Hugo de Sancto Caro

Capitulum 18

Numérotation du verset 1Rg. 18,1 

Et factum est cum complesset loqui ad Saul, anima Ionathe colligata est anime David et dilexit eum Ionathas quasi animam suam
Numérotation du verset 1Rg. 18,2 

tulitque eum Saul in die illa, et non concessit ei ut reverteretur in domum patris sui.
Numérotation du verset 1Rg. 18,3 

Inierunt autem Ionathan et David fedus diligebat enim eum quasi animam suam.
Numérotation du verset 1Rg. 18,4 

Nam expoliavit se Ionathas tunica1 qua erat indutus2 et dedit eam David et reliqua vestimenta sua usque ad gladium et arcum suum et usque ad balteum.
1 tunica Λ Rusch Clementina ] tunicam Weber |
2 indutus Rusch Clementina ] vestitus Weber |
Numérotation du verset 1Rg. 18,5 

Egrediebatur quoque David ad omnia quecumque misisset eum Saul, et prudenter se agebat, posuitque eum Saul super viros belli, et acceptus erat in oculis universi populi maxime3 in conspectu famulorum Saul.
3 maxime] maximeque Weber
Numérotation du verset 1Rg. 18,6 

Porro cum reverteretur percusso Philisteo David et ferret caput eius in Hierusalem4, egresse sunt mulieres de universis urbibus Israel, cantantes chorosque ducentes in occursum Saul regis, in tympanis letitie et in sistris.
4 et ferret caput eius in Hierusalem Rusch ] om. Weber
Numérotation du verset 1Rg. 18,7 

Et precinebant mulieres, ludentes atque dicentes :Percussit Saul mille
et David decem millia.
Numérotation du verset 1Rg. 18,8 

Iratus est autem Saul nimis, et displicuit in oculis eius sermo iste5 dixitque : Dederunt David decem millia et mihi dederunt mille quid ei superest nisi solum regnum ?
5 sermo iste Rusch Clementina ] inv. Weber
Numérotation du verset 1Rg. 18,9 

Non rectis ergo oculis Saul aspiciebat David a6 die illa et deinceps.
6 a Λ Φ h Rusch Clementina ] ex Weber
Numérotation du verset 1Rg. 18,10 

Post diem autem alteram invasit spiritus Dei malus Saul,
et prophetabat
in medio domus sue, David
autem psallebat
manu sua sicut per singulos dies.
Tenebatque Saul lanceam
Numérotation du verset 1Rg. 18,11 

et misit eam putans quod configere posset David cum pariete et declinavit David a facie eius secundo.
Numérotation du verset 1Rg. 18,12 

Et timuit Saul David eo quod esset Dominus cum eo et a se recessisset.
Numérotation du verset 1Rg. 18,13 

Amovit ergo eum Saul a se et fecit eum tribunum super mille viros et egrediebatur
et intrabat in conspectu populi.
Numérotation du verset 1Rg. 18,14 

In omnibus quoque viis suis David prudenter agebat et Dominus erat cum eo.
Numérotation du verset 1Rg. 18,15 

Vidit itaque Saul quod prudens esset nimis et cepit cavere eum.
Numérotation du verset 1Rg. 18,16 

Omnis autem Israel et Iuda diligebat David ipse enim ingrediebatur et egrediebatur7 ante eos.
7 ingrediebatur et egrediebatur D Φ Rusch Clementina ] inv. Weber
Numérotation du verset 1Rg. 18,17 

Dixit8 Saul ad David : Ecce filia mea maior Merob ipsam dabo tibi uxorem tantummodo esto vir fortis et preliare bella Domini. Saul autem reputabat dicens : Non sit manus mea in eo sed sit super eum9 manus Philistinorum.
8 dixit] + autem Weber |
9 eum R Λ D Φ h Rusch Clementina ] illum Weber |
Numérotation du verset 1Rg. 18,18 

Ait autem David ad Saul : Quis ego sum aut que est vita mea,
aut cognatio patris mei in Israel ut fiam gener regis ?
Numérotation du verset 1Rg. 18,19 

Factum est autem tempus cum deberet dari Merob filia Saul David, data est Hadrieli10 Molachite uxor.
10 Hadrieli Rusch Clementina ] Hadrihel Weber
Numérotation du verset 1Rg. 18,20 

Dilexit autem David Michol filiam Saul alteram11. Et nuntiatum est Saul et placuit ei.
11 dilexit autem David Michol filiam Saul alteram Rusch ] dilexit autem Michol filia Saul altera David Weber
Numérotation du verset 1Rg. 18,21 

