Hugo de Sancto Caro

Capitulum 1

Numérotation du verset 1Rg. 1,1 

Fuit vir
unus
de Ramathaim
Sophim,
de monte
Ephraim,
et nomen eius Helchana.
Filius Ieroboam1,
1 I(h)eroboam ΨD ΩSM Rusch ] Ieroam Π ΘS, Hieroam Amiatinus .. ΩJ Weber , Ieroham Clementina ; cf. 1Par. 6, 34
filii Eliu,
filii Thau,
filii Suph,
Ephrateus.
Numérotation du verset 1Rg. 1,2 

Et habuit duas uxores,
nomen unius Anna
et nomen secunde Fenenna.
Fueruntque Fenenne filii,
Anne
autem non erant liberi.
Numérotation du verset 1Rg. 1,3 

Et ascendebat vir ille
de civitate sua statutis
diebus,
ut adoraret et sacrificaret
Domino exercituum in Silo.
Erant autem ibi duo filii Eli2, Ophni3 et Phinees sacerdotes domini4.
2 Eli] scrips. hic et ubique, Heli Rusch Clementina etc. Weber |
3 Ophni Ω Rusch Clementina ] Ofni hic et ubique Weber |
4 domi] Domini Weber |
Numérotation du verset 1Rg. 1,4 

Venit ergo dies, et immolavit Helchana deditque Fenenne uxori sue et cunctis filiis eius et filiabus partes.
Numérotation du verset 1Rg. 1,5 

Anne autem dedit partem unam tristis, quia Annam diligebat. Dominus autem concluserat vulvam eius.
Numérotation du verset 1Rg. 1,6 

Affligebat quoque eam emula eius,
et vehementer angebat, in tantum
ut exprobraret quod conclusisset Dominus vulvam eius.
Numérotation du verset 1Rg. 1,7 

Sicque faciebat per singulos annos cum redeunte tempore ascenderent templum Domini et sic provocabat eam. Porro illa flebat
et non capiebat
cibum.
Numérotation du verset 1Rg. 1,8 

Dixit ergo ei Helchana vir suus : Anna cur fles ? Et quare non comedis ? Et quam ob rem affligitur cor tuum ? Numquid non ego melior sum tibi quam decem filii ?
Numérotation du verset 1Rg. 1,9 

Surrexit autem Anna postquam comederat in Silo et biberat5. Eli
5 biberat] et praem. Weber
sacerdote sedente
super sellam ante postes templi Domini,
Numérotation du verset 1Rg. 1,10 

cum esset Anna6 amaro animo, oravit Dominum flens largiter,
6 Anna Φ Rusch Clementina ] om. Weber
Numérotation du verset 1Rg. 1,11 

et votum vovit dicens : Domine exercituum, si respiciens videris afflictionem famule tue, et recordatus mei fueris, nec oblitus ancille tue, dederisque serve tue sexum virilem, dabo eum Domino omnibus diebus7 vite eius et novacula non ascendet super caput eius.
7 omnibus diebus Rusch Clementina ] omnes dies Weber
Numérotation du verset 1Rg. 1,12 

Factum est autem8 cum illa multiplicaret preces coram Domino ut Eli observaret os eius.
8 autem Λ Φ Rusch Clementina ] ergo Weber
Numérotation du verset 1Rg. 1,13 

Porro Anna loquebatur in corde suo,
tantumque labia illius movebantur, et vox penitus non audiebatur. Estimavit ergo9 eam Eli temulentam
9 ergo Λ Φ Rusch Clementina ] igitur Weber
Numérotation du verset 1Rg. 1,14 

dixitque ei : Usquequo ebria eris ?
Digere
paulisper vinum, quo mades.
Numérotation du verset 1Rg. 1,15 

Respondens Anna : Nequaquam inquit, domine mi. Nam mulier infelix nimis ego sum, vinumque et omne quod inebriare potest, non bibi
sed effudi animam meam in conspectu Domini.
Numérotation du verset 1Rg. 1,16 

Ne reputes ancillam tuam quasi unam de filiabus Belial,
quia ex multitudine doloris et meroris mei10 locuta sum usque in presens.
10 mei Weber ] me cacogr. Rusch
Numérotation du verset 1Rg. 1,17 

Tunc Eli ait ei : Vade in pace et Deus Israel det tibi petitionem quam rogasti eum.
Numérotation du verset 1Rg. 1,18 

