Hugo de Sancto Caro

Capitulum 20

Numérotation du verset 1Rg. 20,1 

Fugit autem David de Naioth que est1 in Ramatha2 veniensque locutus est coram Ionatha : Quid feci ? Que est iniquitas mea et quod peccatum meum in patrem tuum quia querit animam meam ?
1 est Cava Λ D Φ m Rusch Clementina ] erat Weber |
2 in Ramatha Rusch Clementina ] in Rama Weber |
Numérotation du verset 1Rg. 20,2 

Qui dixit ei : Absit a te3 non morieris, neque enim faciet pater meus quicquam grande vel parvum nisi prius indicaverit mihi, hunc ergo celavit a me4 pater meus sermonem tantummodo ? Nequaquam enim5 erit istud.
3 a te] om. Weber |
4 a me R Σ Λ Rusch ] me Weber |
5 enim] om. Weber |
Numérotation du verset 1Rg. 20,3 

Et iuravit rursum David. Et ille ait : Scit profecto pater tuus quia inveni gratiam in oculis tuis, et dicet : Nesciat hoc Ionathas, ne forte tristetur. Quinimmo vivit Dominus, et vivit anima tua, quia uno tantum ut ita dicam gradu ego morsque dividimur.
Numérotation du verset 1Rg. 20,4 

Et ait Ionathas ad David : Quodcumque dixerit mihi anima tua faciam tibi.
Numérotation du verset 1Rg. 20,5 

Dixit autem David ad Ionathan : Ecce calende sunt crastino,
et ego ex more sedere
soleo iuxta regem ad vescendum, dimitte ergo me ut abscondar in agro usque ad vesperam diei tertie.
Numérotation du verset 1Rg. 20,6 

Si respiciens6 requisierit me pater tuus respondebis ei : Rogavit me David ut iret celeriter in Bethleem civitatem suam, quia victime sollemnes ibi sunt universis contribulibus suis7.
6 respiciens Σ Rusch Clementina ] om. Weber |
7 suis Cava Rusch Clementina ] eius Weber |
Numérotation du verset 1Rg. 20,7 

Si dixerit : Bene, pax erit servo tuo. Sin8 autem fuerit iratus, scito quia completa est malitia eius.
8 sin] si Weber
Numérotation du verset 1Rg. 20,8 

Fac ergo misericordiam in servum tuum quia fedus Domini me famulum tuum tecum inire fecisti, si autem est in me aliqua iniquitas tu me interfice et ad patrem tuum ne introducas me.
Numérotation du verset 1Rg. 20,9 

Et ait Ionathas : Absit hoc a me9, neque enim fieri potest, ut si certe10 cognovero completam esse patris mei malitiam11 contra te, non annuntiem tibi.
9 a me] a te Weber |
10 certe Rusch Clementina ] certo Weber |
11 esse patris mei malitiam Λ Φ Rusch Clementina ] patris mei esse malitiam Weber |
Numérotation du verset 1Rg. 20,10 

Responditque David ad Ionathan : Quis renuntiabit12 mihi si quid forte responderit tibi pater tuus dure ?
12 renunciabit Rusch Clementina Λ Φ h] nuntiabit Weber
Numérotation du verset 1Rg. 20,11 

Et ait Ionathas ad David : Veni et13 egrediamur foras14 in agrum.
13 et Rusch Clementina ] om. Weber |
14 foras Rusch Clementina ] om. Weber |
Cumque exissent ambo in agrum,
Numérotation du verset 1Rg. 20,12 

Ait Ionathas ad David : Domine Deus Israel, si investigavero sententiam patris mei crastino vel perendie, et aliquid boni fuerit super David, et non statim misero ad te et notum tibi fecero,
Numérotation du verset 1Rg. 20,13 

hec faciat Deus15 Ionathe16 et hec augeat. Si autem perseveraverit patris mei malitia adversum te, revelabo aurem tuam, et dimittam te, ut vadas in pace et sit Dominus tecum
15 Deus Cava Λ Φ Rusch ] Dominus Weber |
16 Ionathe m Rusch Clementina ] Ionathan Weber |
sicut fuit
cum patre meo.
Numérotation du verset 1Rg. 20,14 