Dixitque Saul dabo eam illi
ut fiat ei in scandalum et sit super eum manus Philistinorum. Dixit ergo Saul ad David : In duabus rebus
gener meus eris hodie.
Numérotation du verset 1Rg. 18,22 

Et mandavit Saul servis suis : Loquimini ad David clam me dicentes : Ecce places regi et omnes servi eius diligunt te nunc ergo esto gener regis.
Numérotation du verset 1Rg. 18,23 

Et locuti sunt servi Saul in auribus David omnia verba hec. Et ait David : Num parum vobis videtur generum esse regis ? Ego autem sum vir pauper et tenuis.
Numérotation du verset 1Rg. 18,24 

Et renuntiaverunt servi Saul dicentes : Huiuscemodi verba locutus est David.
Numérotation du verset 1Rg. 18,25 

Dixit autem Saul : Sic loquimini ad David non habet rex sponsalia necesse12, nisi tantum centum preputia
12 rex sponsalia - necesse Rusch Clementina ] inv. Weber
Philistinorum, ut fiat ultio de inimicis regis. Porro Saul cogitabat tradere David in manus13 Philistinorum.
13 in manus Rusch Clementina ] in manibus Weber
Numérotation du verset 1Rg. 18,26 

Cumque renuntiassent servi eius David verba quae dixerat Saul14 placuit sermo in oculis David ut fieret gener regis.
14 dixerat Saul Σ Rusch Clementina ] diximus R A D h m Weber
Numérotation du verset 1Rg. 18,27 

Et post dies paucos surgens David, abiit in Accaron15 cum viris qui sub eo erant. Et percussit16 ex17 Philistiim ducentos viros18 et19 attulit preputia eorum
15 in Accaron] scrips. , in Accharon Rusch , om. Weber |
16 percussit Rusch Clementina ] percussis A m Weber |
17 ex Φ Rusch Clementina ] om. Weber |
18 ducentos viros Σ Φ Rusch Clementina ] ducentis viris Weber |
19 et Σ h Rusch Clementina ] om. Weber |
et annumeravit ea regi ut esset gener eius. Dedit itaque20 Saul Michol
20 itaque] + ei Weber , Saul ei Clementina
filiam suam uxorem.
Numérotation du verset 1Rg. 18,28 

Et vidit Saul et intellexit quia Dominus esset cum David. Michol autem filia Saul diligebat eum.
Numérotation du verset 1Rg. 18,29 

Et Saul magis cepit timere David . Factus est21 Saul inimicus David cunctis diebus.
21 factus] factusque Weber
Numérotation du verset 1Rg. 18,30 

Et egressi sunt principes Philistinorum. A principio autem egressionis eorum, prudentius se gerebat David quam omnes servi Saul et celebre factum est nomen eius nimis.

