Hugo de Sancto Caro

Capitulum 10

Numérotation du verset Prv. 10,1 

Parabole Salomonis filii David regis Hierusalem.1
1 Parabole... Hierusalem Ω M ΩJ² ( marg. m. post. ) CorS2 ( t<ale> est ) Rusch ] Parabole Salomonis ) Edmaior. ( G Amiatinus D ) Cor1 ( hic est secundus titulus ) Cor2 CorS2 ( hebr. anti. Beda secundum Senonensem correctionem et dicit quod est secundus titulus ) Clementina ! Weber , om. Edmaior. ( Cava D e ΨD) ΩD Ω F ΩR ΩJ* ΩL ΩP ΩS Ed1530 | <divisio.> Hic desinit capitulum 9 Rusch
Filius sapiens letificat patrem2,
2 patrem] suum X
filius vero stultus mestitia est matris sue3.
3 matris sue ΩD Ω F ΩP] matri Σ Amiatinus M D Θ T S CorS2 (hebr.)
Numérotation du verset Prv. 10,2 

Nihil4 proderunt thesauri impietatis,
4 Nihil CorS2 (al.) Ω F ΩS ΩJ Rusch Clementina ] nil ΩD (niil) CorS2 (hebr. antiq.), non CorS2 (al.) Ω ( sec. m. marg. ) ΩL ΩP Weber
iustitia vero liberabit a morte.
Numérotation du verset Prv. 10,3 

Non affliget Dominus fame animam iusti5
5 f. – a. i. Ω M ΩD ΩS Ω F ΩL ΩP Rusch Weber ] inv. ΩJ
et insidias impiorum subvertet.
Numérotation du verset Prv. 10,4 

Egestatem operata est manus remissa, manus autem fortium divitias
parat.
Qui autem6 nititur mendaciis hic pascit ventos7, idem8* sequitur aves volantes9.
6 autem ΩD Ω F ΩJ etc .] om. ΩL ΩP |
7 ventos Ω F ΩL ΩP Ω etc.] ventum ΩJ ΩS, |
8 idem Ω Ω F] + autem CorS2 ( cf. infra ) ΩL, + autem ipse ΩP Rusch etc. |
9 Qui autem ... volantes G ² Σ Q² Θ Ω ΩD* Ω F ΩL ΩP Rusch Clementina ] del. Cor1 ( rubr. sublin. ) Cor2=Cor3 (h. a. non habent) Weber , del. ΩD (va-cat) ; CorS2 (Infra EGESTATEM in fine huius enim, post PARAT, habent aliqui hunc versum : QUI NITITUR MENDACIIS HIC PASCIT VENTOS ; IDEM AUTEM SEQUITUR AVES VOLANTES hebr. antiq. Beda non habent hic) |
Numérotation du verset Prv. 10,5 

Qui congregat
in messe
filius sapiens est.
Qui autem stertit
estate
filius confusionis est10.
10 est Cava X L Γ Rusch ] om. ΩD Ω F ΩP Weber
Numérotation du verset Prv. 10,6 

Benedictio Dei11* super caput iusti.
11 Dei Ω M ΩD ΩS Ω F ΩJ*] Domini X L M Φ ΓA ΨD CorS2 (vel) ΩL ΩP Rusch Clementina , om. CorS2 hebr. “in hebreo neutreum”) ΩJ² ( rubr. sublin. ) Weber
Os
autem impiorum operit iniquitas12.
12 iniquitas Amiatinus Ω ΩD Ω F ΩL ΩP Cor3 ( interl. Beda) Rusch Ed1530 Clementina ] iniquitatem Weber Cor3 (al.)
Numérotation du verset Prv. 10,7 

Memoria iusti cum laudibus et nomen impiorum putrescet.
Numérotation du verset Prv. 10,8 

Sapiens corde precepta suscipiet13, stultus ceditur
13 suscipiet ΩD ΩS Ω F ΩJ ΩL ΩP] suscipit ΓA ΨD Ω M Clementina
labiis.
Numérotation du verset Prv. 10,9 

Qui ambulat simpliciter ambulat confidenter, qui autem depravat vias suas manifestus erit.
Numérotation du verset Prv. 10,10 

Qui annuit oculo dabit dolorem14* stultus labiis verberabitur15.
14 dolorem Ω ΩD Ω F ΩL ΩP Weber ] + et ΨD edd. Rusch |
15 verberabitur ΩD Ω F ΩP] + at qui palam arguit pacificat Σ ΘHA2 ΩL cum LXX , Cor2 (non habent hebr. et antiq... qui palam arguit pacificat), cancel. et del . ΩL² ( va-cat ) |
Numérotation du verset Prv. 10,11 

Vena vite
os iusti, os autem16 impiorum operit17
16 os autem Cava Θ Ω M ΩD ΩS Ω F ΩJ Rusch ] et os ΩL ΩP Weber Cor2=Cor3 (hebr. antiq. et Beda), os CorS1 (hebr. antiq. et Beda) |
17 operit Φ Σ Ω ΩD Ω F ΩL ΩP Rusch ] operiet Weber |
iniquitatem.
Numérotation du verset Prv. 10,12 

Odium suscitat rixas et18 universa delicta operit caritas.
18 et ΩD Ω F etc. ] om. ΩS
Numérotation du verset Prv. 10,13 

In labiis sapientis invenitur19 sapientia et virga in dorso eius qui indiget corde.
19 invenitur Cava X Amiatinus Q Φ P Cor1 L CorS1 (hebr. et antiq.) Cor3 (hebr. antiq. Beda) Ω M ΩD* Ω F ΩS Rusch Clementina ] invenietur Cor1 CorS1 (quidam moderni) ΩD² ΩJ ΩL ΩP Weber
Numérotation du verset Prv. 10,14 

Sapientes
abscondunt scientiam20,
20 scientiam CorS1 (antiq. et quidam moderni) Cor3 (antiq. moderni) ΩD Ω F ΩJ Rusch Weber ] sapientiam G X CorS1 (quidam) Cor3 (vel)
os autem stulti confusioni proximum est.
Numérotation du verset Prv. 10,15 

Substantia divitis urbs fortitudinis eius21, pavor pauperum egestas eorum.
21 eius ΩD Ω F ΩL Ω P Rusch etc.] est Ω M
Numérotation du verset Prv. 10,16 

Opus iusti ad vitam,
fructus
autem22 impii ad peccatum.
22 autem X Q² Y Φ Θ Z² S² ΨD Ω Rusch edd. ] om. Weber
Numérotation du verset Prv. 10,17 

Via vite
custodienti disciplinam, qui autem increpationes relinquit errat.
Numérotation du verset Prv. 10,18 

Abscondunt odium labia mendacia, qui profert contumeliam insipiens est.
Numérotation du verset Prv. 10,19 

In multiloquio non deerit peccatum23 qui autem moderatur labia sua prudentissimus est.
23 non deerit – peccatum Ω ΩD Ω F Rusch Clementina ] inv. ΩL ΩP Weber
Numérotation du verset Prv. 10,20 

Argentum electum lingua iusti,
cor impiorum pro nihilo.
Numérotation du verset Prv. 10,21 

Labia iusti erudiunt plurimos, qui autem indocti sunt in cordis egestate morientur.
Numérotation du verset Prv. 10,22 

Benedictio Domini divites facit
nec sociabitur eis24 afflictio.
24 eis plerique codd., edd. Ω ΩD Ω F Rusch ] ei ΣT D Ed1530 Weber cum hebr. LXX
Numérotation du verset Prv. 10,23 