Et si vixero facias17 mihi misericordiam Domini si vero mortuus fuero,
17 facias] facies Weber
Numérotation du verset 1Rg. 20,15 

non auferes18 misericordiam tuam a domo mea usque in sempiternum, aut si non fecero19 quando eradicaverit Dominus inimicos David, unumquemque de terra, auferat Ionathan de domo sua, et requirat Dominus de manu inimicorum David20.
18 auferes A Λ Φ h Rusch Clementina ] auferas Weber |
19 aut…fecero] om. Weber |
20 auferat…David] om. Weber |
Numérotation du verset 1Rg. 20,16 

Pepigit ergo Ionathas fedus21 cum Domino22 David et requisivit Dominus de manu inimicorum David.
21 Ionathas fedus Λ Φ Rusch Clementina ] inv. Weber |
22 Domino] domo Weber |
Numérotation du verset 1Rg. 20,17 

Et addidit Ionathas
deierare
David eo quod diligeret eum23 sicut enim animam24 suam ita diligebat eum.
23 eum Cava Λ Φ h Rusch ] illum Weber |
24 enim animam Rusch Clementina ] inv. Weber |
Numérotation du verset 1Rg. 20,18 

Dixitque ad eum Ionathas : cras calende sunt et requireris,
Numérotation du verset 1Rg. 20,19 

requiretur enim sessio tua usque perendie. Descendes ergo festinus et venies in locum ubi celandus es in die qua operari licet,
et sedebis iuxta lapidem cui nomen est25 Ezel.
25 nomen est Σ Λ Φ Rusch Clementina ] inv. Weber
Numérotation du verset 1Rg. 20,20 

Et ego tres sagittas mittam iuxta eum et iaciam quasi exercens me ad signum.
Numérotation du verset 1Rg. 20,21 

Mittam quoque et puerum dicens ei : Vade et affer mihi sagittas.
Numérotation du verset 1Rg. 20,22 

Si dixero puero : Ecce sagitte intra te sunt, tolle eas, tu veni ad me, quia pax tibi est et nihil est mali vivit Dominus.
Si autem sic locutus fuero puero : Ecce sagitte ultra te sunt, vade in pace26 quia dimisit te Dominus.
26 in pace Rusch Clementina ] om. Weber
Numérotation du verset 1Rg. 20,23 

De verbo autem quod locuti fuimus ego et tu sit Dominus inter me et te usque in sempiternum.
Numérotation du verset 1Rg. 20,24 

Absconditus est ergo David in agro et venerunt calende et sedit rex ad comedendum panem.
Numérotation du verset 1Rg. 20,25 

Cumque sedisset rex super cathedram suam secundum consuetudinem que erat iuxta parietem, surrexit Ionathas, et sedit Abner ex latere Saul vacuusque apparuit locus David.
Numérotation du verset 1Rg. 20,26 

Et non est locutus Saul quicquam in die illa : Cogitabat enim quod forte evenisset ei ut non esset mundus nec purificatus.
Numérotation du verset 1Rg. 20,27 

Cumque illuxisset dies secunda post calendas, rursum vacuus apparuit locus David. Dixitque Saul ad Ionathan filium suum : Cur non venit filius Isai nec heri nec hodie ad vescendum ?
Numérotation du verset 1Rg. 20,28 

Et respondit Ionathas Sauli : Rogavit me obnixe ut iret in Bethleem,
Numérotation du verset 1Rg. 20,29 

et ait : Dimitte me, quoniam sacrificium sollemne est in civitate mea27, unus de fratribus meis accersivit me, nunc ergo si inveni gratiam in oculis tuis, vadam cito et videbo fratres meos. Ob hanc causam non venit ad mensam regis.
27 mea] om. Weber
Numérotation du verset 1Rg. 20,30 

Iratus autem Saul adversum Ionathan dixit ei : Fili mulieris virum ultro rapientis,
numquid ignoro quia diligis filium Isai
in confusionem tuam et in confusionem tuam28 et in confusionem29 ignominiose matris tue ?
28 tuam] om. Weber |
29 et in confusionem²] om. Weber |
Numérotation du verset 1Rg. 20,31 

Omnibus enim diebus quibus filius Isai vixerit super terram non stabilieris tu, neque regnum tuum. Itaque iam nunc mitte, et adduc eum ad me quia filius mortis est.
Numérotation du verset 1Rg. 20,32 

Respondens autem Ionathas Sauli patri suo ait : Quare morietur30 ? Quid fecit ?
30 morietur Rusch Clementina ] moritur R A Weber
Numérotation du verset 1Rg. 20,33 

