Hugo de Sancto Caro

Capitulum 6

Numérotation du verset 1Rg. 6,1 

Fuit ergo arca Domini in regione Philistinorum septem mensibus.
Numérotation du verset 1Rg. 6,2 

Et post hec1 vocaverunt Philistiim sacerdotes et divinos dicentes : Quid faciemus de arca Dei ? Indicate nobis quomodo remittemus eam in locum suum. Qui dixerunt :
1 post hec] om. Weber
Numérotation du verset 1Rg. 6,3 

Si remittitis arcam Dei Israel, nolite dimittere eam vacuam, sed quod debetis reddite ei pro peccato, et tunc curabimini et scietis quare non recedat manus eius a vobis.
Numérotation du verset 1Rg. 6,4 

Qui dixerunt : Quid est quod pro delicto reddere debeamus ei ? Responderuntque illi :
Numérotation du verset 1Rg. 6,5 

Iuxta numerum provinciarum Philistinorum2 quinque anos aureos facietis,
2 Philistinorum Λ D Φ Rusch Clementina ] Philistiim Weber
et quinque mures aureos, quia plaga una fuit omnibus vobis et satrapis vestris. Facietisque similitudinem3 anorum vestrorum et similitudines murium qui demoliti sunt terram, et dabitis gloriam Deo Israel4, si forte relevet manum suam a vobis et a diis vestris et a terra vestra.
3 similitudinem] similitudines Weber |
4 gloriam - Deo Israel] inv. Weber |
Numérotation du verset 1Rg. 6,6 

Quare aggravatis5 corda vestra sicut aggravavit Egyptus et pharao cor suum ? Nonne postquam percussus est tunc dimisit eos et abierunt ?
5 aggravatis Rusch Clementina ] gravatis Weber
Numérotation du verset 1Rg. 6,7 

Nunc ergo arripite et facite plaustrum
novum unum et duas vaccas
fetas quibus non est impositum iugum
iungite in plaustro
et recludite
vitulos
earum domi.
Numérotation du verset 1Rg. 6,8 

Tolletisque arcam Domini et ponetis in plaustro et vasa aurea que exolvistis ei pro delicto ponetis in capsella ad latus eius et dimittite eam ut vadat.
Numérotation du verset 1Rg. 6,9 

Et aspicietis et si quidem per viam finium suorum ascenderit contra Bethsames,
ipse fecit nobis hoc malum6 grande, sin autem minime, sciemus quia nequaquam manus eius tetigit nos sed casu accidit.
6 hoc malum Rusch Clementina ] inv. Weber
Numérotation du verset 1Rg. 6,10 

Fecerunt ergo illi hoc modo, et tollentes duas vaccas
que lactabant vitulos, iunxerunt ad plaustrum vitulosque earum recluserunt7 domi.
7 recluserunt] concluserunt Weber
Numérotation du verset 1Rg. 6,11 

Et posuerunt arcam Dei super plaustrum, et capsellam que habebat mures aureos et similitudinem anorum.
Numérotation du verset 1Rg. 6,12 

Ibant autem in directum vacce per viam que ducit Bethsames
et itinere uno gradiebantur pergentes et mugientes et non declinabant,
neque ad dexteram neque ad sinistram sed et satrape Philistinorum sequebantur usque ad terminos Bethsames.
Numérotation du verset 1Rg. 6,13 

Porro Bethsamite metebant triticum in valle, et elevantes oculos, viderunt arcam et gavisi sunt cum vidissent.
Numérotation du verset 1Rg. 6,14 

Et plaustrum venit in agrum Iosue Bethsamite et stetit ibi. Erat autem ibi lapis magnus et conciderunt ligna plaustri vaccasque imposuerunt
super ea holocaustum Domino.
Numérotation du verset 1Rg. 6,15 

Levite autem deposuerunt arcam Dei, et capsellam que erat iuxta eam in qua erant vasa aurea et posuerunt super lapidem grandem. Viri autem Bethsamite obtulerunt holocausta et immolaverunt victimas in die illo8 Domino.
8 illo A Λ Rusch ] illa Weber
Numérotation du verset 1Rg. 6,16 

Et quinque satrape Philistinorum viderunt et reversi sunt in Accaron in die illa.
Numérotation du verset 1Rg. 6,17 