Et illa dixit : Utinam inveniat ancilla tua gratiam in oculis tuis. Et abiit mulier in viam suam et comedit, vultusque illius11
11 illius Λ Φ Rusch Clementina ] eius Weber
non sunt amplius in diversa mutati.
Numérotation du verset 1Rg. 1,19 

Et surrexerunt mane et adoraverunt coram Domino reversique sunt et venerunt in domum suam Ramatha. Cognovit autem Helchana Annam uxorem suam et recordatus est eius Dominus.
Numérotation du verset 1Rg. 1,20 

Et factum est post circulum dierum,
concepit Anna et peperit filium vocavitque nomen eius Samuel,
eo quod a Domino postulasset eum.
Numérotation du verset 1Rg. 1,21 

Ascendit autem vir eius12 Helchana et omnis domus eius ut immolaret Domino hostiam sollemnem et votum suum.
12 eius Rusch Clementina ] om. Weber
Numérotation du verset 1Rg. 1,22 

Et Anna non ascendit dixit enim viro suo : Non vadam donec ablactetur infans et ducam eum et13 appareat ante conspectum Domini et maneat ibi iugiter.
13 et Rusch Clementina ] ut Weber
Numérotation du verset 1Rg. 1,23 

Et ait ei Helchana vir suus : Fac quod bonum tibi videtur, et mane donec ablactes eum, precorque ut impleat Dominus verbum suum.
Mansit ergo mulier
et lactavit filium suum donec amoveret eum a lacte.
Numérotation du verset 1Rg. 1,24 

Et adduxit eum secum, postquam ablactaverat, in vitulis tribus
et tribus modiis farine
et amphora vini.
Et adduxit eum ad domum Domini in Silo. Puer autem erat adhuc infantulus
Numérotation du verset 1Rg. 1,25 

et immolaverunt vitulum et obtulerunt puerum Eli.
Numérotation du verset 1Rg. 1,26 

Et ait Anna14 obsecro :
14 Anna Λ Φ Rusch Clementina ] om. Weber
mi domine vivit anima tua domine ; ego sum mulier illa15 que steti coram te hic orans Dominum.
15 mulier illa] inv. Weber
Numérotation du verset 1Rg. 1,27 

Pro puero isto, oravi et dedit mihi Dominus16 petitionem meam quam postulavi eum.
16 mihi Dominus C Λ Φ Rusch Clementina ] inv. Weber
Numérotation du verset 1Rg. 1,28 

Idcirco et ego commodavi eum Domino cunctis diebus
quibus fuerit accommodatus Domino et adoraverunt ibi Dominum et adoravit17 Anna et ait :
17 adoravit] oravit Weber