Et arripuit Saul lanceam ut percuteret eum. Et intellexit Ionathas quod definitum esset a patre31 suo ut interficeret David.
31 a patre Φ Rusch Clementina ] patri Weber
Numérotation du verset 1Rg. 20,34 

Surrexit ergo Ionathas a mensa in ira furoris, et non comedit in die calendarum secunda panem. Contristatus est enim super David, eo quod confudisset eum pater suus.
Numérotation du verset 1Rg. 20,35 

Cumque illuxisset mane venit Ionathas in agrum iuxta placitum David et puer parvus32 cum eo.
32 parvus] parvulus Weber
Numérotation du verset 1Rg. 20,36 

Et ait ad puerum suum : Vade et affer mihi sagittas quas ego iacio.
Cumque puer cucurrisset iecit aliam sagittam trans puerum.
Numérotation du verset 1Rg. 20,37 

Venit itaque puer ad locum iaculi quod miserat Ionathas et clamavit Ionathas post tergum pueri et ait : Ecce ibi est sagitta porro ultra te.
Numérotation du verset 1Rg. 20,38 

Clamavitque iterum33 Ionathas post tergum pueri dicens34 : Festina velociter ne steteris. Collegit autem puer Ionathe sagittas et attulit ad dominum suum,
33 iterum] om. Weber |
34 dicens] om. Weber |
Numérotation du verset 1Rg. 20,39 

et quid ageretur penitus ignorabat, tantummodo enim Ionathas et David rem noverant.
Numérotation du verset 1Rg. 20,40 

Dedit igitur Ionathas arma sua puero et dixit ei : Vade defer in civitatem.
Numérotation du verset 1Rg. 20,41 

Cumque abisset puer surrexit David de loco qui vergebat ad austrum, et cadens pronus in terram adoravit tertio et osculantes se35 alterutrum fleverunt pariter David autem amplius.
35 se] om. Weber
Numérotation du verset 1Rg. 20,42 

Dixit ergo Ionathas ad David : Vade in pace,
quecumque iuravimus ambo in nomine Domini dicentes : Dominus sit inter me et te et inter semen tuum et semen meum36 usque in sempiternum.
36 semen tuum - et semen meum] inv. Weber
Numérotation du verset 1Rg. 20,43 

Et surrexit David37 et abiit sed Ionathas38 ingressus est civitatem.
37 David] om. Weber |
38 Ionathas] et praem. Weber |

