Hugo de Sancto Caro

Capitulum 24

Numérotation du verset 1Rg. 24,1 

Ascendit ergo David inde et habitavit in locis tutissimis Engaddi.
Numérotation du verset 1Rg. 24,2 

Cumque reversus esset Saul postquam persecutus est Philisteos nuntiaverunt ei dicentes ecce David in deserto est Engaddi.
Numérotation du verset 1Rg. 24,3 

Assumens ergo Saul tria millia electorum virorum ex omni Israel, perrexit ad investigandum David et viros eius, etiam super abruptissimas petras que solis ibicibus pervie sunt.
Numérotation du verset 1Rg. 24,4 

Venit1 ad caulas ovium2
1 venit] et praem. Weber |
2 ovium] quoque praem. Weber |
que se offerebant vianti, eratque ibi spelunca,
quam ingressus est Saul ut purgaret ventrem.
Porro David et viri eius in interiore3 parte spelunce latebant.
3 interiore] interiori Weber
Numérotation du verset 1Rg. 24,5 

Et dixerunt servi David ad eum : Ecce dies de qua locutus est Dominus ad te, ego tradam4 inimicum tuum, ut facias ei sicut placuerit in oculis tuis. Surrexit ergo David et precidit oram chlamydis Saul silenter.
4 tradam] + tibi Weber
Numérotation du verset 1Rg. 24,6 

Post hec percussit cor suum David eo quod abscidisset chlamydis oram5 Saul.
5 chlamydis oram] inv. Weber
Numérotation du verset 1Rg. 24,7 

Dixitque ad viros suos : Propitius sit mihi6 Dominus, ne faciam hanc rem Domino meo, christo Domini, ut mittam manum meam in eum, quoniam christus Domini est. Vivit Dominus,
6 sit mihi Σ Rusch Clementina ] inv. Weber
quia nisi Dominus percusserit eum aut dies eius venerit ut moriatur aut descendens
in prelium perierit propocius sit mihi Dominus ut non mittam manum meam in christum Domini7
7 vivit Dominus quia … in christum Domini] om. Weber
Numérotation du verset 1Rg. 24,8 

et confregit David viros suos sermonibus istis8 et non permisit eos ut consurgerent in Saul porro Saul exsurgens de spelunca pergebat cepto itinere.
8 istis] om. Weber
Numérotation du verset 1Rg. 24,9 

Surrexit autem et David post eum et egressus de spelunca clamavit post tergum Saul dicens : Domine, mi rex. Et respexit Saul post se et inclinans se David pronus in terram adoravit.
Numérotation du verset 1Rg. 24,10 

dixitque ad Saul : Quare audis verba hominum loquentium David querit malum adversum te ?
Numérotation du verset 1Rg. 24,11 

Ecce viderunt hodie9 oculi tui quod tradiderit te Dominus in manu mea in spelunca, et cogitavi ut occiderem te, sed pepercit tibi oculus meus. Dixi enim : Non extendam manum meam in domino meo quia Christus Domini est.
9 viderunt hodie] inv. Weber
Numérotation du verset 1Rg. 24,12 

Quin potius pater mi, vide, et cognosce oram chlamydis tue in manu mea, quoniam cum preciderem summitatem chlamydis tue, nolui extendere manum meam in te, animadverte et vide, quoniam non est in manu mea malum, neque iniquitas, neque peccavi in te, tu autem insidiaris anime meae ut auferas eam.
Numérotation du verset 1Rg. 24,13 

Iudicet Dominus inter10 me et te et ulciscatur Dominus me11 ex te, manus autem mea non sit in te.
10 inter] coniec. cum Weber , ter cacogr. Rusch |
11 Dominus me] inv. Weber |
Numérotation du verset 1Rg. 24,14 

Sicut et in proverbio antiquo dicitur : ab impiis egredietur impietas, manus ergo mea non sit in te.
Numérotation du verset 1Rg. 24,15 

Quem persequeris12 rex Israel ? Quem persequeris ? Canem mortuum
12 persequeris Λ Φ Rusch Clementina ] sequeris R A Σ m Weber , queris Cava D
persequeris13 et policem unum.
13 persequeris Rusch Clementina ] sequeris Weber , queris Cava
Numérotation du verset 1Rg. 24,16 

Sit Dominus iudex et iudicet inter me et te et videat et iudicet14 causam meam et eruat me de manu tua.
14 iudicet Rusch Clementina ] diiudicet R A Weber
Numérotation du verset 1Rg. 24,17 

Cum autem complesset David loquens sermones huiuscemodi ad Saul dixit Saul : Numquid hec vox15 tua est fili mi David ? Et levavit Saul vocem suam et flevit,
15 hec vox Cava Rusch ] inv. Weber
Numérotation du verset 1Rg. 24,18 

Dixitque ad David : Iustior tu es quam ego, tu enim tribuisti mihi bona ego autem reddidi tibi mala.
Numérotation du verset 1Rg. 24,19 

Et tu indicasti mihi16 hodie que feceris mihi bona quomodo tradiderit me Dominus in manu tua et non occideris me.
16 mihi] om. Weber
Numérotation du verset 1Rg. 24,20 

Quis enim cum invenerit inimicum suum dimittet eum in via bona ? Sed Dominus reddat tibi vicissitudinem hanc pro eo quod hodie operatus es in me.
Numérotation du verset 1Rg. 24,21 

Et nunc quia scio quod certissime regnaturus sis et habiturus in manu tua regnum Israel,
Numérotation du verset 1Rg. 24,22 

iura mihi in Domino ne deleas semen meum post me neque auferas nomen meum de domo patris mei.
Numérotation du verset 1Rg. 24,23 

Et iuravit David Sauli. Abiit ergo Saul in domum suam et David et viri eius ascenderunt ad tutiora loca.