Capitulum 1

Numérotation du verset 1Rg. 1,1 
marg.| {m} Fuit vir unus] etc. Sicut dictum est in introitu liber iste scriptus est chronice, id est secundum successionem temporum, quia quilibet rex gesta sua scripto commendavit. Et ut dicit GLOSSA primum librum scripsit Samuel usque ad mortem suam, deinde David, deinde Salomon, et sic de aliis. Ieremias vero omnes quatuor libros Regum compegit in unum, quod inde patet, quia idem est finis huius libri, et Ieremie. Et cum sint tres ordines librorum {1.219rb} Veteris Testamenti, scilicet lex, Prophete agiographa lib. Regum in secundo ordine tertius ordinatur. Et recte post iudicum sequitur liber Regum, quia iudicium sequitur regnum eternum, et qui bene se iudicat in hac vita, ad regnum perveniet eternum. Unde 1Cor. 11.g. Si nosmetipsos diiudicaremus, non utique iudicaremur. Primo in Gn. meritis exigentibus captivatum est corpus humanum. Unde et in fine Genesis1* agitur de descensu Israel in Egyptum, in Ex. educitur de captivitate, in Lv. Dominicis preceptionibus, et ceremoniis instruitur, in Numeris contra tentationes hostium armatur ; in Dt. per legis recapitulationem confirmatur ; in Iosue per Iesum in terram promissionis introducitur : sed quia interdum superbit homo de beneficio collato sibi, familiari ordine sequitur liber Iudicum, in quo ostenditur divinum iudicium, quod mala hominum non dimittat inulta, quod interdum misericordia comitatur. Unde vicissim in eo agitur nunc de Iudeorum oppressione, nunc de eorumdem liberatione consummato vero iudicio divino, sequitur regnum eternum. Et ideo signanter locum octavum obtinet liber Regum. Ad commendationem autem Samuelis premittit auctor commendationem patris eius dicens.   Fuit vir unus. Vir non sexu tantum, sed a virore virtutum unus, non unitate persone tantum, sed religionis singularitate, et mentis constantia. Unus ergo, non mobilis, non vagabundus, sed constans, et stabilis. Sed omnis sapiens, et omnis unus sapiens, stultus vero non est unus, sed multiplex, et variabilis. Unde Sir. 18.b. Homo sanctus in sapientia manet sicut sol. Nam stultus sicut Luna mutatur. De hac unitate intelligitur illud. 1Cor. 9.d. Omnes qui in stadio currunt, omnes quidem currunt, sed unus accipit bravium. Sic Deus unus, fides una, baptismus unus : Unus etiam sanabatur post motum aque. Io. 5.a.
1 Genesis] corr., Geneseos Ed1703
marg.| {n} De Ramathaim] Dupliciter hoc exponitur secundum Hieronymum Ramathaim una dictio est, et est nomen civitatis {1. 219va} Δ que sita erat in excelso loco, qui dicitur Sophim. Unde Ramathaim Sophim dicitur. id est civitas speculationis, quia de illo loco multa loca circum adiacentia poterant speculari. Vel aliter, ut Ramatha, insint due dictiones. Ramatha civitas, que in Mt. 27.g. dicitur Arimathia, a Iosepho vero dicitur Ramath. In prepositio : Sophim vero nomen est montis, in quo sita erat Ramatha.
marg.| {a} De monte Ephraim] Istud est nomen regionis, in qua erat mons Sophim. Et determinatur et locus, et regio, in qua erat civitas Elcane. Vel ponitur Ramathaim Sophim pro interpretatione sua, que est excelsa duo, quasi dicat de duabus Tribubus excelsis fuit, quia de Levi secundum patrem ; de Iuda secundum matrem. Descendit autem de Levi non per Aaron, sed per Core : Unde non fuit Sacerdos. Unde Raban. Elcana Levita fuit de stirpe Core, Mater eius de Tribu Iuda.
marg.| {d} Ephrateus] ab Ephrata uxore Caleb, que fuit de Tribu Iuda, ut dicit Rabanus, et ita non fuit soror Moysi, quod tamen quidam dicunt.
marg.| Vel ab Ephrata civitate, que postea dicta est Bethleem.
marg.| Vel ab Ephraim ut nonnulli aiunt, quia fuit de Ramatha civitate Ephraim, que sita est in monte Sophim, qui mons est in Tribu Ephraim, et sic ponitur Ephrateus pro Ephraita, sicut supra Idc. 12.b. Numquid Ephrateus es tu ? Iste tres expositiones ponuntur in GLOSSA Et nota quod ab Ephraim dicitur Ephraita, ab Ephrata Ephrateus, ab Euphrate fluvio Euphrateus.
