem Domino, {1. 221vb} ut multiplicaret eis prolem, sicut supra dictum est.
marg.| {x} Peperit] etc. Non simul, sed successive.
marg.| {y} Magnificatus est] etc. IOSEPHUS dicit eum anno 12. prophetasse.
marg.| {z} Heli autem] Raban. Heli interpretatur extraneus : A Deo enim alienus est, qui subditos non corrigit. a   Que observabant] id est excubabant, et etiam eas, que veniebant ad purificandum polluebant. Tamen quidam dicunt, quod non commiscebantur illis, sed corrupti pecunia, dabant licentiam mulieribus commiscendi viris ante purificationem. Unde et pater eorum dixit eis : Transgredi facitis, etc. quia accedere ad mulierem ante purificationem, contra legem est, Lv. 12. et 15.
marg.| {b} Res pessimas] Sex enim modis peccabant : Legem prevaricando, homines a sacrificio retrahendo, alios scandalizando, officium suum non faciendo, rapinam committendo, tempus non observando. Peccabant etiam gula, et hoc quinque modis, ut dictum est prius.
marg.| {c} Quis orabit pro eo] id est quis poterit oratione sua illi impetrare veniam ? Et nota, quis, difficultatem, non impossibilitatem dicit, quasi dicat, quis est tantus ut orando impetret ei veniam ? Simile 1Io. 5.d. Est peccatum ad mortem, non pro illo dico, ut oret quis, id est quisque indifferenter. Simile Sir. 12.c. Quis medebitur incantatori a serpente percusso : Item Mt. 5.b. Si sal evanuerit, in quo salietur ?
marg.| {d} Quia voluit] Istud quia, non dicit causam, sed signum, secundum Magistrum Gil. Sicut ibi : Dimissa sunt ei peccata multa, quoniam dilexit multum, Lc. 6.g. Vel potest dici quod consequens ponitur pro antecedente. Et est sensus : Non audierunt : quia peccatores, ideo voluit Deus occidere illos.
marg.| {e} Proficiebat] animi virtute.
marg.| {f} Crescebat] corporis quantitate. Vel proficiebat, merito operum, et ideo crescebat augmento virtutum.
marg.| {g} Et placebat] etc. per mundam conscientiam.
marg.| {h} Quam hominibus] per bonam famam. Et ita habebat balsamum fame, et oleum conscientie : Ex quibus conficitur chrisma, quo inungitur omnis Christianus. Simile dicitur de Christo Lc. 2.f. Puer autem crescebat, et confortabatur.
marg.| {i} Vir Dei] id est Angelus Dei, secundum Hebreos. Tamen quidam Hebrei autumant hunc virum fuisse Phinees, quem etiam dicunt esse Eliam. Alii dicunt Phinees esse Angelum incorporatum.
marg.| {k} Patris tui] id est Aaron. Quod factum est ut dicit HIERONYMUS in Egypto, cum dictum est ei : vade in occursum fratris tui Ex. 4.g.
marg.| {l} Cum essent] scilicet filii Israel. Vel essent : alia littera, scilicet Aaron.
marg.| {m} Elegi] Nm. 17. per floritionem virge.
marg.| {n} Et adolere] ex officio.
marg.| {o} Ephod] id est superhumerale.
marg.| {p} Omnia de sacrificiis] id est ius percipiendi omnia, que scilicet pertinent ad Sacerdotes. Et nota, Aaron habuit quatuor filios, Nadab, Abiu, Eleazarum, et Ithamar. Duo primi mortui fuerunt in deserto, Lv. 10.a. {1. 222ra} Eleazar successit Aaron, cui Phinees filius eius : Et sic filii Eleazari semper fuerunt Sacerdotes, usque ad Heli, qui fuit de Ithamar, qui postea ad se transtulit Sacerdotium : Et postea habuerunt filii Ithamar Sacerdotium, usque ad tempus Salomonis, qui abiecto Abiathar, transtulit Sacerdotium ad Sadoch, qui erat de Eleazaro. 3Rg. 2.f. a   Ut comederitis] GLOSSA non contenti parte concessa vobis iure Sacerdotii.
