Hugo de Sancto Caro

Capitulum 7

Numérotation du verset 1Rg. 7,1 

Venerunt ergo viri Chariathiarim,
et reduxerunt1 arcam Domini et intulerunt eam in domum Aminadab
1 reduxerunt Λ Φ Rusch Clementina ] duxerunt Weber
in Gabaa Eleazarum
autem filium eius sanctificaverunt ut custodiret arcam Domini.
Numérotation du verset 1Rg. 7,2 

Et factum est, ex qua die
mansit arca in Chariathiarim, multiplicati sunt dies erat quippe iam annus vicesimus
et quievit2 omnis domus Israel post Dominum.
2 quievit] requievit Weber
Numérotation du verset 1Rg. 7,3 

Ait autem Samuel ad universam domum Israel dicens : Si in toto corde vestro revertimini ad Dominum auferte deos alienos de medio vestrum Baalim3
3 Baalim] om. Weber
et Astharoth
et preparate corda vestra Domino et servite illi4 soli et eruet vos de manu Philistiim.
4 illi] ei Weber
Numérotation du verset 1Rg. 7,4 

Abstulerunt ergo filii Israel Baalim et Astharoth et servierunt Domino soli.5
Dixit autem Samuel : Congregate universum Israel in Masphat
ut orem pro vobis Dominum.
Numérotation du verset 1Rg. 7,6 

Et convenerunt in Masphat, hauseruntque aquam et effuderunt
in conspectu Domini, et ieiunaverunt in die illa et dixerunt : tibi peccavimus, Domine5. Iudicavitque Samuel filios Israel in Masphat.
5 tibi…Domine R C Λ Rusch ] ibi peccavimus Domino Σ Clementina Weber , tibi peccavimus Domino A D Φ.
Numérotation du verset 1Rg. 7,7 

Et audierunt Philistiim quod congregati essent filii Israel in Masphat, et ascenderunt satrape Philistinorum ad Israel. Quod cum audissent filii Israel timuerunt a facie Philistinorum.
Numérotation du verset 1Rg. 7,8 

Dixeruntque ad Samuel : Ne cesses pro nobis clamare ad Dominum Deum nostrum, ut salvet nos de manu Philistinorum.
Numérotation du verset 1Rg. 7,9 

Tulit autem Samuel agnum lactentem6 unum
6 lactentem Rusch Clementina ] lactantem Weber
et obtulit illum holocaustum integrum Domino,
et clamavit Samuel ad Dominum pro Israel et exaudivit
eum Dominus.
Numérotation du verset 1Rg. 7,10 

Factum est autem7 cum Samuel offerret holocaustum, Philisteos inire prelium contra Israel, intonuit autem
7 autem Σ D Φ Rusch Clementina ] ergo Weber
Dominus fragore magno in die illa super Philistiim et exterruit eos et cesi sunt a filiis Israel.
Numérotation du verset 1Rg. 7,11 

Egressique viri Israel de Masphat, persecuti sunt Philisteos, et percusserunt eos usque ad locum qui erat subter Bethachar8.
8 Bethachar] Bethsachar ΩM, Bethear ΩS, Bethchar ΩJ ( sic ) Clementina Weber
Numérotation du verset 1Rg. 7,12 

Tulit autem Samuel lapidem unum,
et posuit eum inter Masphat
et inter Sen, et vocavit nomen illius9 lapis adiutorii. Dixitque : Hucusque auxiliatus
9 illius Σ Rusch ] eius Weber
est nobis Dominus.
Numérotation du verset 1Rg. 7,13 

Et humiliati sunt Philistiim, nec apposuerunt ut venirent ultra10 in terminos Israel. Facta est itaque manus Domini super Philisteos cunctis diebus Samuel.
10 ut venirent - ultra] inv. Weber
Numérotation du verset 1Rg. 7,14 

Et reddite sunt urbes quas tulerat11 Philistiim ab Israel, Israeli, ab Accaron usque Geth, et terminos suos : liberavitque12 Israel de manu Philistinorum, eratque pax
11 tulerat] tulerant Weber |
12 liberavitque Φ Rusch Clementina ] liberavit Weber |
inter Israel et Amorreum.
Numérotation du verset 1Rg. 7,15 

Iudicabat quoque Samuel Israel cunctis diebus vite sue,
Numérotation du verset 1Rg. 7,16 

et ibat per singulos annos circuiens Bethel
et Galgala13
13 Galgala C Rusch Clementina ] Galgal Weber
et Masphat,
et iudicabat Israelem in supradictis locis.
Numérotation du verset 1Rg. 7,17 

Revertebaturque in Ramatha,
ibi enim erat domus eius, et ibi iudicabat Israelem, edificavit ibi etiam14 altare Domino.
14 ibi etiam] inv. Weber

