Hugo de Sancto Caro

Capitulum 13

Numérotation du verset 1Rg. 13,1 

Filius unius anni erat1 Saul
1 erat Rusch Clementina ] om. Weber
cum regnare cepisset duobus autem annis regnavit super Israel.
Numérotation du verset 1Rg. 13,2 

Et elegit sibi Saul tria millia de Israel et erant cum Saul duo millia in Machimas2
2 Machimas] scrips. , Machinas ΩS Rusch , Machmas Weber
et in monte Bethel mille autem cum Ionatha in Gabaath Beniamin,
porro ceterum populum remisit unumquemque in tabernacula sua.
Numérotation du verset 1Rg. 13,3 

Et percussit Ionathas stationem Philistinorum3 que erat in Gabaa. Quod cum audissent Philistiim, Saul cecinit bucina in omni terra dicens : Audiant Hebrei.
3 Philistinorum Λ Φ Rusch Clementina ] Philistiim Weber
Numérotation du verset 1Rg. 13,4 

Et universus Israel audivit huiuscemodi famam, percussit Saul stationem Philistinorum, et erexit se Israel adversum Philistiim clamavit ergo populus post Saul in Galgala.
Numérotation du verset 1Rg. 13,5 

Et Philistiim congregati sunt ad preliandum contra Israel, triginta millia curruum et sex millia
equitum et reliquum vulgus sicut arena que est in litore maris plurima. Et ascendentes castrametati sunt in Machimas4
4 Machimas Rusch etc.] Machmas Weber
ad orientem Bethaven.
Numérotation du verset 1Rg. 13,6 

Quod cum vidissent filii5 Israel se in arto positos6 afflictus erat enim7 populus, absconderunt se in speluncis et in abditis in petris quoque et in antris et in cisternis.
5 filii] viri Weber |
6 positos Σ Rusch Clementina ] sitos Weber |
7 erat enim Φ Rusch ] est enim Weber , enim erat Clementina |
Numérotation du verset 1Rg. 13,7 

Hebrei autem transierunt Iordanem terram Gad et Galaad. Cumque adhuc esset Saul in Galgala8, universus populus perterritus est qui sequebatur eum.
8 Galgala Rusch Clementina Weber ( plerique codd. )] Galgal Weber (R A Σ) cum hebreo
Numérotation du verset 1Rg. 13,8 

Et exspectavit septem diebus iuxta placitum Samuelem9, et non venit Samuel in Galgala, dilapsusque est populus ab eo.
9 Samuelem A Λ D Φ Rusch ] Samuhel Weber , Samuelis C Σ Clementina
Numérotation du verset 1Rg. 13,9 

Ait ergo Saul : Afferte mihi holocaustum et pacifica. Et obtulit holocaustum.
Numérotation du verset 1Rg. 13,10 

Cumque complesset offerens holocaustum, ecce Samuel veniebat et egressus est Saul obviam ei ut salutaret eum.
Numérotation du verset 1Rg. 13,11 

Locutusque est ad eum Samuel : Quid fecisti ? Respondit Saul : Quia vidi quod dilaberetur populus a me, et tu non veneras iuxta placitos dies, porro Philistiim congregati fuerant in Machimas10.
10 Machimas Rusch etc.] Machmas Weber
Numérotation du verset 1Rg. 13,12 

Dixi : Nunc descendent Philistiim ad me in Galgala, et faciem Domini non placavi. Necessitate compulsus obtuli holocaustum.
Numérotation du verset 1Rg. 13,13 

Dixitque Samuel ad Saul : Stulte egisti, nec custodisti
mandata Domini Dei tui que precepit tibi. Quod si non fecisses
iam nunc preparasset Dominus regnum tuum super Israel in sempiternum.
Numérotation du verset 1Rg. 13,14 

Sed nequaquam regnum tuum
ultra consurget. Quesivit sibi Dominus virum
iuxta cor suum, et precepit ei Dominus ut esset dux super populum suum eo quod non servaveris que precepit Dominus.
Numérotation du verset 1Rg. 13,15 

