Hugo de Sancto Caro

Capitulum 26

Numérotation du verset 1Rg. 26,1 

Et venerunt Ziphei ad Saul in Gabaa dicentes : Ecce David absconditus est in colle Achille que est ex adverso solitudinis.
Numérotation du verset 1Rg. 26,2 

Et surrexit Saul et descendit in desertum Ziph, et cum eo tria millia virorum de electis Israel, ut quereret David in deserto Ziph.
Numérotation du verset 1Rg. 26,3 

Et castrametatus est Saul in Gabaa Achille
que erat ex adverso solitudinis in via, David autem habitabat in deserto. Videns autem quod venisset Saul post se in desertum,
Numérotation du verset 1Rg. 26,4 

misit exploratores et didicit quod venisset certissime.
Numérotation du verset 1Rg. 26,5 

Et surrexit David et venit ad locum ubi erat Saul, cumque vidisset locum ubi1 dormiebat Saul, et Abner filius Ner, princeps militie eius, et2 Saulem dormientem
1 ubi] in quo Weber |
2 et Rusch Clementina ] om. Weber |
in tentorio et reliquum vulgus per circuitum eius,
Numérotation du verset 1Rg. 26,6 

ait David ad Achimelech Etheum3 et Abisai filium Sarvie fratrem Ioab dicens : Quis descendet mecum in castra ad Saul4 ? Dixitque Abisai ego descendam tecum.
3 Etheum Rusch ] Cettheum Weber |
4 in castra - ad Saul] inv. Weber |
Numérotation du verset 1Rg. 26,7 

Venerunt ergo David et Abisai ad populum nocte, et invenerunt Saul iacentem et dormientem in tentorio, et hastam fixam ad caput eius in terra5, Abner autem et populum dormientes in circuitu eius.
5 ad caput eius - in terra] inv. Weber
Numérotation du verset 1Rg. 26,8 

Dixitque Abisai ad David, conclusit Deus hodie inimicum tuum in manus tuas, nunc ergo perfodiam eum lancea in terra semel, et secundo opus non erit.
Numérotation du verset 1Rg. 26,9 

Et dixit David ad Abisai : Ne interficias eum quis enim extendet6 manum suam in Christum Domini et innocens erit ?
6 extendet Λ Φ Rusch Clementina ] extendit Weber
Numérotation du verset 1Rg. 26,10 

Et dixit David : Vivit Dominus, quia nisi Dominus percusserit eum, aut dies eius venerit ut moriatur, aut in prelium descendens perierit,
Numérotation du verset 1Rg. 26,11 

propitius sit mihi7 Dominus ne extendam manum meam in Christum Domini. Nunc igitur tolle hastam que est ad caput eius et scyphum aquae et abeamus.
7 sit mihi Σ Rusch Clementina ] inv. Weber
Numérotation du verset 1Rg. 26,12 

Tulit8 David hastam et scyphum aque qui erat ad caput Saul
8 tulit] + ergo Weber
et abierunt, et non erat quisquam qui videret et intelligeret et evigilaret9 sed omnes dormiebant quia sopor Domini irruerat super eos.
9 evigilaret] vigilaret Weber
Numérotation du verset 1Rg. 26,13 

Cumque transisset David ex adverso et stetisset in vertice montis de longe et esset grande intervallum inter eos,
Numérotation du verset 1Rg. 26,14 

clamavit ad populum David10 et ad Abner filium Ner dicens : Nonne respondebis Abner ? Et respondens Abner dixit11 : Quis es tu qui clamas et inquietas regem ?
10 ad populum - David] inv. Weber |
11 dixit] ait Weber |
Numérotation du verset 1Rg. 26,15 

et ait David ad Abner : Numquid non vir tu es ? Et quis alius similis tui in Israel ? Quare ergo non custodisti dominum tuum regem ? Ingressus est enim unus de turba ut interficeret regem dominum tuum.
Numérotation du verset 1Rg. 26,16 

Non est bonum hoc quod fecisti. Vivit Dominus, quoniam filii mortis estis vos, quia12 non custodistis dominum vestrum christum Domini. Nunc ergo vide ubi sit hasta regis et ubi scyphus aque qui erat ad caput eius.
12 quia] qui Weber
Numérotation du verset 1Rg. 26,17 

