Hugo de Sancto Caro

Capitulum 17

Numérotation du verset 1Rg. 17,1 

Congregantes vero Philistiim agmina sua in prelium, convenerunt in Sochoth
Iudae et castrametati sunt inter Sochoth et Azecha
in finibus Domin1.
1 Domin ΨB ΩSM Rusch ] Domim Cava Λ Π ΨDF ΩJ Ed1530 , Dommim Edmaior. Weber
Numérotation du verset 1Rg. 17,2 

Porro Saul et filii2 Israel congregati venerunt in valle Terebinthi
2 filii Rusch Clementina ] viri Weber
et direxerunt aciem ad pugnandum contra Philistiim.
Numérotation du verset 1Rg. 17,3 

Et Philistiim stabant super montem ex parte hac3 et Israel stabat super montem ex altera parte vallisque erat inter eos.
3 ex parte - hac Λ Φ Rusch Clementina ] inv. Weber
Numérotation du verset 1Rg. 17,4 

Et egressus est vir spurius
de castris Philistinorum nomine Goliath, de Geth, altitudine4 sex cubitorum et palmo.
4 altitudine] altitudinis Weber
Numérotation du verset 1Rg. 17,5 

Et cassis erea super caput eius et lorica hamata5 induebatur.
5 hamata Rusch Weber (A Λ m)] amata R Σ D Φ, armata Cava , squamata Clementina
Porro pondus lorice eius quinque millia siclorum aeris erat6,
6 erat] om. Weber
Numérotation du verset 1Rg. 17,6 

et ocreas ereas
habebat in cruribus, et clipeus ereus tegebat humeros eius.
Numérotation du verset 1Rg. 17,7 

Hastile autem haste eius erat quasi liciatorium texentium, ipsum autem ferrum haste eius sexcentos siclos habebat ferri, et armiger eius antecedebat eum.
Numérotation du verset 1Rg. 17,8 

Stansque clamabat adversus phalanges7
7 phalanges] falangas Weber
Israel et dicebat eis : Quare venistis8 parati ad prelium ? Numquid ego non sum Philisteus et vos servi Saul ? Eligite ex vobis virum, et descendat ad singulare certamen.
8 venistis Rusch ] venitis Weber (R A)
Numérotation du verset 1Rg. 17,9 

Si quiverit pugnare mecum, et percusserit me erimus vobis servi si autem {t. 2 : Erfurt, f. 14rb ; facsim., p. 27b} ego prevaluero et percussero eum vos servi eritis et servietis nobis.
Numérotation du verset 1Rg. 17,10 

Et aiebat Philisteus : Ego exprobravi agminibus Israelis hodie, date mihi virum et ineat mecum singulare certamen.
Numérotation du verset 1Rg. 17,11 

Audiens autem Saul et omnes9 Israelite sermones Philistei huiuscemodi stupebant et metuebant nimis.
9 omnes] + viri Weber
Numérotation du verset 1Rg. 17,12 

David autem erat filius viri Ephratei de quo supra dictum est, de Bethleem Iuda cui nomen erat10 Isai qui habebat octo filios,
10 nomen erat Cava Rusch Clementina ] inv. Weber
et erat vir in diebus Saul senex et grandevus inter viros.
Numérotation du verset 1Rg. 17,13 

Abierunt autem tres filii eius maiores post Saul in prelium et nomina trium filiorum eius qui perrexerunt11 ad bellum, Eliab primogenitus, et secundus Aminadab12 tertius quoque13 Samma.
11 perrexerunt R Λ D Φ Rusch Clementina ] perrexerant Weber |
12 Aminadab C Σ Rusch ] Abinadab Weber |
13 tertius quoque] tertiusque Weber |
Numérotation du verset 1Rg. 17,14 

David autem erat minimus. Tribus
igitur14 maioribus secutis Saulem
14 igitur] ergo Weber
Numérotation du verset 1Rg. 17,15 

Abiit David et reversus est a Saul ut pasceret gregem patris sui in Bethleem.
Numérotation du verset 1Rg. 17,16 

Procedebat vero Philisteus
mane
et vespere
et stabat quadraginta diebus.
Numérotation du verset 1Rg. 17,17 

