Hugo de Sancto Caro

Capitulum 16

Numérotation du verset 1Rg. 16,1 

Dixitque Dominus ad Samuelem1 : Usquequo tu luges Saul, cum ego proiecerim eum ne regnet super Israel ? Imple cornu tuum oleo et veni ut mittam te ad Isai Bethleemitem providi enim in filiis eius mihi regem.
1 Samuelem Λ Rusch Clementina ] Samuhel Weber
Numérotation du verset 1Rg. 16,2  

Et ait Samuel : Quomodo vadam ? Audiet enim Saul et interficiet me. Et ait Dominus : Vitulum de armento tolles in manu tua et dices ad immolandum Domino veni.
Numérotation du verset 1Rg. 16,3 

Et vocabis Isai ad victimam, et ego ostendam tibi quid facias, et ungues quemcumque monstravero tibi.
Numérotation du verset 1Rg. 16,4 

Fecit ergo Samuel sicut locutus est ei Dominus. Venitque in Bethleem et admirati sunt seniores civitatis occurrentes ei. Dixeruntque : Pacificusne2 ingressus tuus ?
2 pacificusne C Λ Φ Rusch ] pacificus Weber , pacificusne est Clementina
Numérotation du verset 1Rg. 16,5 

Et ait : Pacificus ad immolandum Domino veni sanctificamini
et venite mecum3.
3 mecum] + ut immolem Weber
Sanctificavit ergo Isai
et filios eius et vocavit eos ad sacrificium.
Numérotation du verset 1Rg. 16,6 

Cumque ingressi essent vidit Eliab et ait : Num coram Domino est christus eius ?
Numérotation du verset 1Rg. 16,7 

Et dixit Dominus ad Samuel : Ne respicias vultum eius, neque altitudinem stature eius, quoniam abieci eum nec iuxta intuitum
hominis ego4 iudico. Homo enim videt ea que parent, Dominus autem intuetur cor.
4 ego Rusch Clementina ] om. Weber
Numérotation du verset 1Rg. 16,8 

Et vocavit Isai Aminadab et adduxit eum coram Samuel. Qui dixit : Nec hunc elegit Dominus.
Numérotation du verset 1Rg. 16,9 

Adduxit autem Isai Samma de quo ait : Etiam hunc non elegit Dominus.
Numérotation du verset 1Rg. 16,10 

Adduxit itaque Isai septem filios suos coram Samuel et ait Samuel ad Isai : Non elegit Dominus ex istis.
Numérotation du verset 1Rg. 16,11 

Dixitque Samuel ad Isai : Numquid iam completi sunt filii ? Qui respondit : Adhuc reliquus est parvulus et pascit oves.
Et ait Samuel ad Isai : Mitte5 adduc eum, nec enim discumbemus priusquam ille huc veniat6.
5 mitte] + et Weber |
6 veniat D Φ Rusch Clementina ] venerit Weber |
Numérotation du verset 1Rg. 16,12 

Misit ergo et adduxit eum. Erat autem rufus et pulcher aspectu,
decoraque facie, et ait Dominus : Surge et7 ungue eum.
7 et] om. Weber
Ipse est enim.
Numérotation du verset 1Rg. 16,13 

Tulit ergo8 Samuel cornu olei, et unxit eum in medio fratrum eius et directus est spiritus Domini
8 ergo Rusch Clementina ] igitur Weber
in David
a die illa et deinceps9. Surgensque Samuel abiit in Ramatha.
9 deinceps Rusch Clementina ] in reliquum Weber
Numérotation du verset 1Rg. 16,14 

Spiritus autem Domini recessit a Saul, et exagitabat eum spiritus nequam a Domino.
Numérotation du verset 1Rg. 16,15 

Dixeruntque servi Saul ad eum :
Ecce spiritus Dei malus exagitat te.
Numérotation du verset 1Rg. 16,16 

Iubeat dominus noster rex10 et servi tui qui coram te sunt querent11 hominem scientem psallere cithara,
10 rex Cava Σ Rusch ] om. Weber |
11 querent A Λ Φ Rusch Clementina ] quaerant Weber |
ut quando arripuerit te spiritus Dei malus psallat manu sua et levius feras.
Numérotation du verset 1Rg. 16,17 

Et ait Saul ad servos suos : Providete mihi aliquem bene psallentem et adducite eum ad me.
Numérotation du verset 1Rg. 16,18 