Capitulum 20

Numérotation du verset 1Rg. 20,1 
marg.| {q} Fugit autem David] etc. Tempore Tribulationis fugit David ad Ionatham, sic viri iusti in tribulationibus suis confugere debent ad Christum, ut in eo consolationem recipiant non in hominibus, vel alia creatura. Delicata est enim divina consolatio, nec recipit aliena. Ps. 93. Secundum multitudinem dolorum meorum in corde meo consolationes, etc.
marg.| {r} Absit a te] ut scilicet queram animam tuam.
marg.| {s} Non morieris] id est non interficiet te.
marg.| {t} Nequaquam enim erit istud] ut amplius a me celet sermonem aliquem. Vel istud, id est ut pater meus interficiat te.
marg.| {u} Et iuravit rursum] quia iam alias iuraverat supra 18.a.
marg.| {x} Et ille ait] scilicet David.
marg.| {y} Profecto] id est certe.
marg.| {z} Tristetur] super morte David.
prol.| a Gradu] GLOSSA Gradum dicit parietem, quo medio inter se, et hostes, per domus fenestram evasit, ubi erant obsidentes, supra 19. Hebreus habet : Uno tantum passu.
marg.| {b} Ego] id est minimum intervallum fuit inter me, et mortem.
marg.| {c} Ecce calende] Secundum Iudeos calende sunt primi dies mensium, id est lunationum, qui neomenie dicuntur a neos, quod est novum, et mene, quod est Luna. De hoc festo satis dicitur Lv. 23 et Nm. 28 GLOSSA. Dicit hic, Calendas Iudei celebrant hostiis, epulis, requie : Sic et nos dies festos celebrare debemus, hostiis orationum, epulis, refectione pauperum, requie, cessatione a malo. In his tribus {1. 234va} perfecte omnis festivitas celebratur. Unde Nahum. 1.d. Celebra Iuda festivitates tuas, redde vota tua, quia non adiiciet ultra, ut pertranseat in Belial. Iuda confessio laudis, ecce oratio. Redde vota, ecce eleemosyna. Non adiiciet, etc. ecce quies a malo. Sed plures e contrario celebrant festa, quia tunc minus erant quam aliis diebus, minus dant pauperibus, immo tunc invitantur ab aliis, tunc magis peccant inebriando, luxuriando, detrahendo, et huiusmodi. Idcirco dicit Amos. 5.f. Odi, et proieci festivitates vestras, quia non capiam odorem cetuum vestrorum. Quare ? dicit rationem Is. 1.d. Iniqui sunt cetus vestri. Et quare iniqui ? Dicit Apostolus 1Cor. 11.d. Vobis convenientibus in unum, iam non est cenam Domini manducare, unusquisque enim cenam suam preoccupat ad manducandum, et alius quidem esurit, alius vero ebrius est. Et statim sequitur : Numquid non domos habetis ad manducandum ? quasi diceret, unusquisque deberet in domo sua manducare in festis diebus, et pauperes invitare, non divites.
marg.| {a} Iuxta regem] tamquam gener regis.
marg.| {b} Dimitte ergo me] id est da licentiam.
marg.| {c} Diei tertie] GLOSSA Tribus enim diebus festivitatem Neomenie agebant. Ad hanc GLOSSA dici potest, quod revera in lege non invenitur, quod festum Neomenie duraverit nisi die una, sed Iudei multa faciunt ex consuetudine, que non sunt scripta in canone legis. Vel forte tunc in Neomenia fuerunt aliqua alia solemnia per triduum.
marg.| {d} Rogavit me] id est licentiam a me postulavit.
marg.| {e} Completa] id est pertinax.
marg.| {f} Inire fecisti] iam bis.
marg.| {g} Absit hoc a me] ut interficiam te, vel ad patrem meum reducam.
marg.| {h} Veni, et egrediamur] GLOSSA De urbe in agrum egressi sunt, ut securius fedus Domini inirent, id est iuramentum.
marg.| {i} Perendie] id est post cras : et est adverbium pertinens ad futurum, sicut nudiustertius ad preteritum.
marg.| {k} Revelabo aurem tuam] id est manifestabo tibi. Simile habuimus supra nono c. Revelaverat Dominus auriculam Samuelis ante unam diem, quam veniret Saul. Simile secundo Regum. 7.d. Domine, revelasti auriculam servi tui.
marg.| {l} Tecum] ut sublimet regnum tuum.
marg.| {m} Sicut fui] prius.
marg.| {n} A domo mea] id est a filiis mei.
marg.| {o} Aut si non fecero] etc. tibi notum, quod audiero a patre meo.
marg.| {p} Et requirat] scilicet iniuriam, id est vindictam sumat : Vel requirat, scilicet fedus.
marg.| {q} Et requisivit] GLOSSA dicit quod est anticipatio, quia {1. 234vb} multo tempore post impletum de Absalon 2Rg. 18.d. Et de Siba filio Bochri. 2Rg. 20.g. Et etiam de Saule 1Rg. 35.b. Qui omnes a Domino puniti sunt, non a David vindicante. Vel requisivit, id est liberavit David de manu inimicorum. Et dicitur, quod hanc clausulam apposuit historiographus de suo.
marg.| {r} Deierare] GLOSSA id est valde iurare. Unde patet, quod non sumitur hic pro periurare, id est falso iurare.
marg.| {s} Sessio tua] id est tu, qui ibi debes sedere, requireris. Et hoc.
marg.| {t} Perendie] id est usque ad tertiam diem.