Surrexit autem Samuel et ascendit de Galgalis in Gabaa Beniamin. Et reliqui populi ascenderunt post Saul obviam populo, qui expugnabat11 eos venientes ex12 Galgala in Gabaa in colle Beniamin13. Et recensuit Saul populum qui inventi fuerant cum eo quasi sexcentos viros.
11 expugnabat] expugnabant Σ Clementina |
12 ex] de Clementina |
13 et reliqui populi …in colle Beniamin] om. Weber |
Numérotation du verset 1Rg. 13,16 

Et Saul et Ionathan filius eius populusque qui inventus fuerat cum eis erat in a Beniamin porro Philistiim consederant in Machimas14.
14 Machimas Rusch etc.] Machmas Weber
Numérotation du verset 1Rg. 13,17 

Et egressi sunt ad predandum de castris Philistinorum15 tres cunei. Unus cuneus pergebat contra viam Ephraim16 ad terram Saul.
15 Philistinorum Rusch Clementina ] Philistiim Weber |
16 Ephraim] Ephra Weber |
Numérotation du verset 1Rg. 13,18 

Porro alius ingrediebatur per viam Bethoron, tertius autem verterat se ad iter termini in terra Sabaa17 imminentis vallis Seboim contra desertum.
17 in terra Sabaa B Γ ΨBF Ω ] om. Edmaior. Weber
Numérotation du verset 1Rg. 13,19 

Porro faber ferrarius non inveniebatur in omni terra Israel.
Caverant enim Philistiim,
ne forte facerent Hebrei gladium
aut lanceam.
Numérotation du verset 1Rg. 13,20 

Descendebat ergo omnis Israel ad Philistiim ut exacueret18 unusquisque vomerem suum
18 exacueret Rusch Edmaior.S)] acueret ΩJM
et ligonem suum19 et sarculum.
19 suum Rusch ] + et securim Weber
Numérotation du verset 1Rg. 13,21 

Retuse20 itaque erant acies vomerum et ligonum et tridentium21 et securium usque ad stimulum corrigendum.
20 retuse] retunse Weber |
21 tridentium] tridentum Weber |
Numérotation du verset 1Rg. 13,22 

Cumque venisset dies prelii non est inventus ensis et lancea in manu totius populi qui erat cum Saul et Ionatha filio eius22.
22 qui…eius Rusch ] qui erat cum Saul et cum Ionathan excepto Saul et Ionathan filio eius Weber
Numérotation du verset 1Rg. 13,23 

Egressa est autem statio Philistiim ut transcenderet in Machimas23.
23 Machimas Rusch etc.] Machmas Weber

