Hugo de Sancto Caro

Capitulum 11

Numérotation du verset 1Rg. 11,1 

Et factum est quasi post mensem1 ascendit Naas Ammonites2, et pugnare cepit adversum Iabes Galaad.
1 et…mensem Σ Rusch Clementina ] om. Weber |
2 Ammonites Rusch Weber ] Amonitis Ω |
Dixeruntque3 omnes viri Iabes ad Naas : Habeto nos federatos et serviemus tibi.
3 dixeruntque] dixerunt autem Weber
Numérotation du verset 1Rg. 11,2 

Et respondit ad eos Naas Ammonites :
In hoc feriam vobiscum fedus, ut eruam omnium vestrum oculos dextros,
ponamque vos opprobrium4 universo Israel
4 opprobrium] + in Weber
Numérotation du verset 1Rg. 11,3 

Et dixerunt ad eum seniores Iabes :
Concede nobis septem dies, ut mittamus nuntios
ad5 universos terminos Israel, et si non fuerit qui defendat nos egrediemur ad te.
5 ad D Φ Rusch Clementina ] in Weber
Numérotation du verset 1Rg. 11,4 

Venerunt ergo in Gabaath Saulis nuntii6 et locuti sunt verba, audiente populo et levavit omnis populus vocem suam et flevit.
6 in Gabaath Saulis - nuntii] inv. Weber
Numérotation du verset 1Rg. 11,5 

Et ecce Saul veniebat sequens boves de agro et ait : Quid habet populus quid7 plorat ? Et narraverunt ei verba virorum Iabes.
7 quid] quod Weber
Numérotation du verset 1Rg. 11,6 

Et insiluit8 spiritus Domini in Saul cum audisset verba hec et iratus est furor eius nimis.
8 insiluit Weber (A Λ D Φ) Rusch ] insilivit Weber
Numérotation du verset 1Rg. 11,7 

Et assumens utrumque bovem concidit in frusta, misitque in omnes terminos Israel per manum nuntiorum, dicens : Quicumque non exierit secutusque fuerit Saul et Samuel9 sic faciet10 bobus eius. Invasit ergo timor Domini populum et egressi sunt quasi vir unus.
9 Samuel Rusch Clementina ] Samuhelem Weber |
10 faciet] fiet Weber |
Numérotation du verset 1Rg. 11,8 

Et recensuit eos in Bezec
fueruntque filiorum Israel trecenta millia, virorum
autem Iuda triginta millia.
Numérotation du verset 1Rg. 11,9 

Et dixerunt nuntiis qui venerant : Sic dicetis viris qui sunt in Iabes Galaad, cras
erit vobis salus, cum incaluerit sol.
Venerunt ergo nuntii et annuntiaverunt viris Iabes qui letati sunt.
Numérotation du verset 1Rg. 11,10 

Et dixerunt : Mane exibimus ad vos et facietis nobis omne quod placuerit vobis.
Numérotation du verset 1Rg. 11,11 

Et factum est cum venisset dies crastinus, constituit Saul populum in partes11 et ingressus est media castra in vigilia matutina
11 in partes] in tres partes Weber
et percussit Amon usque dum incalesceret dies reliqui autem dispersi sunt
ita ut non relinquerentur in eis duo pariter.
Numérotation du verset 1Rg. 11,12 

Et ait populus ad Samuelem12 : Quis est iste qui dixit Saul non regnabit super nos ? Date viros et interficiemus eos.
12 Samuelem C Λ Φ Rusch Clementina ] Samuhel Weber
Numérotation du verset 1Rg. 11,13 

Et ait Saul : Non interficietur13 quisquam in die hac, quia hodie fecit Dominus salutem in Israel.
13 interficietur] occidetur Weber
Numérotation du verset 1Rg. 11,14 

Dixit autem Samuel ad populum : Venite et eamus in Galgala et innovemus ibi regnum.
Numérotation du verset 1Rg. 11,15 

Et perrexit omnis populus in Galgala, et fecerunt ibi regem Saul coram Domino in Galgala, et immolaverunt ibi victimas coram Domino pacificas14. Et letatus est ibi Saul et cuncti viri Israel nimis.
14 coram Domino - pacificas] inv. Weber