Quasi per risum
stultus operatur scelus, sapientia autem est viro prudentia25.
25 prudentia CorS2 (glo. hebr. sic) Ω ΩD* ΩL* Rusch ] prudenti Cava X Σ... ΨD ΩD² ΩL² ΩP Cor1 Cor2 (secundum hebr. et antiq.) CorS2 (hebr. antiq.), def. propter mutil. Ω F
Numérotation du verset Prv. 10,24 

Quod timet
impius
veniet super eum desiderium suum.
Iustis dabitur.
Numérotation du verset Prv. 10,25 

Quasi tempestas transiens non erit impius.
Iustus autem quasi fundamentum sempiternum.
Numérotation du verset Prv. 10,26 

Sicut acetum dentibus
et fumus oculis,
sic piger
his qui miserunt eum in via26.
26 in via CorS2 (Paris. habet) Ω M ΩD* Ω F ΩJ Rusch ] in vias ΩS; om. Cor1 (hebr. anti. et Beda non habent) Cor2=Cor3 (non est adiungendum) CorS2 (hebr. al. antiq. Beda Senonensis <non>) ΩD² ( rubr. sublin. ) ΩL ΩP Weber
Numérotation du verset Prv. 10,27 

Timor Domini
apponet dies
et anni impiorum breviabuntur.
Numérotation du verset Prv. 10,28 

Exspectatio iustorum letitia,
spes autem impiorum peribit.
Numérotation du verset Prv. 10,29 

Fortitudo simplicis via Domini
et pavor his qui operantur malum.
Numérotation du verset Prv. 10,30 

Iustus in eternum non commovebitur, impii autem non habitabunt super27 terram.
27 super Φ ΓA ΨD ΩD Ω M Ω F ΩS² ΩJ ΩP Rusch ] in Θ... ΩL Weber , terram Q* ΩS*
Numérotation du verset Prv. 10,31 

Os iusti parturiet
sapientiam, lingua pravorum peribit.
Numérotation du verset Prv. 10,32 

Labia iusti considerant placita
et os impiorum perversa.