Capitulum 13

Numérotation du verset 1Rg. 13,1 
marg.| {d} Filius unius anni] In precedentibus capitulis dictum est de promotione Saulis. In hoc capitulo dicitur, quod Samuel predixit Sauli de translatione Regni. Et primo ostenditur qualis fuit Saul quando electus est in Regem, scilicet bonus, et humilis. Secundo qualis postea fuit, scilicet superbus, et inobediens, propter quod translatum est regnum ab eo, et a domo eius. Dicit ergo : Filius unius anni erat Saul cum regnare cepisset, id est humilis, et quasi parvulus. Unde infr. 15.d. Cum parvulus esses in oculis tuis, caput in Tribubus Israel factus es.
marg.| {e} Duobus autem annis] etc. id est iuste rexit populum. In reliquis annis quasi tyrannus fuit, et non Rex. Vel sic : Filius unius anni erat Saul cum regnare cepisset, vigesimumprimum annum habebat, quando cepit regnare. Et videtur hec expositio extranea, sed non est ita. Legitur enim Nm. 1.a. quod homines a vigenti annis, et supra, tantum eligebantur ad bellum. Ideo ergo Saul dicitur fuisse unius anni eum regnare cepit, quia unum habebat supra vigesimum. Raban. legit hoc de Isboseth filio Saulis. Et secundum hoc Saul est dativi casus. Et est sensus : Sauli erat filius unius anni quando ipse Saul cepit regnare. Et duobus annis regnavit super Israel, scilicet ipse Isboseth, ut dicitur infr. 2Rg. 2.c. Sed obiicitur : Saul circiter viginti annos regnavit, ut dicit Magister in Historiis a et idem legitur in Chronicis Samuel, et Saul, et hoc etiam dicunt sancti. Isboseth vero statim post mortem Saulis cepit regnare, ut patet infr. 2Rg. 2.b. Et quadraginta annorum erat, quando mortuus est, ut legitur 2Rg. 2.c. Ergo, vel plus regnavit, quam duobus annis : vel Saul plus regnavit quam viginti, vel Isboseth plures annos habuit, quando Saul cepit regnare. Sed Isboseth tantum duobus annis regnavit, ut dictum est, et Saul tantum viginti, ergo Isboseth plures annos habuit, quando Saul cepit regnare, ergo falsa est illa expositio Rabani. Ad hoc solvit Rabanus, quod Saul statim post Heli cepit regnare, et ponit annos Samuelis in regno Saulis, et ita sunt quadraginta anni quibus regnavit Saul, et ita omnia concordant. Sed queritur, Unde accepit Rabanus, quia neque liber Regum, neque Paralipomenon ponit numerum annorum Samuelis, neque Saulis. Sed dicimus, quod accepit hoc de Act. 13.c. ubi Paulus in sermone, quem fecit Antiochie Syrie dicit. Post hec autem dedit eis Dominus iudices usque ad Samuelem Prophetam. Exinde {1. 228rb} postulaverunt Regem, et dedit eis Dominus Saul filium Cis, annis quadraginta. Hebreus sic habet : Filius unius anni erat Saul, cum esset in Regno, et duobus annis regnavit.
a ¶Fons : Petrus Comestor , Historia scolastica, ed. Emmanuele Navarro, 1699 ; PL 198 (1855), 1053-1644.
marg.| {f} Elegit sibi Saul] etc. id est cum regnasset uno anno, et post duobus aliis, et ita in tribus elegit sibi tria millia.
marg.| {g} In Machmas] aliqui libri habent Machimas, et hanc litteram dicit veriorem Archiepiscopus CANTUARIENSIS.
marg.| {h} In Gabaa] GLOSSA Gabaa urbs est Phinees filii Eleazari, ubi ipse Eleazar sepultus est, et interpretatur collis patruelis.
marg.| {i} Remisit] Sauli.
marg.| {k} Stationem] id est milites de statione.
marg.| {l} Quod cum audissent Philistiim] supple percussam stationem suam, conturbati sunt, ita supplet HIERONYMUS Vel supple sic : Preparaverunt se ad pugnam contra Israel.
marg.| {m} Cecinit] id est fecit buccinari.
marg.| {n} Audiant] hoc, scilicet quod Saul percussit stationem Philistiim.
marg.| {o} Famam] que sequitur, scilicet percussit, etc.
marg.| {p} Hebrei autem] Quidam erant in Israel appropriato vocabulo sic dicti, quia frequenter transibant Iordanem ut dicunt, et ideo dicti sunt Hebrei. Hebreus enim interpretatur transiens.
marg.| {q} Gad] nomen est sortis.
marg.| {r} Galaad] nomen est regionis.
marg.| {s} Universus] id est pars maior.
