Hugo de Sancto Caro

Capitulum 15

Numérotation du verset 1Rg. 15,1 

Et dixit Samuel ad Saul : Me misit Dominus ut unguerem te in regem super populum eius Israel. Nunc ergo audi vocem Domini.
Numérotation du verset 1Rg. 15,2 

Hec dicit Dominus exercituum : Recensui quecumque fecit Amalech Israeli quomodo restitit ei in via cum ascenderet de Egypto.
Numérotation du verset 1Rg. 15,3 

Nunc ergo1 vade et percute Amalech et demolire universa eius non parcas ei et non concupiscas ex rebus ipsius aliquid2 sed interfice a viro usque ad mulierem et parvulum atque lactentem3 bovem et ovem, camelum et asinum.
1 ergo R Σ Rusch Clementina ] igitur Weber |
2 et…aliquid Rusch Clementina ] om. Weber |
3 lactentem Rusch Clementina ] lactantem Weber |
Numérotation du verset 1Rg. 15,4 

Precepit itaque Saul populo et recensuit eos quasi agnos, ducenta millia peditum, et decem millia virorum Iuda.
Numérotation du verset 1Rg. 15,5 

Cumque venisset Saul usque ad civitatem Amalech tetendit insidias in torrente.
Numérotation du verset 1Rg. 15,6 

Dixitque4 Saul Cineo :
4 dixit Rusch ] dixitque Weber
Abite, recedite, atque discedite5 ab Amalech, ne forte involvam te cum eo, tu enim fecisti misericordiam cum omnibus filiis Israel cum ascenderent de Egypto. Et recessit Cineus de medio Amalech.
5 discedite C Σ Λ Φ Rusch ] descendite Weber
Numérotation du verset 1Rg. 15,7 

Percussitque Saul Amalech
ab Evila
donec venit ad Sur6
6 venit ad Sur Rusch ] venias Sur R A m Weber , veniat Sur D, veniat Assur Λ, venit Assur C Σ Φ
que est e regione Egypti.
Numérotation du verset 1Rg. 15,8 

Et apprehendit Agag
regem Amalech vivum omne autem vulgus interfecit in ore gladii.
Numérotation du verset 1Rg. 15,9 

Et pepercit Saul et populus Agag
et optimis gregibus ovium et armentorum, et vestibus, et arietibus, et universis que pulchra erant, nec voluerunt disperdere ea, quicquid vero vile fuit et reprobum, hec7 demoliti sunt.
7 hec] hoc Weber
Numérotation du verset 1Rg. 15,10 

Factum est autem verbum Domini ad Samuel dicens :
Numérotation du verset 1Rg. 15,11 

Penitet me,
quod constituerim Saul regem quia dereliquit me, et verba mea opere non implevit. Contristatusque est Samuel et clamavit ad Dominum tota nocte.
Numérotation du verset 1Rg. 15,12 

Cumque de nocte surrexisset Samuel ut iret ad Saul mane, nuntiatum est Samueli eo quod venisset Saul in Carmelum et erexisset sibi fornicem triumphalem
et reversus transisset descendissetque in Galgala. Venit ergo Samuel ad Saul et Saul offerebat holocaustum Domino de initiis predarum que attulerat ex Amalech. Et dum venisset Samuel ad Saul8
8 Saul offerebat holocaustum… ad Saul Σ Λ Rusch Clementina ] om. Weber
Numérotation du verset 1Rg. 15,13 

dixit ei Saul : Benedictus tu Domino implevi verbum Domini.
Numérotation du verset 1Rg. 15,14 

Dixitque Samuel : Et que est hec vox gregum que resonat in auribus meis et armentorum quam ego audio ?
Numérotation du verset 1Rg. 15,15 

Et ait Saul : De Amalech adduxerunt ea pepercit enim populus melioribus ovibus et armentis ut immolarentur Domino Deo tuo reliqua vero occidimus.
Numérotation du verset 1Rg. 15,16 

Ait9 autem Samuel ad Saul : Sine me, et indicabo tibi que locutus sit ad me Dominus10 nocte. Dixitque ei : Loquere.
9 ait Λ Φ Rusch Clementina ] dixit Weber |
10 ad me - Dominus Rusch ] inv. Weber |
Numérotation du verset 1Rg. 15,17 

