Hugo de Sancto Caro

Capitulum 31

Numérotation du verset 1Rg. 31,1 

Philistiim autem pugnabant adversum Israel et fugerunt viri Israel ante faciem Philistiim et ceciderunt interfecti in monte Gelboe.
Numérotation du verset 1Rg. 31,2 

Irrueruntque Philistiim in Saul et in1 filios eius et percusserunt Ionathan et Abinadab et Melchisue filios Saul,
1 in ΩU Rusch Clementina ] om. Weber
Numérotation du verset 1Rg. 31,3 

totumque pondus prelii versum est in Saul, et consecuti sunt eum viri sagittarii et vulneratus est vehementer a sagittariis.
Numérotation du verset 1Rg. 31,4 

Dixitque Saul ad armigerum suum : Evagina gladium tuum et percute me, ne forte veniant incircumcisi isti et interficiant me illudentes mihi. Et noluit armiger eius fuerat enim nimio terrore2 perterritus. Arripuit itaque Saul gladium3 et irruit super eum.
2 terrore ΩU Rusch Clementina ] timore Weber |
3 gladium ΩU Rusch Weber ] + suum ΩU |
Numérotation du verset 1Rg. 31,5 

Quod cum vidisset armiger eius
videlicet quod mortuus esset Saul, irruit etiam ipse super gladium suum et mortuus est cum eo.
Numérotation du verset 1Rg. 31,6 

Mortuus est ergo Saul et tres filii eius et armiger illius et universi viri eius
in die illa pariter.
Numérotation du verset 1Rg. 31,7 

Videntes autem filii4 Israel qui erant trans vallem et trans Iordanem,
4 filii ΩU Rusch Weber ] viri Weber
quod fugissent viri Israelite et quod mortuus esset Saul et tres5 filii eius, reliquerunt civitates suas6 et fugerunt veneruntque Philistiim et habitaverunt ibi.
5 tres Rusch ] om. ΩU Weber |
6 civitates suas Rusch Weber ] civitatem suam ΩU |
Numérotation du verset 1Rg. 31,8 

Facta autem altera die7, venerunt Philistiim ut expoliarent8 interfectos et invenerunt Saul et tres filios eius iacentes in monte Gelboe.
7 altera die ΩU Rusch ] inv. Weber |
8 expoliarent Cava Σ Λ Φ ΩU Rusch ] spoliarent Weber |
Numérotation du verset 1Rg. 31,9 

Et pretiderunt caput Saul et expoliaverunt eum armis et miserunt in terram Philistinorum per circuitum ut annuntiaretur in templo idolorum9 et in populis.
9 idolorum Rusch Weber ] om. ΩU* (omissio indicatur sine adiunctione vocis)
Numérotation du verset 1Rg. 31,10 

Et posuerunt arma eius in templo Astharoth, corpus vero eius suspenderunt in muro Bethsan.
Numérotation du verset 1Rg. 31,11 

Quod cum audissent habitatores Iabes Galaad
quecumque fecerunt10 Philistiim Saul,
10 fecerunt Rusch ] fecerant ΩU Weber
Numérotation du verset 1Rg. 31,12 

surrexerunt omnes viri fortissimi et ambulaverunt tota nocte, et tulerunt cadavera11 Saul, et cadavera filiorum eius de muro Bethsan veneruntque viri12 Iabes Galaad13 et combusserunt ea14 igni15,
11 cadavera Rusch ] cadaver ΩU Weber |
12 viri ΩU Rusch ] om. Weber |
13 Galaad ΩU Rusch Clementina ] om. Weber |
14 ea ΩU Weber ] eã cacogr. Rusch |
15 igni ΩU Rusch ] ibi Weber |
Numérotation du verset 1Rg. 31,13 

et tulerunt ossa eorum et sepelierunt in nemore Iabes et ieiunaverunt septem diebus.