Capitulum 7

Numérotation du verset 1Rg. 7,1 
marg.| {y} Venerunt ergo in Cariathiarim] GLOSSA civitas est saltuum, una de urbibus Gabaonitarum, pertinens ad Tribuum Iude. De hac fuit Urias Propheta, quem interfecit Ioachim in Hierusalem, sicut scribit Ier. 26.g. Iste Urias arguebat Ioachim super peccatis suis, et comminatus est ei valde Ioachim, propter quod Urias fugit in Egyptum, et misit post eum Ioachim, et reduxit in Hierusalem, et ibi eum morte turpissima interfecit. In historia, de Ioachim 4Rg. 38.c.
marg.| {z} Sanctificaverunt] id est sacerdotem instituerunt in custodiam arce.
marg.| {a} Multiplicati sunt] id est multis diebus fuit ibi, scilicet viginti annis usque ad octavum annum regi Saulis, quo ipse tulit eam in castra, ut dicitur infr. 14.c. Unde sequitur.
marg.| {b} Erat quippe iam annus vicesimus] quando scilicet Saul transtulit eam in castra de Cariathiarim. Et ita patet, quod multis diebus fuit ibi : Quidam aliter legunt inchoantes hic versum. Erat quippe annus vicesimus, et quievit, etc. quasi dicat, viginti annis fuerunt in quiete Iudei, toto, scilicet tempore Samuelis. Et nota quod dicit HIERONYMUS, quod scilicet Samuel primo tulit arcam de Cariathiarim in Masphath. Postea ipse, et Saul in Galgala. Postea Saul in Nobe. Et postea de Nobe in Gabaa. Postea David in domum Obededon 2Rg. 6.b. Postea in Sion, eodem capitulo. Postea Salomon in templum 3Rg. 8.
marg.| {c} Post Dominum. Ait autem Samuel ad universam domum Israel dicens] etc. id est sequentes Dominum.
marg.| {d} Auferte Deos alienos] etc. Simile {1. 224va} Gn. 35.a. dixit Iacob : Abiicite Deos alienos, qui in medio vestri sunt.
marg.| {a} Et effuderunt] etc. Ut sicut aqua effusa non redit, sic nec ipsi redirent ad idololatriam. In hac aqua congesta erant maledicta sicut legitur Nm. 5.b. de iudicio zelotypie. Quam si bibebat idololatra, labia eius inseparabiliter sibi invicem adherebant.
marg.| Quidam dicunt Samuelem quoddam idolum in pulverem redegisse, et mixtum aque dedisse populo ad bibendum, et in barbis eorum iudicasse, qui rei erant, et qui non, sicut quondam fecit Moyses Ex. 32.e.
marg.| {b} Iudicavitque] id est iudicia Dei docuit.
marg.| {c} In Masphath] GLOSSA Civitas est in Tribu Iuda iuxta Cariathiarim.
marg.| {d} Et posuit eum] GLOSSA in signum victorie.
marg.| {e} Inter Masphath] etc. GLOSSA Alia editio habet : Inter Masphath novam, et veterem, et vocavit nomen eius Abenezer, vel Abongener, id est lapis adiutorii.
marg.| {f} Hucusque auxilium] id est hucusque fugavimus hostes auxilio Domini.
marg.| {g} Manus] id est flagellum.
marg.| {h} Bethel] etc. Iste tres civitates famose erant. Bethel, propter somnium Iacob. Gn. 28.d. Galgala, propter secundam circumcisionem. Ios. 5.c. Masphath, propter frequentiam. Idc. 20. Ad has tres civitates ascendebat Samuel ad iudicandum populum in tribus hebdomadalibus festis. Aliis vero diebus populus ascendebat ad eum in Ramatha.
marg.| {i} Galgala] GLOSSA Civitas est, ubi Iosue cap. 5.c. populum secundo circumcidit, et Pascha celebravit, et deficiente manna populus Israel usus est panibus triticeis. Ubi et lapides sunt translati de alveo Iordanis. Ubi tabernaculum testimonii diu fuit. Hec cecidit in sortem Iude, et usque hodie ostenditur locus in secundo a Iericho milliario, hominibus illius regionis venerandus. Sed iuxta Bethel quidam aliam Galgalam suspicantur.
marg.| {k} Et ibi iudicabat] aliis, scilicet temporibus a tribus festis hebdomadalibus.
marg.| {l} Et edificavit] etc. Hic GLOSSA obii cit, et solvit, dicens : Lex precepit Dt. 12.a. non edificari altare, nisi ubi Dominus elegisset. Sed ne immolarent diis, construxit altare, {1. 224vb} in quo non reprehenditur.



Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Hugo de Sancto Caro. Postilla in totam Bibliam (1Rg. Capitulum 7), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 06/05/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=hug&numLivre=12&chapitre=12_7)

Notes :