Dixit autem Isai ad David filium suum : Accipe fratribus tuis ephi polente
et decem panes istos et curre in castra ad fratres tuos
Numérotation du verset 1Rg. 17,18 

et decem formellas casei has deferes ad tribunum et fratres tuos visitabis si recte agant et cum quibus ordinati sunt15 disce.
15 sunt R Rusch Clementina ] sint Weber
Numérotation du verset 1Rg. 17,19 

Saul autem et illi et omnes filii Israel in valle Terebinthi pugnabant adversum Philistiim.
Numérotation du verset 1Rg. 17,20 

Surrexit itaque mane David16 et commendavit gregem custodi et onustus abiit sicut perceperat17 ei Isai. Et venit ad locum Magala et ad exercitum qui egressus ad pugnam vociferatus erat in certamine.
16 mane David] inv. Weber |
17 perceperat] preceperat Weber |
Numérotation du verset 1Rg. 17,21 

Direxerat enim aciem Israel sed et Philistiim ex adverso fuerant preparati.
Numérotation du verset 1Rg. 17,22 

Derelinquens ergo David vasa quae secum18 attulerat sub manu custodis ad sarcinas, cucurrit ad locum certaminis, et interrogabat si omnia recte agerentur erga fratres suos.
18 secum] om. Weber
Numérotation du verset 1Rg. 17,23 

Cumque adhuc ille loqueretur eis apparuit vir ille spurius ascendens Goliath nomine,
Philisteus de Geth, de19 castris Philistinorum et loquente eo hec eadem verba audivit David.
19 de Rusch Clementina ] ex Weber
Numérotation du verset 1Rg. 17,24 

Omnes autem Israelite cum vidissent virum fugerunt a facie eius timentes eum valde.
Numérotation du verset 1Rg. 17,25 

Et dixit unus quispiam de Israel :
Num vidisti virum hunc qui ascendit ?
Ad exprobrandum enim Israel20 ascendit. Virum ergo qui percusserit eum ditabit rex divitiis magnis, et filiam suam dabit ei et domum patris eius faciet absque tributo in Israel.
20 Israel Rusch ] Israheli Weber (R Amiatinus m) Clementina
Numérotation du verset 1Rg. 17,26 

Et ait David ad viros qui stabant secum dicens : Quid dabitur viro qui percusserit Philisteum hunc et tulerit opprobrium de Israel ? Quis est enim hic Philisteus incircumcisus
qui exprobravit acies Dei viventis ?
Numérotation du verset 1Rg. 17,27 

Referebat autem ei populus eundem sermonem dicens : Hec dabuntur viro qui percusserit eum.
Numérotation du verset 1Rg. 17,28 

Quod cum audisset Eliab frater eius maior, loquente eo cum aliis, iratus est contra David, et ait : Quare venisti et quare dereliquisti pauculas oves illas in deserto ? Ego novi superbiam tuam
et nequitiam cordis tui quia ut videres prelium descendisti.
Numérotation du verset 1Rg. 17,29 

Et dixit David :
Quid feci ? Numquid non verbum est ?
Numérotation du verset 1Rg. 17,30 

Et declinavit paululum ab eo ad alium dixitque eundem sermonem. Et respondit ei populus verbum sicut21 prius.
21 sicut] + et Weber
Numérotation du verset 1Rg. 17,31 

Audita sunt autem verba que locutus est David et annuntiata in conspectu Saul.
Numérotation du verset 1Rg. 17,32 

Ad quem cum fuisset adductus locutus est ei : Non concidat cor cuiusquam in eo ego servus tuus vadam et pugnabo adversus Philisteum.
Numérotation du verset 1Rg. 17,33 

Et ait Saul ad David : Non vales resistere Philisteo isti, nec pugnare adversus eum quia puer es, hic autem vir bellator est22 ab adolescentia sua.
22 est Rusch Clementina ] om. Weber
Numérotation du verset 1Rg. 17,34 

Dixitque David ad Saul : Pascebat servus tuus gregem, patris sui23 et veniebat leo,
23 gregem patris sui] patris sui gregem Weber
vel ursus
tollebatque arietem
de medio gregis,
Numérotation du verset 1Rg. 17,35 

et persequebar24 eos et percutiebam eruebamque de ore eorum, et illi consurgebant adversum me, et apprehendebam mentum eorum, et suffocabam interficiebamque eos.
24 persequebar Rusch Clementina ] sequebar Weber
Numérotation du verset 1Rg. 17,36 