Numérotation du verset 1Rg. 1,1 
mystice
marg.| Mystice. {m} Fuit vir] etc. Iste vir Christus est, qui dicitur vir a virtute. Za. 6.d. Ecce vir, oriens nomen eius. Ier. 31.d. Novum faciet Dominus super terram, femina circumdabit virum. Unus unitate persone, et unus, id est immutabilis. Is. 4.a. Apprehendent septem mulieres virum unum. Hic fuit de Ramathaim Sophim, que dicitur excelsa speculatio, id est de superna Hierusalem. Et dicitur Elcana, id est possessio Dei, quod bene convenit Christo, ubi dicit Dominus Θ possedit me initio viarum suarum, antequam quicquam a principio faceret.
marg.| {c} Ieroboam] misericors.
marg.| {d} Heliu] Deus meus.
marg.| {d} Suph] effundens, qua Christus ex Deo patre natus, misericordia ad nos veniens, effudit sanguinem suum pro nobis in Cruce. Ct. 1.a. Oleum effusum nomen tuum. Hic habuit {1. 219vb} duas uxores, Annam scilicet et Phenennam, id est Synagogam, et gentilitatem, id est Ecclesiam de gentibus. Phenenna est synagoga, que primo Deo filios genuit per legem, sed postea per infidelitatem facta est infecunda. Anna primo sterilis est Ecclesia de gentibus, que olim sterilis a prole spirituali, tandem per gratiam spirituales filios genuit Deo. Elcana dedit Phenenne, id est Synagoge, et filiis partes, id est bona temporalia iuxta illud : Dedit illis regiones gentium, et labores populorum possederunt. Anne autem, id est Ecclesie de gentibus, dedit partem unam, id est naturale ingenium.
Numérotation du verset 1Rg. 1,1 
moraliter
marg.| Moraliter. Helchana est Prelatus, qui debet esse vir animi virtute, id est fortis, et strenuus. Oportet enim eum pugnare pro pluribus, id est pro se, et subditis, et contra plures callidos, et fortes, id est malignos spiritus, et contra mundum, et contra carnem. Eph. 6.b. Induite vos armaturam Dei, quasi milites Christi, ut possitis stare adversus insidias diaboli, quoniam non est nobis colluctatio adversus carnem, et sanguinem, supple tantum, sed adversus principes, et potestates. Debet etiam esse unus, ut unum tantum appetat, et non plura, id est spiritualia, non temporalia. Ps. 26. Unam petii a Domino, hanc requiram, scilicet vitam eternam sibi, et subditis. Lc. 10.g. Martha, Martha, sollicita es, etc.
marg.| {n} Item debet esse De Ramathaim] Ramathaim interpretatur excelsa duo. Et duplex celsitudo requiritur in Prelato, scilicet vite, et scientie. Sophim interpretatur specula, vel scopulus, per quod intelliguntur * alia duo, que similiter in Prelato requiruntur. Per scopulum constans patientia in adversis. Ut sicut scopulus non movetur ad ictus, nec repercutit, ita nec Prelatus. Unde Lam. 3.b. Posuit me quasi signum ad sagittam. Unde Ez. 3.b. dicitur : Ecce dedi faciem tuam valentiorem faciebus eorum, et ut adamantem, et ut silicem dedi faciem tuam. In specula notatur vigilantia circumspectionis, quia Prelatus vigilanter, et circumspecte debet sibi, et subditis providere necessaria, et precavere nociva. Unde Habac. 2.a. Super custodiam meam stabo, et figam gradum meum super munitionem, et contemplabor, ut videam, quid dicetur mihi, et quid respondeam ad arguentem me. Is. 21.c. Super speculam Domini ego sum stans iugiter per diem, et super custodiam meam ego sum stans totis noctibus. Item debet esse.
marg.| {a} De monte Ephraim] ut scilicet fructificet sibi, et subditis in eternis, non in temporalibus, sic enim esset de valle Ephraim, unde sunt fere omnes Prelati hodie : Spiritualem fructum non multum curant, temporalem vero tota mentis sollicitudine querunt.
marg.| {b}Item debet esse Helchana] id est possessio Dei, ut totus a Deo possideatur, intellectum possideat veritas Deus, voluntatem possideat bonitas Deus, memoriam possideat eternitas Deus. Beatus BERNARDUS dicit : O veritas, bonitas, eternitas, ad te suspirat mea misera trinitas, ratio, memoria, et voluntas. Item debet esse filius