Capitulum 10

Numérotation du verset Prv. 10,1 
marg.| Parabole Salomonis filii David Regis Hierusalem Hic incipit secunda pars Libri huius, quasi secundus liber, unde et novus ponitur titulus, sicut dicit Glossa quia novum genus locutionis hic incipit. Supra enim de bonorum et malorum partibus locutus est : Primo diu loquens de una, postea diu loquens de alia, ut patet in capitulo precedente, ubi in prima parte continue locutus est de Sapientia, in alia parte capituli locutus est de muliere stulta usque in finem capituli. In hoc autem secundo libro alternis versibus quasi intercalariter actus utrorumque describit. Unde difficile esset parabolas istas ad unum finem singulatim reducere. Reducuntur autem communiter sic, quia omnes partes faciunt ad commendationem Sapientie et ad detestationem insipientie. Dividitur autem hoc capitulum in tot partes, quot habet parabolas, sive clausulas. Non enim potest dividi per sententias apte sicut precedentia : Et similiter dico de capitulis sequentibus usque ad vicesimum quintum : Ibi enim incipit tertius liber secundum quosdam. Dicit ergo sic :
marg.| {c} Parabole Salomonis filii David Regis Hierusalem sup ple, he sunt, hic est titulus. In principio libri in titulo dixit :   Parabole Salomonis filii David Regis Israel hic dicit   Regis Hierusalem Et v olunt quidam dicere quod ibi per Israel decem tribus intellexerit, hic vero Hierusalem duas tribus. Sed hoc non est verum, quia nondum facta erat divisio regni in decem vel duas tribus, sed Salomone mortuo, tunc Primo facta fuit, ut patet. 3Rg. 12. Idem est ergo dicere Regis Israel et Regis Hierusalem, quia in Hierusalem erat sedes regni, tamen mutatio tituli, signum est mutationis modi agendi.
marg.| {d} Filius sapiens qui predictas correctiones libenter recipit.
marg.| {e} Letificat patrem qui non ita cito letatur, ut mater.
marg.| {f} Filius vero stultus qui non vult recipere correctiones.
marg.| {g} Mestitia est matris sue que magis compatitur filio erranti quam pater.
Numérotation du verset Prv. 10,mystice 
marg.| {d} Filius sapiens est quilibet iustus vel penitens de peccatis, ipse est letitia patris sui id est Christi, qui de penitentia eius gaudet et etiam tota Curia celestis. Lc. 15.b. Gaudium erit Angelis Dei super uno peccatore penitentiam agente, quam super nonagintanovem qui non indigent penitentia.
marg.| {f} Filius vero stultus scilicet omnis qui de peccatis non dolet, vel qui transgreditur mandata Dei.
marg.| {g} Mestitia est matris sue id est Ecclesie. Bar. 4.b. Obliti estis eum qui nutrivit vos et matrem vestram contristastis. $moraliter Pater est Prelatus vel Doctor et idem dicitur mater. Pater corrigendo, mater consolando et compatiendo. Unde quidam dixit Prelato : Verbera patris habes, ubera matris habe.
marg.| {d} Filius sapiens est bonus subditus, sive bonus discipulus. Stultus filius, malus subditus, vel malus discipulus. Dicit ergo :
marg.| {d} Filius sapiens let itia est patris, sive [letificat patrem quia de profectu subditorum gaudent hic Prelati et in futuro coronabuntur. Unde Paulus dicebat Philippens. 4.a. Fratres mei carissimi et desideratissimi, gaudium meum et corona mea. Gaudium in presenti et corona in futuro.
marg.| {f} Filius vero stultus mestitia est matris sue scilicet Ecclesie, que dolet de morte eius spirituali.  HIer. 9.a. Quis dabit capiti meo aquam et oculis meis fontem lacrimarum et plorabo die ac nocte interfectos filie populi mei. Idem. 31.c. Vox in excelso audita est lamentationis et fletus et luctus, Rachel plorantis filios suos et nolentis consolari super eos, quia non sunt. Vel
marg.| {d} Filius sapiens est bonum opus quod [letificat patrem id est suum auctorem, cum pro ipso remuneratur.
marg.| {f} Filius stultus mal um opus quod [mestitia est matris {3. 20rb}   sue id est conscientie, que contra illud semper nunc remurmurat, in fine verme immortali torquebitur in eternum.
marg.| {h} Non proderunt thesauri impietatis id est male acquisiti. Vel generaliter omnes thesauri, sive divitie temporales dicuntur thesauri impietatis, quia vel male acquiruntur, vel male retinentur, vel male expenduntur. Augustinus Omnis dives, aut iniquus, aut heres est iniqui. Eccl. 11.b. Si dives fueris, non eris immunis a delicto. Isti enim thesauri non proderunt, sed oberunt, quia pro his punientur. Iac. 5.a. Aurum et argentum vestrum eruginavit et erugo eorum in testimonium vobis erit et manducabit carnes vestras sicut ignis.   Vel non proderunt id est non liberabunt die iudicii. Sophonie 1.d. Argentum eorum et aurum non poterit eos liberare in die ire Domini.
marg.| {i} Iustitia vero liberabit a morte sec unda scilicet : De qua Apocalip. 20.d. Infernus et mors missi sunt in stagnum ignis ; Hec est mors secunda.   Vel thesauri impietatis sun t peccata Rm. 2.a. Secundum duritiam tuam et cor impenitens thesaurizas tibi iram in die ire et revelationis iusti iudicii Dei. Iustitia vero est penitentia, que quasi advocatus cause nostre in die iudicii nos liberabit a morte, si cum ea venerimus ad iudicium.   Vel thesauri impietatis sun t scientia abscondita, que debet dari nummulariis ad usuram, quia cum illa absconditur in damnum Domini sui, impietatis thesaurus dicitur, quia thesaurum impium facit. De quo Iob. 20.b. Divitias quas devoravit, evomet et de ventre illius extrahet eas Deus, qui vult eas omnibus communicari. Et hec est iustitia, que liberabit a morte. Iac. ultim. e. Fratres, si quis ex vobis erraverit a veritate et converterit quis eum, scire debet, quoniam qui converti fecerit peccatorem ab errore vie sue, salvabit animam eius a morte et operiet multitudinem peccatorum.
marg.| {k} Non affligit Dominus fame animam iusti Hec est tertia parabola. ad litteram verum dicit, quamvis corpus exterius affligitur : Non enim Lazari animam fame afflixit Dominus, sed probavit. Lc. decimo sexto. e. Ps. 36. Iunior fui, etenim senui et non vidi iustum derelictum, nec semen eius querens panem. Vel potest intelligi de fame spirituali, qua esuritur iustitia, que non affligit animam, sed vivificat et roborat. Unde et spiritus fortitudinis ei adaptatur, in Glossa super Mt. 5. Ista fame moritur vetus homo et novus homo ea vivit. Vel potest intelligi de fame verbi Dei : De qua Am.. 8.e. Mittam in terram famem etc. famem dico id est desiderium : Nam etsi iustus non habeat, qui eum pascat pane verbi exterius, tamen Deus solo desiderio pascit eum interius et ideo hac fame non affligitur anima iusti, sed potius saturatur, secundum quod dicit Ps. 67. Parasti in dulcedine tua pauperi Deus etc. Vel potest intelligi de fame vitiorum, que non affligit animam iusti, quia Dominus eum. Sap. 4.b. Iustus si morte preoccupatus fuerit, in refrigerio erit. Et tamen est fames insatiabilis : Nam quid est luxuria, nisi fames insatiabilis voluptatis ? Quid superbia, nisi fames insatiabilis dignitatum ? Et de huiusmodi dicitur Iob. 30.a. Nunc derident me iuniores tempore, quorum non dignabar patres ponere cum canibus gregis mei, quorum virtus manuum mihi erat pro nihilo et vita ipsa putabantur indigni : Egestate et fame steriles, qui rodebant in solitudine, squalentes calamitate et miseria, mandebant herbas et arborum cortices et radix iuniperorum erat cibus eorum. Et tanguntur hic peccata generalia.
marg.| {l} Et insidias impiorum subvertet id est super eos vindicando retorquet, sicut accidit Aman : Est. 7.d. Unde Ps. 7. Convertetur dolor eius in caput eius et in verticem ipsius iniquitas eius descendet. Vel [Subvertet id est vertet sub, ut sint in adiutorium, que parabantur ad interitum Gn. 37.f. Sicut patet in Ioseph, quem ne adorarent fratres eius, vendiderunt : Sed disponente Deo, ideo adoraverunt, quia vendiderunt : Gn. quadragesimo tertio.