Et ait Samuel : Nonne cum parvulus esses
in oculis tuis caput in tribubus Israel factus es unxitque te Dominus in regem11 super Israel,
11 in regem Rusch Clementina ] regem Weber (A C m)
Numérotation du verset 1Rg. 15,18 

et misit te Dominus in viam12 et ait : Vade et interfice peccatores Amalech et pugnabis contra eos usque ad internicionem eorum ?
12 in viam Rusch Clementina ] in via Weber
Numérotation du verset 1Rg. 15,19 

Quare ergo non audisti vocem Domini sed versus ad predam es et fecisti malum in oculis Domini ?
Numérotation du verset 1Rg. 15,20 

Et ait Saul ad Samuelem : Immo audivi vocem Domini
et ambulavi in via per quam misit me Dominus, et adduxi Agag regem Amalech et Amalech interfeci.
Numérotation du verset 1Rg. 15,21 

Tulit autem populus de preda oves et boves, primitias eorum que cesa sunt ut immolet Domino Deo suo in Galgalis.
Numérotation du verset 1Rg. 15,22 

Et ait Samuel : Numquid vult Dominus holocausta aut victimas et non potius ut obediatur voci Domini ? Melior est enim obedientia quam victime
et auscultare magis quam offerre adipem arietum.
Numérotation du verset 1Rg. 15,23 

Quoniam quasi peccatum ariolandi est repugnare et quasi scelus idolatrie nolle acquiescere. Pro eo ergo quod abiecisti sermonem Domini abiecit te Dominus13 ne sis rex.
13 Dominus Φ Rusch Clementina ] om. Weber
Numérotation du verset 1Rg. 15,24 

Dixitque Saul ad Samuelem14 : Peccavi, quia prevaricatus sum sermonem Domini et verba tua timens populum et obediens voci eorum.
14 Samuelem Λ Φ Rusch Clementina ] Samuhel Weber
Numérotation du verset 1Rg. 15,25 

Sed nunc porta queso peccatum meum et revertere mecum ut adorem Dominum.
Numérotation du verset 1Rg. 15,26 

Et ait Samuel ad Saul : Non revertar tecum
quia proiecisti sermonem Domini et proiecit te Dominus ne sis rex super Israel.
Numérotation du verset 1Rg. 15,27 

Et conversus est Samuel ut abiret ille autem apprehendit summitatem pallii eius que et scissa est.
Numérotation du verset 1Rg. 15,28 

Et ait ad eum Samuel : Scidit
Dominus regnum Israel a te hodie et tradidit illud proximo tuo
meliori te.
Numérotation du verset 1Rg. 15,29 

Porro Triumphator
in Israel non parcet tibi15 et penitudine non flectetur
15 tibi] om. Weber
neque enim homo est ut agat penitentiam.
Numérotation du verset 1Rg. 15,30 

At ille ait : Peccavi sed nunc honora me coram senioribus16 populi mei et coram Israel et revertere mecum ut adorem Dominum Deum tuum.
16 senioribus Λ Φ m Rusch Clementina ] senibus Weber
Numérotation du verset 1Rg. 15,31 

Reversus ergo Samuel secutus est Saulem et adoravit Saul Dominum.
Numérotation du verset 1Rg. 15,32 

Dixitque Samuel : Adducite ad me Agag regem Amalech. Et oblatus est ei Agag pinguissimus. Et dixit Agag : Siccine separat amara mors ?
Numérotation du verset 1Rg. 15,33 

Et ait Samuel : Sicut fecit absque liberis mulieres gladius tuus sic absque liberis erit inter mulieres mater tua. Et in frusta concidit eum Samuel17 coram Domino in Galgalis.
17 eum Samuel Λ Φ Rusch Clementina ] Samuhel Agag Weber
Numérotation du verset 1Rg. 15,34 

Abiit autem Samuel in Ramatha Saul vero ascendit in domum suam in Gabaath.
Numérotation du verset 1Rg. 15,35 

Et non vidit Samuel ultra Saul
usque ad diem mortis sue, verumtamen lugebat Samuel Saul quoniam Dominum penitebat quod constituisset regem Saul super Israel.