marg.| {c} Ieroboam] qui interpretatur misericors, ut scilicet Dominum in misericordia imitetur. Unde Mt. 5.g. Estote perfecti sicut pater vester celestis est perfectus, in misericordia scilicet : Ibi enim agitur de misericordia, et operibus misericordie.
marg.| Item debet habere {e} Duas uxores] scilicet vitam activam, et contemplativam, que debent esse uxores non concubine, ut vero sponso prolem bonorum operum faciant, non adultero, id est mundo per inanem gloriam, vel diabolo per superbiam. Superbi enim sunt proprie concubine diaboli, vel carnis, per malam concupiscentiam.
2
marg.| {e} Duas uxores] Sed numquid peccavit in hoc, quia naturaliter una uxor unius viri est. Preterea Lamech, culpatur Gn. 4.d. quia duas habuit uxores, adulterium faciens contra legem nature, et decretum Dei. Solutio. Ex dispensatione Spiritus sancti habuit duas, et ideo non peccavit : Lamech vero ex libidine, et sine dispensatione, et ideo peccavit.
marg.| {f} Et nomen secunde Phenenna] etc. Secundum Grammaticam debuit dicere, alteri de duabus. Sed per hoc quod dicit secunde, innuit, quod licet Anna, et Phenenna essent pares nomine uxorum, tamen Phenenna secunda erat in amore viri.
marg.| {g} Anne autem non erant liberi] Ita voluit Dominus, quia quanto partus magis fuit desideratus, tanto gratior habitus fuit.
Numérotation du verset 1Rg. 1,3 
marg.| {i} Statutis diebus] scilicet in Pascha, in Pentecoste, in Scenopegia. Unde Dt. 16.c. Tribus vicibus per annum apparebit omne masculinum tuum in conspectu Domini Dei tui, in loco, quem elegerit, scilicet in solemnitate azymorum, in solemnitate hebdomadarum, in solemnitate tabernaculorum.
marg.| {k} Ut adoraret] GLOSSA Tamquam Levita.
marg.| {l} In Silo] GLOSSA Civitas in Tribu Ephraim, ubi fuit Arca Testamenti, et tabernaculum Domini a tempore Iosue usque ad tempus Samuelis. Item GLOSSA Silo est in nonagesimo miliario Neapoleos in regione Abrathena.
marg.| {m} Sacerdotes Domini] Sacerdotes Domini dicuntur, non quia essent boni, sed quia ad officium faciendum electi erant.
Numérotation du verset 1Rg. 1,3 
moraliter
marg.| {h} Et ascendebat] Tota vita iustorum est ascensus,
marg.| {e} converso tota vita impiorum descensus est. Is. 31.a. Ve qui descendunt in Egyptum ad auxilium, in equis sperantes.
marg.| {i} Statutis diebus] id est in Pascha, Pentecoste, et Scenopegia. In Pascha ascendimus, cum recolimus Dominicam Passionem. In Pentecoste, cum recolimus sancti Spiritus missionem. In Scenopegia, cum cogitamus de die Iudicii quia tunc erit fixio tabernaculorum.
marg.| {l} In Silo] quod interpretatur avulsus, divisus, translatus. Prelatus enim debet esse avulsus a carne, divisus a mundo, translatus ad celestia. Unde 1. Ioannis 3.c. Nos scimus fratres quoniam translati sumus de morte ad vitam.
Numérotation du verset 1Rg. 1,4 
marg.| {n} Immolavit] non ut Sacerdos, sed ut Levita, quia non fuit Sacerdos, sed quia Levita erat.
marg.| {o} Deditque Phenenne] GLOSSA Quia post oblatas victimas cum uxoribus, et filiis, et filiabus Levita vescebatur.
marg.| {p} Partes] id est novas vestes, quas Levite distribuebant uxoribus, et liberis in diebus festis : Sic exponit Glossa Hieronymi Vel possunt dici partes sacrificiorum scilicet que contingebant offerentes, quas, ut sanctas, Levite distribuebant uxoribus, et liberis.
Numérotation du verset 1Rg. 1,4 
moraliter
marg.| {n} Venit ergo dies] etc. Dies immolationis venit, quando necessitas bene operandi incumbit, tunc oportet Elcanam, id est Prelatum dare partes uxoribus, id est active, et contemplative. Partes active, quas debet Elcana dare, sunt novem, scilicet septem opera misericordie, et predicatio, et martyrium. Hec enim omnia dare tenetur Prelatus. Unde Io. 10.b. Bonus pastor animam suam dat pro ovibus suis. Istud est de ultimo. De aliis octo dicitur Ecclesiast. 11.a. Da partes septem, necnon et octo. Septem partes, septem opera misericordie. Octava est predicatio, de qua ibid. dicitur. Mitte panem tuum super transeuntes aquas, et post multa tempora invenies illum. Anne vero, id est contemplative tantum una pars datur, scilicet quies, ad vacandum Deo.