Nam et leonem et ursum interfeci ego servus tuus, erit igitur et Philisteus hic incircumcisus quasi unus ex eis. Nunc vadam et auferam opprobrius populi quoniam quis est iste Philisteus incircumcisus 25 qui26 ausus est maledicere exercitui27 Dei viventis ?
25 nunc vadam … incircumcisus Rusch Clementina ] om. Weber |
26 qui Rusch Clementina ] quia R Cava D Weber |
27 exercitui A Σ Rusch Clementina ] exercitum Weber |
Numérotation du verset 1Rg. 17,37 

Et ait David : Dominus qui eripuit28 me de manu leonis
28 eripuit Rusch Clementina ] eruit Weber
et de manu ursi ipse me liberabit29 de manu Philistei huius. Dixit autem Saul ad David : Vade et Dominus tecum sit.
29 me liberabit Rusch Clementina ] inv. Weber
Numérotation du verset 1Rg. 17,38 

Et induit Saul David vestimentis suis et imposuit galeam eream super caput eius et vestivit eum lorica.
Numérotation du verset 1Rg. 17,39 

Accinctus ergo David gladio eius super vestem suam30, cepit temptare si armatus posset incedere, non enim habebat consuetudinem. Dixitque David ad Saul : Non possum sic incedere quia nec usum habeo. Et deposuit ea
30 super vestam suam D Φ Rusch Clementina ] super veste sua Weber
Numérotation du verset 1Rg. 17,40 

et tulit baculum suum quem semper habebat in manibus, et elegit sibi quinque
limpidissimos lapides de torrente
et misit eos in peram pastoralem quam habebat secum et fundam manu tulit et processit adversus Philisteum.
Numérotation du verset 1Rg. 17,41 

Ibat autem Philisteus incedens et appropinquans adversum David et armiger eius ante eum.
Numérotation du verset 1Rg. 17,42 

Cumque inspexisset Philisteus et vidisset David despexit eum. Erat autem31 adolescens rufus
31 autem] enim Weber
et pulcher aspectu.
Numérotation du verset 1Rg. 17,43 

Et dixit Philisteus ad David32 : Numquid ego canis sum, quod tu venis ad me cum baculo ? Et maledixit Philisteus David in diis suis.
32 ad David] om. Weber
Numérotation du verset 1Rg. 17,44 

Dixitque ad David veni ad me et dabo carnes tuas volatilibus celi et bestiis terre
Numérotation du verset 1Rg. 17,45 

Dixit autem David ad Philisteum : Tu venis ad me cum gladio, et hasta, et clipeo, ego autem venio ad te in nomine Domini exercituum Dei, agminum Israel quibus exprobrasti
Numérotation du verset 1Rg. 17,46 

hodie, et dabit te Dominus in manu mea,
et percutiam te, et auferam caput tuum a te, et dabo cadavera33 castrorum Philistiim hodie volatilibus celi,
33 cadavera Cava Φ Rusch Clementina ] cadaver Weber
et bestiis terre,
ut sciat omnis terra quia est Dominus34 Deus in Israel,
34 Dominus] om. Weber
Numérotation du verset 1Rg. 17,47 

et noverit universa Ecclesia hec, quia non in gladio nec in hasta salvat Dominus, ipsius enim est35 bellum et tradet vos in manus nostras.
35 enim est Λ D Φ Rusch Clementina ] inv. Weber
Numérotation du verset 1Rg. 17,48 

Cum ergo surrexisset Philisteus et veniret et appropinquaret contra David, festinavit David et cucurrit ad pugnam ex adverso Philistei.
Numérotation du verset 1Rg. 17,49 

Et misit manum suam in peram tulitque unum
lapidem et funda iecit et circumducens36 percussit Philisteum in fronte, et infixus est lapis in fronte eius,
36 circumducens Σ Λ Rusch Clementina ] om. Weber
et cecidit in faciem suam super terram.
Numérotation du verset 1Rg. 17,50 

Prevaluitque David adversum Philisteum in funda et lapide37, percussumque Philisteum interfecit. Cumque gladium non haberet in manu David,
37 et lapide Rusch ] et in lapide R A C m
Numérotation du verset 1Rg. 17,51 

cucurrit, et stetit super Philisteum,
et tulit gladium eius,
et eduxit de vagina sua et interfecit eum
preciditque caput eius. Videntes autem Philistiim quod mortuus esset fortissimus eorum fugerunt.
Numérotation du verset 1Rg. 17,52 

