Biblia communis

Capitulum 19

Numérotation du verset Gn. 19,1 
{t. 1: Erfurt, f. 26va; facsim., p. 54a} Veneruntque duo angeli Sodomam vespere sedente
Loth in foribus civitatis. Qui cum vidisset eos1 surrexit2 obviam eis.
Adoravitque3 pronus in terram4
1 eos V52 Rusch ] om. Weber
2 surrexit P183 Rusch ] + et ivit V52 Weber
3 Adoravitque V52 Rusch Weber ] Et adoravit P183
4 terram P183 Rusch ] terra Weber
Numérotation du verset Gn. 19,2 
et dixit: Obsecro, domini, declinate in domum pueri vestri {t. 1: Erfurt, f. 26vb; facsim., p. 54b} et manete ibi, lavate pedes vestros et mane proficiscimini viam5 vestram.
Qui dixerunt: Minime sed in platea manebimus.
5 viam Rusch ] in parem. Weber
Numérotation du verset Gn. 19,3 
Compulit illos oppido ut diverterent ad eum. Ingressisque domum eius6, fecit convivium,
coxit azyma
et comederunt.
6 eius Rusch ] illius Weber
Numérotation du verset Gn. 19,4 
Prius autem quam irent cubitum, viri civitatis vallaverunt domum
a puero
usque ad senem, omnis populus simul.
Numérotation du verset Gn. 19,5 
Vocaveruntque Loth et dixerunt ei: Ubi sunt viri qui introierunt7 ad te nocte? Educ illos8 huc9 ut10 cognoscamus11 eos12.
7 introierunt] venerunt O
8 illos] eos Cava B
9 huc] om. G
10 ut] et G Cava
11 Cognoscamus וְנֵדְעָה אֹתָֽם ἵνα συγγενώμεθα αὐτοῖς)] « ut concumbamus cum eis » Vetus Latina (Hieronymus, In Is. 2 , § 13 [Is. 3,8-9ab]), Vetus latina 23, p. 238.16] <ex quo>   Haimo Autissiodorensis , Annotatio libri Isaiae prophetae , c. 3, v. 9, CCCM, 135C, p. 160.133 : « ET PECCATVM SVVM QVASI SODOMA PRAEDICAVERVNT NEC ABSCONDERVNT. Sicut Sodomitae nefandis criminibus inquinati inverecunde dixerunt ad Loth: Educ viros foras, ut concumbamus cum eis.
12 eos] illos ΦAMG
Numérotation du verset Gn. 19,6 
Egressus ad eos Loth, post tergum accludens13 ostium, ait:
13 accludens] occludens Clementina
Numérotation du verset Gn. 19,7 
Nolite, queso, fratres mei; nolite malum hoc facere.
Numérotation du verset Gn. 19,8 
Habeo duas filias
que necdum cognoverunt virum; educam eas ad vos et abutimini eis sicut placuerit vobis dummodo
viris istis
nihil faciatis mali, quia ingressi sunt sub umbra culminis14 mei.
14 umbra culminis Rusch ] umbraculum tegminis Weber
Numérotation du verset Gn. 19,9 
At illi dixerunt: Recede illuc. Et rursus : Ingressus es, inquiunt, ut advena.
Numquid ut iudices? Te ergo ipsum magis quam hos affligemus.
Vimque faciebant Loth vehementissime.
Iamque15 prope erat ut refringerent fores
15 iamque Rusch ] iam Weber
Numérotation du verset Gn. 19,10 
et ecce miserunt manum viri et introduxerunt ad se Loth cluseruntque ostium.
Numérotation du verset Gn. 19,11 
Et eos qui erant foris percusserunt {t.   1 : Erfurt, f.   27ra ; facsim., p.   55a} cecitate
a minimo usque ad maximum ita ut
ostium invenire non possent.
Numérotation du verset Gn. 19,12 
Dixerunt autem ad Loth: Habes16 tuorum quempiam generum aut filios aut filias? Omnes qui tui sunt educ de urbe hac.
16 habes Rusch ] + hic Weber
Numérotation du verset Gn. 19,13 
Delebimus enim locum istum eo quod increverit clamor eorum
coram Domino qui misit nos ut perdamus illos.
Numérotation du verset Gn. 19,14 
Egressus itaque Loth et17 locutus est ad generos suos, qui accepturi erant filias eius, et dixit: Surgite egredimini de loco isto quia delebit Dominus civitatem hanc. Et visus est eis quasi ludens loqui.
17 et Rusch ] om. Weber
Numérotation du verset Gn. 19,15 
Cumque esset mane,
cogebant eum dicentes18: Surge19 , tolle uxorem tuam et duas filias quas habes, ne et tu pariter pereas in scelere civitatis.
18 dicentes Rusch ] angeli praem. Weber
19 surge Rusch ] + et Weber
Numérotation du verset Gn. 19,16 
Dissimulante illo apprehenderunt manum eius
et manum uxoris ac duarum filiarum eius eo quod parceret Dominus illi.
Numérotation du verset Gn. 19,17 
Eduxeruntque20 eum et posuerunt21 extra civitatem. Ibi locuti sunt22 ad eum dicentes23: Salva animam tuam.
Noli respicere post tergum
nec stes in omni circa regione
sed in monte
salvum te fac ne et tu simul {t.   1 : Erfurt, f.   27rb ; facsim., p.   55b} pereas.