Capitulum 18

Numérotation du verset 1Rg. 18,1 
marg.| {q} Et factum est] etc. In hoc capite agitur de persecutione David qua Saul persecutus est eum.
marg.| {r} Conglutinata] GLOSSA Ionathas dilexit David vir bellicosus, videlicet, iuvenem aptum pugnis. Unde Poeta : « Rusticus agricolam, miles fera bellagerentem. Rectorem dubie navita puppis amat ». Item Ecclesiastici 13.c.a : « Omne animal ad sibi simile congregatur »,
a Sir. 13, 19.
marg.| Nota, Saul est Deus pater, Ionathas Deus filius, David quilibet iustus. Diligebat Ionathas David, quasi animam suam. Unde Io. 10.c. « Ego animam meam do pro ovibus meis ». Ier. 12.n. Reliqui domum meam, dedi dilectam animam meam, dimisi hereditatem meam in manus inimicorum eius.
marg.| {1. 233ra} a Tulitque eum] scilicet David.
marg.| {b} Nam expoliavit se Ionathas] Ionathas significat viros religiosos, qui omnia propter Christum dimittunt, et nudi nudum Dominum sequuntur. In quorum persona dicit Petrus Mt. 19.d. Ecce nos reliquimus omnia, et secuti sumus te, etc. Item Can. 5.b. Expoliavi me tunica mea, quomodo reinduar illa ? Item tunicam, etc. dare David, est omnia bona Christo attribuere, et nihil sibi retinere, ut dicamus cum Paulo 2Cor. 3.b. Non quod simus sufficientes aliquid cogitare a nobis, quasi ex nobis, sed sufficientia nostra a Deo est. Is. 26.c. Omnia opera nostra operatus es in nobis, Domine. Item Ionathas Christus : David quilibet nostrum, tunica Ionathe, humanitas Christi, qua se spoliavit pro nobis in cruce. Item tunica Ionathe, conversatio Christi, quam dedit nobis imitandam. Ioa. 13.b. Exemplum dedi vobis, etc. idem significatur 4Rg. 2.c. per pallium Elie quod dimisit Eliseo. Sic solet esse, quando aliquis nobilis dat vestem suam alicui, ille portat eam in honorem illius, qui dedit eam. Mimi, et Bedelli parum portant, sed statim vendunt. Sic et nos vestem Christi, quam dedit nobis in baptismo, vel in penitentia, parum portamus, et statim vendimus per peccata, Threnor. 1.d. Dederunt pretiosa queque pro cibo ad refocillandam animam scilicet. Quidam vero statim dilaniant, ut insani peiores militibus, qui tunicam Christi integram retinuerunt, et sortiti sunt cuius esset.
marg.| {c} Usque] inclusive ponitur.
marg.| {d} Acceptus] etc. gratiosus.
marg.| {e} Et ferret caput] Sicut dicit IOSEPHUS, caput Golie adhuc habebat David penes se, sed hastam iam dedicaverat Deo.
marg.| {f} Saul mille] GLOSSA eos scilicet qui fugientes occisi sunt.
prol.| David decem millia, scilicet Philisteum, qui in uno deiecto omnes in fugam misit.
prol.| Nota quod iste cantus fuit seminarium odii contra David, ita dicit GLOSSA Simile de Ioseph. Gn. 37.b. Hec causa somniorum, atque sermonum, invidie, et odii fomitem ministravit.
marg.| {g} Nisi solum regnum] GLOSSA id est more arreptitiorum aliena rapiebat, quasi dicat GLOSSA non dixit hoc spiritu Prophetico, licet verum esset.
marg.| {h} Non rectis] etc. Hoc est proprium invidie, non posse recte aspicere eum, cui invidet.
marg.| {i} Spiritus Dei malus] GREGORIUS Dei per licentiam iuste potestatis, malus, per desiderium iniuste voluntatis.
marg.| {k} In medio domus] Moraliter. In medio domus sue prophetare, est predicationem verbi Dei ad temporale commodum, vel propriam gloriam inclinare, quod est adulterare verbum Dei. 2Cor. 2.d. Non sumus sicut {1. 233rb} plurimi adulterantes verbum Dei, sed ex sinceritate sicut ex Deo, et coram Deo ita loquimur.
marg.| {l} Psallebat manu] id est quod docebat Christus, opere implebat. Prv. 26.c. Abscondit piger manum sub ascella sua, et laborat, si ad os suum convertat eam, Mt. 23.a. Dicunt enim, et non faciunt. Sed in libro Prosperi legitur : Bene dicere, et male facere, nihil aliud est, quam se sua voce damnare.
marg.| {m} Configere posset] David velle parieti lancea configere, est quemlibet iustum prava exhortatione ad carnis delitias, sive concupiscentias inclinare.
Numérotation du verset 1Rg. 18,mystice 
marg.| Mystice. Saul Iudaicus populus, David Christus, qui predicabat Evangelium, et opere adimplebat, et ideo Iudei eum interficere conabantur. Io. 8. Nunc queritis me interficere, qui veritatem vobis locutus sum. In tantum enim hodie odiosa est veritas, quod non invenit auditores, sed persecutores, Is. 59.c. Facta est veritas in oblivionem, et qui recessit a malo, prede patuit detractionis.
marg.| {n} A facie eius secundo] quia primo imminente bello declinaverat a Saule, revertens ad patrem supra 17.
marg.| {o} Eo quod esset Dominus cum eo] cum propter hoc potius deberet diligere. E contrario boni non timent malos, quia Dominus non est cum eis. Unde Ez. 3.b. Ne timeas eos, neque metuas a facie eorum, quia domus exasperans est. Rm. 13.b. Vis non timere potestatem ? bene fac, et habebis laudem ex illa.