Numérotation du verset 1Rg. 1,5 
marg.| {q} Partem unam] quia non habebat filios, vel filias quibus amplius daret : Tamen in Hebreo habetur, dedit Anne partem duplicem, id est unam equipollentem duabus.
marg.| {1. 220ra} Δ a Tristis] ipse Elcana, quia Annam diligebat, et ideo compatiebatur ei tristi propter sterilitatem suam, propter quod non nisi unam partem habebat.
Numérotation du verset 1Rg. 1,5 
mystice
marg.| Θ Mystice. {a} Tristis] etc. quia concluserat eam Dominus, id est nondum advenit tempus miserendi, ut spirituali prole, id est gratia fecundaretur. Phenenna Annam despiciebat, sic Synagoga Ecclesiam de gentibus : Sed Anne flenti datus est filius, sic Ecclesie de gentibus natus est Christus.
Numérotation du verset 1Rg. 1,5 
moraliter
marg.| *Moraliter. {a} Diligebat] etc. Contemplativa diligenda est, quia pulchra, quia tuta, quia quieta, quia iucunda : Cuius partes sunt quatuor, consideratio eternorum cum desiderio, gaudium in Spiritu sancto, Scripture meditatio, mentalis oratio. Similiter activa diligenda est, quia utilis est, et fecunda. Unde et Christus de Lia natus est, non de Rachel. Martha Christum in hospitio suscepit, non Maria.
Numérotation du verset 1Rg. 1,6 
marg.| {b} Affligebat] GLOSSA sicut Agar Saram.
marg.| {c} Emula] id est invida. Invidebat enim Phenenna Anne, quod plus diligebatur a viro, sicut Agar Sare, et Ioseph fratres eius.
marg.| {d} Angebat] improperans ei opprobrium sterilitatis.
marg.| {e} Ut exprobraret] GLOSSA Malorum est enim solatium vitam bonorum carpere.
Numérotation du verset 1Rg. 1,6 
moraliter
marg.| {b} Affligebat quoque eam] etc. id est activa exprobrat contemplativam, quia quanto magis laboribus active intendimus, tanto magis miserias, et defectus seculi intelligimus, et opera active magis necessaria invenimus, et tunc fructus active exprobrat sterilitatem contemplative. Hoc est, quod Martha conqueritur de Maria. Lc. 10.g. Bernardus Felix domus, in qua Martha conqueritur de Maria.
Numérotation du verset 1Rg. 1,7 
marg.| {e} Porro illa] id est Anna, tum propter sterilitatem, tum propter improperium Phenenne.
marg.| {f} Et non capiebat cibum] Contra : infra statim dicitur : Surrexit Anna postquam comederat in Silo. Solutio : Vulgariter dictum est ‘Non capiebat cibum’, id est parum comedebat, secundum quod solet dici : Vos nihil comeditis, id est parum comeditis. Simile in Ps. 13 et 52.a Non est, qui faciat bonum, id est rarus est, qui faciat bonum. Vel, non capiebat cibum cum letitia, sicut debet fieri in diebus festis. Et est sensus : Non capiebat cibum, id est non placebat ei capere cibum.
a Ps. 52.
marg.| Vel non capiebat cibum, quo posset cibari, id est sustentari, diu. Hebrei dicunt, quod ipsa non comedit : Et talem habent litteram : Surrexit autem Anna, postquam comestum est.
Numérotation du verset 1Rg. 1,8 
prol.| [sine postilla]
Numérotation du verset 1Rg. 1,9 
marg.| {g} Eli Sacerdote] Glossa Hic maximus Sacerdos erat, etiam post Samsonem populum Israel rexit annis quadraginta, sed iuxta septuaginta : viginti.
marg.| {h} Ante postes] Glossa Ut ingredientibus, et egredientibus templum, verbum Dei ministraret. Sacerdotes enim habent scientie claves. Lc. 11.g.
Numérotation du verset 1Rg. 1,10 
marg.| {i} Anna amaro animo] Hec est efficax oratio, que cum amaritudine animi fit. Gregorius Veraciter orare, est amaros in compunctione gemitus, non verba composita, resonare.
marg.| {k} Oravit] Glossa : Qui deridetur ab amico, ait Iob, sicut ego, rogabit Dominum, et ipse exaudiet eum.
