Hugo de Sancto Caro

Capitulum 10

Numérotation du verset 1Rg. 10,1 

Tulit autem Samuel lenticulam olei,
et effudit super caput eius et deosculatus eum ait : Ecce unxit te Dominus super hereditatem suam in principem, et tu liberabis populum eius de manu inimicorum eius qui in circuitu1 sunt. Et hoc tibi signum, quia unxit te dominus in principem2.
1 circuitum Rusch (Erfurt)] circuitu Rusch ( facsim. ) Weber |
2 et tu liberabis…in principem Rusch ] om. Weber |
Numérotation du verset 1Rg. 10,2 

Cum abieris hodie a me invenies duos viros iuxta sepulcrum3 Rachel in finibus Beniamin in meridie salientes
3 sepulcrum] sepulcrum Weber
magnas foveas4 dicentque tibi : Invente sunt asine ad quas ieras perquirendas et intermissis pater tuus asinis sollicitus est pro vobis et dicit : Quid faciam de filio meo ?
4 salientes magnas foveas Rusch ] om. Weber
Numérotation du verset 1Rg. 10,3 

Cumque abieris inde, et ultra transieris, et veneris ad quercum Thabor, invenient te ibi tres viri ascendentes
ad Deum in Bethel,
unus portans tres hedos, et alius portans5 tres tortas panis, et alius portans lagenam vini.
5 portans] om. Weber
Numérotation du verset 1Rg. 10,4 

Cumque te salutaverint, dabunt tibi duos panes, et accipies de manu eorum.
Numérotation du verset 1Rg. 10,5 

Post hec venies in collem Domini
ubi est statio Philistinorum, et cum ingressus fueris ibi urbem obvium6 habebis gregem prophetarum descendentium de excelso, et ante eos psalterium et tympanum, et tibiam, et citharam, ipsosque prophetantes.
6 obvium D Φ Rusch Clementina ] obviam Weber
Numérotation du verset 1Rg. 10,6 

Et insiliet in te spiritus Domini, et prophetabis
cum eis et mutaberis in virum alium.
Numérotation du verset 1Rg. 10,7 

Quando ergo evenerint signa
hec omnia tibi, fac quecumque invenerit manus tua, quia Dominus tecum est.
Numérotation du verset 1Rg. 10,8 

Et descendes ante me in Galgala - ego quippe descendam ad te - ut offeras oblationem, et immoles victimas pacificas, septem diebus exspectabis,
donec veniam ad te et ostendam tibi quid7 facias.
7 quid Φ Rusch Clementina ] que Weber
Numérotation du verset 1Rg. 10,9 

Itaque cum avertisset humerum suum ut abiret a Samuele, immutavit ei Deus cor aliud et venerunt omnia
signa hec in die illa.
Numérotation du verset 1Rg. 10,10 

Veneruntque ad predictum collem, et ecce cuneus prophetarum obvius ei, et insilivit super eum spiritus Domini8 et prophetavit in medio eorum.
8 Domini Λ Rusch Clementina ] Dei Weber
Numérotation du verset 1Rg. 10,11 

Videntes autem omnes qui noverant eum heri et nudius tertius quod esset cum prophetis, et prophetaret dixerunt ad invicem : Quenam res accidit filio Cis ? Num et Saul inter prophetas9 ?
9 inter prophetas C Σ k Rusch Clementina ] in prophetis Weber
Numérotation du verset 1Rg. 10,12 

Responditque alius ad alterum dicens : Et quis pater eius10 ?
10 eius] eorum Weber
Propterea versum est in proverbium num et Saul inter prophetas ?
Numérotation du verset 1Rg. 10,13 

Cessavit autem prophetare et venit ad excelsum.
Numérotation du verset 1Rg. 10,14 

Dixitque patruus Saul ad eum et ad puerum eius : Quo abistis ? Qui responderunt : Querere asinas quas cum non reperissemus venimus ad Samuelem.
Numérotation du verset 1Rg. 10,15 

Dixitque11 ei patruus suus : Indica mihi quid dixerit tibi Samuel.
11 dixitque] et dixit Weber
Numérotation du verset 1Rg. 10,16 