Capitulum 15

Numérotation du verset 1Rg. 15,1 
marg.| Et dixit] Supra dictum est, quod Saul percussit Amalec, nunc ostenditur, quomodo Saul percussit, immo potius quomodo delevit. Forte supra omnino percusserat, modo omnino delevit. Vel semel tantum percussit, et quod supra dictum est, anticipatio est.
marg.| {i} Me misit] ideo libentius deberes mihi obedire.
marg.| {k} Vocem Domini] Non dicit meam.
marg.| {l} Recensui quecumque] etc. id est ad memoriam revocavi. Unde Dt. 25.d. Memento, quid fecerit tibi Amalec in via, quando egrediebaris ex Egypto. Quando ergo Dominus sumit vindictam de malis, tunc videtur revocare ad memoriam peccata eorum : quando parcit, tunc videtur oblivisci. Unde Ps. 73. No obliviscaris voces inimicorum tuorum.
marg.| {m} De Egypto] Ex. 17.c.
marg.| {n} Bovem, et ovem, camelum, et asinum] Quidam dicunt Amalecitas fuisse maleficos, et in pecudes se vertendi habuisse peritiam, et ideo ne sub forma pecudum evaderent, pecudes etiam fecit interimi Saul. GLOSSA aliam assignat rationem, dicens : Ideo iubet Dominus demoliri iumenta Amalec, ut nec in iumentis eius memoria fiat. Dominus enim dixerat se deleturum memoriam Amalech de sub celo. Et quia eius memoria penitus deleta non fuit, Saul per inobedientiam peccavit.
marg.| {1. 230rb}
marg.| {o} Virorum] Sursum numerantur viri Iuda, quia fortissimi erant. Gn. 49.b. Catulus leonis Iudas.
marg.| {p} Ad civitatem] Metropolim.
marg.| {q} Cineo] GLOSSA Cineus ipse est Iethro cognatus Moysi, de quo erant Cinei, qui habitabant cum Amalec. Consanguinei enim erant, et in terra eius hereditatem habebant. Misericordiam fecit Cineus cum filiis Israel, quia fovit Moysen, Ex. 2.d. in terra Madian. Et consilium dedit ei, qualiter gubernaret multitudinem populi, Ex. 8.c.
marg.| {r} Discedite ab Amalec] Ergo Cinei habitabant cum Amalec, et ita dicit GLOSSA Contra, Idc. 1.c. dicitur, quod Cinei recesserunt ab Amalec, et ascenderunt cum Iuda. Solutio : In libro Iudicum agitur tantum de filiis Obab, qui venit cum Moyse, et populo in terram promissionis, derelicto patre, et patria, ut legitur Nm. 10.d. Hic vero Obab Eliab appellatur. Fuit autem Obab frater uxoris Moysi, filius Iethro. Hic autem agitur de aliis Cineis, qui remanserunt cum Amalec.
marg.| {s} Involvam te cum eo] sicut piscator, qui involvit ranas, quandoque cum piscibus etiam nolens.
marg.| {t} De medio Amalech] et deinceps habitavit in Israel. Ex his Cineis ortus est Rechab, sicut legitur 1Par. 2.d. ubi dicitur : Hi sunt Cinei, qui venerunt de Calore domus patris Rechab. Ab isto Rechab sumpserunt initium eremite. De Rechabitis satis habes Ier. 35. per totum.
marg.| {u} Ab Hevila] Hevila debet pronunciari, non Heiula, quia in libro de Hebraicis questionibus Hevila ponitur inter nomina, in quibus post e, ponitur, ut, immediate tamen multi dicunt Heiula.
marg.| {x} Vivum] ad gloriam sui triumphi demonstrandam, ita dicit GLOSSA IOSEPHUS dicit quod ideo Saul dimisit vivum Agag, quasi misericorditer faciens, ob pulchritudinem eius.
marg.| {y} In ore] id est in devoratione.
marg.| {z} Et populus] Israeliticus.
marg.| {a} Penitet me] Anthropopathos. Attribuitur enim Deo, quod est hominis. Idem Gn. 6.b. Penitet me fecisse hominem. Et ponitur antecedens pro consequente. id est faciam, quod solent facere penitentes, id est mutabo quod feci, id est regnum. Saulis transferam ab eo. Est autem penitentia Dei, rerum a Deo constitutarum mutatio. Unde AUGUSTINUS Cum legitur, quod peniteat Deum, mutatio rerum significatur Dei prescientia immobili permanente.
