Hugo de Sancto Caro

Capitulum 28

Numérotation du verset 1Rg. 28,1 

Factum est autem in diebus illis congregaverunt Philistiim agmina sua ut prepararentur contra Israel ad bellum1. Dixitque Achis ad David : Sciens nunc scito quod2 mecum egredieris in castris tu et viri tui.
1 contra Israel - ad bellum] inv. Weber |
2 quod] quoniam Weber |
Numérotation du verset 1Rg. 28,2 

Dixitque David ad Achis nunc scies que facturus est servus tuus.
Et ait Achis ad David : Et ego custodem capitis mei ponam te cunctis diebus.
Numérotation du verset 1Rg. 28,3 

Samuel autem mortuus est
planxitque eum omnis Israel et sepelierunt eum in Ramatha3 urbe sua.
3 Ramatha Rusch Clementina ] Rama Weber
et Saul abstulit magos et ariolos de terra, et interfecit eos qui pythones habebant in ventre4.
4 et…ventre] om. Weber
Numérotation du verset 1Rg. 28,4 

Congregatique sunt Philistiim et venerunt et castrametati sunt in Sunam. Congregavit autem et Saul universum Israel et venit in Gelboe,
Numérotation du verset 1Rg. 28,5 

et vidit Saul castra Philistiim et timuit et expavit cor eius nimis.
Numérotation du verset 1Rg. 28,6 

Consuluitque Dominum
et non respondit ei neque per sacerdotes, neque per somnia5
5 neque per sacerdotes - neque per somnia] inv. Weber ; somnia] soônia cacogr. Rusch
neque per prophetas.
Numérotation du verset 1Rg. 28,7 

Dixitque Saul servis suis :
Querite mihi mulierem habentem pythonem et vadam ad eam et sciscitabor per illam. Et dixerunt servi eius ad eum : Est mulier habens pythonem in Endor.
Numérotation du verset 1Rg. 28,8 

Mutavit ergo habitum suum, vestitusque est aliis vestimentis, et6 abiit ipse et duo viri cum eo veneruntque ad mulierem nocte et ait : Divina mihi in pythone et suscita mihi quem dixero tibi.
6 et Rusch Clementina ] om. Weber
Numérotation du verset 1Rg. 28,9 

Et ait mulier ad eum : Ecce tu nosti quanta fecerit Saul et quomodo eraserit magos et ariolos de terra. Quare ergo insidiaris anime mee ut occidar ?
Numérotation du verset 1Rg. 28,10 

Et iuravit ei Saul in Domino dicens : Vivit Dominus, quia non eveniet7 tibi quicquam mali propter hanc rem.
7 eveniet Amiatinus Λ D Φ Rusch Clementina ] veniet Weber
Numérotation du verset 1Rg. 28,11 

Dixitque ei mulier : Quem suscitabo tibi ? Qui ait : Suscita Samuelem mihi8.
8 suscita Samuelem mihi] Samuhelem suscita mihi Weber
Numérotation du verset 1Rg. 28,12 

Cum autem vidisset mulier Samuelem, exclamavit voce magna et dixit ad Saul : Quare imposuisti mihi ? Tu es enim Saul.
Numérotation du verset 1Rg. 28,13 

Dixitque ei rex : Noli timere. Quid vidisti ? Et ait mulier ad Saul : Deos
vidi ascendentes de terra.
Numérotation du verset 1Rg. 28,14 

Dixitque ei : Qualis est forma eius ? Que ait : Vir senex ascendit, et ipse amictus est pallio. Et9 intellexit Saul quod Samuel esset, et inclinavit se super faciem suam in terra, et adoravit.
9 et Rusch Clementina ] om. Weber
Numérotation du verset 1Rg. 28,15 

Dixitque10 Samuel ad Saul : Quare inquietasti me ut suscitarer ? Et ait Saul : Coartor nimis siquidem Philistiim pugnant adversum me, et Deus recessit a me, et exaudire me noluit neque in manu prophetarum, neque per somnia. Vocavi ergo te ut ostenderes mihi quid faciam.
10 dixitque] dixit autem Weber
Numérotation du verset 1Rg. 28,16 

Et ait Samuel : Quid interrogas me cum Dominus recesserit a te et transierit ad emulum tuum ?
Numérotation du verset 1Rg. 28,17 

Faciet enim tibi Dominus11 sicut locutus est in manu mea, et scindet regnum de manu tua et dabit illud proximo tuo David,
11 tibi Dominus Cava Rusch Clementina ] inv. Weber
Numérotation du verset 1Rg. 28,18 

quia non obedisti voci Domini neque fecisti iram furoris eius in Amalech idcirco quod pateris fecit tibi Dominus hodie.
Numérotation du verset 1Rg. 28,19 