Et ait Saul ad patruum suum : Indicavit nobis quia invente essent asine. De sermone autem regni non indicavit ei
que12 locutus fuerat ei13 Samuel.
12 que] quem Weber |
13 fuerat ei Rusch Clementina ] illi fuerat Weber , ei fuerat Λ D Φ |
Numérotation du verset 1Rg. 10,17 

Et convocavit Samuel populum ad Dominum in Masphat14
14 Masphat] Maspha Weber
Numérotation du verset 1Rg. 10,18 

et ad15 filios Israel : Hec dicit Dominus Deus Israel. Ego eduxi Israel de Egypto et erui vos de manu Egyptiorum, et de manu omnium regum qui affligebant vos.
15 ad] ait ad Weber
Numérotation du verset 1Rg. 10,19 

Vos autem hodie proiecistis Dominum Deum16 vestrum qui solus salvavit vos de universis malis et tribulationibus vestris, et dixistis : Nequaquam sed regem constitue super nos. Nunc ergo state coram Domino per tribus vestras et per familias.
16 Dominum Deum Σ Λ Rusch ] Deum Weber , Dominum R k
Numérotation du verset 1Rg. 10,20 

Et applicuit Samuel omnes tribus Israel et cecidit sors super17 tribum Beniamin.
17 super] om. Weber
Numérotation du verset 1Rg. 10,21 

Et applicuit tribum Beniamin et cognationes eius, et cecidit super cognationem Metri18 et pervenit usque ad Saul filium Cis. Quesierunt ergo eum et non est inventus illic19.
18 super cognationem Metri Rusch ] cognatio Metri Weber |
19 illic] om. Weber |
Numérotation du verset 1Rg. 10,22 

Et consuluerunt post hec Dominum utrumnam venturus esset illuc. Responditque Dominus : Ecce absconditus est domi.
Numérotation du verset 1Rg. 10,23 

Cucurrerunt itaque et tulerunt eum inde, stetitque in medio populi, et altior fuit universo populo ab humero et sursum.
Numérotation du verset 1Rg. 10,24 

Et ait Samuel ad omnem populum : Certe videtis quem elegit Dominus quoniam non sit similis illi20 in omni populo. Et clamavit cunctus populus et ait : Vivat rex.
20 illi D Φ Rusch Clementina ] ei Weber
Numérotation du verset 1Rg. 10,25 

Locutusque21 est autem Samuel ad populum legem regni,
21 locutusque] locutus Weber
et scripsit in libro et reposuit coram Domino et dimisit Samuel omnem populum singulos in domum suam.
Numérotation du verset 1Rg. 10,26 

Sed et Saul abiit in domum suam in Gabaath et abiit cum eo pars exercitus quorum tetigerat Deus corda.
Numérotation du verset 1Rg. 10,27 

Filii vero Belial dixerunt : Num salvare nos poterit iste ? Et despexerunt eum et non attulerunt ei munera ille vero dissimulabat se audire.