Hi sunt autem ani aurei quos reddiderunt Philistiim pro delicto, Domino : Azotus unum, Gaza unum, Ascalon unum, Geth unum, Accaron unum,
Numérotation du verset 1Rg. 6,18 

et mures aureos secundum numerum urbium Philistiim quinque provinciarum, ab urbe murata usque ad villam que erat absque muro et usque ad Abel
magnum super quem posuerunt arcam Domini que erat
usque in illo die9 in agro Iosue Bethsamitis.
9 in illo die R Φ Rusch ] in illa die Weber , in die illa Σ, in illum diem Clementina
Numérotation du verset 1Rg. 6,19 

Percussit autem
de viris Bethsamitibus eo quod vidissent arcam Domini et percussit de populo
septuaginta viros
et quinquaginta millia plebis. Luxitque populus quod percussisset Dominus plebem plaga magna.
Numérotation du verset 1Rg. 6,20 

Et dixerunt viri Bethsamite : Quis poterit stare in conspectu
Domini Dei sancti huius ? Et ad quem ascendet
a nobis ?
Numérotation du verset 1Rg. 6,21 

Miseruntque nuntios
ad habitatores Chariathiarim dicentes : Reduxerunt Philistiim arcam Domini descendite et reducite10 eam ad vos.
10 reducite Λ Φ Rusch Clementina ] ducite Weber