marg.| {f} .
marg.| {3. 20va} {a} Egestatem operata est manus remissa Qua rta parabola id est negligens manus, vel ociosa, secundum quod dicit Augustinus. operor et non operor, partes sunt ad operor.
marg.| {b} Manus autem fortium divitias parat ete rnas : ad litteram . Qui enim negligenter vivunt in hoc seculo, egebunt bonis omnibus in futuro ; qui vero Domino fortiter militant, eternis divitiis remunerabuntur. infra 12.d. Manus fortium dominabuntur, que autem remissa est, tributis serviet. Seneca. Arcum frangit intensio ; animum vero remissio.
marg.| {c} Qui autem nititur mendaciis etc.   Qui dam libri non habent clausulam hanc, precipue antiqui codices, nec videtur esse parabola, quia non complectitur simul commendabile et delectabile, sicut precedentes et subsequentes parabole et ideo forte non sunt illa Salomonis, sed ab aliquo auctore apposita.   Dicit ergo : Qui autem nititur mendaciis id est qui confidit in temporalibus.
marg.| {d} Hic pascit ventos id est Demones, quia secundum Hebreos risha est equivocum ad spiritum et ad flatum, vel Ventos superbie quibus hic pascitur. Os. 12.a. Ephraim pascit ventum et sequitur estum. Temporalia vero mendacia dicuntur, quia non solvunt quod promittunt. Unde Augustinus. Omnia mendacia sunt preter Christum Ecclesiast. 34.a. quasi   qui apprehendit umbram et persequitur ventum, sic et qui attendit ad visa mendacia. Vel ad litteram : Qui nititur mendaciis van e laudis vel detractionis aliorum, vel adulationis proprie [hic pascit ventos id est De mones, qui dicuntur venti propter velocitatem et superbiam vel vanos homines.
marg.| {e} Idem sequitur aves volantes id est verba ventosa et inania, quibus famam seu mundi gloriam acquirat.   Vel aves id est mundi honores non tamen consequetur, quia fugiunt sequentes et sequuntur fugientes ad modum umbre. Unde Hieronymus : Hoc solum bonum habet mundana gloria quod amatores suos contemnit et diligit contemptores ad modum umbre, quam nemo fugiendo potest effugere, nec sequendo potest assequi.
marg.| {f} Qui congregat in messe, filius sapiens est (Qu inta parabola) ad litteram hoc verum est, ut de formica. supra 6.a. Vade ad formicam, o piger et considera vias eius et disce sapientiam, que cum non habeat ducem, nec preceptorem, nec principem, parat estate cibum sibi et congregat in messe quod comedat.
Numérotation du verset Prv. 10,mystice 
marg.| Vel mystice Messis est presens vita propter estum tribulationum ac tentationum. Unde Lc. 10.a. Messis quidem multa, operarii vero pauci. Qui in hac messe congregat Deo animas falce verbi et exempli, filius sapiens est. Dicitur autem sapiens, cui sapiunt res prout sunt, vel cui sapit salus animarum. Vel messis dicitur doctrina. Unde infra 24.a. In doctrina replebuntur cellaria universa substantia preciosa et pulcherrima. Qui congregat in hac messe manipulos verarum sententiarum et bonarum operationum in celeste horreum reponendos, filius sapiens est. Vel messis dicitur tribulatio presens, qua patientia et humilitas et mansuetudo sociantur et ideo ceteris virtutibus pinguiores debent esse, quia semper sunt in messe : Ubique enim per gratiam Dei abundant contumelie, verbera, verba ignominie, iniurie, molestie, quibus reficiuntur predicte virtutes. Et de hac messe verum est quod dicit Dominus : Luce 10.a. Messis quidem multa, operarii vero pauci.
marg.| {g} Qui autem stertit estate, filius confusionis est id est qui in hac vita presenti torpescit a bono, confundetur in die tribulationis. Qui stertit aliis strepitum facit et non sinit fratres, qui secum sunt, dormire, sic detractor, sic impatiens, sic inobediens. Provenit autem stertitio ex inordinata capitis positione id est mentis que indistincta est in predictis peccatoribus.
marg.| {h} Benedictio Domini super caput iusti (Se xta parabola) in presenti per gratiam, in futuro pro gloriam. Mt. 25.c. Venite benedicti patris mei, possidete paratum vobis regnum etc. Caput iusti dicit mentem seu animam, {3. 20vb} quam Dominus benedicit sanctificando per gratiam, multiplicando dona gratiarum spiritualium. Asinum vero id est corpus non multum curat hic Dominus phalerare, quia si bene servierit hic, in futuro quatuor phaleris id est quatuor dotibus decorabit.
marg.| {i} Os autem impiorum vor ax et loquax, ebrietati, detractioni, adulationi, contumeliis, mendaciis, periuriis assuetum.
marg.| {k} Operit iniquitas in inferno id est propter iniquitatem, quam sibi congessit, condemnabitur quasi in pena sepultum : ut patet in divite Epulone, qui plus in lingua dicit se puniri, quia plus in lingua peccavit. Lc. 16.f. Vel   os impiorum operit iniquitas id est occludit, ne ad confessionem peccatorum aperiatur, vel ad laudem Dei. Ecclesiastic. 15.c. Non est speciosa laus in ore peccatoris.
marg.| {l} Memoria iusti cum laudibus est , quia vita tota laudabilis fuit.   Iusti dico id est Christi vel cuiuslibet Sancti. Ecclesia. 43.a. Laudemus viros gloriosos et parentes nostros in generatione sua, Item Ecclesiastic. 49.a. Memoria Iosie in compositione odoris facta est, opus pigmentarii in omni ore quasi mel indulcabitur. Iosias interpretatur ; ubi est incensum Domini, vel in quo est sacrificium Domini, vel in quo est salus Domini, vel in quo est Salvator Dominus, Item Ps. 111. In memoria eterna erit iustus, ab auditione mala non timebit.
marg.| {m} Et nomen impiorum putrescet id est deficiet. Ps. 9. Periit memoria eorum cum sonitu. Vel   putrescet quasi putredo in pergameno id est cordibus malorum et putredo et fetido in causto scriptum, scilicet verbis adulatorum.  HIer. 17.b. Recedentes a te in terra scribentur. Dicit autem putrescet, non putrescit, quia modo non sentitur fetor eius, nec putridum innotescit, quia nondum habemus nares spirituales propter assuefactionem fetoris. Unde Beatus Bernardus. Ubi omnes sordent, non sentitur fetor unius : Sed in futuro, quando spirituales erimus, tunc putrescet id est putridum esse innotescet. E converso nomen iustorum quod modo mortuum est, in futuro reviviscet. Ecclesiastici 44.a Corpora eorum in pace sepulta sunt et nomen eorum vivet in generationem et generationem. Vel   Nomen impiorum putrescet id est ipsi pro eo quod nomen suum vocaverunt in terris suis, putrescent in suppliciis, ubi vermis eorum non morietur et ignis non extinguetur. Is. ultim. g. E contra iusti, qui celaverunt nomina sua in terris, sed vocaverunt in celis, in laudibus Dei in eternum gaudebunt. Vel   Nomen impiorum putrescet id est causa nominis, scilicet potentia, divitie, corporis fortitudo. Iac. 5.a. Divitie vestre putrefacte sunt. Ideo dicit Ier. 9.g. Non glorietur fortis in fortitudine et non glorietur dives in divitiis suis.
a Sir. 44.
marg.| {n} Sapiens in corde non tantum ore.
marg.| {p} Precepta Dei [suscipiet et suscepta faciet. Unde supra 9.c. Doce iustum et festinabit accipere.
marg.| Vel sic : {n} Sapiens id est cui sapiunt res secundum valorem et saporem proprium.
marg.| {o} Corde suscipiet precepta Dei vel Prelati, non aure tantum, sicut multi qui tantum aurem corporis verbo Dei accommodant ; cor vero eorum divisum est in multas partes. Quedam pars est in arca, quedam in coquina, quedam in lecto. Os. 10. a. Divisum est cor eorum, nunc interibunt. Quidam etiam in pergameno non in animo precepta Dei suscipiunt. De quibus dicit Apostolus quod auribus, non animo philosophantur.