Cognovit autem Saul vocem David et dixit : Numquid13 vox hec tua14 fili mi David ? Et ait15 David : Vox mea, domine mi rex.
13 numquid Rusch Clementina ] num Weber |
14 vox hec tua Clementina Rusch ] vox tua est haec Weber |
15 ait Rusch Clementina ] om. Weber |
Numérotation du verset 1Rg. 26,18 

Et ait : Quam ob causam dominus meus persequitur servum suum ? Quid feci ? Aut quod est in manu mea malum ?
Numérotation du verset 1Rg. 26,19 

Nunc ergo audi16, domine mi rex, verba servi tui. Si Dominus incitat te adversum me odoretur sacrificium,
16 audi] + oro Weber
si autem filii hominum
maledicti sunt in conspectu Domini qui eiecerunt me hodie ut non habitem in haereditate Domini dicentes : Vade servi diis alienis.
Numérotation du verset 1Rg. 26,20 

Et nunc non effundatur sanguis meus in terram17 coram Domino, quia egressus est rex Israel ut quaerat pulicem unum sicut persequitur perdix in montibus.
17 in terram A Cava Rusch Clementina ] in terra Weber
Numérotation du verset 1Rg. 26,21 

Et ait Saul : Peccavi revertere fili mi David.
Nequaquam enim ultra tibi male faciam18, eo quod pretiosa fuerit anima mea in oculis tuis hodie. Apparet enim19 quod stulte egerim, et ignoraverim multa nimis.
18 tibi - male faciam Rusch Clementina ] inv. Weber |
19 enim Λ Rusch Clementina ] om. Weber |
Numérotation du verset 1Rg. 26,22 

et respondens David ait : Ecce hasta regis, transeat unus de pueris regis20 et tollat eam.
20 regis Λ D Φ Rusch Clementina ] om. Weber
Numérotation du verset 1Rg. 26,23 

Dominus autem retribuat21 unicuique secundum iustitiam suam et fidem. Tradidit enim Dominus te22 hodie in manum meam23 et nolui extendere24 manum meam in christum Domini.
21 retribuat] retribuet Weber |
22 Dominus te] inv. Weber |
23 in…meam Rusch Clementina ] in manu mea Weber |
24 extendere Rusch Clementina ] levare Weber |
Numérotation du verset 1Rg. 26,24 

Et sicut magnificata est anima tua hodie in oculis meis, sic magnificetur anima mea in oculis Domini et liberet me de omni angustia.
Numérotation du verset 1Rg. 26,25 

Ait ergo Saul ad David : Benedictus tu fili mi David et quidem faciens
facies
et
potens poteris.
Abiit autem David in viam suam et Saul reversus est in locum suum.

