Hugo de Sancto Caro

Capitulum 4

Numérotation du verset 1Rg. 4,1 

Et factum est in diebus illis convenerunt Philistiim in pugnam1. Egressus est namque Israel
1 et factum est…in pugnam Σ Λ Rusch Clementina ] om. Weber
obviam Philistiim in prelium et castrametatus est iuxta lapidem adiutorii.
Porro Philistiim venerunt in Aphec
Numérotation du verset 1Rg. 4,2 

et instruxerunt aciem contra Israel. Inito autem certamine, terga vertit Israel Philisteis, et cesa sunt in illo certamine passim per agros, quasi quatuor millia virorum.
Numérotation du verset 1Rg. 4,3 

Et reversus est populus ad castra dixeruntque maiores natu de Israel : Quare percussit nos Dominus hodie coram Philistiim ? Afferamus ad nos de Silo arcam federis Domini et veniat in medium nostri, ut salvet nos de manu inimicorum nostrorum.
Numérotation du verset 1Rg. 4,4 

Misit ergo populus in Silo et tulerunt inde arcam federis Domini exercituum
sedentis super cherubin,
erantque duo filii Eli cum arca federis Dei2 Ophni et Phinees.
2 Dei Λ Φ Rusch Clementina ] Domini Weber
Numérotation du verset 1Rg. 4,5 

Cumque venisset arca federis Domini in castra, vociferatus est omnis Israel clamore grandi, et personuit terra.
Numérotation du verset 1Rg. 4,6 

Et audierunt Philistiim vocem clamoris dixeruntque : Quenam hec3 vox clamoris magni in castris Hebreorum ? Et cognoverunt quod arca Domini venisset in castra.
3 hec] + est Weber
Numérotation du verset 1Rg. 4,7 

Timueruntque Philistiim dicentes : Venit Deus in castra. Et ingemuerunt dicentes4 :
4 dicentes] om. Weber
Numérotation du verset 1Rg. 4,8 

Ve nobis. Non enim fuit tanta exultatio heri et nudius tertius ve nobis. Quis nos servabit de manu deorum
sublimium istorum ? Hi sunt dii qui percusserunt Egyptum omni plaga in deserto.
Numérotation du verset 1Rg. 4,9 

Confortamini et estote viri,
Philistiim, ne serviatis Hebreis sicut illi servierunt nobis5. Confortamini et bellate.
5 nobis R Rusch ] vobis Weber
Numérotation du verset 1Rg. 4,10 

Pugnaverunt ergo Philistiim, et cesus est Israel et fugit unusquisque in tabernaculum suum et facta est plaga magna nimis, et ceciderunt de Israel triginta millia peditum.
Numérotation du verset 1Rg. 4,11 

Et arca Dei capta est,
duo quoque6 filii Eli mortui sunt, Ophni et Phinees.
6 duo quoque Rusch Clementina ] duoque R A Weber
Numérotation du verset 1Rg. 4,12 

Currens autem vir de Beniamin ex acie, venit in Silo in die illo, scissa veste et conspersus
pulvere caput.
Numérotation du verset 1Rg. 4,13 

Cumque ille venisset Eli, sedebat super sellam contra viam spectans7. Erat enim cor eius pavens pro arca Domini. Vir autem ille postquam ingressus est nuntiavit urbi et ululavit omnis civitas.
7 spectans Amiatinus Φ Rusch Clementina ] aspectans R C Λ Weber , espectans D, expectans Σ
Numérotation du verset 1Rg. 4,14 

Et audivit Eli sonitum clamoris dixitque : Quis est hic sonitus tumultus huius ? At ille festinavit et venit et nuntiavit Eli.
Numérotation du verset 1Rg. 4,15 

Eli autem erat nonaginta et octo annorum et oculi eius caligaverant et videre non poterat.
Numérotation du verset 1Rg. 4,16 

Et dixit ad Eli : Ego sum qui veni de prelio et ego qui de acie fugi hodie. Cui ille ait : Quid actum est fili mi ?
Numérotation du verset 1Rg. 4,17 

Respondens autem qui nuntiabat : Fugit inquit Israel contra8 Philistiim, et ruina magna facta est in populo. Insuper et duo filii tui mortui sunt Ophni et Phinees et arca Dei capta est.
8 contra] coram Weber
Numérotation du verset 1Rg. 4,18 

Cumque ille nominasset arcam Dei,
cecidit de sella
retrorsum iuxta ostium, et fractis cervicibus mortuus est.
Senex enim erat vir et grandevus et ipse iudicavit Israel quadraginta annis.
Numérotation du verset 1Rg. 4,19 

Nurus autem eius uxor Phinees,
pregnans erat vicinaque partui et audito nuntio quia9 capta esset arca Dei et mortuus esset10 socer suus et vir suus incurvavit se et peperit, irruerant enim in ea11 dolores subiti.
9 quia] quod Weber |
10 esset] om. Weber |
11 ea] eam Weber |
Numérotation du verset 1Rg. 4,20 

In ipso autem momento
mortis eius dixerunt ei qui12 stabant circa eam ne timeas quia filium peperisti.
12 qui] que Weber
Que non respondit eis neque enim13 animadvertit.
13 enim] om. Weber
Numérotation du verset 1Rg. 4,21 