Et respondens unus de pueris ait : Ecce vidi filium Isai Bethleemitem scientem psallere cithara12, et fortissimum robore, et virum bellicosum, et prudentem in verbis et virum pulchrum et Dominus est cum eo.
12 cithara Rusch ] om. Weber
Numérotation du verset 1Rg. 16,19 

Misit ergo Saul nuntios ad Isai dicens : Mitte ad me David filium tuum qui est in pascuis.
Numérotation du verset 1Rg. 16,20 

Tulitque Isai asinum plenum panibus, et lagenam vini, et hedum de capris unum et misit per manum David filii sui Sauli13.
13 Sauli Rusch ] Saul A C D Weber
Numérotation du verset 1Rg. 16,21 

Et venit David ad Saul et stetit coram eo at ille dilexit eum nimis et factus est eius armiger.
Numérotation du verset 1Rg. 16,22 

Misitque Saul ad Isai dicens : Stet David in conspectu meo invenit enim gratiam in oculis meis.
Numérotation du verset 1Rg. 16,23 

Igitur quandocumque spiritus Dei malus14 arripiebat Saul, tollebat David citharam, et percutiebat manu sua et refocillabatur Saul,
14 malus Cava Λ Φ Rusch Clementina ] om. Weber
et levius habebat recedebat enim ab eo spiritus malus.