marg.| {t} Expectavit septem diebus] id est usque ad septimum diem expectavit. Et cum tota septima die deberet expectare Samuelem timore compulsus, in ipsa septima die sacrificavit, et ita peccavit transgrediens pactum, quod pepigerat cum Samuele. Unde IOSEPHUS dicit : Expectavit Saul Samuelem, non cum perfectione.
marg.| {u} Holocaustum, et pacifica] id est animalia ad faciendum holocaustum, et pacifica.
marg.| {x} Nec custodisti] Quare dicit hoc Samuel, videtur, quod male arguat eum, quia Saul expectavit eum septem diebus iuxta condictum Supra 10.b. Ad hoc dicit GLOSSA Hieronymi que sic incipit : Videtur quibusdam, quod illa littera supra posita 10. Ego quippe descendam, etc. sic distinguenda est : Ego descendam ad te, et tu expectabis me, ut offeras oblationem, et immoles victimas septem diebus, id est expectabis me antequam immoles victimas septem diebus, que fiunt septem diebus, et hoc non fecit Saul, et ideo peccavit. Unde alia GLOSSA dicit hic : Samuel ex precepto Domini Supra 10.b. iusserat, ut expectaret illum, donec veniret ad inungendum Regem, et offerendum victimas septem diebus, sicut in consecratione sacerdotis, quod quia non custodivit, recte arguitur.
marg.| {y} Quod si non fecisses] etc. Hoc videtur falsum, quia Dominus sciebat eum peccaturum. Solutio. Expone sic : Iam nunc preparasset, id est non fuisset inventum in te, propter quod esses amovendus a Regno. Vel sic : Si hoc non fecisses, effectus preparationis Regni Israel in te eternum mansisset. Peccatum igitur Saulis non impedivit preparationem Dei, que eterna est, sed effectum, qui temporalis est.
marg.| {1. 228va} a Sed nequaquam] etc. Hoc videtur falsum, quia Isboseth post Saulem regnavit duos annos, sicut dicitur infr. 2Rg. 2.c. Solutio. Isboseth non regnavit plenarie, sed super quedam presidia, ut patet infr. 2Rg. 2.
marg.| {b} Quesivit] GLOSSA Non ubi sit, nesciens, sed per hominem more hominum loquitur, qui et loquendo querit. Vel expone. Quesivit, id est queret, id est placebit ei. Et ponitur antecedens pro consequente. Simile in Ps. 7. Scrutans corda, et renes Deus. In Act. 13.d. dicitur : Invenit Deus virum secundum cor suum.
marg.| {c} Obviam populo] id est   [populo] id est Philisteis.
marg.| {d} Tres cunei] Nec filii Israel ausi sunt uni resistere, in tantum debilitati erant.
Numérotation du verset 1Rg. 13,moraliter 
marg.| Moraliter. Tres cunei Philistiim, idem sunt, quod tres turme Chaldeorum. Iob. 1. Unus cuneus pergit contra viam Ephraim, quando, scilicet diabolus tentat per avaritiam. Alius ingreditur per viam Bethoron, que interpretatur domus magistri, quando tentat de superbia, sive inani gloria. Unde diabolus Dominum tentavit in pinnaculo templi. Mt. 4.a. ubi erat locus docendi. Tertius cuneus vertit se ad terram Sabaa, que interpretatur captiva, et significat carnem, hoc est, quando tentat de luxuria, et gula.
marg.| {f} Caverant enim] ut facilius possent superare, id est caute providerant, quia omnes fabros expulerant de Israel, et forte duxerant eos in terram suam. Similiter legitur 4Rg. 24.d. quod Nabuchodonosor transtulit de Hierusalem in Babylonem omnes viros robustos septem millia, et artifices, et inclusores mille.
marg.| {i} Vomerem] Nota quatuor, vomerem, ligonem, securim, stimulum, que sacre Scripture conveniunt. Vomer est dum predicatur. Is. 2.b. Conflabunt gladios suos in vomeres, et lanceas suas in falces. Securis est, dum comminatur. Mt. 3.c. Iam securis ad radicem arboris posita est. Ligo est, dum operatur. Ioel. 3.b. Concidite aratra vestra in gladios, et ligones in lanceas. Stimulus est dum exhortatur. Sir. 38.c. Qui gloriatur in iaculo, stimulo boves agitat.
marg.| {k} Usque ad stimulum corrigendum] Dupliciter legitur, primo sic, id est emendandum, sive exacuendum. Vel qui est ad corrigendum, bovem scilicet.