marg.| {b} Primitias] id est potiora. Simile. Ex. 25.a. Dic populo, ut afferat mihi primitias, id est quecumque optima ad opus tabernaculi. Vel primitias, id est antequam adoleretur adeps a Domino. Unde dictum est, quod accipiebat carnem crudam.
marg.| {c} Propterea] etc. Nota illud propterea, non respicit illud, quod sequitur ipsum immediate, non enim quia Helia honoraverat filios suos plusquam Dominum, propter hoc locutus est, ut domus eius ministraret ei in sempiternum : Sed respicit ultra illud, scilicet quod sequitur : Absit hoc a me, etc. Et est sensus : Honorasti filios tuos plusquam me, propterea ait Dominus : Absit hoc a me, ut domus patris tui ministret mihi in sempiternum, quod loquens locutus sum. Simile Rm. 6.d. Gratias ago Deo meo, quoniam cum servi essetis peccati, liberi fuistis iustitie. Non agit Apostolus gratias, quod servi fuerunt peccati, sed cum servi essent peccati, facti sunt liberi iustitie. Sed quomodo premittit Dominus, loquens locutus sum, et postea subiungit, absit hoc a me, numquid mutavit Dominus propositum, aut voluntatem ? Absit hoc, cum sit immutabilis. Sed dicimus, quod Dominus locutus est, ut domus Heli ei ministraret in sempiternum sub conditione, scilicet si persisteret in bono.
marg.| {d} Usque] etc. Non quod umbra eterna sit, sed veritas.
prol.| Ita exponit GLOSSA Vel aliter : In sempiternum, id est sine termino prius prefixo, sed modo prefigam,
marg.| {e} Glorificaverit me] GLOSSA sicut Samuel.
marg.| {f} Erunt ignobiles] id est abiecti, quasi ignobiles.
marg.| {g} Brachium] id est dignitatem, et robur Sacerdotii, pro quo debebatur ei armus dexter.
marg.| {h} Patri tui] scilicet Aaron, vel Ithamar, de quo fuit Heli.
marg.| {i} Seres] Septuaginta habent, Sacerdos magnus.
marg.| {k} Et videbis] in posteris.
marg.| {l} Emulum] GLOSSA Emulus domus Heli fuit Sadoch Sacerdos, quia abiecto Abiathar, a Salomone Sacerdotium suscepit. Unde 3Rg. 2.e. Proiecit Salomon Abiathar, ne esset Sacerdos Domini, ut impleretur verbum Domini, quod locutus est super domum Heli.
marg.| {m} Ab altari meo] Quia etiam abiecto Abiathar, adhuc minores Sacerdotes fuerunt de Ithamar, sed non summus Sacerdos.
marg.| {n} Et pars magna] etc. Hoc impletum est in primo, quando, scilicet filii eius occubuerunt in bello. infra 4.c. Vel impletum est hoc, quando Saul iussit occidi Sacerdotes Nobe, qui erant de stirpe eius infra 22.d. Sic dicit <GLOSSA> INTERLINEARIS
marg.| {o} Signum] GLOSSA mutandi Sacerdotii. Mors enim filiorum significat mortem non hominis, sed Sacerdotii.
marg.| {1. 222rb}
marg.| {p} Sacerdotem fidelem] scilicet Sadoch.
marg.| {q} Et animam] GLOSSA Non habet Deus animam, sed tropice dicitur animam habere, sicut manus, et pedes, et cetera corporis membra.
marg.| {r} Ut oretur pro eo] Etiam ut ipse oret pro aliis, quasi Sacerdos, sicut fit modo.



Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Hugo de Sancto Caro. Postilla in totam Bibliam (1Rg. Capitulum 2), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 06/05/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=hug&numLivre=12&chapitre=12_2)

Notes :