Et dabit Dominus etiam Israel tecum in manu Philistiim cras autem tu et filii tui mecum eritis
sed et castra Israel tradet Dominus in manu Philistiim.
Numérotation du verset 1Rg. 28,20 

Statimque Saul cecidit porrectus in terram, estimuerat enim verba Samuelis12, et robur non erat in eo, quia non comederat panem tota die illa.
12 Samuelis Σ Λ Rusch Clementina ] Samuhel Weber
Numérotation du verset 1Rg. 28,21 

Ingressa est
itaque mulier illa13 ad Saul14, conturbatus enim erat valde. Dixitque ad eum : Ecce obedivit ancilla tua voci tue et posui animam meam in manu mea
13 illa Σ Rusch Clementina ] om. Weber |
14 Saul] + et ait Weber |
et audivi sermones tuos quos locutus es ad me.
Numérotation du verset 1Rg. 28,22 

Nunc igitur audi et tu vocem ancille tue et15 ponam coram te buccellam panis ut16 comedens convalescas et17 possis iter agere18.
15 et R Λ Φ Rusch Clementina ] ut Weber |
16 ut Cava Λ Rusch Clementina ] et Weber |
17 et R Σ Λ D Φ Rusch Clementina ] ut Weber |
18 agere Λ D Φ Rusch Clementina ] facere Weber |
Numérotation du verset 1Rg. 28,23 

Qui renuit et ait : Non comedam. Coegerunt autem eum servi sui et mulier, et tandem audita voce eorum surrexit de terra et sedit super lectum.
Numérotation du verset 1Rg. 28,24 

Mulier autem illa habebat vitulum pascualem
in domo, et festinavit et occidit eum tollensque farinam miscuit eam et coxit azyma,
Numérotation du verset 1Rg. 28,25 

et posuit ante Saul et ante servos eius qui cum comedissent surrexerunt et ambulaverunt per totam noctem illam.