marg.| {l} Flens] Hec sunt brachia, scilicet oratio, et lachryme, quibus Iacob luctatus est cum Domino. Unde Os. 12.a. Directus est Iacob cum Angelo, et invaluit ad Angelum, et confortatus est, flevit et rogavit eum, et in Bethel invenit eum.
Numérotation du verset 1Rg. 1,11 
marg.| {m} Et recordatus] etc. Nihil obliviscitur Deus, nihil ignorat, quomodo ergo recordatur ? Solutio : Deus oblitus dicitur esse alicuius, cum eum Tribulationi exponit, nec liberat rogantem, cum autem liberat, tunc dicitur recordari.
marg.| {n} Sexum virilem] Ecce opus virile. Debet enim opus Dei esse virile, ut non fiat negligenter. Ier. 48.b. Maledictus, qui opus Dei negligenter facit. Littera nostra habet fraudulenter. Mal. 1.d. Maledictus dolosus, qui habet masculum in grege suo, et offert debile Domino.
marg.| {o} Et novacula non ascendet] sicut in Samsone Idc. 14. quasi dicat Nazareus erit. Filius Anne, opus est contemplative, novacula adulatio, caput intentio. Novacula caput ascendit, quando quis adulatione seductus in opere suo humanam laudem intendit. Ps. 140. Oleum peccatoris non impinguet caput meum.
Numérotation du verset 1Rg. 1,12 
marg.| {p} Observaret] expectans, quod aliquid esset dictura.
Numérotation du verset 1Rg. 1,13 
marg.| {q} In corde suo] GLOSSA Quia Deus non voce tantum invenitur, sed corde. Unde : Desiderium cordis eius tribuisti ei, vel petitionis eius.
marg.| {r} Estimavit] etc. Ita divites huius mundi ebrios, et insanos putant dolentes de peccatis, et penitentes, et religiosos. Unde et Iudei irridebant discipulos dicentes, quia musto pleni sunt : Actor. 2.b. Sed bene respondetur ibi : Non sicut vos putatis, hi sunt ebrii, cum sit hora diei {1. 220rb} tertia. Dies est gratia. Duodecim hore diei, duodecim effectus gratie. Primus est sui ipsius consideratio. Secundus vite preterite abominatio. Tertius peccatorum confessio, hec hora erat. Unde tunc loquebantur variis lingua. Iob. 12.a. Deridetur iusti simplicitas, lampas contempta apud cogitationes divitum, parata ad tempus statutum.
marg.| {s} Temulentam] id est temeto lentam, id est vino. Unde GLOSSA Temulentam a temeto, quod antiqui dicebant vinum.
Numérotation du verset 1Rg. 1,14 
marg.| {t} Digere] id est dormiendo excoque, etc.
Numérotation du verset 1Rg. 1,15 
marg.| {u} Nequaquam] supple sum ebria. Nota humilem responsionem mulieris, in confusionem multorum religiosorum, qui contumelias, nec etiam correctionem sustinent, sed durius respondent : Quibus dicitur Rm. 12.d. Non vosmetipsos defendentes charissimi, sed date locum ire.
marg.| {x} Infelix] secundum legem, id est sterilis.
marg.| {x} Non bibi] scilicet hodie.
marg.| {y} Sed effudi] per devotam orationem.
Numérotation du verset 1Rg. 1,16 
marg.| {z} De filiabus Belial] GLOSSA id est absque iugo. Et notandum dicit GLOSSA quod ebriosi filii Belial vocantur. a   Locuta sum] quasi dicat non est hoc ex ebrietate, quod facio, ut putas, sed ex doloris anxietate.
Numérotation du verset 1Rg. 1,17 
marg.| {b} Tunc Eli ait ei] intelligens eam propter sterilitatem sic dolere.
marg.| {c} Det tibi] Hebreus habet : Dabit. Unde Anna ex Sacerdotali promissione secura abiit.
Numérotation du verset 1Rg. 1,18 
marg.| {d} Gratiam in oculis] ut scilicet ores pro me.
marg.| {e} Vultusque] Glossa Alia translatio habet : Facies non concidit amplius, quia certissime credidit se exauditam.
marg.| {f} Mutati] Glossa quia in incepto, et in voto firmiter perseveravit : Sic nos perseverare debemus, si a Domino exaudiri volumus.
Numérotation du verset 1Rg. 1,18 
mystice
marg.| {e} Vultusque illius non sunt amplius] etc. quia Ecclesia a fide, et dilectione Christi numquam recessit, in diversa declinans, sicut heretici.
Numérotation du verset 1Rg. 1,19 
marg.| {g} Et surrexerunt] Helchana scilicet et uxores.
marg.| Δ {a} Ramatha] hec est civitas que supra secundum Hieronymum dicta est Ramathaim.
Numérotation du verset 1Rg. 1,20 
marg.| {b} Post circulum] dicit GLOSSA id est post anni reditum.