marg.| {p} Tribunum] id est principem, qui proprie dicitur Chiliarcha.
marg.| {q} Intrabat in conspectu populi] GLOSSA in pugnam primus, more regio.
marg.| {r} Ante eos] Sicut bonus dux, et Prelatus. Ioannis 10.a. Bonus pastor cum proprias oves emiserit, ante eas vadit, et oves illum sequuntur.
marg.| {s} Et preliare bella Domini] Hoc dicebat Saul, ut David interficeretur in bello.
marg.| {t} Reputabat] Spiritus suggerebat, ut interficeret David, et ipse apud se reputabat, id est cogitabat, et tractabat repugnando spiritui, dicens :
marg.| {u} Non sit manus] etc. Id est non ego occidam eum, sed Philistei. Huius facti, et liberationis sue debuisset David fuisse memor, quando misit Uriam ad Ioab, ut interficeretur in prelio, sed non fuit, et ideo peccavit tunc.
marg.| {x} Quis ego sum] GLOSSA. latenter se dignum insinuat.
marg.| {y} Vita mea] etc. in vita sive in moribus, et in genere.
marg.| {z} Ut fiam gener regis] filiam regis accipiens in uxorem.
marg.| {a} In scandalum] Id est in occasionem mortis.
marg.| {a} {1. 233va} In duabus rebus] etc. In primo pro GLOSSA una res est, quod Gigantem interfecit, vel prostravit, altera ut centum preputia allophylorum deferret. Vel aliter : In duabus rebus, id est in duabus filiabus meis. Nam alteram habuisti sponsam : alteram habebis uxorem, ita dicit ANDREAS . HIERONYMUS : In duabus rebus, quia bis obtulit preputia Philistinorum centum pro Merob, et postea ducenta pro Michol. Et dicit HIERONYMUS, quod duobus periculis putavit Saul David potuisse perimi, aut insidiis filie, aut causa preputiorum.
marg.| {b} Clam me] id est sine me, vel me absente.
marg.| {c} Gener Regis] Gener Regis est, qui habet Ecclesiam, nec hoc parum est. Sed multi tamen huiusmodi pauperes sunt, et tenues pauperes in vita, tenues in scientia. Multi hodie in duabus filiabus sunt generi Saulis, id est Dei Patris, immo in tribus, et quatuor : quotquot enim prebendas habet quis, in tot filiabus est gener Christi.
marg.| {d} Pauper] potentia.
marg.| {e} Et tenuis] substantia.
marg.| {f} Huiuscemodi verba] scilicet ego sum pauper, et tenuis.
marg.| {g} Non habet necesse Rex sponsalia] Non hoc curat Dominus, ut Prelatus augeat temporalia, sed ut Philisteos, id est demones interficiat gladio verbi Dei. IOSEPHUS sic habet : Dicite non me egere muneribus, quibus rebus potius venduntur filie quam nuptiis tradantur.
marg.| {h} Preputia] GLOSSA id est capita secundum quosdam, quia preputium summitas rei vocatur. Vel etiam ideo capita vocantur preputia, quia preputia immunda sunt, et resecanda a Iudeis, et Iudei capita Philistinorum immunda reputabant, et resecanda.
marg.| Ad litteram autem quod Saul iussit auferri preputia potius quam alia membra, duplex est ratio : Prima ad maiorem confusionem Philistinorum, qui detestabantur circumcisionem. Secunda ratio est, ut dicunt Hebrei, quia si capita, vel alia membra afferret David, nesciretur, an Iudeos, an Philisteos interfecisset, sed preputia non posset sumere de Iudeis, quia circumcisi sunt.
marg.| {i} Accaron] Civitas est Philistinorum.
marg.| {k} Et attulit preputia eorum] IOSEPHUS : Abscindens David sexcenta capita venit ad Regem, et nuptias exigebat. Nota, due filie Saul, sunt due vite, scilicet activa, et contemplativa. Merob interpretatur multitudo, hec est activa, que circa multa sollicita est. Michol autem interpretatur aqua omnis, hec est contemplativa, que {1. 233vb} omne refrigerium habet. Qui vult habere Michol, debet dare 200. preputia, id est amputare a se duplicem immunditiam, cordis, scilicet et operis, sive cogitationis, et corporis. Pro Merob non dantur nisi centum preputia, quia activi utramque immunditiam penitus amputare non possunt. Sepe enim cogitationes eorum, et affectus sordidantur. Unde Ct. cap. 5.b. Lavi pedes meos, etc. Contemplativi utramque amputant. Unde et Religiosi duplex cingulum habent, Et Ioannes in Apocalypsi vidit Angelum duplici zona precinctum, una ad mamillas, altera ad renes.
marg.| {l} Magis cepit timere] quia quanto melior fiebat David, tanto magis timebat eum Saul. Item magis, quia habuit uxorem filiam suam, et ita propinquior fuit ad regnum.
marg.| {m} Inimicus David cunctis] manifestus.
marg.| {n} Nomen] id est fama.



Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Hugo de Sancto Caro. Postilla in totam Bibliam (1Rg. Capitulum 18), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 06/05/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=hug&numLivre=12&chapitre=12_18)

Notes :