Et consurgentes viri Israel et Iuda vociferati sunt, et persecuti sunt38 Philisteos usque dum venirent in vallem, et usque ad portas Accaron cecideruntque vulnerati de Philistiim in via Sarim, et39 usque ad Geth, et usque Accaron40.
38 sunt Φ Rusch Clementina ] om. Weber |
39 et Rusch Clementina ] om. Weber |
40 Accaron bis Weber ] Accharon bis Rusch |
Numérotation du verset 1Rg. 17,53 

Et revertentes filii Israel postquam persecuti fuerant Philisteos, invaserunt castra eorum.
Numérotation du verset 1Rg. 17,54 

Assumens autem David caput Philistei
attulit illud in Hierusalem arma vero eius posuit in tabernaculo
suo.
Numérotation du verset 1Rg. 17,55 

Eo autem tempore quo viderat Saul David egredientem contra Philisteum ait ad Abner principem militie : De qua stirpe
descendit hic adolescens41 ? Dixitque Abner : Vivit anima tua
41 adolescens] + Abner Weber
rex si novi.
Numérotation du verset 1Rg. 17,56 

Et ait rex : Interroga tu cuius filius sit iste puer.
Numérotation du verset 1Rg. 17,57 

Cumque regressus esset David percusso Philisteo, tulit eum Abner, et introduxit coram Saule42 caput Philistei habentem in manu.
42 Saule Rusch Clementina ] Saul Weber
Numérotation du verset 1Rg. 17,58 

Et ait ad eum Saul : De qua progenie es, o adolescens ? Dixitque David : Filius servi tui Isai Bethleemite43 ego sum.
43 Bethleemite Weber ] Bethleemeit cacogr. Rusch