Capitulum 31

Numérotation du verset 1Rg. 31,1 
marg.| Philistiim autem pugnabant] Tricesimum primum capitulum est.
marg.| {k} Abinadab] quidam libri habent Aminadab sed falso. Dicit enim HIERONYMUS in libris de Hebraicis nominibus, quod nomen hoc interpretatur, pater meus sponte, et hoc est Abinadab. Abba enim pater, Nadab sponte interpretatur. Aminadab vero interpretatur populus meus sponte. Unde patet, quod Abinadab debet hic esse. Iste autem Abinadab etiam dictus Melchisua, et etiam Iessui supra 14.g. quod interpretatur equalis. Fuit enim equalis patri. Quia sicut pater, ita et ipse in bello mortuus est. Isboseth domi remanserat, et ideo non est mortuus in bello, qui eo anno, quo Saul constitutus est rex, natus dicitur secundum Rabanum ibi : Filius unius anni erat Saul, cum regnare cepisset. Isboseth etiam quadraginta annorum fuisse legitur, 2Rg. 2.c. cum regnare cepisset. Unde colligitur etiam Saul quadraginta annis regnasse, computatis tamen annis, quibus Samuel populum rexit, ut dicit Rabanus. Supra 13. in quadam GLOSSA.
Numérotation du verset 1Rg. 31,moraliter 
marg.| Hec omnia tangit hic quedam GLOSSA moraliter. {l} Totumque pondus prelii versum est in Saul] Sic tota difficultas tentationis in Prelato est, quia demones principaliter contra prelatos insurgunt, quia prelato subverso, de facili subvertuntur subditi. Unde {1. 242rb} Za. 13.c. Percute pastorem, et dispergentur oves gregis. Hodie subversi sunt multi, quia pastores pauci stant non subversi. Unde clamat Is. 1.b. Omne caput languidum, et omne cor merens. A planta pedis usque ad verticem non est in eo sanitas. In eo, id est populo Israel. Vel totum pondus prelii versum est in Saul, quia ubi scandalizantur populi, vel subditi, totum imponitur Prelatis. Unde Numeri 25.a. quia peccaverat populus, dicitur Moysi. Tolle cunctos principes, et suspende eos contra solem in patibulis, ubi dicit GLOSSA Hoc si homines attenderent, principatum non ambirent.
marg.| {m} Et consecuti sunt viri sagittarii] Sagittarii sunt demones, sagitte suggestiones. Ieremie 6.f. Sagittam, et scutum arripiet, crudelis est, et non miserebitur.
marg.| {n} Dixitque Saul ad armigerum suum] Armiger est, qui arma gerit. Arma sunt instrumenta male agendi. Armiger ergo Saulis, id est Prelati sunt socii eius, qui adulantes ei dant sibi audaciam male agendi, et ita armant eum, quod nullus ictus reprehensionis potest venire usque ad eum. Et si forte veniat, ne ledatur Prelatus, ipsi se statim opponunt quasi scutum. Unde Iob. 41.a. Corpus eius quasi scuta fusilia, et compactum squamis sese prementibus : Una uni coniungitur, ut nec spiraculum incedat per eas. Iste armiger fuit Doeg Idumeus, ut dicunt Hebrei, quod satis bene convenit istis. Doeg enim interpretatur motus Idumeus, terrenus, et tales ita mobiles sunt, quod surgente Domino, surgunt, et ridente Domino, rident, plorante Domino, plorant. Et hoc totum propter terrenam utilitatem. Immo ad hoc deventum est, ut Prelatus talibus se conformet, ut si illi surgant, et Prelatus surgit ; si rident, et Prelatus ridet. Hoc autem facit mala vita Prelati, que ita subiicit eum, quod non audet contradicere. Hoc legitur plane 3. Esdre 4.c. ubi dicit Zorobabel. Videbant Apemem filiam Bezacis mirifici, concubinam regis sedentem iuxta regem ad dexteram, et auferentem diadema de capite eius, et imponentem sibi, et palmis cedebat regem de sinistra manu, et super hoc aperto ore intuebatur eum, et si arriserit ei, ridet. Nam si indignata fuerit ei, blanditur, donec reconcilietur in gratiam. Nota interpretationes, et adapta moralitati : Apemes, libertas populi Domini interpretatur. Bezacis, fulgur, vel egestas.
marg.| {1. 242va} {a} Et noluit armiger eius] Simile Idc. 9.g. dixit Abimelech armigero suo : Percute me, ne dicar interfectus a femina. Sed in hoc est differentia, quod ibi armiger interfecit Abimelech, et se non interfecit : Hic autem
marg.| {e} converso, armiger noluit interficere Saul, sed se interfecit.
marg.| {b} Quod cum vidisset armiger eius] GLOSSA Hieronymi Doeg secundum Hebreos, qui videns Saulem mortuum, metuens David, se interfecit.
marg.| {c} Super gladium] GLOSSA Gladio, quo Amalecitis contra preceptum Domini sup. 15. pepercit, merito seipsum occidit : Sic qui potestate pro communi utilitate accepta, aut non utitur, aut abutitur, suo se nimirum gladio confodit, et quo ab hoste defendi debuerat, hostem potius iuvat.
marg.| {d} Viri eius] HIERONYMUS Pueri, et domestici eius.
marg.| {e} Filii Israel] scilicet due Tribus, et dimidia, que ibi habebant possessiones suas.
marg.| {f} Trans vallem] GLOSSA Vallis ista circa Iordanem est grandis, et campestris. Unde 1Par. 10.b. dicitur : Cum vidissent filii Israel, qui habitabant in campestribus fugerunt.
marg.| {g} Ut explorarent interfectos] id est ut viderent, qui erant interfecti. Vel ut expoliarent, verior littera.
marg.| {h} Saul, et tres] id est corpora eorum.
marg.| {i} In templo idolorum] 1Par. 10.c. dicitur : Ut circunferrentur, et ostenderetur, idolorum templis, et populis Arma eius consecraverunt in fano Dei sui, et caput affixerunt in templo Dagon.
marg.| {k} Bethsan] civitas est Philistinorum in terris Israel. Hebrei dicunt, quod Bethsan est domus Dagon. Et secundum hoc simul fuerunt appensa corpus, et corpus Saulis.
marg.| {l} Habitatores Iabes Galaad] etc. GLOSSA Quos Saul ab adversariis defenderat, rependunt quod possunt : Nos quoque benefactores nostros gladio peccati peremptos, quod possumus, a Philistinorum opprobrio eripiamus.
marg.| Unde Prv. 24.b. Erue eos, qui ducuntur ad mortem, et qui trahuntur ad interitum, liberare ne cesses : Si dixeris, vires non suppetunt, qui inspector est cordis ipse intelligit.
marg.| {m} Septem diebus] Sir. 22.b. Luctus mortui septem dies, fatui autem, et impii omnes dies vite illorum.
prol.| Postilla super primum Librum Regum explicit.



Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Hugo de Sancto Caro. Postilla in totam Bibliam (1Rg. Capitulum 31), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 06/05/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=hug&numLivre=12&chapitre=12_31)

Notes :