marg.| {l} Non est inventus ensis] Sed quomodo interfecerunt filii Israel Ammonitas, cum non haberent gladios ? Istud enim bellum precessit. Preterea, quomodo dimicaverunt, cum non haberent arma ? Hoc solvit IOSEPHUS dicens, quod Philistiim abstulerant arma tantum eis, qui erat in Gabaa, et iuxta eos. Et hi soli Gabaonite aliis fugientibus remanserunt cum Saul, et Ionatha, et ita verum est, quod dicitur. In manu totius populi non est inventus ensis, aut lancea, excepto Saul, et Ionatha. In pugna vero contra Ammonitas filii Israel omnes fuerunt, tam habentes gladios, quam non habentes, et ita interfecerunt eos.
marg.| {m} Excepto Saul] Argumentum, quod licet minores Prelati careant scientia predicationis, tamen maiores necessario tenentur eam habere in manu, id est in opere.
marg.| {n} Ut transcenderent in Machmas] Sed quid est hoc ? Supra dictum est, quod Philistiim conscenderant in Machmas, quomodo ergo volebant transcendere in Machmas ? Solutio : Sic construe. Statio Philistiim existens supple in Machmas, egressa est, ut, scilicet alibi ascenderet.
Numérotation du verset 1Rg. 13,moraliter 
marg.| Moraliter. {e} Porro faber] etc. Faber ferrarius est predicator, vel Doctor, qui operatur in igne, vel malleo super incudem, id est in verbis sacre Scripture, que sunt ignis, et malleus. Unde Ier. 23.f. Numquid non verba {1. 228vb} mea quasi ignis ardens, et quasi malleus conterens petras, Verba Domini sunt ignis, quia consumunt rubiginem peccatorum, et calefaciunt ad amorem Dei, et illuminant ad cognoscendos articulos fidei. Sunt etiam malleus, quia duritiam cordium frangunt, et emolliunt ad compunctionem : lapis igne calefactus cito frangitur malleo, sic cor hominis quando est calore verbi Dei calefactum, cito liquescit in devotionem. Incus est cor peccatoris, super quod debet predicator operari, et formare vas in honorem in domo Domini. Sir. 38.c. Faber ferrarius sedet iuxta incudem considerans opus ferri, vapor ignis urit carnes eius, et in calore ignis concrematur : vox mallei innovat aurem eius, et contra similitudinem vasis oculus eius cor suum dabit in consummationem operum, et vigilia sua ornabit imperfectionem. Iste faber ferrarius non invenitur in omni terra Israel, id est in Ecclesia non invenitur predicator, aut doctor verbi Dei. Multi sunt doctores, et multi predicatores, sed pauci fabri ferrarii, quia pauci sunt, qui ob studium, et amorem verbi Dei sustineant ardorem, aut laborem, ut faber ferrarius facit.
marg.| {f} Caverant enim Philistiim] etc. id est maligni spiritus cavent, ne sit predicator in populo Dei, quia per predicationem converterentur ad Deum, qui ob defectum verbi Dei remanent, et moriuntur in peccatis.
marg.| {g} Gladium, aut lanceam] Gladius, qui de prope percutit, dicitur sacra Scriptura, ubi presentia peccata destruit, et lancea dicitur, ubi futura docet cavere, vel preterita plangere.
marg.| {h} Descendebat ergo] etc. Ad Philisteos descendunt acuere vomeres, qui ad verba Philosophorum predicationem, aut doctrinam sacre Scripture convertunt. Multi descendunt hodie. Sed tantum potest acui gladius, quod totus consumitur. Sic etiam quidam tantum Philosophiam sequuntur, quod Theologia annihilatur. Aliter expone sic : Terra Israel est religio sive claustrum. Faber ferrarius expositor, sive Doctor, sive predicator sacre Scripture. Olim fere omnes fabri ferrarii erant in terra Israel, quia fere omnes expositores, omnes Doctores fuerunt religiosi, et habitabant in claustris. AUGUSTINUS, regularis fuit. HIERONYMUS, GREGORIUS, Beda, Monachi fuerunt. Sed Philistiim, id est demones, tantum fecerunt, quod nullus modo reperitur ibi : Sed oportet omnes descendere ad Philistiim, acuere gladios, et lanceas, id est ad scientias lucrativas.



Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Hugo de Sancto Caro. Postilla in totam Bibliam (1Rg. Capitulum 13), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 07/05/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=hug&numLivre=12&chapitre=12_13)

Notes :