marg.| {q} Stultus ver o   ceditur labiis doce ntis quasi flagellis vel lapidibus, ideo stultus fugit doctrinam quasi gladium, vel ignem, vel lapidem. Ecclesiast. 21.c. Compedes in pedibus stulto doctrina. Vel   stultus ceditur labiis suii psius, quibus damnari meruit, quia mors et vita in manibus lingue, qui diligunt eam, comedent fructus eius. infra 18.d. Item eodem b. Os stulti contritio eius et labia ipsius ruina anime eius. Ecclesiast. 6.c. Omnis labor hominis in ore eius.
marg.| {a} Qui ambulat simpliciter, ambulat confidenter ] {3. 21ra} Simpliciter ambulat qui humiliter ambulat sequens eum qui vere simplex est, sicut Urias. 2Rg. 11.b. Hic confidenter ambulat, qui spernit adversa et per hec, que facit et patitur, confidit se ad patriam perventurum. Vel   simpliciter ambulat qui idem habet in corde, in ore et opere, sicut Iob et ideo confidenter ambulat, nihil timens nec Demonem, nec hominem, Vel   simpliciter ambulat qui una tantum via ambulat, que est Christus. Io. 14.a. Ego sum via etc.   Confidenter ambulat qui duobus pedibus innititur id est pede intellectus, quo curritur ad viam veritatis et pede affectus per viam pietatis seu misericordie. Qui vero tantum innititur pede intellectus ad cognoscendam veritatem, claudus est uno pede. Qui vero nec veritati innititur per studium lectionis ; nec pietati per exercitium boni operis, claudicat in duas partes, sicut populus Israel, quibus dixit Helias : Usquequo claudicatis in duas partes etc. 3Rg. 18.d.
marg.| {b} Qui autem depravat vias suas dec linando a strata publica per errorem vel distorquendo a recto fine per malam intentionem, vel recurvando in se per humanum favorem.
marg.| {c} Manifestus erit in die iudicii, quando libri conscientiarum aperti erunt. Dn. 7.c. Et revelabuntur abscondita tenebrarum et consilia cordium manifestabuntur. Apostolus dicit. 1Cor. 4.a.
marg.| {d} Qui annuit oculo, dabit dolorem sib i id est punietur pro hoc. Annuitio oculi signum est luxurie Is. 3.c. Nutibus oculorum ibant : Vel signum est irrisionis. Ps. 34. Qui oderunt me gratis et annuunt oculis. Item est signum fraudis. Ecclesiast. 27.c. Annuens oculis fabricat iniqua.
marg.| {e} Stultus labiis verberabitur id est pro meritis laborum punietur in inferno, sicut dives Epulo : Lc. 16.f.
marg.| {f} Vena vite os iusti qui a per ipsum vita ad alios venit. Os iusti, dicitur os Christi, cuius verbo multi receperunt vitam corporalem, ut Lazarus : Ioannes 11.f. Et etiam spiritualem, sicut Maria Magdalena : Io. 7.g. Item os iusti os Predicatoris, vel Doctoris, a quibus ad alios fluunt verba vitalia. Item os iusti id est Christi est sacra Scriptura Is. 30.a. Et os meum non interrogastis. Hoc os est etiam vena vite, quia ab eo fluit aqua doctrine saliens in vitam eternam. Io. 4.b. Qui biberit ex hac aqua, quam ego ei dabo, fiet in eo fons vivus aque salientis in vitam eternam. De hoc etiam scriptum est Io. 7.f. Qui credit in me, sicut dicit Scriptura, flumina de ventre eius fluent aque vive. E converso vena mortis est os impii id est heretici vel detractoris vel adulatoris, quia per ipsos derivatur mors ad alios. Os. 13.d. Siccabit Dominus venas mortis.
marg.| {g} Os autem impiorum operit iniquitatem sua m, scilicet excusando, vel non confitendo, vel alienam adulando. De primo dicitur infra 28.b. Qui abscondit scelera sua, non dirigetur ; qui autem confessus fuerit et dereliquerit ea, misericordiam consequetur. Ideo rogat. Ps. 140. Non declines cor meum in verba malitie ad excusandas excusationes in peccatis. Sicut Adam, qui se excusando, peccatum suum retorsit in mulierem : Mulier, inquit, quam dedisti mihi sociam, dedit mihi de ligno et comedi : Gn. 2.c. Et mulier se similiter excusando dixit : Serpens decepit me, De tertio, Iob. 40.c. Protegunt umbre umbram eius. Et Mt. 8.c. Dimitte mortuos sepelire mortuos suos. Ibi Gregorius. Mortuus mortuum sepelit, cum peccator peccatorem aggere adulationis premit.
marg.| {h} Odium suscitat rixas hom inum ad invicem iam sopitas, vel novas excitat infra 15.b. Vir iracundus suscitat rixas qui autem patiens est, mitigat suscitatas. Eccles. 22.d. Ante sanguinem maledicta et contumelie et mine.
marg.| {i} Et universa delicta operit caritas scilicet ut non videantur a Deo ad puniendum. Unde et caritas pallium dicitur Is. 28.f. Breve pallium, utrumque operire non potest. Dicitur etiam amictus, quem Dominus expandit super peccata nostra, ne videat ad puniendum ; et tamen non {3. 21rb} reiicimus eum a nobis. Unde Ezechiel. 16.a. Expandi amictum meum super te et operui ignominiam tuam. Et infra eodem b. Tu autem habens fiduciam in pulchritudine tua, fornicata es in nomine tuo. 1Pt. 4.b. Hec est vestis nuptialis sine qua quilibet eiicietur a nuptiis. Mt. 22.b. Amice, quomodo huc intrasti non habens vestem nuptialem ? At ille obmutuit. Tunc dixit Rex ministris. Ligatis manibus et pedibus eius, mittite eum in tenebras exteriores. Ideo dicit Io. Apc. 16.c. Beatus qui custodit vestimenta sua, ne nudus ambulet. Ecclesiast. 9.b. Omni tempore sint vestimenta tua candida.
marg.| {k} In labiis sapientis invenitur Sapientia sic ut thesaurus in agro. infra 21.c. Thesaurus desiderabilis et oleum in tabernaculo iusti. Item sicut pabulum in horreo : Unde sicut ex horreo frumentum, sic ex ore Prelati requiritur verbi pabulum. Mal. 2.b. Labia sacerdotis custodiunt scientiam et legem ex ore eius requirent.
marg.| {l} Et virga id est flagellum.
marg.| {m} In dorso eius, qui indiget corde id est qui caret sapientia. In dorso autem non in facie dicitur stultus flagellari, quia peccata sua non videt, vel quia velatam habet faciem mentis, ut etiam non videat, ad quid flagelletur.   Vel In dorso id est in novissimis. Unde et de malis semper legitur quod Dominus percutit in posteriora. 1Rg. 5.b. Percussit Dominus in secretiori parte natium Azotum et fines eius. Ps. 77. Percussit inimicos suos in posteriora. Item 3Rg.. 16.a. Ecce ego demetam posteriora Baasan et posteriora domus eius. Dicitur autem stultus non habere cor. Os. 7.e. Factus est Ephraim quasi columba seducta non habens cor. Est enim cor quasi avis, que per minimum foramen evolat de cavea, vel sicut aqua que per minimam rimulam effluit, sic cor humanum per modicam cogitationem, aut unicum aspectum evolat. Unde Ps. 39. Cor meum dereliquit me. Bernardus. nihil fugacius humano corde. Est etiam cor quasi pauper ioculator, qui numquam vult esse in proprio hospitio, sed semper in alieno. Ideo virga necessaria est ei, qui indiget corde, quia per virgam tribulationis redit cor ad domum. Is. 28.e. Sola vexatio tantummodo dabit intellectum auditui. Ier. 6.b. secundum Septuaginta. Per omne flagellum et dolorem erudieris, Hierusalem.
marg.| {n} Sapientes abscondunt scientiam mul tis de causis. Primo propter incapacitatem audientium. 1. Corinthior. 2.a. Non iudicavi me aliquid scire inter vos, nisi Iesum Christum et hunc crucifixum. Et post b. Sapientiam loquimur inter perfectos, qui scilicet capaces sunt. Secundo, propter indignitatem audientium. Mt. 7.a. Nolite sanctum dare canibus, neque mittatis margaritas vestras ante porcos. Tertio, propter periculum quod imminet auditoribus, si eis de arduis fiat sermo. Unde Ex. 21.d. Si quis aperuerit cisternam et foderit et non operuerit eam, cecideritque bos, aut asinus in eam, Dominus cisterne reddet pretium iumentorum. Cisternam aperire, est profunda scripturarum predicare.
marg.| Quarto, propter irrisionem auditorum. Supra 9.b. Noli arguere derisorem, ne oderit te.