Capitulum 10

Numérotation du verset 1Rg. 10,1 
marg.| {i} Tulit autem, etc. Lenticulam] GLOSSA Lenticula est vas fictile, quadrangulum in latere habens foramen. Per quod fragilitas regni designatur.
marg.| {k} Super hereditatem] etc. id est super Israel.
marg.| {t} Et hoc tibi signum] Forte Saul dubitavit de hoc, propter sui humilitatem, et regni novitatem, et ideo Samuel dedit ei signum certitudinis. Mos enim Iudeorum est, querere signa. 1 Cor. 1.d. Iudei signa petunt. Mt. 12.c. et 16.a. Generatio mala, et adultera signum querit, etc.
marg.| {m} Cumque abieris] id est recesseris.
marg.| {n} Sepulchrum Rachel] Nota, Rachel in partu Beniamin mortua fuit, et sepulta in via, que dicit Bethlehem, ut legitur Gn. 35. Sed Bethlehem in sorte Iude erat. Unde. Mi. 5.a. Et tu Bethlehem Ephrata, parvulus es in finibus Iuda. Ergo sepulchrum Rachel fuit in finibus Iuda : Quid est ergo, quod hic dicit, sepulchrum Rachel fuisse in finibus Beniamin ? Idem obiicitur. Mt. 2.c. ubi dicitur : Rachel plorans filios suos, quia videtur, quod deberet dici : Lia plorans filios suos, qui pueri occisi fuerunt de Iuda, quia fuit filius Lie. Solutio : Ad primum dicimus, quod sors Iude, et sors Beniamin contermine erant, et coniuncte. Unde licet sepulchrum Rachel esset in terra Iuda, tamen prope erat, et iuxta fines Beniamin, unde sic exponitur hoc, quod hic dicitur : Iuxta sepulchrum Rachel, id est prope : ita tamen quod in finibus Beniamin. Ad secundum dicimus, quod Rachel prope Bethlehem sepulta fuit : Ideo quasi patrona urbis erat, et ideo plorare filios suos dicitur.
marg.| {o} Salientes] GLOSSA causa delectationis, et exercitii.
marg.| {p} Magnas foveas] Hbr. habet : Ad acharas foveas. Et potest esse nomen loci, sicut Claravallis.
marg.| {q} Pater tuus asinis] id est curis pro asinis.
marg.| {r} Thabor] etc. Hic est nomen hominis, non montis.
marg.| {s} Ad Deum] etc. causa orationis
marg.| {t} In Bethel] ubi Iacob erexit lapidem in titulum.
marg.| {u} In collem Domini] etc. GLOSSA Collis Dei est, ubi Prophete habitabant. Raban. dicit collem Domini vocari locum illum ob aliquod beneficium {1. 226rb} ibi a Deo collatum
marg.| {x} Statio Philistinorum] Statio proprie dicitur navium, scilicet locus ubi naves stant in hieme. Sed hic statio Philistinorum, dicitur locus quidam, ubi quondam Philistei metati sunt castra. Vel ut alii dicunt, custodia militaris a Philisteis ibi relicta in signum ditionis. Et hoc dicunt Hebrei. Sed contra hoc est quod Supra 7.d. dictum est. Non apposuerunt ultra Philistiim, ut venirent in terminos Israel : Et constat, quod iste locus de Israel est. Ad hoc dicunt, quod Philistei non fuerunt expulsi, ab omnibus presidiis Israel, sed tantum ab urbibus. Unde ibi dictum est : Reddite sunt urbes, quas tulerant Philistiim ab Israel Israeli, ab Accaron, usque Geth, et terminos suos. Unde adhuc poterant ibi esse milites Philistiim.
marg.| {y} Gregem] etc. id est cuneum.
marg.| {z} Ante eos] Sed a quo regitur hec dictio psalterium ? Dicimus, quod supplendum est ibi, et videbis ante eos Psalterium, etc. Simile Dt. 32.b. Ut sugeret mel de petra, oleumque de saxo durissimo, butyrum de armento, et lac de ovibus, cum adipe agnorum, et arietum filiorum Basan, et hircos cum medulla tritici, supplendum est, comedere. Hirci enim non suguntur, sed comeduntur. a   Prophetantes] Nota, Samuel primus invenit, et instituit Conventus religiosorum, iugiter psallentium Domino. Et dicebatur Conventus eorum cuneus, quasi coeuneus, a coeo cois, quod est convenio convenis : quia simul conveniebant, et simul manebant, et dicebantur iugiter Deum laudare, et forte aliqui ex eis aliquando prophetabant.