Capitulum 28

Numérotation du verset 1Rg. 28,1 
marg.| Factum est autem] etc. Hoc caput quadripartitum est. Primo dicitur, quod congregatis Philisteis contra Israel ad bellum, fecit Achis David custodem capitis sui. Secundo, recapitulatur mors Samuelis. Tertio, consuluit Saul Dominum, qui non respondit ei. Quarto, quod Saul ivit ad Pythonissam, que Samuelem suscitavit ei, qui et ei mortem suam imminere predixit, et Israel in prelio ruiturum.
marg.| {d} Sciens nunc scito] Geminatio hec importat expressionem certitudinis.
marg.| {e} Que facturus est servus tuus] GLOSSA pro te contra hostes tuos.
marg.| {f} Mortuus est] supra 25.a. dictum est de morte Samuelis. Quare autem modo repetitur, duplex ratio est. Prima, ut ostendatur angustia Saulis, in qua plurimum esset ei necessarius Samuel, si viveret. Secunda, ut ostendatur Samuel recenter mortuus, qui in proximo erat suscitandus. Dicunt enim, qui huius artis peritiam habent, neminem posse suscitari arte pythonica, nisi recenter mortuum, et adhuc integris vitalibus. GLOSSA dicit, Samuel superius mortuus legitur, sed causa suscitationis eius repetitur, et in damnationem Saulis, qui relicto Deo, contra legem Pythonem consulebat.
marg.| {g} In Ramatha urbe sua] GLOSSA Superius dicitur sepultus in domo sua in Rama, id est in familia, et cognatione sua.
marg.| {h} Pythones habebant] id est spiritus Pythonicos.
marg.| {i} Consuluitque] Sicut Hebrei tradunt, ieiunando, et orando, a Deo petebatur oraculum, et Deus illis per somnia revelabat futura, quod Saul fecisse non legitur. Ita dicit GLOSSA Immo consuluit Pythonissam contra legem : Dicitur enim Ex. 22.c. Maleficos non patieris vivere. Item Lv. 19.f. Ne declinetis ad Magos. Item 20.d. Vir, sive mulier, in quibus pythonicus, sive divinationis spiritus fuerit, moriatur. Item Dt. 18.b. Non inveniatur in te, qui lustret filium suum, aut filiam ducens per ignem, aut qui hariolos sciscitetur, aut observet somnia, aut auguria, ne sit maleficus, aut incantator, neque pythones consulat, aut divinos, et querat a mortuis veritatem.
marg.| {k} Neque per prophetas] GLOSSA qui dicuntur fuisse discipuli Samuelis, cum quibus Saul prophetavit. Sup. 20.b.
marg.| {l} Habentem pythonem] id est spiritum pythonicum. ANDREAS tamen dicit : Python appellatur ars resuscitandi mortuos, a Pythio, id est Apolline, inventore eius. Unde {1. 240vb} sensus est secundum Andream : Querite mihi mulierem habentem pythonem, id est mulierem peritam illius artis, que habeat artem in possessionem, et hoc satis congruit Hebraice veritati, ubi sic dicitur : Querite mihi mulierem Baladoph. Balad enim interpretatur domina : Oph, nomen est illius artis. Quasi dicat, querite mihi mulierem, que sit domina illius artis, id est que sit magistra illius artis : Sicut magistri legum Bononie dicuntur Domini legum. Isidorus dicit Apollinem vocatum Pythium a pythio serpente, sagittarum ictibus interfecto, cuius et nomen, et spolia reportavit, ut pythius diceretur. IOSEPHUS dicit : Querite mihi mulierem ventriloquam. HIERONYMUS dicit quod Hebrei asserunt, hanc mulierem fuisse matrem Abner principis militie Saul, et ideo reservatam, cuius habitatio erat in Endor civitate, iuxta fontem Endor. Endor enim et nomen fontis, et nomen civitatis est.
marg.| {m} In Endor] civitate.
marg.| {n} Mutavit] ut non cognosceretur.
marg.| {o} Nocte] quia qui male agit, odit lucem, Io. 3.c.
marg.| {p} In pythone] id est in spiritu pythonico, vel arte illa.
marg.| {q} Magos] GLOSSA Magi utuntur sanguine humano, et contactu mortuorum in maleficiis, et divinationibus : Harioli solis verbis, id est incantationibus divinant : pythius dicitur Apollo harum artium cultor, a quo pythonisse, id est divini. Hos Saul quasi zelo legis delevit, quia ut aiunt a demonibus coacti, David regem futurum preconizabantur. Sed primi magis placent demonibus. Demones enim multum gaudent in effusione sanguinis humani. Unde 3Rg. 18.e. Sacerdotes Baal, quando non exavidebantur, lanceolis transfigebant se.
marg.| {r} Imposuisti mihi] id est imposturam fecisti, id est deceptionem.
marg.| {s} Tu enim Saul] Hoc indicavit ei Samuel, ut dicit IOSEPHUS.
marg.| Quidam tamen fabulantur, mortuum magice suscitatum a pedibus primo moveri, et surgere, nisi quando sciscitante rege suscitatur, tunc enim a capite surgit. Alii Dicunt Prophetam non posse suscitari nisi rege sciscitante. Unde quando mulier vidit Prophetam suscitatum, scivit, quod Saul erat.
marg.| {t} Deos vidi] id est Samuelem. GLOSSA dicit plurale, pro singulari.
marg.| {u} Est pallio] scilicet prophetico indumento. Et per hoc forte cognovit, quod erat propheta.