Capitulum 26

Numérotation du verset 1Rg. 26,1 
marg.| {f} Et venerunt. Ziphei] Quadripartitutum est hoc capitulum. In prima parte prodiderunt Ziphei David latitantem in colle Hachile, in secunda descendit Saul ad capiendum David in desertum Ziph, et castrametatus est in colle Hachile. In tertia descendit David cum Abisai in castra Saulis, dum omnes dormirent, et furatus est hastam Saulis, et scyphum aque, que erant ad caput Saulis in tabernaculo {1. 239vb} suo dormientis. In quarta clamavit David ad Abner principem militie Saulis, quod male custodisset Dominum suum, et dimissa hasta Saulis, venit puer de castris Saulis, et reportavit eam Sauli, et ivit David in viam suam, Saul vero reversus est in domum suam.
marg.| {g} In Gabaa] etc. id est in colle Hachile, et ponitur proprium pro appellativo.
marg.| {h} Videns autem] id est audiens.
marg.| {i} Post se] etc. id est propter se.
marg.| {k} Misit exploratores] ut certius sciret, si venisset.
marg.| {l} In tentorio] etc. vidisset, scilicet.
marg.| {m} Filium Sarvie] Nota Isai septem filios habuit, Eliab, Aminadab, Samma, Nathanael, Saddai, Ason, David, et duas filias, Abigail, et Sarviam. Abigail fuit mater Amase. Sarvia habuit tres filios : Abisai, Ioab, Asael, qui cursu veloci equabat cervos, ut dicitur. Ita legitur. 1Par. 2.b.
marg.| {n} Abner autem, et populum] etc. supple invenerunt.
marg.| {o} Semel, et secundo opus non erit] id est perfecte, id est valide usque ad mortem, ita quod non erit opus iterare ictum. Ita accipitur semel in Ps. 61. Semel Deus locutus est, id est perfecte, id est Deus pater perfecte genuit filium, id est perfectum Deum. Item Iob. 23.b. Semel loquitur Deus, et secundo idipsum non repetit : Eterna enim est illa locutio, et non temporalis. Sed quid est, quod semel loquitur Deus, et tamen propheta duo audit, nisi quod in hoc duplex adventus filii designatur. Primus in carnem cum misericordia. Secundus ad iudicium cum potestate. Habacuc. 2.a. Veniens veniet, et non tardabit.
marg.| {p} Et innocens erit] quasi dicat, peccatum esset hoc, et ideo quiesce.
marg.| {q} Percusserit eum] id est percuti permiserit.
marg.| {r} Ut moriatur] per se.
marg.| {s} Perierit] supple non morietur.
marg.| {t} Mihi sit Dominus] In hoc scilicet.   [Ne extendam manum] etc.
marg.| {u} Irruerat super eos] id est immissus a Domino preter naturalem somnum.
marg.| {1. 240ra} a Non vir] id est virtuosus, et strenuus. IOSEPHUS dicit : Cum sis magnus, et apud regem honore precipuus, corpus regis ita custodis ?
marg.| {b} Similis] in probitate, scilicet. Et loquitur ironice.
marg.| {c} Quoniam filii mortis] id est digni morte.
marg.| {d} Malum in manu mea] id est in operibus meis.
marg.| {e} Incitat te] id est incitari per Angelum malum permittit.
marg.| {f} Odoretur sacrificium] id est placetur sacrificio. Vel si Dominus incitat te, id est si credis quod a Domino auctore hoc facias : Odoretur sacrificium, id est ego placabo eum sacrificiis, et precibus. Vel sic odoretur sacrificium, id est sacrificantes Domino, probemus iudicio Dei, si Dominus hoc facit. Vel sic, si Dominus incitat te, odoretur sacrificium, id est tu ipse interfice me sacrificium Domino in odorem suavitatis.
marg.| {g} In hereditatem] id est inter filios Israel, qui sunt hereditas Domini.
marg.| {h} Diis alienis] GLOSSA quasi dicat opus mihi est inter exteros morari, quia rex Israel mortem meam querit.
marg.| {i} Persequitur perdix] id est ab aucupe fugatur. Ponitur enim passive hoc verbum persequitur, quod est deponens. Simile Hbr. ult. c. Talibus hostiis promeretur Deus, id est merito emitur. Et est argumentum, quod meremur ex condigno vitam eternam. Meritum enim condigni, proprie meritum est.
marg.| {k} Pretiosa] id est custodita, sicut res pretiosa custoditur.
marg.| {l} Quod stulte egerim] te persequendo.
marg.| {m} Multa] GLOSSA consilia, scilicet Dei, qui te conservat, et me in manus tuas tradidit.
marg.| {n} Secundum iustitiam] que est in proximum.
marg.| {o} Et fidem] que est in Deum.
marg.| {p} Et nolui] etc. Ecce iustitia.
marg.| {q} Magnificata] id est magna reputata, ut non interficerem te.
marg.| {r} Sic magnificetur] etc. id est sic magna habeatur coram Domino, ut custodiat me de manu inimicorum meorum. Vel magnificetur, id est magna mercede remuneretur, et liberet me : Ecce quia hoc credebat David, quod ob hoc liberaret eum Dominus.
marg.| {s} Faciens] GLOSSA id est iam mihi prevalens, amplius prevalebis.



Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Hugo de Sancto Caro. Postilla in totam Bibliam (1Rg. Capitulum 26), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 06/05/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=hug&numLivre=12&chapitre=12_26)

Notes :