marg.| {b} Prophetabis] GLOSSA Iudei tradunt, eum prophetasse de futuro seculo, de Gog, et Magog, de premiis iustorum, et penis malorum.
marg.| {c} Quando ergo] etc. GLOSSA quasi his signis nosse poteris, quod Deus te fore Regem voluit, ideo in omnibus regaliter age : quia Deus tecum est.
marg.| {e} Manus tua] Potentiam notat, id est potenter, et regaliter facies in omnibus. Vel sic.
marg.| {d} Fac] etc. id est fac, quod placet tibi. Simile infr. 25.b. ubi dixit David ad Nabal : Quodcumque invenerit manus tua, da mihi, id est quod placuerit tibi.
marg.| {f} Quia Dominus] etc. Ita fuit a principio, dum humiliter se habuit Saul, fuit Dominus cum eo : quando incepit superbire, dimisit eum. Unde infr. 15.d. Cum parvulus esses in oculis tuis caput in Israel factus es.
marg.| {g} Descendes] etc. id est quando necesse habebis consulere Dominum super aliquo negotio, tunc venies ad locum istum, et vocabis me, et veniam. Et ita instruxit eum, ne sine Propheta, aut sine sacerdote aliquid magnum attentaret. Vel sic Descendes modo ante me, quia ego sequar te, ut ibi inungaris coram populo.
marg.| {h} Ut offeras oblationem] GLOSSA subauditur in consecratione regni tui, sicut in consecratione sacerdotum, septem diebus offerebantur victime, ut legitur Ex. 29. Et secundum hanc GLOSSA septem diebus determinat hoc verbum offeras. Et sensus : Ut offeras septem diebus oblationem, etc. Tamen quidam septem diebus, referunt ad hoc verbum. Expectabis. Et est sensus : Septem diebus expectabis me, etc. Sed plenius explicabitur de hoc infr. 13.
marg.| {i} Quid facias] GLOSSA subauditur, in consecratione regni tui {1. 226va} Septem itaque dies, non ad expectandum, sed immolandum statuti sunt. Et hec GLOSSA videtur esse contra secundam expositionem predictam. Sed dicendum. Non ad expectandum, supple tantum. a   Cor aliud] quia altius, et audacius cor habuit.
marg.| {b} Cuneus] Cuneus proprie est hominum consertim ambulantium, sed hic accipitur pro collegio Prophetarum, ut dictum est.
marg.| {c} Super eum] Ecce quod dicitur Io. 3.a. Spiritus ubi vult spirat. Sed quid sit spiritus iste, qui insilit in Prophetam, utrum scilicet habitus, vel actus, questio est, et opinio.
marg.| {d} Quenam] Per hoc videtur, quod Saul erat ignobilis. Responsio : Prophetare bonorum est, non nobilium. Unde hoc dicitur non propter ignobilitatem : sed quia non credebant tante bonitatis esse ipsum Saul, ut esset Propheta.
marg.| {e} Num] id est numquid.
marg.| {f} Et quis pater eius] Triplex est littera hic. Quidam habent. Et Cis est pater eius. Et est sensus : numquid Saul est inter Prophetas ? et Cis est pater eius ? quasi dicat hoc mirum est, cum non sit de genere Prophetarum. Item alii habent. Et quis pater eius ? Et exponitur dupliciter. Primo sic. Dixerunt ad invicem : Quenam res accidit filio Cis ? Et respondit : alter ad alterum, ad illum, scilicet qui quesierat. Quenam res, etc. dicens : Et quis est pater eius ? quasi dicat non est de genere Prophetarum, et tamen prophetat, et ideo mirum est. Vel sic. Et quis pater eius ? Respondens : Quare dicitis, quenam res accidit filio Cis ? Quare enim non prophetaret ipse, nonne pater bonus est ? et hic est, quasi dicat et quis pater eius ? bonus est. Vel sic, Unde quesierat. Quenam res accidit filio Cis ? Et alter respondit : Quid ad rem de Cis, dummodo Dominus dederit ei spiritum prophetie, quia spiritus, ubi vult, spirat. Sic legit ANDREAS. Alia littera habet. Et quis pater eorum ; Et hanc ponit HIERONYMUS et RABANUS. Et exponitur dupliciter, secundum diversas glossas. Primo sic : Quesierat unus vel plures, in hoc non est vis : Quenam res accidit filio Cis ? et numquid Saul inter Prophetas ? Et respondit alter : Et quis est pater eorum : supple Prophetarum nisi solus Deus, quasi dicat quid vocatis eum filium Cis ? aut Saulem : Non enim a patre Prophetarum, et dat donum prophetie, quibus vult. Vel sic : Quis est pater eorum, id est Prophetarum, supple, nisi iste, quasi dicat Quis est maior isto in dignitate, et sapientia : Ergo non tantum potest esse inter Prophetas, sed magister, et pater Prophetarum potest dici.