Capitulum 17

marg.| {k} Congregantes autem] etc. in hoc capite agitur de morte Golie. Est autem plana historia.
marg.| {l} Socho] GLOSSA oppidum in Tribu Iuda, et interpretatur ramus, vel humilitas.
marg.| {m} Azeca] civitas est Chananeorum in Tribu Iuda, ad quam usque persecutus est Iosue 8.c. quinque reges, et hodie villa vocatur Azeca, et interpretatur fortitudo, et disciplina divina.
marg.| {n} Dommim] vel Divina, vicus est in Tribu Iuda, et interpretatur silentium, vel gaudium, que duo connexa sunt in contemplativis. Sed nota quod Dominum quandoque est nomen deserti inter Hierusalem, et Iericho, ubi fuit sauciatus ille, de quo fit mentio Lc. 10.e. Istud Dommim interpretatur sanguinis.
marg.| {o} Terebinthi] GLOSSA Terebinthus arbor est, de qua lacryma resine prestantissima manat.
Numérotation du verset 1Rg. 17,moraliter 
marg.| Moraliter. Terebinthus, Crux Christi est, vallis, humilitas. Viri Israel congregantur in Valle Terebinthi, quia humiliantur, cum passionis Domini recordantur. Et cum diabolus vult rumpere silentium nostrum, statim memores simus silentii, quod Christus tenuit ante Pilatum. Diabolum repellimus tacendo, auxilio Domini. Unde Ex. 14.d. Vos tacebitis, et Dominus pugnabit pro vobis Et Is. 32.d. Pax, et cultus iustitie silentium, et securitas.
marg.| {p} Spurius de castris Philistinorum nomine Goliath] GLOSSA quia de ignobili patre, id est gentili, matre vero nobili natus erat.
marg.| {q} De Geth] GLOSSA quia de patre gigante, et matre Gethea natus.
marg.| {r} Hamata induebatur] id est hamis concatenata, sive conserta.
marg.| {s} Ereas] id est de ferro, quia es pro omni metallo accipitur.
marg.| {t} Liciatorium texentium] id est lignum, cui adherent licia.
marg.| {u} Phalangas] GLOSSA id est agmina.
marg.| {x} Et aiebat] quasi glorians in dicendo.
marg.| {y} Ephratei] {1. 232ra} ab Ephrata uxore Caleb, a qua traxit originem, vel Ephratei, id est Bethleemite, quia in Bethleem natus. Eadem enim civitas dicitur Ephrata, et Bethleem.
marg.| {a} Octo filios] computato Ionatha filio Samma fratris David : quem quidam suspicantur fuisse Nathan Prophetam. Sed hoc falsum est, quia iste Ionathas, ut dicit GLOSSA dedit consilium 2Rg. 13.a. Amnon, ut concumberet cum sorore sua, quod prophetam non decuit. Preterea, Nathan prophetam dicit Isidor. de Gabaonitis fuisse.
marg.| {b} Ephi polente] id est polentam unius Ephi, id est trium modiorum. Est autem polenta, secundum quosdam, delicatissima farina, de qua fiunt pultes. Et dicitur a polline : Pollen vero farina est. ANDREAS dicit quod polenta est frumentum pila tusum. Alii dicunt, quod polenta est grana tosta, et manibus confricata. Et sic accipitur Ios. 5.c.
marg.| {c} Formellas] id est decem caseos parve forme, et recentes. Hebreus habet, decem sectiones casei, id est decem genera, sive diversitates caseorum.
marg.| {d} Si recte agant] Hebrei dicunt, quod Isai precepit David, ut secum afferret pignora fratrum, id est libellos repudii. Nam ut dicit HIERONYMUS mos erat euntibus ad prelium, ut libellos repudii darent uxoribus, ut si caperentur, nec redirent infra tres annos, liceret uxoribus nubere aliis.
marg.| {d} Ad sarcinas] in tentorio scilicet.
marg.| {e} Hec eadem verba] scilicet date mihi virum, et ineat singulare certamen mecum.
marg.| {f} Et dixit unus quispiam] id est quidam ad David.
marg.| {g} Filiam suam] primogenitam dicit <GLOSSA> INTERLINEARIS primogenita filia Saulis, est populus Iudaicus, minor populus gentilis. Maior promissa fuit David, quia Christus missus erat ad oves, que perierant domus Israel, sed minor filia nupsit David, id est minor populus coniunctus est Christo per fidem. Hoc est, quod legitur Is. 9.b. Verbum misit Dominus in Iacob, et cecidit in Israel.
marg.| {h} Absque tribus] pene et culpe, Ioannis 8.e. {1. 232rb} Si filius vos liberaverit, vere liberi eritis.
marg.| {i} Et tulerit] id est abstulerit.
marg.| {k} Incircumcisus] id est immundus, et ideo non timendus.
marg.| {l} Sermonem] quem prius retulit unus solus.
marg.| {m} Hec dabuntur] predicta scilicet.
marg.| {n} Quod cum audisset] scilicet David interrogantem, quid dabitur illi, qui vicerit Goliam ?
marg.| {o} Superbiam tuam] HIERONYMUS dicit quod Eliab credebat David de unctione superbire.
marg.| {p} Numquid] supple dignum increpatione, quasi dicat, quare pro solo verbo increpas me ? Vel sic : Numquid non verbum est, supple tantum, et rex quasi dicat, non animo pugnandi hoc dico, sed ut sciam rem.
marg.| {q} In eo] id est in Golia, id est nullus timeat eum.
marg.| {r} Quia puer] id est non assuetus bello. Hoc ideo sic exponitur, quia supra dictus est vir fortis, et bellicosus.
marg.| {s} Leonem] etc. ubi hoc fecerit, non legitur nisi hic.