Capitulum 11

Numérotation du verset 1Rg. 11,1 
marg.| {b} Et factum est] etc. In hoc caput agitur de prima militia Saulis post inunctionem suam. Accidit enim, ut eo tempore Naas Ammonites obsedit Iabes Galaad. Obsessi vero miserunt nuntios ad Saulem, qui congregatis trecentis millibus virorum divisit exercitum in tres partes. Et ingressus in castra Naas vigilia matutina, percussit eum Saul plaga grandi. Et sic liberati sunt Iabite. Et reversus {1. 227ra} est populus cum Saule, et Samuele in Galgala, et inunctus est secundo in Regem. Et significat mystice pugna ista bellum Hereticorum contra Ecclesiam Dei. Naas enim interpretatur serpens, et significat diabolum. Ammon, populus meroris. Hi sunt Heretici, qui privati gaudio in spiritu luctum expectant eternum. Iabes interpretatur sensus, Galaad acervus testimonii. Hi sunt viri sensati, habentes testimonium scripturarum : contra quos ascendit diabolus ad expugnandum, pactum faciens cum eis, ut dexteros oculos eis eruat, sinistros dimittat, id est ut visum sane fidei in eis extinguat. Visum vero mundane sapientie sanum relinquat. Sed Saul, id est Christus populum suum ad se mittentem nuntios, orationis, scilicet liberat ducens exercitum, quem divisit in tres partes, id est in Apostolos, et Martyres, et Confessores.
marg.| {a} Naas Ammonites] scilicet Rex Ammonitarum.
marg.| {b} Iabes] regio est, sive civitas est, Galaad vero patria.
marg.| {c} Oculos dexteros] volebat eis eruere potius quam sinistros, ut essent inutiles in bello, quia sinistri oculi clypeo teguntur in pugna, et sic faciebat Naas omnibus, quos capiebat in bello. Sed quare omnino non excecabat eos ? Forte propter maius opprobrium. Licet enim ibi maius damnum esset, hic tamen maius opprobrium vel forte in hoc parcebat eis, quia nolebat eos penitus excecare.
marg.| {d} Venerunt ergo] etc. Dicit IOSEPHUS, quod hoc concessit eis Naas, de facili quasi spernens eos, et auxilia eorum.
marg.| {e} In Gabaa] civitatem Saulis.
marg.| {e} Saul] id est ad Saulem, quia ad ipsum missi erant nuntii, vel in Gabaa Saul, id est que erat ipsius Saulis.
marg.| {f} Hec audiente populo] quia Saul non erat presens tunc.
marg.| {g} Et levavit] ad Dominum. Vel alte clamavit, ad litteram.
marg.| {g} Sequens boves] non ut custos boum, quia hoc esset inconveniens, ut Rex esset bubulcus, sed casu accidit, ut cum rediret Saul de agro, boves precederent eum in via. Tamen IOSEPHUS vult aperte, quod Saul redibat tunc ab agrili opere. Non enim propter regnum dimiserat officium suum. Hoc est contra religiosos, qui quando fiunt Episcopi, dimittunt regulam suam.
marg.| {h} In Saul] animans eum ad succurrendum Iabitis.
marg.| {i} Iratus] ira zeli, non vitii.
marg.| {k} Furor eius] id est animositas.
marg.| {l} Utrumque bovem] post quos ibat. Ita fecit Eliseus 3Rg. 19.d. suscepto super se pallio Elie, tulit par boum, et mactavit illud, et in aratro boum coxit carnes, et dedit populo, et comederunt.
marg.| {m} Saul, et Samuel] quos nominat propter auctoritatem, et preponitur Saul. Sic enim fieri debet {1. 227rb} in edicto regis.
marg.| {n} Sic fiet] etc. Non dicit, sic fiet ei. Et est temperata pena edicti. Sic deberet adhuc fieri in bannis principum, ut eius boves, vel animalia sumerentur, qui non vult sequi suum dominum in iusta expeditione.
marg.| {o} Timor] immissus a Domino.
marg.| {p} Quasi vir unus] id est uno animo.
marg.| {q} Recensuit] id est numeravit, non ex supercilio elationis, ut David 2Rg. 24.a. sed, ut certus esset de numero pugnatorum.
marg.| {q} Bezech] civitas est.
marg.| {r} Cras] id est in futuro dicit. <GLOSSA> INTERLINEARIS Thema in vigilia Natalis Domini. Simile Gn. 30.e. Respondit mihi cras iustitia mea.
marg.| {s} Et facietis] etc. Ironice dicebant hoc, et irrisorie.
marg.| {t} Percussit Ammon] id est populum Naas.
marg.| {u} Dispersi sunt] mali dispersi sunt, boni coniuncti sunt, voluntatum unitate, et morum conformitate. Act. 2.a. Dum complerentur, etc.
marg.| {x} Quis est iste] etc. sup. 10.d. alia verba sunt hec, scilicet Num salvare nos poterit iste ? despective.
marg.| {y} Non occidetur] etc. Similiter infr. 2. lib. 19.d. dixit David ad Abisai, qui volebat interficere Semei ; ergo ne hodie interficietur homo in Israel ?
marg.| {y} Innovemus] id est confirmemus.
marg.| {z} Et fecerunt] id est confirmaverunt. a   Pacificas] id est pro pace habita, et conservanda.
marg.| {b} Nimis] id est multum.



Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Hugo de Sancto Caro. Postilla in totam Bibliam (1Rg. Capitulum 11), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 06/05/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=hug&numLivre=12&chapitre=12_11)

Notes :