Hugo de Sancto Caro

Capitulum 23

Numérotation du verset 1Rg. 23,1 

Et annuntiaverunt1 David dicentes : Ecce Philistiim oppugnant Ceilam2 et diripiunt areas.
1 annuntiaverunt D Φ Rusch Clementina ] nuntiaverunt Weber |
2 Ceilam hic et ubique Rusch Clementina ] Ceila hic et ubique Weber |
Numérotation du verset 1Rg. 23,2 

consuluit igitur David Dominum dicens num vadam et percutiam Philisteos istos et ait Dominus ad David vade et percuties Philisteos et salvabis Ceilam.
Numérotation du verset 1Rg. 23,3 

Et dixerunt viri qui erant cum David ad eum : Ecce nos hic in Iudaea consistentes timemus, quanto magis si ierimus in Ceilam adversus agmina Philistinorum ?
Numérotation du verset 1Rg. 23,4 

Rursus ergo David consuluit Dominum. Qui respondens ait3 : Surge4 vade in Ceilam ego enim tradam Philisteos in manu tua.
3 ait R D Φ Rusch ] ei praem. Weber |
4 surge] + et Weber |
Numérotation du verset 1Rg. 23,5 

Abiit David et viri eius in Ceilam, et pugnavit adversum Philisteos et abegit iumenta eorum,
et percussit eos plaga magna et salvavit David
habitatores Ceile.
Numérotation du verset 1Rg. 23,6 

Porro eo tempore quo fugiebat Abiathar filius Achimelech ad David in Ceilam ephod secum habens descenderat.
Numérotation du verset 1Rg. 23,7 

Nuntiatum est autem Saul quod venisset David in Ceilam et ait Saul : Tradidit eum Dominus5 in manus meas, conclususque est introgressus urbem in qua porte et sere sunt6.
5 Dominus] Deus Weber |
6 sunt Λ Φ Rusch Clementina ] om. Weber |
Numérotation du verset 1Rg. 23,8 

Et precepit Saul omni populo ut ad pugnam descenderet ad Ceilam7 et obsideret David et viros eius.
7 ad Ceilam Rusch ] in Ceila Weber , in Ceilam Clementina
Numérotation du verset 1Rg. 23,9 

Quod cum rescisset David quia praepararet ei Saul clam malum dixit ad Abiathar sacerdotem : Applica ephod.
Numérotation du verset 1Rg. 23,10 

Et ait David : Domine Deus Israel, audivit famam servus tuus, quod disponat Saul venire ad Ceilam8 ut evertat propter me urbem9,
8 ad Ceilam A D Φ Rusch ] ad Ceila Weber , in Ceila Σ Λ, in Ceilam Clementina |
9 propter me - urbem] inv. Weber |
Numérotation du verset 1Rg. 23,11 

si tradent me viri Ceile10 in manum11 eius ? Et si descendet Saul sicut audivit servus tuus ? Domine Deus Israel, indica servo tuo. Et ait Dominus : Descendet.
10 Ceile Σ Λ D Φ Rusch Clementina ] Ceila Weber |
11 in manum Rusch ] in manus Weber , in manu A Λ D Φ m |
Numérotation du verset 1Rg. 23,12 

Dixitque David rursum12 : Si tradent me viri Ceile13 et viros qui sunt mecum in manus14 Saul ? Et dixit Dominus : Tradent.
12 rursum] om. Weber |
13 me - viri Ceile Rusch Clementina ] inv. Weber |
14 in manus Rusch Clementina ] in manu Weber |
Numérotation du verset 1Rg. 23,13 

Surrexit ergo David et viri eius quasi sexcenti et egressi de Ceila, huc atque illuc vagabantur incerti, nuntiatumque est Saul quod fugisset David de Ceila, et salvatus esset15 quam ob rem dissimulavit exire.
15 et salvatus esset Rusch Clementina ] om. Weber
Numérotation du verset 1Rg. 23,14 

Morabatur autem David in deserto in locis munitissimis16 in monte17 solitudinis Ziph,
16 munitissimis] firmissimis Weber |
17 in monte] mansitque praem. Weber |
in monte opaco18 querebat tamen eum Saul cunctis diebus, et non tradidit eum in manus eius19.
18 in monte opaco Σ Rusch Clementina ] om. Weber |
19 in manus eius] Deus praem. Weber |
Numérotation du verset 1Rg. 23,15 

Et vidit David quod egressus esset Saul ut quereret animam eius. Porro David erat in deserto Ziph in silva.
Numérotation du verset 1Rg. 23,16 