marg.| {x} Dixit autem Samuel] id est anima Samuelis, ut dicit Ioseph. Nota, sicut refert Rab. in GLOSSA de hac suscitatione fecit Simplicianus questionem Augustino. Utrum fuerit suscitatus {1. 241ra} Samuel in veritate, at non, Et respondit AUGUSTINUS quod si Dominus permisit se assumi a diabolo, et statui supra pinnaculum templi. Mt. 4.a. Non est mirum, si occulta dispensatione permisit animam iusti revocari, ut loqueretur cum Saul, et videretur. Item AUGUSTINUS ad Simplicianum Sicut a Iudeis se crucifigi, et interfici passus est Dominus, non absurdum credere aliqua dispensatione permissum fuisse, ut non dominante magica arte, vel potentia, sed dispensatione occulta, que Pythonissam, et Saulem latebat, se ostenderit Spiritus iusti, aspectibus regis divina eum sententia percussurus. Et ita secundum hoc suscitatus fuit Samuel non ad vitam, sed ad hoc, ut videretur, et futura prediceret. Ad hoc facit, ut IOSEPHUS scilicet quod anima Samuelis locuta est Sauli. Ad hoc etiam facit, quod legitur Sir. 46.d. de Samuele. Post hec dormivit, et notum fecit regi, et ostendit illi finem vite sue. Secundo respondit AUGUSTINUS. dicens. Non vere spiritus Samuelis a requie suscitatus est, sed aliquod phantasma, id est illusio imaginaria diaboli machinationibus facta apparuit, quam Prophetarum Samuelem appellavit eo tropo, quo solent imagines suarum rerum nominibus appellari. Sicut Pharao spicas, et boves vidisse dicitur, cum tantum horum imagines viderit : secundum hoc non est Samuel suscitatus, sed imago eius apparuit per ficta machinamenta eius, qui transfigurat se in Angelum lucis, 2Cor. 11.c. secundum se hoc non est Samuel, non anima eius, sed spiritus malignus locutus est Sauli. Ad hoc facit illud, quod legitur Is. 29.a. Ve Ariel, Ariel. Ibi dicit GLOSSA Pythonissa suscitavit Samuelem, immo demonem. Item Act. 16.c. Factum est nobis euntibus ante orationem, puellam quandam habentem spiritum pythonem obviare nobis. Ibi dicit Beda : Vel Samuelis animam suscitavit ab inferis, vel malignum spiritum.
marg.| Sed si malignus spiritus est locutus Sauli, quomodo potuit vera dicere, cum sit ipse hostis veritatis, et pater mendacii ? ut dicitur Io. 8.f. Ad hoc dicit AUGUSTINUS quod Deus omnipotens, et iustus, ad eorum penam, quibus ista predicuntur, ut malum, quod imminet, antequam veniat, patiantur, occulto apparatu mysteriorum suorum talibus spiritibus aliquid divinationis, impertit, ut quod audiunt ab Angelis, pronuncient hominibus.
marg.| Tantum autem audiunt quantum omnium moderator Dominus vel iubet, vel sinit. Miscent autem fallacias : Est etiam verum quod dicunt, non docendi fine, sed decipiendi pronunciant. Sic ergo dupliciter respondit AUGUSTINUS unde Rabanus dicit, secundum utrumque intellectum habere exitum hanc lectionem, quia non sit contra fidem.
marg.| Manifestum est, nisi forte inveniatur, vel posse, vel non posse animam, cum migraverit ex hac vita, magicis carminibus revocari, et vivorum aspectibus apparere, etiam corporis lineamenta gestantem, ut non solum videri valeant, sed etiam agnosci. Et si potest, utrumne {1. 241rb} anima iusti non cogatur magicis artibus sacris, sed dignetur ostendi occultioribus ministeriis summe legi obtemperans. Sed quomodo hoc fieri possit sive non, tamen fallacia Satane, atque imaginum simulandarum callida opere decipiendis sensibus humanis multiformis invigilat. Aliqui dicunt, tantum corpus Samuelis ibi apparuisse, quod diabolus intravit, et in eo locutus est, anima Samuelis quiescente in loco suo.
marg.| {a} Ad emulum tuum] id est David, cui invides.
marg.| {b} In manu mea] In manu Prophetarum dicitur locutus Dominus, quia non per verba eorum tantum, sed etiam per facta eorum prophetavit Dominus. Vel quia Prophete ea, que ore dicebant, manu scribebant.
marg.| {c} Scindet] In verbo scindendi notatur, quod aliqua pars regni remansit Isboseth filio eius.
marg.| {d} Non obedisti] de morte Amalech : De qua supra 15.
marg.| {e} Iram furoris] id est vindictam supra 15.
marg.| {f} Israel tecum] Ecce quod dicitur Mt. 15.d. Cecus si ceco ducatum prestet, ambo in foveam cadent.
marg.| {g} Mecum eritis] Si Samuel fuit, qui loquebatur tunc exponendum est : Mecum eritis, id est in numero mortuorum sicut ego. Si diabolus loquebatur, tunc debet exponi, mecum eritis, in inferno, et hoc verum est, vel mecum in requie, et mentitur diabolus tunc, ut decipiat. Utramque expositionem tangit <GLOSSA> INTERLINEARIS
marg.| {h} Ingressa] GLOSSA De secretario, ubi maleficium exercebat.
marg.| {i} In manu] id est audacter feci, quod voluisti. Et hoc dicit, quia exposuit se discrimini. IOSEPHUS dicit : Posuit se sub periculo divinationis, vel divinatione sub periculo prebuit. ANDREAS dicit : quod hoc proprie dicitur de viris, qui se tali discrimini committunt, ubi vitam perdunt, nisi manu defenderint.
marg.| {k} Pascualem] GLOSSA id est incrassatum. IOSEPHUS dicit mansuetum.
marg.| {l} Per totam noctem] Noluit enim sciri, quod consuluisset pythonissam.



Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Hugo de Sancto Caro. Postilla in totam Bibliam (1Rg. Capitulum 28), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 07/05/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=hug&numLivre=12&chapitre=12_28)

Notes :