Et vocavit puerum Hicabod dicens : Translata est gloria domini14 de Israel, quia capta est arca Dei et pro socero suo et pro viro suo
14 Domini] om. Weber
Numérotation du verset 1Rg. 4,22 

ait15 : Translata est gloria ab Israel eo quod capta esset arca Dei.
15 ait] et praem. Weber

Capitulum 4

Numérotation du verset 1Rg. 4,1 
marg.| {x} Et factum est] etc. Tertia pars huius libri, ubi agitur de captione arce.
marg.| {y} Lapidem adiutorii] quem postea infra eodem lib. 7.c. posuit Samuel in signum, quando primum auxiliatus est ei Dominus. Ita dicit GLOSSA hic. Unde tunc primo dictus est lapis adiutorii. Unde quod dicitur hic, anticipatio est.
marg.| {z} Aphec] Locus quidam est, pertinens ad Iezrael civitatem, quam IOSEPHUS vocat Apheolonitis civitatem.
prol.| a Quatuor millia virorum] de Israel.
marg.| {b} Afferamus] etc. quasi dicat, hoc accidit propter hoc, quod arca non erat nobiscum, afferamus ergo, etc.
marg.| {c} Super Cherubim] Tabula enim erat super arcam, quam protegebant Cherubim alis, ubi apparebat per Angelum Dominus, et loquebatur. Ita dicit GLOSSA Et ideo dicitur sedere super Cherubim. Unde Ps. 79. Qui sedes super Cherubim, etc. Vel ideo dicitur sedere super Cherubim, quia gloria Domini aliquando ibi apparebat.
marg.| {d} Vociferatus] pre gaudio.
marg.| {e} Venit Deus] et duo filii Heli cum eo. Phinees enim iam fungebatur officio patris, et acceperat ab Heli mandatum, ne rediret ad eum sine arca.
marg.| {f} Egyptum] id est Egyptios.
marg.| {g} In deserto] Hoc videtur falsum. Immo in Egypto. Responsio. Omni plaga, scilicet consummata percussi sunt Egyptii in deserto, in transitu maris rubri, ubi omnes submersi sunt. Ex. 14.g.
marg.| {1. 223ra} a Contra viam] que ducebat ad castra.
marg.| {b} Spectans] id est auscultans. Iam enim cecus erat, non cecutiens, ut dicunt Hebrei.
marg.| {c} Pro arca Domini] non pro filiis. In hoc bonus fuit Heli.
marg.| {d} Urbi] id est civibus urbis. Metonymia
marg.| {e} Ululavit] id est dolens clamavit.
marg.| {f} At ille] scilicet puer. Forte mandavit ei Heli, quod veniret ad eum.
marg.| {g} Et videre non poterat] quia cecus erat secundum Hebreos. Si cecutiens, tunc expone videre non poterat, id est vix poterat.
marg.| {h} Et dixit] puer scilicet.
marg.| {i} Cumque ille nominasset arcam] Nota, Heli reprobus erat, et tamen audito, quod arca Domini capta esset, pre dolore mortuus est dum 90. et 8. annis vixisset, quorum quadraginta tenuit principatum, ut dicit IOSEPHUS. Sed modo multi audiunt captam Hierusalem, et fidem subversam, et tamen non moventur pre dolore.
marg.| {k} Fractis cervicibus] id est fracta cervice. Et quasi quereret aliquis, quare non tenuit se ita, ut non caderet. Subiungit causam. Senex enim erat.
marg.| {l} Quadraginta annis] Sed contra. 1Par. dicitur viginti. Hoc ibi solvetur.
marg.| {m} Vicinaque] Iam erat septimus mensis, ut dicit IOSEPHUS.
marg.| {n} Socer] id est Heli.
marg.| {o} Vir suus] id est Phinees.
marg.| {p} Incurvavit se] pre dolore.
Numérotation du verset 1Rg. 4,moraliter 
marg.| Moraliter: Ista mulier audito, quod vir suus, et socer mortui sunt, festinavit ad partum. Sic aliqui audita morte parentum, vel etiam aliorum, festinant ad partum boni operis, et vocant opus suum Iccaboth, id est inglorium, quia ex ipso opere gloriam suam hic non querunt. Multi vocant opus suum Iccaboth, id est gloriam. De quibus Io. 7.c. Qui a semetipso loquitur, gloriam propriam querit.
marg.| {q} Que non respondit eis] Sic et nos debemus facere, cum laudamur de bono opere, quod fecimus, debemus taciti preterire, non respondere, ut multi, qui commendant manus suas, id est laudant opera sua. Iob. 31.c. Si osculatus sum manum meam, etc.
marg.| {r} Iccaboth] id est inglorium.
marg.| {s} Translata est gloria] etc. Hoc est Mt. 21. de Auferetur a vobis regnum Dei.
marg.| {t} Et pro socero, et pro viro suo] supple vocavit eum inglorium, id est propter mortem soceri, et viri sui. Vel sic. Pro socero, etc. Repete, Irruerant in eam dolores subiti. a   Translata] etc. Nimius dolor causa est repetitionis.



Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Hugo de Sancto Caro. Postilla in totam Bibliam (1Rg. Capitulum 4), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 06/05/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=hug&numLivre=12&chapitre=12_4)

Notes :