Et surrexit Ionathas filius Saul et abiit ad David in silvam20, et confortavit manus eius
20 in silvam Σ Λ Rusch Clementina ] in silva Weber
in Deo. Dixitque ei :
Numérotation du verset 1Rg. 23,17 

Ne timeas, neque enim inveniet te manus Saul patris mei, et tu regnabis super Israel et ego ero tibi secundus, sed et Saul pater meus scit hoc.
Numérotation du verset 1Rg. 23,18 

Percussit igitur uterque fedus coram Domino, mansitque David in silva Ionathas autem reversus est in domum suam.
Numérotation du verset 1Rg. 23,19 

Ascenderunt autem Ziphei
ad Saul in Gabaa dicentes : Nonne ecce21 David latitat apud nos in locis tutissimis silve, in colle Achille que est ad dexteram deserti ?
21 ecce Σ Λ Φ Rusch Clementina ] om. Weber
Numérotation du verset 1Rg. 23,20 

Nunc ergo sicut desideravit anima tua ut descenderes, descende nostrum autem erit ut tradamus eum in manu22 regis.
22 in manu R Λ Rusch ] in manus Weber
Numérotation du verset 1Rg. 23,21 

Dixitque Saul : Benedicti vos a Domino, quia doluistis vicem meam.
Numérotation du verset 1Rg. 23,22 

Abite ergo23 et diligentius preparate, et curiosius agite et considerate locum ubi sit pes eius velociter24, vel quis viderit eum ibi dixistis25 recogitat enim de me quod callide insidier ei.
23 ergo Λ D Φ Rusch ] + oro Clementina Weber |
24 velociter] om. Weber |
25 dixistis] om. Weber |
Numérotation du verset 1Rg. 23,23 

Considerate et videte omnia latibula eius in quibus absconditur et revertimini ad me ad rem certam ut vadam vobiscum. Quod si etiam in terram26 se obstruserit27 perscrutabor eum in cunctis millibus Iuda.
26 in terram Λ Φ Rusch Clementina ] in terra Weber |
27 obstruserit] abstruserit Weber |
Numérotation du verset 1Rg. 23,24 

At illi surgentes abierunt in Ziph ante Saul : David autem et viri eius erant in deserto Maon, in campestribus ad dexteram Iesimuth.
Numérotation du verset 1Rg. 23,25 

Ivit ergo Saul et socii eius ad querendum eum28. Et nuntiatum est David : Statimque descendit ad petram et versabatur in deserto Maon, quod cum audisset Saul, persecutus est David in deserto Maon.
28 eum Cava Σ Λ Φ Rusch Clementina ] om. Weber
Numérotation du verset 1Rg. 23,26 

Et ibat Saul et viri eius29 ad latus montis ex parte una, David autem et viri eius erant in latere montis ex parte altera. Porro David desperabat se posse evadere a facie Saul, itaque Saul et viri eius in modum corone cingebant David et viros eius ut caperent eum30.
29 et viri eius] om. Weber |
30 eum] eos Weber |
Numérotation du verset 1Rg. 23,27 

Et nuntius venit ad Saul dicens : Festina et veni, quoniam infuderunt se Philistiim super terram.
Numérotation du verset 1Rg. 23,28 

Reversus est ergo Saul desistens persequi David, et perrexit in occursum Philistinorum propter hoc vocaverunt locum illum petram Dividentem.