Capitulum 6

Numérotation du verset 1Rg. 6,1 
marg.| {1. 223va} a Fuit autem arca, etc. Quod debetis reddite ei] etc. id est de malis, que egistis, penitentiam agite.
marg.| {b} Curabimini] quia per satisfactionem tollitur indignatio.
marg.| {c} Manus eius] id est afflictio, sive flagellum.
marg.| {d} Iuxta numerum] Quelibet metropolis fecit unum anum, et unum murem, pro se, et villis, et castris pertinentibus ad eam.
marg.| {e} Quinque] etc. IOSEPHUS dicit : Quinque hominum simulacra aurea.
Numérotation du verset 1Rg. 6,moraliter 
marg.| Moraliter. Quinque ani, sunt quinque sensus : quinque mures, quinque passiones annexe eis : Gustui gastrimargia, tactui libido sive luxuria, visui curiositas, olfactui suavitas odoris, auditui novorum vanitas.
marg.| {f} Satrapis] id est principibus.
marg.| {g} Manum] id est flagellum.
marg.| {h} Quare] etc. Hoc dicunt : quia differebant facere consilium suum.
marg.| {i} Egyptus] id est Egyptii.
marg.| {k} Tunc dimisit eos] Ex. 12.e.
marg.| {l} Facite plaustrum novum] Mystice : Plaustrum, est Crux Domini. Plaustrum enim vehiculum est infirmorum. Gn. 45.e. dixit Pharao ad Ioseph, id est pater ad filium : Precipe fratribus tuis, id est Apostolis, ut tollant plaustra de terra Egypti, ad subvectionem parvulorum suorum, et coniugum : Sic levamen, et vehiculum infirmorum, qui non possunt grave onus penitentie ferre, est Crux Christi. Arca, est sacra Scriptura. Arca enim intus, et foris deaurata erat : Et sacra Scriptura in littera, et in spirituali intelligentia sapientiam habet. Item in arca erant manna, tabule, virga. Et in sacra Scriptura est manna, id est consolatio infirmorum : Tabule, id est eruditio imperitorum : Virga, id est correctio inquietorum. 1Th. 5.c. Rogamus vos fratres, corripite inquietos, consolamini pusillanimes, suscipite infirmos, patientes estote ad omnes. Vacce iuncte plaustro, sunt Predicatores adiuncti crucifixo. Unde Ct. 7.c. Come capitis tui sicut purpura Regis iuncta canalibus. Coma ornamentum est capitis : Sic Doctores Ecclesie, ornamentum sunt capitis Ecclesie, id est Christi. Purpura Regis, est Christi passio : Canales, Predicatores. Quid igitur aliud est purpura Regis iuncta canalibus, quam vacce iuncte plaustro ? Et tales debent esse Doctores. Talis erat Paulus 1Cor. 2.a. Non iudicavi me scire aliquid inter vos, nisi Iesum Christum, et hunc crucifixum. Sed ne diceret aliquis : Sic iunctus est Paulus crucifixo ore tantum : Dicitur Gal. ult. d. Stigmata Iesu iugiter in corpore meo porto. Quam firma sit hec coniunctio, patet Rm. 8.g. Certus sum, quod neque mors, neque Angeli, neque creatura aliqua poterit nos separare a caritate Dei, que est in Christo Iesu Domino nostro. Item vacce iuncte, plaustro traxerunt plaustrum : sic Doctores, et predicatores non solum debent cruci alligari per amorem, sed illam trahere predicando. Item vacce fortes sunt, et fecunde : sic et isti fortes debent esse in opere, et fecundi in predicatione, aliter non possunt trahere plaustrum. Item vacce due sunt propter geminam caritatem, quam debent habere Doctores, et {1. 223vb} Predicatores. Unde Lc. 10.a. Misit Dominus 72. discipulos binos, et binos ante faciem suam. Item vaccis nondum fuerat iugum impositum. Sic et istis nullum iugum peccati debet esse impositum, sed tantum iugum Christi. De quo Mt. 11.d. Iugum meum suave est, et cor meum leve. Ad hoc iugum invitat nos Dominus ibidem. Tollite iugum meum super vos, et discite a me, quia mitis sum, et humilis corde.
marg.| {o} Ibant autem] etc. Non obliquando, vel deviando a via regia. In quo recta intentio predicatorum monstratur. Unde Ez. 1.b. Pedes eorum pedes recti. Unde sequitur. Non revertebantur, cum incederent, sed unumquodque ante faciem suam gradiebatur. Ante faciem suam graditur, et non revertitur qui a bono incepto nulla prava intentione avertitur. Hoc est, quod dicitur Lc. 9.g. Nemo mittens manum suam ad aratrum, et respiciens retro, aptus est regno Dei.
marg.| {p} Per viam] etc. Que interpretatur domus solis, et significat celestem Hierusalem, ad quam tendere, et alios ducere debent Doctores, et predicatores. Et nota quod dicit.
marg.| {q} Itinere] In quo unitatis concordia insinuatur, quam debent habere Doctores in docendo, et predicatores in predicando, quia omnis pugna unanimiter congressa, victoriam parit. Unde Ps. 132. Ecce quam bonum, et quam iucundum, habitare fratres in unum. Uno itinere gradiuntur, qui in operibus suis tantum gloriam Dei querunt, non propriam. Unde ergo tot opiniones, tot rixe, tot contentiones, nisi quia omnes gloriam suam querunt, teste Apostolo. Omnes, que sua sunt, querunt. Et tales non recte fideles sunt, sicut dicit Dominus Io. 5.g. Quomodo vos potestis credere, qui gloriam ab invicem recipitis, et gloriam, que a solo Deo est, non queritis ? Item Io. 8.f. Ego gloriam meam non quero, est, qui querat, et iudicet.
marg.| {r} Pergentes] etc. Pergere debent ad litteram Predicatores, ut pluribus proficiant : non torpere. Et mugire nihilominus debent, id est flere pro peccatoribus, sicut et Christus flevit super civitatem Hierusalem. Hoc est, quod legitur in Ps. 125. de Apostolis. Euntes ibant, et flebant mittentes semina sua. Multi hodie nec vadunt, nec mugiunt, sed e contrario in domibus suis quiescunt, et rident. Quibus proprie, ut credo, dicit Dominus Lc. 6.d. Ve vobis divitibus, qui hic habetis consolationem vestram.