20 eduxeruntque Rusch ] et eduxerunt V52 Weber
21 et posuerunt Rusch ] posueruntque Weber
22 locuti sunt Rusch ] locutus est Weber
23 dicentes Rusch ] om. Weber
Numérotation du verset Gn. 19,18 
Dixitque Loth ad eos: Queso, Domine mi,
Numérotation du verset Gn. 19,19 
quia invenit servus tuus gratiam coram te et magnificasti gloriam et24 misericordiam tuam quam fecisti mecum ut salvares animam meam nec possum in monte salvari
ne forte apprehendat me malum et moriar.
24 gloriam et Rusch ] om. Webe
Numérotation du verset Gn. 19,20 
Est civitas hic25
iuxta ad quam possum fugere
parva et salvabor in ea, numquid non modica est et vivet anima mea?
25 hic Rusch ] hec Weber
Numérotation du verset Gn. 19,21 
Dixitque ad eum:
Ecce etiam in hoc suscepi preces tuas
ut non subvertam urbem pro qua locutus es.
Numérotation du verset Gn. 19,22 
Festina et salvare ibi quia non potero facere quicquam donec ingrediaris illuc. Idcirco vocatum est nomen urbis illius Segor.
Numérotation du verset Gn. 19,23 
Sol egressus est super terram
et Loth ingressus est Segor26.
26 Segor Rusch ] in praem. Weber
Numérotation du verset Gn. 19,24 
Igitur Dominus
pluit super Sodomam et Gomorrham sulphur
et ignem
a Domino
de celo
Numérotation du verset Gn. 19,25 
et subvertit civitates has et omnem circa regionem,
universos habitatores urbium et cuncta terre virentia.
Numérotation du verset Gn. 19,26 
Respiciensque uxor eius post se versa est
in statuam salis.
Numérotation du verset Gn. 19,27 
Abraham autem consurgens mane ubi steterat prius cum Domino
Numérotation du verset Gn. 19,28 
intuitus est Sodomam et Gomorrham et universam {t. 1: Erfurt, f. 27va; facsim., p. 56a} terram regionis illius, viditque ascendentem favillam de terra quasi fornacis fumum.
Numérotation du verset Gn. 19,29 
Cum enim subverteret Dominus27 civitates regionis illius, recordatus est Abrahe et liberavit Loth de subversione urbium in quibus habitaverat.
27 Dominus Rusch ] Deus Weber
Numérotation du verset Gn. 19,30 
Ascenditque Loth de Segor et mansit in monte
due quoque filie eius cum eo. Timuerat enim manere in Segor et mansit in spelunca ipse et due filie eius cum eo28.
28 cum eo Rusch ] om. Weber
Numérotation du verset Gn. 19,31 
Dixitque maior ad minorem: Pater noster senex est et nullus virorum remansit in terra qui possit ad nos ingredi29 iuxta morem universe terre.
29 ad nos – ingredi Rusch ] inv. Weber
Numérotation du verset Gn. 19,32 
Veni, inebriemus eum vino dormiamusque cum eo ut servare possimus ex patre nostro semen.
Numérotation du verset Gn. 19,33 
Dederunt itaque patri suo bibere vinum
nocte illa et ingressa est maior dormivitque cum eo30
at ille non sensit nec quando accubuit filia nec quando surrexit.
30 eo Rusch ] patre Weber
Numérotation du verset Gn. 19,34 
Altera quoque die dixit maior ad minorem: Ecce dormivi heri cum patre meo. Demus ei bibere vinum etiam hac nocte {t.   1 : Erfurt, f.   27vb ; facsim., p.   56b} et dormies cum eo ut salvemus semen de patre nostro.
Numérotation du verset Gn. 19,35 
Dederuntque etiam31 et illa nocte patri suo bibere32 vinum. Ingressaque minor filia, dormivit cum eo et nec tunc quidem sensit quando concubuerit vel quando illa surrexit33.
31 etiam Rusch ] om. Weber
32 suo bibere Rusch ] om. Weber
33 surrexit Rusch ] surrexerit Weber
Numérotation du verset Gn. 19,36 
Conceperunt ergo due filie Loth de patre suo.
Numérotation du verset Gn. 19,37 
Peperitque maior filium
et vocavit nomen eius Moab. Ipse est pater Moabitarum usque in presentem diem.
Numérotation du verset Gn. 19,38 
Minor quoque peperit filium et vocavit nomen eius Ammon,
id est filius populi mei. Ipse est pater Ammonitarum34 usque hodie.
34 Ammonitarum Rusch Edmaior. ] Amonitarum ΩM Ed1455 , Ammanitarum cum aliquis codd. Amiatinus Cava Weber



Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Biblia Communis (Gn. 19), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 10/05/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=biblia&numLivre=03&chapitre=03_19)

Notes :