marg.| Quinto, propter temporis in opportunitatem. Eccles. 20.a. Homo sapiens tacebit usque ad tempus ; lascivus autem et imprudens non servabit tempus.
marg.| Sexto, propter sexus infirmitatem. 1Tim. 2.d. Docere autem mulieri non permitto. Septimo, propter loci inconvenientiam. Mt. 10.c. Quod in aure auditis, predicate super tecta id est non in abscondito. Unde versus : “ Os iusti, locus et tempus, persona, reatus : Infirmus, rudis, indignus claudere possunt”. Sed nota quod est taciturnitas mala, cuius multiplex est causa. Quandoque timor, quandoque pecunia, quandoque ranunculus in ore, quandoque ignorantia, quandoque negligentia, quandoque cauteriata conscientia, quandoque odium, quandoque amor malus. Est etiam taciturnitas bona, cuius multe sunt cause, ut prenotatum est. Item est apertio oris mala, que quandoque fit causa questus, quandoque favoris, quandoque {3. 21va} curiositatis quandoque adulationis, quandoque detractionis, quandoque subversionis, quandoque irrisionis. Est etiam apertio oris bona et huiusmodi tantum triplex est causa, scilicet honor Dei, edificatio proximi, profectus sui. Sequitur :
marg.| {a} Os autem stulti qui vel inordinate bona, vel aperte mala loquitur, vel nec pro loco et tempore.
marg.| {b} Confusioni id est ignominie.
marg.| {c} Proximum est ut confundat, vel confundatur, quia stulte loquitur. infra 15.a. Os fatuorum ebullit stultitiam.   Vel Confusioni proximum est id est effusioni, quia totum se effundens quasi diluvio verborum immergit auditores. infra 20.b. Totum spiritum suum profert stultus. Unde et horum gratie dicuntur effundi : Eccl. 20.b. Gratie fatuorum effundentur.
marg.| {d} Substantia divitis urbs fortitudinis eius ad litteram dives confidit in divitiis quasi in urbe munita.
marg.| {e} Pavor pauperum id est causa pavoris pauperum est.
marg.| {f} Egestas eorum Sem per enim timent, ne deficiant.
Numérotation du verset Prv. 10,mystice 
marg.| Vel mystice sic. Dives est, qui habet Deum id est quilibet Electus, cuius substantia tota est effluentia spiritualium divitiarum, qui dicit “Et nunc que est exspectatio mea, nonne Dominus et substantia mea apud te est ?” Hec affluentia est urbs electorum cuius vallum est contemptus terrenorum : murus, spes : antemurale, patientia : turris, humilitas : fons turrim muniens, luctus ; rivulus huius fontis lavans omnes spurcitias domus, aqua lacrimarum : speculator, prudentia : ianitor, obedientia : Rector, sive Dominus, caritas : custodes, iustitia : temperantia, fortitudo. In hac urbe refugium est cunctis, ibi salus. Unde Is. 26.a. Urbs fortitudinis nostre Sion, Salvator ponetur in ea murus et antemurale. Ad quem solum confugiendum est. Ps. 89. Domine, refugium factus es nobis.
marg.| {e} Pavor pauperum id est humilium.
marg.| {f} Egestas eorum vit e, scilicet spiritualis : Nihil enim aliud timent, nisi huius temporis egestatem ; presentem vero egestatem corporis divitias estimant.
marg.| {g} Opus iusti ad vitam ete rnam acquirendam exercetur. Illa enim merces ipsius est. Unde Mt. 20.b. Denarius datur laborantibus in vinea Domini. Vel ad vitam gratie consummandam et perficiendam. Nam fides sine operibus mortua est. Iac. 2.d.
marg.| {h} Fructus autem impii id est opera.
marg.| {i} Ad peccatum ten dunt, vel trahunt, quia peccatum quod per penitentiam non diluitur, mox suo pondere ad aliud trahit. Unde Is. 5.a. Ve qui trahitis iniquitatem in funiculis vanitatis et quasi vinculum plaustri peccatum. Opera impii dicuntur fructus impii, quia his pascitur et fruitur in presenti, Rm. 6.d. Quem fructum habuistis in illis, in quibus nunc erubescitis. Vel quia quasi semina fructificant ei ad penam. Ecclesiast. 7.a. Fili, ne semines mala in sulcis iniustitie et non metes ea in septuplum, quia que seminaverit homo, hec et metet : Gal. 6.b. Vel ideo dicuntur fructus, quia totum hic recipit impius, ulterius autem nihil nisi penam. Mt. 6.a. Amen dico vobis, receperunt mercedem suam.
marg.| {k} Via vite dup licis est [custodienti disciplinam flagellorum et verborum. Disciplina enim hec est atrium regni celestis, per quod oportet intrare. Actuum 14.d. Per multas tribulationes oportet introire in regnum Dei. Etiam ipsum Regem oportuit intrare in regnum suum per istud atrium Lc. ultimo d. Nonne oportuit pati Christum et sic intrare in gloriam suam ? Hec est rhomphea ignea posita ante portam Paradisi : Gn. 3.d. Versatilis quidem bonis ; malis vero reiicientibus eam, stabilis. Is. 30.g. Et erit transitus virge fundatus. Transitus bonis, fundatus malis. Unde et crux alteri latronum fuit via in celum, alteri via ad infernum.
marg.| {l} Qui autem increpationes Dom ini [relinquit, errat quia extra viam est. Vel ideo errat, quia mala reputat, que optima sunt, scilicet paupertatem, infirmitatem, tentationem et ceteras Domini increpationes. Iob. 6.c. Increpationes {3. 21vb} Domini ne reprobes. Is. 5.e. Ve qui dicunt bonum malum et malum bonum.
marg.| {m} Abscondunt odium id est in corde tegunt.
marg.| {n} Labia mendacia id est adulatores, qui verbo exterius blandiuntur et gladio peccati mentem interius occidunt. Unde 2. Regum. 20.c. dixit Ioab ad Amasam : Salve, mi frater et tenuit manu dextera mentum Amase quasi osculans eum, porro Amasa non observabat gladium, quem habebat Ioab, qui percussit eum in inguine et effudit intestina eius in terram. Vel sic :
marg.| {m} Abscondunt odium labia mendacia id est simulatores latens odium in corde celant.
marg.| {o} Qui profert contumeliam id est convitia proximo.
marg.| {p} Insipiens est ins ipientem se esse ostendit. Vel insipiens est, quia insipidum habet palatum, quia ipsum venenum sapit ei. [In multiloquio non deerit peccatum temeritatis, vel superfluitatis, seu otiositatis quod culpa non caret. Unde Is. 58.c. Si desieris extendere digitum et loqui quod non prodest, necdum quod obest. Item Mt. 12.c. Dico vobis quod de omni verbo otioso quod locuti fuerint homines, reddent rationem de eo in die iudicii. Gregorius. Otiosum verbum est quod caret intentione pie utilitatis, aut ratione iuste necessitatis. Ideo dicit Ecclesiastic. 22.d. Quis dabit ori meo custodiam et super labia mea signaculum certum, ut non cadam in ipsis et lingua mea perdat me ?
marg.| {r} Qui autem moderatur labia sua ne quid nimis, ne quid parum loquatur.
marg.| {s} Prudentissimus est qui a in moderamine lingue est cumulus nostre moderationis quod paucorum est. Iac. 3.b. Linguam nullus hominum domare potest : Est enim inquietum malum et plena veneno mortifero. Et supra a. Si quis in verbo non offenderit, hic perfectus est vir. Item Cato Proximus ille Deo est, qui scit ratione tacere.
marg.| {t} Argentum electum lingua iusti id est nitens et suaviter sonans ut argentum electum et probata et examinata in fornace discretionis antequam loquatur. Ecclesiast. 28.d. Argentum tuum et aurum confla id est cum argento eloquentie misce aurum discretionis, ut prius veniant verba ad limam, quam ad linguam.
marg.| {u} Cor autem impiorum pro nihilo hab etur ab eo, quia non curat de eius custodia, vel munditia, vel quia ipsum pro nihilo dat id est pro humano favore, aut delitiis carnis, aut divitiis mundi, que omnia nihil sunt. Ecclesiast. 10.b. Nihil iniquius, quam amare pecuniam, hic enim et animam suam venalem habet, quoniam in vita sua proiecit intima sua. Vel   Cor impiorum pro nihilo id est nihilum reputatur a Deo, quia vanum est et vana cogitat et cito secreta revelat. Unde Ecclesiastici 21.d.b In ore fatuorum cor eorum. Vel quia cito diligit, vel cito odit et pro nihilo, vel pro modico verbo. Unde Ecclesiastici 27.b.c Homo stultus sicut Luna mutatur.