Capitulum 16

Numérotation du verset 1Rg. 16,1 
marg.| Dixitque] In hoc capite agitur de prima inunctione David.
marg.| {h} Imple] Saul inunctus fuit oleo lenticule fictilis, sup. 10.a. in signum, quod regnum suum cito frangendum erat, David autem inungitur oleo cornu, quia regnum eius duraturum erat in eternum.
marg.| {i} Isai] patrem David.
marg.| {k} Audiet] id est si audierit, interficiet me.
marg.| {l} Ad immolandum] Videtur, quod mentiretur Samuel si hoc diceret, quia hoc non erat eius intentio principalis {1. 231rb} propter quam veniret. Unde sicut falsum esset, si quis responderet se ire ad scholas, ut sedeat, vel videat parietes licet ista faciat secundario, ita videtur, quod falsum diceret Samuel, si responderet se venisse ad immolandum. Ad hoc dicendum est, quod ponitur species pro genere. Et est sensus, dices : ad immolandum veni, id est ad prestandum obsequium Deo, vel etiam ad immolandum simpliciter, quia licet non ob hoc principaliter, tamen ob hoc veniebat. Neque est simile, quod adductum est pro simili.
marg.| {m} Admirati] quia propheta non consueverat quoquam ire, nisi ob arduum negotium.
marg.| {n} Pacificus] Timebant ne offensus esset Sauli, et ideo non auderent eum recipere, vel ne veniret causa corripiendi eos missus a Saule.
marg.| {p} Sanctificamini] id est lavate vestes, dicit GLOSSA et etiam corpora. Simile Ex. 19.b. Vade, et sanctifica illos, laventque vestimenta sua hodie, et cras, et sint parati ad diem tertium. Dies legis, dies Evangelii, dies iudicii. Aqua enim expiationis sanctificavit Samuel Isai, et filios eius, vel ipse Isai sanctificavit se, et filios suos, a mulieribus abstinendo, corpora sua, aqua lavando, vestes lotas de novo induendo. GLOSSA dicit, id est mundare se ipsos fecit.
marg.| {q} Ad sacrificium] GLOSSA id est ad convivium. Similiter accipitur sup. 9.b. sacrificium est hodie populi mei in excelso. Nota Samuel sanctificavit prius, quos vocavit ad convivium, in quo docuit, honestas personas, non scurras ad convivium esse vocandos.
marg.| {r} Eliab] procerum corpore, et elegantem specie.
marg.| {s} Christus eius] id est ille, qui debet inungi in regem.
marg.| {t} Ne respicias vultum eius] Eccles. 11.a. Ne laudes hominem in facie sua, et ne spernas hominem in visu suo. Brevis in volatilibus apis, et initium dulcoris fructus eius.
marg.| {u} Abieci eum] id est non elegi. Non enim reprobavit eos tamquam malos, sed David inter omnes elegit tamquam meliorem.
marg.| {x} Ego iudico] Is. 11.a. Non secundum visionem oculorum iudicabit, neque secundum auditum aurium arguet, sed iudicabit in iustitia pauperes, et arguet in equitate pro mansuetis terre.
marg.| {y} Abinadab] secundum filium.
marg.| {z} Samma] Tertius filius erat Samma. 2Rg. 21.d. dicitur Ionathas filius Samma fratris David.
marg.| {a} Septem filios] Et constat, quod inter istos non fuit David, ergo Isai habuit octo filios, sed 1Par. 11.b. non numerantur nisi septem. Solutio. Hic annumeratur Ionathas filius Samma, fratris David, quem Isai adoptaverat sibi in filium ibi vero non.
marg.| {b} Completi] id est omnes.
marg.| {c} Pascit oves] GLOSSA De officio pecorum factus est David rex hominum. Christus autem ab ovili Iudaice plebis ad regnum gentium translatus est.
marg.| {d} Nec enim] etc. Simile Gn. 42.c. Per salutem Pharaonis non egrediemini hinc, donec veniat frater vester minimus.
marg.| {e} Rufus] id est rubeus. {1. 231va} Unde Golias contempsit eum quasi in consuetum armorum. Ct. 5.c. Dilectus meus candidus, et rubicundus.
prol.| a Et directus est] IOSEPHUS dicit quod tunc accepit David propheticum spiritum, sic ille quidem prophetare cepit, sancto super se spiritu veniente. Idem dicit HIERONYMUS in libro de Hebraicis questionibus dicens, quod tunc cepit Psalmos canere. Tamen quia dicitur, quod spiritus Domini recessit a Saul, et directus est in David, videtur, quod de eodem spiritu intelligatur. Unde dicunt Hebrei, quod spiritus ille est quedam gratia, qua huc usque Saul victor hostium extitit, que recessit a Saule, et data est David Saule reprobato.
marg.| {b} In reliquum] tempus, scilicet.
marg.| {c} A Domino] id est licentia Domini.
marg.| {d} Spiritus Dei malus] Videtur hic esse oppositio in adiecto, quia si est spiritus Dei, non est malus. Hoc solvunt GREGORIUS et Isidorus in GLOSSA Gregorii dicit. Idem spiritus et Dei appellatur, et malus, Dei, per licentiam iuste potestatis, malus per desiderium iniuste voluntatis. Isid. dicit : Dicitur spiritus Dei malus, id est minister Dei, ad faciendum in Saule, quod eum pati decreverit iudex omnium.
marg.| {e} Respondens unus] HIERONYMUS dicit quod iste fuit Doeg inimicus David, qui iam conceperat odium adversus eum, et hoc dixit, ut interficeretur a Saule, dum vesania agitaretur. Tales sunt multi hodie, qui inimicos suos laudant, ut eos decipiant.
marg.| {f} Ecce vidi filium] etc. Nota octo dicuntur hic de David, per que signantur octo virtutes, de quibus facit sermonem Dominus Mt. 5.a. Beati pauperes, etc.
marg.| {g} Asinum plenum] id est oneratum, vel asinum plenum, id est saccum plenum factum de corio asini.
marg.| {h} Refocillabatur Saul] GLOSSA Ante enim vexabatur a demonio usque ad suffocationem. Refert Boethius, Philosophum quemdam tactu cithare demonium ab obsesso corpore repulisse. Isidorus dicit quod non propter citharam recessit spiritus malus a Saul, sed mysterium in cithara designatum. In cithara est lignum, et chorda. Lignum est crux Christi, chorda tensa, caro Christi est in cruce extensa : Unde citharizare, est Christum passum predicare, quod cum audit diabolus, multum expavescit.
Numérotation du verset 1Rg. 16,moraliter 
marg.| Moraliter. Citharam tangere, est carnem mortificare, et orare. Et hec duo cogunt diabolum exire. Unde {1. 231vb} Matthei 17.d. Hoc genus demonii non eiicitur, nisi per orationem, et ieiunium.
marg.| {i} Levis habebat] Dicitur tamen, quod natura cithare est secundum musicam, ut letum letiorem, et tristem tristiorem efficiat. Unde Sir. 22.a. Musica in luctu, etc. Sed hoc intelligendum est de leto, vel tristi secundum complexionem. Tristi enim ex vexatione prodesse potest musica, sive cithara.



Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Hugo de Sancto Caro. Postilla in totam Bibliam (1Rg. Capitulum 16), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 06/05/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=hug&numLivre=12&chapitre=12_16)

Notes :