marg.| {t} Erit igitur] HIERONYMUS dicit : Audaciam ex eo sumpserat, quod Spiritum sanctum acceperat expertus auxilium Dei in leone, et urso, et ideo audacter se obtulit ad singulare certamen, non tam victorie cupidus, quam ultionis blasphemiarum Dei, et iniuriarum populi.
marg.| {u} De manu] id est de potestate.
marg.| {x} Et induit Saul] David. Argumentum est hic, quod David magnus erat, non puer, quia aliter non darentur ei vestes Saulis, qui magne stature erat.
marg.| {y} Et tulit] id est numquam habebat in manibus, nisi illum. Simile Io. 1.a. Illuminat omnem hominem venientem in hunc mundum, id est nullus illuminatur nisi per illum.
marg.| {1. 232va} a Limpidissimos] id est planos, et volubiles, et rotundos.
Numérotation du verset 1Rg. 17,moraliter 
marg.| Moraliter. Quinque lapides David, quinque panes Christi. Io. 5.a. Quinque verba Apostoli, 1Cor. 14.d. idem sunt, scilicet cognitio sui, dolor amissi, pudor commissi, timor supplicii, spes eterni gaudii : His satiatur turba fidelium, his edificatur Ecclesia credentium, his prosternitur Golias caput diffidentium. De primo, et secundo dicitur Eccles. 1.d. Qui addit scientiam, addit et laborem, id est dolorem. Ps. 12. Quamdiu ponam consilia in anima mea, dolorem in corde meo per diem. De tertio dicitur Sir. 26.c. Gratia super gratiam mulier sancta, et pudorata. De quarto dicitur Eccles. 1.c. Timor Domini expellit peccatum : Nam qui sine timore est, non potest iustificari. De quinto Rm. 12.c. Spe gaudentes.
marg.| {b} In peram] vas in quo mulgebat lac, vel in quo portabat panem.
marg.| {c} In nomine Domini] id est in virtute nominis Domini.
marg.| {d} Quibus] scilicet agminibus.
marg.| {e} In manu] id est potestate mea.
marg.| {f} Et dabo] per occisionem tuam.
marg.| {g} Universa Ecclesia] id est universus conventus.
marg.| {h} Ipsius] etc. Unde liber Regum, liber bellorum appellatur.
marg.| {i} In fronte] GLOSSA ubi signum crucis, vel Christi non habuit.
marg.| {k} Lapis] Hic non fit mentio nisi de uno lapide. Sed super illud Mt. 4.a. Ductus est Iesus in desertum, dicit GLOSSA David Goliam tribus lapidibus de torrente prostravit, et Christus diabolum tribus testimoniis scripturarum. Sed dicimus ad hoc, quod revera tres lapides iecit, quibus percussit Goliam, sed uno prostravit, et de illo dicitur hic. Hic fabulantur quidam Hebrei, quod ferrum galee, et lorice obsequium prestitit Domino, dans locum lapidi, ut intraret ad hominem occidendum, et ob hoc circumcisio deinceps facta est cultello ferreo, que prius fiebat petrino. In funda, et lapide prostravit David Goliam, id est Christus diabolum predicatione, et opere. Gladius vero Golie, sunt illi, qui populum Dei impugnant. Quando Dominus tales convertit ad se, et per eos suos defendit, tunc David proprio gladio caput Golie amputat. Ut quando Paulus, qui Ecclesiam Dei impugnabat, conversus est, et factus est predicator fidei, tunc Christus proprio gladio Golie amputavit caput Golie.
marg.| {l} Attulit illud] GLOSSA anticipatio est. Hoc enim postea fecit. Item GLOSSA David caput Philistei tulit in Hierusalem, ut terreret eos, id est Iebuseos murorum firmitate, {1. 232vb} et altitudine insuperabiles se esse fidentes, et non discrederent se ab aliis vincendos esse.
marg.| {m} In tabernaculo suo] Potest intelligi quod David arma Golie primo tulit in tabernaculo suo, postea in tabernaculum Domini, vel primo in tabernaculum Domini, et numquam in suo. Unde Hebreus non habet, suo, tamen si est ibi suo, exponitur, id est Domini. Unde dicit GLOSSA quod superflue additur, suo, quia arma non in suo, sed in Domini posuit tabernaculo. Unde infra 21. accepit David gladium Golie ab Abimelech sacerdote.
marg.| {n} De qua stirpe descendit] De hoc quesivit Saul, quia volebat scire, cui daturus erat filiam suam.
marg.| {o} Dixitque Abner] GLOSSA Quod Saul, et Abner ignoravit David apud eum diutius commoratum fecit barba, que adolescenti creverat, dum absens fuerat : Vel forte propter exagitationem spiritus mali factus erat Saul labilis memorie : Vel propter multas alias curas recesserat a memoria eius.
marg.| {p} Vivit anima tua] Hoc per contrarium dicitur, quasi dicat, tu moriaris, si novi eum, vel videam mortem tuam si novi eum. Simile Iob. 2.c. Benedic Deo, et morere, id est maledic. Item simile 3Rg. 21.d. Benedixit Naboth Deo, regi, id est maledixit. Rabanus dicit quod si ponitur pro non sicut ibi : Si introibunt in requiem meam. Et est sensus. Vivat anima tua si novi eum, id est sicut verum est, quod vivat anima tua, ita verum est, quod non novi eum. Vel sic, id est per vitam anime tue non novi eum.



Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Hugo de Sancto Caro. Postilla in totam Bibliam (1Rg. Capitulum 17), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 07/05/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=hug&numLivre=12&chapitre=12_17)

Notes :