b Sir. 21.
c Sir. 27.
marg.| {x} Labia iusti id est Christi, scilicet duo testamenta, vel Doctores duorum testamentorum.
marg.| {y} Erudiunt plurimos id est extra ruditatem ponunt, removendo ab eis rubiginem peccati et formando ex eis vasa mundissima Deo. infra 25.a. Aufer rubiginem de argento et egredietur vas purissimum.
marg.| {z} Qui autem indocti sunt, in cordis egestate morientur id est in paupertate spirituali, que est defectus sapientie et virtutis. Indoctos enim vocat, qui doceri nolunt. Vel   in egestate cordis id est pro egestate cordis id est quia non habent cor. Vel   in egestate cordis morientur quia non habent doctrinam, qua se tueantur a pluviis et grandinibus tentationum. Unde Augustinus : Qui indocti sunt, nudi sub pluvia sunt. Is. 5.d. Propterea captivus ductus est populus meus, quia non habuit scientiam.
marg.| {a} Benedictio Domini dex tre, scilicet   divites facit hic virtutibus, in futuro omnibus bonis. Sed duplex est benedictio Domini, scilicet benedictio dextre id est collatio bonorum spiritualium et benedictio sinistre id est collatio bonorum temporalium. Hec divitem non facit, sed inanem. Ecclesiast. 5.b. Avarus non implebitur pecunia. Et quid mirum ? Quia ipsa arca {3. 22ra} repletur. Sed impossibile est eodem tempore duo loca diversa simul et semel repleri. Tullius : Animus non arca dives solet appellari. Senece. Si vis te divitem facere, non divitiis addendum, sed cupiditati detrahendum est. Est et benedictio dextre, scilicet collatio bonorum spiritualium, hec divites facit id est sufficientes et nullo indigentes, vel agentes.
marg.| {a} Nec sociabitur eis afflictio in futuro, quia erunt in requie opulenta, sicut dicitur Is. 32.d. Sedebit populus meus in pulchritudine pacis et in tabernaculis fiducie et in requie opulenta. Vel in presenti, quia iustis ipsa tribulatio presens gaudium est, non afflictio. infra. 12.c. Non contristabit iustum, quicquid ei acciderit.
marg.| {b} quasi per risum stultus operatur scelus id est gaudens scelus perpetrat, non previdens quod sceleris gaudia sequatur ultionis pena. infra 14.b. Risus dolore miscebitur et extrema gaudii luctus occupat.   Vel sic : Per risum stultus operatur, scelus id est quasi ludendo alios opprimit, vel aliena furatur et cum forte deprehenditur dicit quod ludendo faciebat. infra 26.c. Sicut noxius est, qui mittit lanceas et sagittas in mortem ; ita vir, qui fraudulenter nocet amico suo et cum deprehensus fuerit, dicit, ludens feci.
marg.| {c} Sapientia autem est viro prudentia id est Sapientia, qua, scilicet omnia sapiunt secundum valorem et saporem proprium, facit virum sapientem sive prudentem, ut sciat eligere bonum et reprobare malum et previdere quid stultorum gaudium sequatur et quid correctionem iustorum vel afflictionem.
marg.| {d} Quod timet impius, veniet super eum scilicet districtio iudicii desuper veniens et inferius premens. Ad Impium dicit peccantem scienter, Supra 1.c. Ego quoque in interitu vestro ridebo et subsannabo, cum vobis quod timebatis, advenerit.
marg.| {e} Desiderium suum iustis dabitur id est quod iusti desiderant hic, dabitur eis in futuro, scilicet esse cum Christo. Ut dicit Apostolus Philippens. 1.d. Desiderium habeo dissolvi et esse cum Christo.
marg.| {f} quasi tempestas transiens non erit impius id est impius et persecutionis eius tempestas in iustos cito deficiet. Ps. 36. Vidi impium superexaltatum et elevatum sicut cedros libani et transivi et ecce non erat et quesivi eum et non est inventus locus eius id est prosperitas temporalis.
marg.| {g} Iustus autem quasi   fundamentum sempiternum fundato in Christo petra, omne quod se premit portans quasi columna fortis. Apc. 3.c. Qui vicerit, faciam eum columnam in templo Dei mei.
marg.| {h} Sicut acetum dentibus noc et   et fumus oculis, si c piger his, qui miserunt eum in via ad aliquid faciendum quod propter pigritiam non facit et sic nocet Domino suo, qui misit eum
Numérotation du verset Prv. 10,mystice 
marg.| Per acetum quod a vino degenerat, significatur hereticorum doctrina, que a veritate Ecclesiastice doctrine degenerat. Similiter per fumum, qui ab igne elevatur in altum, significatur superba doctrina hereticorum, que quanto plus extollitur, tanto plus evanescit. Dentes vero et oculi sunt Ecclesie Doctores, Predicatores, Prelati, qui recta prevident, spiritualia alimenta ei suggerunt. Per pigrum accipitur quilibet catholicus male vivens. Est igitur sensus. Sicut acetum dentibus etc. id est sicut hereticorum perfidia Doctoribus, Predicatoribus et prelatis molestias generat et lacrimas excitat ; sic male vivens catholicus gravis his, qui miserunt eum in via huius mundi, ut doceret viam vite et fidem suam operibus demonstraret.
Numérotation du verset Prv. 10,moraliter 
marg.| Moraliter autem exponitur de Legatis missis a superiori, sive de omnibus habentibus curam animarum, qui mittuntur a superioribus Prelatis docere veritatem, corrigere errores, instruere fidem et reformare mores. Sed ipsi Legati sepe propter pigritiam, aut negligentiam, aut avaritiam, aut malitiam, aut ignorantiam sine fructu vacui revertuntur, nisi forte pleni pecunia et peccatis. Isti sunt similes illis, qui mittuntur, ut apportent aquam et ipsi apportant lutum in vasis suis, vel vasa vacua quod magnus pudor debet esse {3. 22rb} Ier. 14.a. Maiores miserunt minores suos ad aquam, venerunt ad hauriendum et non invenerunt aquam et reportaverunt vasa sua vacua et confusi sunt et afflicti et operuerunt capita sua propter terre vastitatem, quia non venit pluvia in terra : Confusi sunt agricole et operuerunt capita sua, nam et cerva in agro peperit et reliquit quia non erat herba. Tales Legati sunt his, qui miserunt eos : Sicut acetum dentibus et fumus oculis id est causa damnationis eterne, ubi erit fletus, quoad fumum ; et stridor dentium, quoad acetum. Vel sunt acetum dentibus id est stupor Predicatoribus, quia propter gesta eorum predicatio impeditur. Ez. 18.a.d Patres comederunt uvam acerbam et dentes filiorum obstupescunt. Sunt etiam fumus oculis id est causa fletus bonis Prelatis, qui sunt oculi Ecclesie. Ct. 4.a. Quam pulchra es, amica mea, quam pulchra es et decora, oculi tui columbarum, absque eo quod intrinsecus latet id est propter eos, qui iam sunt in patria decori gloria, pulchra est Ecclesia in vivis per bonam conversationem. Dentes Ecclesie sunt Doctores et Predicatores, qui debent ex officio omnes bestias peccatorum id est quadrupedia et volatilia et reptilia devorare et corpori Ecclesie incorporare, sicut dictum est Petro in Act. 10.b. De his dentibus dicitur Ct. 4.a. Dentes tui sicut greges tonsarum, que ascenderunt de lavacro. Dentes vero in pueritia et in senio putrescunt et cadunt, in sola iuventute stant. Unde videtur quod Ecclesia iam senex effecta sit, quia dentes eius pro maxima parte ceciderunt et residui putrefacti sunt, ut iam non valeant parvulis frangere panem sacre Scripture, licet esuriant, Lam.m 4.a. Parvuli petierunt panem et non erat, qui frangeret eis. Non potest etiam iam dura manducare id est aliquas tribulationes, vel tentationes sustinere, sed tantum sorbitiunculas absorbet, quales fecit Thamar Amnor fratri suo et corrupta est ab eo. Libr. 2. Regum 13.b. Hos dentes frangere conatur Diabolus pluralitate beneficiorum quasi malleo durissimo. Lam. 3.b. Confregit ad numerum dentes meos, cibavit me cinere. Item caligaverunt etiam oculi Ecclesie pre nimia senectute, ita ut iam non videat, quibus et qualibus det suam benedictionem, sicut legitur Gn. 27.a. Senuit Isaac et caligaverunt oculi eius et videre non poterat : Unde et nescivit, cui benedictionem suam daret. Item Is. 56.d. Speculatores tui ceci omnes Contrarium legitur de Moyse Deuteronomi. ultim. c. Moyses centum et viginti annorum erat, quando mortuus est et non caligavit oculus eius, nec moti sunt dentes illius.