marg.| {b} Et clamavit] IOSEPHUS dicit quod oravit pro Saule. Sed quomodo hoc, cum sciret eum a Domino reprobatum, {1. 230va} hoc enim dixerat ei Dominus. Ad hoc solvunt quidam dicentes, quod Dominus aliquando loquitur in Prophetis comminatorie, et tunc potest mutari, quod loquitur Dominus, si peniteant illi, contra quos loquitur Dominus, ut patet in Ninive. Ione 3. Et in Ezechia Is. 38. Et Samuel (ut dicunt) credebat Dominum sic locutum fuisse contra Saulem, et ideo orabat pro ipso. Sed contra Supra 13.c. dixit ipse Samuel ad Saul. Nequaquam ultra consurget regnum tuum, ergo bene sciebat Saulem reprobatum, et regnum transferendum, quomodo ergo pro eo oravit ? Solutio : Non oravit de regno reddendo Sauli, sed pro regno, et populo conservando.
marg.| {c} Eo quod venisset] Quidam libri, non habent eo, et tunc littera planior est. Valet autem eo, idem quod quod.
marg.| {d} Fornicem] GLOSSA arcum, ubi describeret triumphum glorie sue ? HIERONYMUS dicit in libro de Hebraicis questionibus quod quando victoria potiebantur Hebrei, arcum de myrtis, et palmis, et olivis in signum victorie, faciebant. Et dicitur fornix, id est arcus triumphalis. Prv. 20.d. Dissipat impios rex sapiens, et incurvat super eos fornicem. A fornice autem dicitur fornicor, fornicaris, quia fere omnes, qui fornicantur, incurvat diabolus, et triumphat de ipsis. Vel ut quidam dicunt, fornix est arcus in muro testudinatus, sub quo antiquitus solebant meretrices prosterni, et inde dicitur fornicor, fornicaris. Item nota quod triplex est titulus, scilicet triumphalis, qui scribitur in fornice. Talis fuit titulus Domini super scriptus Cruci. Iesus Nazarenus rex Iudeorum. Item memorialis, qui scribitur in epitaphiis mortuorum, sicut ibi : Hic situs est Phaeton currus auriga paterni. Item preconialis, qui scribitur in portis civitatum, vel in foribus domorum, sicut est illud : Ut rosa flos florum, sic est domus ista domorum.
marg.| {e} De initiis] id est de optimis.
marg.| {f} Implevi] Mentitur Saul.
marg.| {g} Pepercit enim] Culpam suam retorsit in populum, et ideo plus peccavit, sicut Eva, que retorsit peccatum suum in serpentem, et Adam in Evam. Gn. 3.c.
marg.| {h} Parvulus] GLOSSA Gregorii Parvulus est in oculis suis, qui dum se considerat, imparem alienis meritis pensat. Nam grandem se conspicit, qui super aliena merita se extendit. Item GLOSSA Parvulum se Saul prius vidit, sed elatus potentia iam se parvulum non videbat, ceterorum comparatione se preferens, quia plus poterat, magnum se pre omnibus existimabat : cum apud se magnus, apud Deum parvulus fuit. Unde, Ducem te constituerunt, noli extolli, sed esto in illis quasi unus ex ipsis. Eccl. 32.a.
marg.| {i} Fecisti malum] reservando Agag, et animalia.
marg.| {k} Immo] GLOSSA superbe respondit, malum malo adiecit, quia culpam defendere statuit, vel studuit, ac per hoc accumulavit.
marg.| {l} Et Amalec] populum, scilicet.
marg.| {m} Primitias] id est meliora.
marg.| {1. 230vb} {n} Ariolandi] Arioli sunt, qui circa Aras in fibris animalium immolatorum futura requirebant.
marg.| {o} Repugnare] id est non obedire.
marg.| {p} Ne sis rex] Hoc videtur falsum, quia iam erat rex. Solutio : Expone, Ne sis rex, scilicet in posteris, quia sicut pater vivit in filiis, ita regnat in filiis. Ita exponit AUGUSTINUS
marg.| {q} Timens] Argumentum, quod peccat, qui propter verba malorum omittit facere, quod iubetur.
marg.| {r} Porta] id est satisfac pro peccato meo orando ad Dominum. Simile Lv. 10.d. Hostia pro peccato data est vobis, ut portetis iniquitatem multitudinis, et rogetis pro ea in conspectu Domini. Vel porta peccatum meum id est penam pro peccato. Simile 1Ptr. 2.d. Qui peccata nostra pertulit in corpore suo super lignum. Vel porta peccatum meum, id est asporta, id est amove a me orationibus tuis. Propter quod, et dicitur Os. 4.b. Peccata populi mei comedent Sacerdotes, id est orationibus consument.
marg.| {s} Non revertar] supple modo. Infra enim eod. habetur, quod reversus est cum eo. Simile Io. 7.a. Vos autem ascendite ad diem festum hunc, ego autem non ascendam ad diem hunc, modo, scilicet quia postea ascendit. Vel non ascendam, scilicet palam vobiscum, sed in occulto.
marg.| {t} Ne sis rex] in filiis scilicet.