marg.| {c} Vocavitque nomen eius Samuel] GLOSSA Postulatio Dei, Vel nomen eius Deus, qui auctor est, scilicet nativitatis {1. 220va} eius, quia sterili oranti concessit filium, qui cunctis diebus sibi in templo deserviret.
Numérotation du verset 1Rg. 1,21 
prol.| [sine postilla]
Numérotation du verset 1Rg. 1,22 
marg.| {d} Non ascendit] in Silo cum viro.
marg.| {e} Ablactetur] id est a lacte separetur.
Numérotation du verset 1Rg. 1,23 
marg.| {f} Verbum tuum] GLOSSA quod vovisti. Vel suum, quod promisit per Heli, cum ait : det tibi Deus petitionem, etc.
Numérotation du verset 1Rg. 1,24 
marg.| {g} Postquam ablactaverat] Sed hoc videtur mirum, puerum bimum quasi noviter ablactatum, adductum ad ministrandum in tabernaculo. Propterea distinguunt triplicem ablactationem. Prima est a lacte mamille, que fit in tertio anno. Secunda a lacte infantie, que fit septimo anno. Tertia a lacte pueritie, que fit duodecimo anno. In prima amovetur infans a nutrice. In secunda puer a pedagogo. In tertia adolescens a tutore, et a puerili conversatione. 1Cor. 12.c. Cum essem parvulus, loquebar ut parvulus, sentiebam ut parvulus, cogitabam ut parvulus, cum autem factus sum vir, evacuavi, que erant parvuli. Dicunt ergo eum adductum post secundam ablactationem, ad imbuendum litteris. Unde infra legitur, quod per singulos annos mittebat ei mater tunicam parvam. Alii dicunt eum adductum post tertiam ablactationem, quasi iam idoneum ad ministrandum. Unde statim sequitur : Puer autem erat minister in conspectu Domini.
marg.| {h} In vitulis] etc. id est cum vitulis tribus, et tribus modiis farine, que faciunt Ephi. Sed obiicitur. Nm. 28.b. precipitur cum singulis vitulis offerri tres decimas, sed hic fuerunt tres vituli, ergo novem decimas obtulerunt, que non faciunt Ephi, sed deest una decima, non ergo tres modios. Solutio. Potest dici, quod non totam illam farinam obtulit, sed partem dedit Sacerdoti, ut libenter susciperet puerum in ministerio. HIERONYMUS dicit quod littera corrupta est hic, et ubi nos habemus tres modios, Hebreus habet, et modio farine, cuius partem obtulit cum uno vitulo, residuum cum duobus vitulis dedit Sacerdoti. In tribus vitulis : In tribus serviendum est Deo, in mentis hilaritate, in operis discretione, in cordis compunctione. Per vitulum intelligitur hilaritas, per farinam discretio, per vinum compunctio. Sed nota triplicem ternarium. Tres vituli, tres modii farine, tres modii vini, quem semper debet secum portare servus Dei sicut Anna. Tres vituli, triplex hilaritas, scilicet de patris reconciliatione, de patrie reversione, de perditorum restitutione. Tres modii farine, triplex discretio operis, ne quid nimis, ne quid parum, ne quid indebitum. Tres modii vini, triplex compunctio, de patris offensione, de temporis amissione, de penarum ablatione. Primum timet filius. Secundum mercenarius. Tertium servus. HIERONYMUS Trinum luctum complet, qui consolationem futuram querit.
marg.| {i} Et amphora] que est mensura trium modiorum.
Numérotation du verset 1Rg. 1,25 
prol.| [sine postilla]
Numérotation du verset 1Rg. 1,26 
marg.| {k} Obsecro] GLOSSA scilicet ut bene suscipias.
marg.| {l} Vivit anima tua] Modus iurisiurandi pro confirmatione, quasi dicat per animam tuam Domine. Aliquando autem per execrationem dicitur, ut infr. 17.g. Vivit anima tua rex, si novi eum, quasi dicat destruat me Deus, et anima tua vivat si novi eum.
marg.| {m} Orans Dominum] id est ad Dominum.
Numérotation du verset 1Rg. 1,28 
marg.| {n} Commendavi eum] id est pro alio filio dedi.
marg.| {o} Cunctis diebus] scilicet quamdiu vixerit.



Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Hugo de Sancto Caro. Postilla in totam Bibliam (1Rg. Capitulum 1), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 06/05/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=hug&numLivre=12&chapitre=12_1)

Notes :