d Ez. 18.
marg.| {i} Timor Domini scilicet amicabilis, seu filialis.
marg.| {k} Apponet dies vit e presenti, ad litteram, ut patet in Ezechia lib. 4Rg.. 20.b. Addam diebus tuis quindecim annos. Dies eternos. Ecclesiast. 1.b. Timor Domini delectabit cor et dabit gaudium et letitiam in longitudinem dierum. Vel dies spirituales id est mentis illuminationes, eo quod expellit tenebras peccatorum infra 16.a. In timore Domini declinatur a malo. Ecclesiast. 1.c. Timor Domini expellit peccatum.
marg.| {l} Et anni impiorum breviabuntur quia propter peccata sua preveniuntur morte. Unde Ps. 54. Viri sanguinum et dolosi non dimidiabunt dies suos. Item Iob. 15.d. Antequam dies eius impleantur, peribit. Breviantur autem a Domino dies impiorum misericorditer, ne plus vivendo peiores fierent, sicut aliquando medietas alicuius membri prescinditur, ne residuum corrumpatur. Ecclesiast. 10.b. Brevem languorem precidit medicus, sic et Rex hodie est et cras morietur.
marg.| {l} Vel Dies impiorum breviabuntur ] quando brevis prosperitas eius subito auferetur. Sap. 5.c. Mox nati, continuo desinimus esse.
marg.| {l} Vel Breviabuntur id est breves reputabuntur, quantumcumque vixerint. Unde Sap. 3.d. Filii adulterorum in consummatione erunt et ab iniquo thoro semen exterminabitur et siquidem longe vite erunt ; in nihilum {3.22va} computabuntur et sine honore erit novissima senectus eorum.
marg.| {a} Exspectatio iustorum id est spes, vel longanimitas.
marg.| {b} Letitia id est radix letitie future quamvis hic sit tristitia. Io. 16.d. Dico vobis, quia plorabitis et flebitis vos ; mundus autem gaudebit, vos autem contristabimini, sed tristitia vestra vertetur in gaudium.
marg.| Vel sic : Exspectatio iustorum ] id est ipsum exspectatum, est   letitia id est iusti exspectant letitiam quasi mercedem tristitie sue. Ecclesiastici 11.c.e Benedictio Dei in mercedem iusti festinat.
e Sir. 11, 24.
marg.| Vel Exspectatio iustorum letitia ] id est letitia et congratulatio Angelorum exspectat iustos. Vel ideo, quia iusti cum letitia quasi securi exspectant. infra 17.b. Gemma gratissima exspectatio prestolantis. Item Philippens. 3.d. Salvatorem exspectamus Dominum nostrum Iesum Christum, qui reformabit corpus humilitatis nostre configuratum corpori claritatis sue. Ut autem exspectemus, monet Dominus : Lc. 12.e. Et vos similes hominibus exspectantibus Dominum suum, quando revertatur a nuptiis.
marg.| {c} Spes autem impiorum peribit id est presumptio, qua presumunt se requiem habituros in futuro, vel nihil futuros. Nec est contrarium quod hic dicitur, ei quod dicitur supra eodem. Quod timet impius, veniet super eum. Sunt enim quidam scientes iudicium fore et malos esse puniendos ; et tamen nihilominus negligentia, vel desperatione, vel etiam industria peccant : Et his dictum est quod timet impius, veniet super eum etc. Sunt autem alii, qui mala, que hic fiunt, non punienda putant, sed sicut bona remuneranda :   De his dicitur hic ] Spes impiorum peribit.
marg.| {d} Fortitudo simplicis que sine plica duplicitatis est, qui non loquitur in corde et corde. Est
marg.| {e} Via Domini id est observantia mandatorum, in quibus confidit. Vel   Via Domini ] est misericordia, per quam maxime venitur ad ipsum et ipse ad nos. Hec est fortitudo simplicium, qui non noverunt secreta mysteria Scripturarum. Unde Glossa Si obscura scripturarum comprehendere non potes, non de salute desperes, sed gradere viam Domini, age bona que nosti et inter fortes connumeraberis.
marg.| {e} Vel simplex dicitur non divisus, utrumque pedem habens in via Domini. Pedem intellectus in veritatis cognitione, pedem affectus in bonitatis amore et talis fortis est, quia ipsum totaliter fulcit et portat Dominus. Alii sunt claudicantes, qui pedem intellectus habent in cognitione veritatis, sed non pedem affectus in amore bonitatis. De quibus Sir. 2.c. Ve duplici corde et labiis scelestis et manibus malefacientibus et peccatori terram ingredienti duabus viis.
marg.| {f} Et pavor his, qui operantur malum sup ple, est via Domini : Nam sicut umbraticus equus umbra terretur, sic vetus homo preceptis Domini : Ecclesiastici 1.d.f Execratio peccatori cultura Dei. Item Lv. 26.f. Terrebit eos sonitus filii volantis et ita fugient quasi gladium.
f Sir. 1, 32.
marg.| {g} Iustus in eternum non commovebitur id est separabitur a Deo, quia fundatus est supra firmam petram. Unde Apostolus ad Rm. 8.g. Certus sum quod neque mors, neque vita, neque creatura aliqua poterit nos separare a caritate Christi.
marg.| {g} Vel sic : Iustus in eternum non commovebitur ] id est eterna commotione, licet in presenti flagellis et tribulationibus corpore moveatur, tamen fixus manet mente in Deo. Sap. 3.a. Iustorum anime in manu Dei sunt et non tanget illos tormentum malitie. Terra vero id est caro data est in manus impii : Iob. 9.
marg.| {h} Impii autem non habitabunt super terram viv entium, qui habitationem suam habuerunt in terra morientium. Apc. 8.d. Ve ve ve habitantibus in terra. Vel sic :   Impii non habitabunt super terram ] id est non erunt cives Ecclesie triumphantis, quia non fuerunt cives Ecclesie militantis. Unde quando regnum veniet ad regnum, ut fiat unum ovile et unus pastor, excludentur foras tamquam {3. 22vb} extranei.
marg.| Vel ideo impii non habitabunt super terram ] viv  e ntium, quia non habent illa quatuor, sine quibus nemo ibi potest habitare, scilicet innocentiam operis, munditiam cordis, mentis stabilitatem, oris veritatem. Unde Ps. 23. Quis ascendet in montem Domini, aut quis stabit in loco sancto eius ? Innocens manibus et mundo corde. Vel certe ideo non habitabunt super terram impii, quia habitant sub terra id est in inferno, qui est sub terra, ut dicit Beatus Gregorius.
marg.| {i} Os iusti parturiet Sapientiam id est cum gemitu et dolore et premeditatione docebit alios. Vel [Os iusti intelligitur intellectus anime sancte, per quem panis vite traiicitur in ventrem affectus per meditationem et laborem, que in hoc verbo parturiet quod est meditativum, significantur. Vel   Os iusti id est Christi, est quilibet Predicator vel Doctor, qui cum dolore et meditatione debet parere Sapientiam id est in lucem proferre, Libentius enim auditur sermo Predicatoris, quando profertur cum dolore compassionis, sicut dicit Gregorius. De hoc dicitur Apocalypsis 12.a. Clamabat mulier id est Predicator, parturiens et cruciatur, ut pariat. Gal. 4.c. Filioli mei, quos iterum parturio, donec formetur Christus in vobis.
marg.| {k} Lingua pravorum peribit id est pravi propter peccatum lingue peribunt, sicut dives Epulo : Lc. 16.f.
marg.| {l} Labia iusti considerant placita id est iustus antequam loquatur, considerat apud se, ut loquatur placita Deo et hominibus. Rm. 12.d. Providentes bona, non tantum coram Deo, sed etiam coram hominibus.
marg.| {m} Et os impiorum perversa sup ple, considerat id est ex industria perversa loquitur detrahendo et discordias seminando.



Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Hugo de Sancto Caro. Postilla in totam Bibliam (Prv. Capitulum ), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 05/05/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=hug&numLivre=28&chapitre=28_10)

Notes :