marg.| {g} Num] etc. Quod forte de solo Saule dicebatur, et de quolibet repente sublimato.
marg.| {x} Ad excelsum] Unde descenderat cuneus prophetarum, quem habuit obvium.
marg.| {i} Patruus] scilicet Ner.
marg.| {k} Non indicavit] GLOSSA Ne videretur gloriari, vel ne invidiam generaret sibi.
marg.| {l} Convocavit] id est precepit ex parte Domini, ut convenirent.
marg.| {m} Nequaquam] supple faciemus, quod dicit nobis Samuel. Vel nequaquam audiemus te. Sic dixerunt Supra 8.d.
marg.| {n} Coram {1. 226vb}   Domino] supple et faciemus sortes. Cuiusmodi autem sortes fuerint, non invenitur scriptum.
marg.| {o} Super cognationem] etc. IOSEPHUS dicit, Mathri, et sic habent emendati codices, ut dicit Archiepiscopus CANTUARIENSIS Sed Mathri non tota Tribu Beniamin, neque in libro de Hebraicis questionibus. Et dicunt Hebrei, non esse proprium nomen, sed appellativum. Et dicuntur Mathri, qui certissime sciunt ad signum iacere sagittas : sicut legitur de Gabaonitis, quod cum funda certissime iaciebant ad signum, ut pilum percuterent.
marg.| {p} Usque ad Saul] Cum dicitur, quod Samuel tentavit sortes secundum cor suum. Vel forte non fecit, sed ipse Dominus, secundum quod legitur in Prv. 16.d. Sortes mittuntur in sinum, sed a Domino temperantur.
marg.| {q} Non est] etc. Sciens enim Saul quod quereretur, latuit, quasi nolens suscipere principatum.
marg.| {r} Quem elegit Dominus] Ex hoc videtur, quod Domino placuit, quod Iudei haberent Regem. Contra Os. 13.c. Dedi eis Regem in ira mea. Solutio. Iudei postulando regem peccaverunt, et Dominus ex ira noluit eos reprimere, et retrahere ab hac instantia, sed permisit eos habere Regem : Et hoc dicitur in Osee. Dedi eis Regem in ira mea, id est permisi habere. Sed quod Saul esset Rex eorum, hoc placuit Domino in principio, scilicet dum fuit humilis, ut dictum est. Et in hoc respexit eos Dominus misericorditer, quod dedit eis talem regem, qui posset eos liberare de manibus inimicorum. Unde sicut Dominus permisit dimittere Iudeis uxores propter maius malum vitandum, et tamen voluit, et iussit, ut in dimissione daretur libellus repudii, sic permisit Iudeos habere regem, et tamen ex quo noluerunt carere Rege, voluit Dominus, quod Saul esset Rex eorum.
marg.| {s} Cunctus populus] id est maior pars populi, quia non omnibus placuit, ut patet infr. eod.
marg.| {t} Legem regni] scilicet quid Rex a populo exigere, et quid populus Regi dare debet, sicut Supra dictum est.
marg.| {u} Coram Domino] id est in tabernaculo.
marg.| {x} Tetigerat] ad consentiendum in Saulem, ut esset Rex.
marg.| {y} Filii vero] etc. id est sine iugo. Et hic patet, quod non cunctus populus clamavit Supra vivat Rex, sed maior pars, ut dictum est.
marg.| {z} Munera] sicut fit novo Regi. a   Dissimulabat] etc. Sed quare hoc ? Quia si statim vindicaret in eos, ascriberetur ferocitati, et impatientie, si non vindicaret, adscriberetur pusillanimitatis, et ideo prudenter dissimulavit.



Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Hugo de Sancto Caro. Postilla in totam Bibliam (1Rg. Capitulum 10), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 06/05/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=hug&numLivre=12&chapitre=12_10)

Notes :