marg.| {u} In die, quando operari] GLOSSA id est pridie calendas, id est proximo die ante calendas. Sed melius est, ut de sequenti die intelligatur.
marg.| {x} Sedebis] etc. Sedet penitens iuxta Christum imitans vestigia eius. Threnor. cap. 3.c. Sedebit solitarius, et tacebit, et levabit, etc.
marg.| {y} Ezel] etc. Fortitudo Dei.
marg.| {z} Tres sagittas] scilicet comminationis, promissionis, exhortationis. Has sagittas debet iacere omnis predicator. Primam iecit Ioannes Baptista quando dixit : Iam securis ad radicem arboris posita est. Mt. 3.c. Secundam, et tertiam quando dixit : Penitentiam agite, appropinquabit enim regnum celorum. Iste sagitte sunt citra aliquem, quando plus facit boni, quam etiam moneatur. Ultra sunt, quando minus facit, et ulterius progredi monetur. Vel citra illum dicuntur esse sagitte Domini, quem vulnerant ad penitentiam. Ultra illum sunt, que non movent, et talem dimittit Dominus profugum, et exulem. Vel citra te sunt sagitte, quando scrutaris conscientiam tuam. Ultra te, quando proficis bonis operibus. Ad hec invitatur predicator. Unde Ezechiel. capit 3.f. dictum est primo : Egredere in campum per bonam operationem, et ibi loquar tecum. Et paulo post subiungit : ingredere, et includere in medio domus tue, id est conscientie.
marg.| {a} Ad signum] Christi scilicet dirigentis in finem.
marg.| {b} Puerum] etc. Puer, id est purus, et simplex debet esse, qui colligit sagittas Ionathe, id est qui audit sacram Scripturam. Iac. 1.c. In mansuetudine, etc. Et Sap. 1.a. In malevolam animam, etc. Ps. 63. Sagitte parvulorum, etc.
marg.| {c} Vade, et affer mihi] Ideo dedit tale signum, quia nesciebat, si posset venire solus in agrum, et loqui cum David nullo sciente.
marg.| {d} Intra te] id est inter me, et te,
marg.| {o} puer.
marg.| {e} Tolle]
marg.| {o} puer.
marg.| {f} Tu veni]
marg.| {o} David.
marg.| {g} Dimisit te Dominus] id est liberavit te a Saule, vel Dominus, id est Saul dimisit te, id est ab eius amicitia {1. 235ra} cecidisti. Vel Dominus, id est Deus dimisit te profugum et exulem ad tempus.
marg.| {a} Inter me et te] quasi testis et fideiussor.
marg.| {b} Surrexit Ionathas] cedens Abner principi militie. Vel surrexit, de loco ubi sedebat, et venit ad mensam.
marg.| {c} Et sedit] ad mensam.
marg.| {d} Locus David] ex altero latere regis.
marg.| {e} Non est locutus] de absentia David, existimans eum nondum purificatum, nemo enim in festivis diebus comedebat de hostiis, nisi mundus.
marg.| {f} Filius Isai] Non nominat eum, ex indignatione.
marg.| {g} Rogavit] id est licentiam petiit. Et est hic argumentum, quod nec claustralis a claustro, nec canonicus a capitulo, nec clericus ab Ecclesia sua absque licentia debet recedere.
marg.| {h} Obnixe] id est instanter.
marg.| {i} Dimitte me, etc. Ob hanc causam] Hic mentitus est Ionathas.
marg.| {k} Fili mulieris] etc. GLOSSA quasi dicat, amas inimicum meum, adversans mihi, in quo ostendis in adulterio te conceptum concubitu quasi probabili littera, licet non sit verum, nam legitime nati arctius amant patres.
marg.| {l} Ultro virum rapientis] qualis erat uxor Putipharis, que volebat Ioseph cogere ad adulterium committendum. Gn. 39. De talibus dicitur Ez. 16.d. Omnibus meretricibus dantur mercedes, tu autem dedisti mercedem amatoribus tuis, et donabas eis, ut intrarent ad te.
marg.| {m} In confusionem tuam] quia non regnabis post me, sed ipse.
marg.| {n} Ignominiose] id est infamis. In hoc enim quod diligis hostem meum, probas te non esse filium meum, et ita matrem tuam esse adulteram.
marg.| {o} Filius mortis] id est dignus morte. Simile Mt. 25.b. Facitis eum filium gehenne duplo quam vos, id est magis dignum gehenna quam vos.
marg.| {p} Confudisset] Improperatus ei, quod esset filius adultere, cum tamen non esset.
marg.| {q} Collegit autem] etc. Condictum fuerat de tribus sagittis iaciendis, hic autem non fit mentio nisi de duabus, quia non fuit necesse plures iacere.
marg.| {r} Adoravit tertio] id est ter inclinavit Ionathe. Simile Gn. 33.a. Progrediens Iacob adoravit {1. 235rb} septies pronus in terram, id est se inclinavit septies ad Esau. Vel sic : Adoravit tertio Deum, scilicet inclinando se ter.
marg.| {s} David autem amplius] flevit, quia eius causa agebatur.
marg.| {t} Quecumque iuravimus] etc. supple, firma sint, quia nimius dolor fecit eos deficere loquendo, ita vult GLOSSA.



Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Hugo de Sancto Caro. Postilla in totam Bibliam (1Rg. Capitulum 20), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 06/05/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=hug&numLivre=12&chapitre=12_20)

Notes :