Capitulum 23

Numérotation du verset 1Rg. 23,1 
marg.| {h} Et annunciaverunt David] Tripartitum est hoc capitulum. In prima parte dicitur, qualiter David liberaverit Ceilam a Philisteis. In secunda parte de innovatione federis inter David, et Ionathan. In tertia, de Zipheis, qui David latitantem apud se prodiderunt Sauli. Et cum Saul cinxisset desertum ad modum corone, ubi latebat David, venit nuntius qui dixit, quod Philistiim invaserant terram suam, et desiit tunc Saul persequi David, pergens in occursum Philisteis.
marg.| {i} Ecce Philistiim] Patet, quod David semper fuit solicitus de salute populi.
marg.| {k} Areas] id est annonam de areis, vel segetes devastant.
marg.| {1. 236vb}
marg.| {l} Consuluit] Argumentum, quod nullus sine consilio Dei debet aggredi bellum.
marg.| {m} Quanto magis si ierimus] Simile Io. 11.a. Domino volente ire in Iudeam, dixerunt discipuli : Rabbi. Nunc querebant te Iudei lapidare, et iterum vadis illuc.
marg.| {n} Rursum ergo David] Sed numquid iam non dixerat ei Dominus, quod iret ? ad quid ergo amplius consulit Dominum ? Responsio, quia socii eius timebant, et nesciebat, si timor ille esset a Domino, et ideo consuluit Dominum propter ipsos socios confirmandos.
marg.| {o} Iumenta eorum] GLOSSA oneranda de area, id est que adduxerant ad onerandum de segetibus.
marg.| {p} Porro eo tempore] Dixerat auctor, quod David consuluit Dominum, et posset aliquis querere, quomodo consuluit Dominum, aut per se, aut per alium, et determinat hoc dicens, quod per Abiathar, qui cum fugeret, aliis sacerdotibus interfectis, secum detulit Ephod, in quo Dominum consulebat pro David, quando opus erat, et hoc est : Porro, etc.
marg.| {q} Ephod] GLOSSA quod Moyses iubente Domino fecerat, sicut etiam rationale, in quo erat doctrina, et veritas, in quo etiam consuluit David Dominum.
marg.| {r} In qua porte, et sere sunt] quasi dicat, ex quo in urbe conclusus est, quia porte seris firmabuntur, et non poterit exire ad montes, et silvas, sicut consuevit, et ideo quasi captus est.
marg.| {s} Rescisset] id est scivisset.
marg.| {t} Applica Ephod] Argumentum, quod absque infula non debet sacerdos consulere Dominum, id est celebrare divina, nec etiam orare publice confessiones, nisi indutus aliquo sacerdotali indumento, scilicet stola vel huiusmodi.
marg.| {u} Ait David] per Abiathar.
marg.| {x} Servus tuus] De seipso dicit hoc David.
marg.| {y} Descendet Saul] etc. Hoc videtur falsum, quia non descendit. GLOSSA solvit hoc, dicens : Si hic steteris, descendet Saul et tradent te viri Ceile in manus eius, ergo voluntatem eorum indicavit.
marg.| {z} Tradent] id est voluntatem habent, ut tradant te ei si hic steteris.
marg.| {a} Dissimulavit] Saul, scilicet.
marg.| {b} Exire] id est quod vellet exire.
marg.| {c} Ziph in monte] etc. GLOSSA Ziph mons squalidus, vel nebulosus, vel caligans.
marg.| {1. 237ra} a Et vidit David] id est cognovit, quasi dicat Saul semper querebat David ad perdendum, et hoc non latuit David.
Numérotation du verset 1Rg. 23,moraliter 
marg.| Moraliter. {b} Ziph] interpretatur florens, vel germinans, et significat claustrum, ubi sunt flores sanctarum meditationum, cogitationum, desideriorum, et germina bonorum operum. Item Ziph est mons squalidus, et nebulosus, et claustrales similiter debent esse squalidi, per asperum indumentum, nebulosi, per neglectum sui. Mi. 4.c. Et tu turris gregis nebulosa, filie Sion usque ad te venient. Turris gregis, claustrum est, quia altum per eminentiam vite, forte per patientiam, nebulosum per neglectum sui : gregis, per caritatis concordiam.
marg.| {c} Et surrexit Ionathas] Nota Ionathas ter iniit fedus cum David. Primo in domo, secundo in agro, tertio in deserto. Sic quilibet iustus ter debet inire fedus cum Domino. Primo in domo cordis, secundo in agro operis, tertio in deserto religionis.
marg.| {d} Et ego ero tibi secundus] etc. Ecce quid intendebat supra, quando dixit ut faceret cum eo misericordiam.
marg.| {e} Uterque fedus] adinvicem.
marg.| {f} Coram Domino] HIERONYMUS coram Gad Propheta, et Abiathar sacerdote.
marg.| {g} Ascenderunt] etc. GLOSSA Ziphei apud se latitantem David Sauli prodiderunt, et cum eo de morte eius tractaverunt.
marg.| {h} Que est] scilicet silva.
marg.| {i} Perscrutabor eum] etc. scilicet cum omni multitudine populi, qui est in Iuda.
marg.| {l} Ante Saul] id est antequam Saul descenderet cum eis.
marg.| {m} Ad petram] Petra locus est quidam munitissimus, ubi, ut dicit HIERONYMUS deposuit David, que sibi erant oneri, et ipse versabatur in deserto Maon.



Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Hugo de Sancto Caro. Postilla in totam Bibliam (1Rg. Capitulum 23), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 06/05/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=hug&numLivre=12&chapitre=12_23)

Notes :