marg.| {u} Scidit] id est scissum, vel scindendum signo ostendit.
marg.| {x} A te hodie] GLOSSA tantum, quod in universo regnavit 40. annis, et computantur hic 20. anni Samuelis, ut dicit Rabanus in alia GLOSSA sup. 13. quamvis postea regnaret 40. annis, sed tunc promeruit, ut a stirpe sua scinderetur, et traderetur meliori, id est David.
marg.| {y} Proximo tuo] id est David.
marg.| {z} Triumphator] GLOSSA Dominus, cui omnis victoria ascribitur : et dicitur hoc contra Saul, qui de triumpho Amalec fuerat gloriatus.
marg.| {a} Non parcet] tibi scilicet.
marg.| {b} Non flectetur] ut aliter faciat, quam previdit.
marg.| {c} Neque enim] GLOSSA quia immutabilis est, sed secundum iustitiam, et veritatem omnia iudicat. Simile Nm. 23.c. Non est Deus ut homo, ut mentiatur.
marg.| {d} Agat penitentiam] Contra, sup. eod. dictum est, Penitet me, quod constituerim Saulem regem. Solut Is. 38. dicit GLOSSA Gregorii (ut dicunt) quod Dominus mutat sententiam, sed non consilium, id est mutat res, sed non prescientiam. Penitet ergo Dominum, quoad rerum mutationem, sed non quoad prescientiam. Unde AUGUSTINUS Cum legitur, quod peniteat Deum, significatur mutatio rerum, divina prescientia immutabili permanente.
marg.| {e} Sed] Hier. Honora me sicut regem, ut ego precedam sicut rex, et tu me sequaris.
marg.| {f} Coram] id est coram illis, qui sunt de Tribu mea.
marg.| {g} Et coram] id est coram aliis, qui non sunt de Tribu mea.
marg.| Vel seniores {1. 231ra} vocat maiores, et nobiliores, Israel vero vocat reliquum populum.
marg.| {a} Reversus] sup. eodem dixerat, non revertar, sed solutum est ibi :
marg.| {b} Pinguissimus] Simile dictum est de Eglon, Iud. 3.c.
marg.| {c} Et dixit Agag] potest esse nominativi casus, vel dativi. Si nominativi, sic exponitur. Ipse Agag dixit, siccine, id est sic me separat amara mors, quasi dicat mors, que separaverat a me meos, amarissime separat me ab omnibus modo. Et hic sensus habetur a Iosepho, qui sic dicit : Adductus est Agag tremens, et dicens : Quam amara mors est hec. Sir. 41.a. O mors quam amara est memoria tua homini iniusto. Quidam dicunt, se parat, duas esse dictiones, et utroque modo legitur, primo modo suppletur, adversus me, secundo modo suppletur, adversus te. Si Agag est dativi casus, sensus est. Samuel dixit ipsi Agag : Siccine, id est sic separat te amara mors, quasi dicat mirum est, quod sic concutit amara mors, et separat animam tuam a te.
marg.| {d} Mulieres] Hebreorum, quarum filios occiderat Agag.
marg.| {e} Et non vidit] subauditur in habitu regnantis, dicit <GLOSSA> INTERLINEARIS Nam in prophetico postea vidit eum infra 19. vel non vidit, id est non visitavit ex proposito.
marg.| {f} Lugebat] Nota, Samuel in publico aspere arguebat Saulem, in secreto flebat pro ipso. Sic Prelatus quilibet aspere debet corrigere peccatorem in publico, ut alii timeant : in secreto orare pro ipso, ut Dominus propitius fiat ei. Sic Moyses legitur fecisse, Exodi 32. Et Ier. 13.c. Si hoc non audieritis in abscondito, plorabit anima mea. Sed queritur quomodo Samuel lugebat Saulem, nonne volebat Saulem proiici a regno ? Si sic, ergo non debebat lugere, si non, et sciebat Dominum hoc velle, ergo habebat cor distortum. Solutio : Samuel volebat Saulem proiici, et tamen lugebat ex naturali compassione, sicut mulier facit filium secari, ut sanetur, et tamen luget, quia secatur compatiendo ei. Ita Dominus volebat destrui Hierusalem, et tamen flebat super illam. Sed sic hoc. Quare Dominus statim in sequenti capite in principio arguit Samuelem super luctu suo ? Solutio : Non arguit, sed ut terminet luctum, admonet.



Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Hugo de Sancto Caro. Postilla in totam Bibliam (1Rg. Capitulum 15), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 07/05/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=hug&numLivre=12&chapitre=12_15)

Notes :