Capitulum 24

Numérotation du verset 1Rg. 24,1 
marg.| {n} Ascendit ergo David] etc. In hoc capite dicitur, qualiter David latens in spelunca precidit {1. 237rb} oram chlamydis Saulis, qui illuc intraverat purgare ventrem, et quomodo David postea clamavit post eum, et quomodo Saul ipsum iustificaverit.
marg.| {o} Engaddi] oppidum est, ubi antiquitus fuit vinea Balsami, quam postea longo tempore transtulit Cleopatra in Babylonem. Ct. 1. Botrus Cypri dilectus meus in vineis Engaddi.
marg.| {p} Solis ibicibus] ibices sunt quoddam genus ciconie, que misso rostro per posteriora purgat ventrem, et declinatur hec ibis, huius ibicis, vel ibex ibicis, secundum quosdam tales ibices tulit secum Moyses per desertum ad devorandum serpentes. Item ibices sunt animalia, que de rupibus cadentia, se cornibus excipiunt, sic accipitur hic, ut dicit GLOSSA. et declinatur hec ibex, huius ibicis, et est, ut dicunt, caprea silvestris. Unde Iob. 39.a. Numquid nosti tempus ibicum in petris, vel parturientes cervas observasti ? Versus. Est ibex animal, avis ibis, et invidus ibis.
marg.| {q} Se offerebant vianti] quia viatores per eas transeunt.
marg.| {r} Ibi] id est iuxta caulas.
marg.| {s} Chlamydis] seorsum deposuit. GLOSSA Chlamys est sagum militare, que etiam piratica dicitur a piratis, qui ea utuntur, vel a pyr, quod est ignis, eo quod acuminata sit ex utraque parte, que pertingit usque ad talos.
marg.| {t} Cor suum] Metonymia est, id est pectus suum, in quo continetur cor, vel momordit eum conscientia sua de eo, quod fecerat.
marg.| {u} Ad viros suos] id est socios suos, qui, ut dicit IOSEPHUS, increpabant eum, quia reservaverat eum, qui querebat eum occidere, sed ipse compescuit eos, dicens.
marg.| {x} Propitius sit mihi Dominus] etc. quasi dicat, non velit Dominus, quod ego occidam christum Domini.
marg.| {y} Dies eius venerit] etc. id est mortis naturalis.
marg.| {z} Perierit] Aposiopisis est, quasi dicat, de cetero non parcam tantum.
marg.| {a} Propitius mihi sit Dominus] id est hanc misericordiam faciat mihi Dominus, ut non {1. 237va} mittam manum in christum Domini. a   Confregit] id est pacatos reddidit.
marg.| {b} Adoravit] id est reverentie signum monstravit.
marg.| {c} Oculus meus] id est benignitas mea.
marg.| {d} In manu mea malum] etc. Tria dicit, in quo notantur illa tria peccata, unde omnia alia oriuntur. De quibus 1Io. 2.c. Omne, quod est in mundo, aut est concupiscentia carnis, aut concupiscentia oculorum, aut superbia vite. Unde supra 20.a. dixit David ad Ionathan : Quid feci ? que est iniquitas mea ? quod est peccatum meum in patrem tuum ? Idem insinuans. Unde Ps. 105. Peccavimus, iniuste egimus, iniquitatem fecimus. Peccavimus in nos, per luxuriam. Iniuste egimus in proximum, per avaritiam. Iniquitatem fecimus, id est impietatem fecimus in Deum, per superbiam. Ideo monet Apostolus tria contraria ad Titum 2.d. Sobrie, et iuste, et pie vivamus in hoc seculo. Sobrie, contra concupiscentiam carnis. Iuste, contra concupiscentiam oculorum. Pie, contra superbiam vite.
marg.| {e} Anime mee] etc. id est vite, que est ab anima.
marg.| {f} Ex te] id est de te sumat ultionem pro me.
marg.| {g} Ab impiis egredietur] etc. Argumentum, quod impium est se ulcisci.
marg.| {h} Quem persequeris] etc. Humiliter reprehendit David Saulem, et ideo provocavit eum ad fletum, et penitentiam : Sic humilis correctio frangit omnem duritiam. Unde Prv. 25.c. Patientia lenietur princeps, et lingua mollis frangit duritiam.
marg.| {i} Et videat] id est videri faciat. Simile Gn. 18.c. Descendam, et videbo, id est videri faciam.
marg.| {k} Iustior tu es] id est tu es iustus, et non ego. Abusio est in comparativo, sicut cum dicitur : Cygnus est albior corvo. Vel forte Saul credebat se esse iustum, sed David iustiorem.
marg.| {l} Quis enim] quasi dicat iustus es : Quis enim, etc.



Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Hugo de Sancto Caro. Postilla in totam Bibliam (1Rg. Capitulum 24), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 06/05/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=hug&numLivre=12&chapitre=12_24)

Notes :