marg.| {s} Non declinabant neque ad dexteram] etc. id est non extollebantur prosperis, nec frangebantur adversis. Primum facit humilitas, que nascitur ex timore. Timor enim est quasi pondus virtutum, qui non sinit eos extolli vento superbie. Unde Sir. 25.b. Timor Dei super omnia se superposuit. Secundum nascitur ex amore. Unde 1Cor. 13.b. Caritas patiens est, etc. Ct. ultim. b. Fortis est ut mors dilectio.
marg.| {m} Et vasa aurea] In quibus erant ani, et mures aurei. Vel ipsos anos, et mures aureos vocat vasa.
marg.| {n} Contra Bethsames] GLOSSA {1. 224ra} Bethsames civitas est sacerdotalis in Tribu Beniamin, que usque hodie monstratur de Eleutheropoli pergentibus Nicopolim, in decimo milliario contra Orientem. Altera Bethsames est in Tribu Nephtalim, in qua permanserunt cultores antiqui. a   Elevantes oculos] Qui deprimunt oculos in terrenis, non possunt videre arcam. Multis enim divina scientia negatur propter cupiditatem. Sap. 1.a. In malevolam animam non introibit sapientia. Illi qui elevant oculos, vident arcam, id est qui propter eterna student, scientiam percipiunt.
marg.| {b} Vaccasque] etc. GLOSSA Levite, vel sacerdotes, quia aliis non licebat.
marg.| {c} Super lapidem] etc. quem Hebrei putant fuisse aram edificatam ab Abraham, qui in multis locis fecit altaria.
marg.| {d} Accaron] civitas fuit.
marg.| {e} Hi sunt autem] etc. Nota hic sunt due opiniones. Quidam enim dicunt, quod Philistiim non dederunt nisi quinque anos, et quinque mures. Et hoc duobus modis intelligitur. Quidam dicunt quinque civitates Philistiim esse tantum : et ideo misisse tantum quinque mures aureos, et quinque anos. Sed hoc falsum est, quia infr. 27.b. dicitur Sichelech fuisse civitas Philistinorum. Unde melius videtur, quod dicit Isidor. scilicet quinque fuisse metropoles tantum, et quelibet obtulit anum aureum, et murem pro se, et villulis suis, ut dicunt primi. Et secundum hoc legitur littera : Hi sunt ani aurei, etc.
marg.| {f} Azotus unum] etc. supra reddidit, et sic de aliis.
marg.| {g} Et mures aureos] supple similiter reddiderunt.
marg.| {h} Secundum numerum] quinque metropolum Philistiim.
marg.| {i} Ab urbe murata usque ad villam] etc. quasi dicat tam urbes murate, quam villule dederunt ad faciendos mures, et anos.
marg.| {k} Et usque ad Abelmagnum] etc. id est usque ad illum grandem, lapidem super quem posita fuit arca. Aliqui tamen dicunt Abel esse civitatem, que tunc dicebatur Bethsames, sed postea dicta est Abel, et interpretatur luctum, propter luctum Bethsamitarum, qui secutus est. Et additum est, magnum, ad differentiam alterius Abel, que infr. 2Rg. 20.f. dicitur Abela, ubi sapiens mulier clamavit ad Ioab. Qui interrogavit, interrogent in Abela. Et secundum hoc legitur.
marg.| {l} Super quem posuerunt] etc. id est iuxta quem. Alia opinio dicit, et hec est Isidori, quod quinque metropoles civitates dederunt quinque anos, et quinque mures, ita quod quelibet anum, et murem. Relique autem, tam civitas, quam ville, dederunt mures tantum. Et secundum hoc sic legitur littera.   [Hi sunt ani] etc. Hoc planum est, quia computat quinque metropoles, que sole dederunt anos. Et mures, supple reddiderunt Philistiim, secundum numerum urbium Philistiim, tam maiorum quam minorum. Ita scilicet quod quelibet civitas, et quelibet villa dedit unum murem. Et hoc est, quod sequitur. Ab urbe murata, etc.
marg.| {m} Que erat] id est que arca fuit.
marg.| {n} Usque in illum diem] id est assidue. HIERONYMUS dicit : Usque in diem illam, qua scilicet translata est ab illo loco.
marg.| {o} De viris] GLOSSA Qui cum non essent Levite, ausi sunt videre arcam.
marg.| {p} Eo quod vidissent] etc. nudam, scilicet quod non licebat nisi soli Pontifici, ut dicunt {1. 224rb} Hebrei. Et sic habes in GLOSSA marg inalis. Sed contra Nm. 4.a. legitur, quod Aaron, et filii eius in motione castrorum intrabant tabernaculum, et involvebant arcam, et omnia vasa sanctuarii. Et postea intrabant filii Caath, et portabant eam humeris suis. Ergo licebat filiis Aaron videre arcam nudam, non ergo tantum summo Pontifici. Solutio. Revera nulli licebat videre arcam nudam nisi summo Pontifici, preterquam in motione castrorum, quia tunc erat necesse. Sed iterum queritur, quare non fuerunt mortui Philistiim, qui viderunt arcam nudam ? Solutio. Quia non peccaverunt videndo, quia non erat eis prohibitum videre. Quidam dicunt, quod septuaginta viri, qui mortui sunt, deposuerunt arcam, cum non essent sacerdotes, et ideo mortui sunt. GLOSSA dicit quod ideo percussi sunt, eo quod indigni essent, vel indigne accessissent, vel quia non custodissent arcam.
marg.| {q} Et percussit de populo] Dominus scilicet.
marg.| {r} Septuaginta viros] optimates, sive iudices populi maiores natu.
marg.| {s} Quod percussisset] etc. Quod pro quia.
marg.| {t} Quis poterit] Raritatem notat hic, quis, sicut ibi : Domine, quis habitabit in tabernaculo tuo, aut quis requiescet, etc. Item Is. 33.c. Quis poterit habitare de vobis cum igne devorante.
marg.| {u} Sancti huius] id est sanctuarii. Et ita sancti neutri generis est.
marg.| {x} Domini] id est arce Domini, sive sanctuarii.



Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Hugo de Sancto Caro. Postilla in totam Bibliam (1Rg. Capitulum 6), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 06/05/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=hug&numLivre=12&chapitre=12_6)

Notes :