Hugo de Sancto Caro

Capitulum 14

Numérotation du verset Prv. 14,1 

Sapiens mulier
edificat1
1 edificat ΨD Ω M ΩD ΩS Ω F Ω ΩJ Rusch Clementina ] edificavit ΩL ΩP Weber
domum suam,
insipiens
extructam quoque2 manibus destruet3.
2 extructam quoque ΩD ΩL plerique codd., edd. Rusch Weber ] extructamque Ω F, instructam quo. Θ Weber , inv. G Cava Σ C Θ ΨD ΩJ |
3 manibus destruet Cor2 Ω M Ω F ΩS ΩJ Rusch Clementina ] inv. Ω LP Weber |
Numérotation du verset Prv. 14,2 

Ambulans
recto itinere
et timens Deum despicitur ab eo qui infami graditur via.
Numérotation du verset Prv. 14,3 

In ore stulti virga4 superbie
4 virga] iurgia Ω M (hapax)
labia5 sapientium6*
5 labia ΩD Ω F] + autem Θ Clementina |
6 sapientium Ω M ΩD ΩS Ω F ΩJ ΩL ΩP Clementina Weber ] sapientum D Rusch Ed1530 |
custodiunt eos.
Numérotation du verset Prv. 14,4 

Ubi non sunt boves
presepe vacuum est.
Ubi autem apparent7 plurime segetes,
7 apparent Ω M ΩD* ΩS Ω F ΩJ Rusch ] om. Cor1 ( del .) ΩD² ( rubr. sublin. ) ΩL ΩP Weber
ibi manifesta8 fortitudo bovis.
8 manifesta Ω M ΩD Ω F ΩJ ΩL ΩP Rusch ] + est ΩS Clementina
Numérotation du verset Prv. 14,5 

Testis fidelis non mentietur9, profert10 mendacium
9 mentietur Ω Rusch Weber ] mentitur Amiatinus Clementina |
10 profert] + autem Q Θ S² ΨD Clementina cum LXX |
dolosus testis11.
11 dolosus testis A M Q Φ ΨD Ω M ΩD ΩS Ω F ΩJ ΩL ΩP Rusch edd. ] inv. Weber
Numérotation du verset Prv. 14,6 

Querit
derisor
sapientiam et non invenit12, doctrina prudentium facilis.
12 invenit X ΠH Amiatinus D Q* Y Z* T S* Γ A² Ω M ΩD ΩS Ω F ΩJ Rusch edd. ] inveniet Ω LΩP Weber
Numérotation du verset Prv. 14,7 

Vade contra virum stultum
et nesciet13
13 nesciet Ω M ΩD ΩS Ω F ΩJ ΩL Rusch ] nescit Amiatinus L M² D Q Y² Z² S² Φ Θ ΩD² ΩP Ed1530 Clementina , nescito G Cava X Σ ΠH M* Y* Z* T S* Γ ΨD Weber
labia prudentie.
Numérotation du verset Prv. 14,8 

Sapientia callidi est intelligere viam suam,
et imprudentia stultorum errans.
Numérotation du verset Prv. 14,9 

Stultus illudit14* peccatum
14 Stultus G * ΠH D Q Y² Φ Z Γ ΨD Cor2 (communius habent hebr. et latini) Ω M ΩD ΩS Ω F ΩJ ΩL ΩP Rusch Clementina ] stultis Cor2=Cor3 (alia littera) Weber | illudit Amiatinus Q Φ Θ T ΨD Ω M ΩD ΩS Ω F ΩJ ΩL ΩP] illudet Cava Weber , audit Rusch (hapax)
inter15* iustos morabitur gratia.
15 inter ΩJ X Φ Z T S* ΨD Ω M ΩD ΩS Ω F ΩJ ΩL ΩP Weber ] et praem. Θ et cett. Rusch cum hebr.
Numérotation du verset Prv. 14,10 

Cor
quod novit
amaritudinem anime sue
in gaudio eius
non miscebitur extraneus.
Numérotation du verset Prv. 14,11 

Domus
impiorum
delebitur,
tabernacula iustorum
germinabunt.
Numérotation du verset Prv. 14,12 

Est autem16* via que videtur homini iusta, novissima autem eius deducunt ad mortem.
16 autem ΩD Ω F ΩS] om. cett. Ω M ΩD² ΩJ ΩL ΩP Rusch Weber
Numérotation du verset Prv. 14,13 

Risus dolore
miscebitur et extrema gaudii
luctus
occupat.
Numérotation du verset Prv. 14,14 

Viis suis replebitur stultus
et super eum erit
vir bonus.
Numérotation du verset Prv. 14,15 

Innocens
credit omni verbo,
astutus
considerat gressus suos. 17
17 suos Ω F] + filio doloso nichil erit boni sermo autem sapienti prosperi erunt [erit ] actus et dirigetur via eius ΩS ΩD ( del. perva-cat ) Clementina ; cf. Prv. 13, 13; tuos
Numérotation du verset Prv. 14,16 

Sapiens timet
et declinat a malo18,
18 declinat ΩD Ω F] declinet ΩP² | a malo Φ ΨD Ω M ΩD ΩS Ω F ΩJ ΩL ΩP Rusch edd. ] malum Weber
stultus transilit
et confidit,
Numérotation du verset Prv. 14,17 

impatiens operabitur
stultitiam et vir versutus19
19 versutus ΩD] verbosus Φ ΨD Cor1 (quidam libri habent)
odiosus est20.
20 o. est Rusch Weber ] o. erit ΩD ΩS Ω F ΩL, operatus est ΩP
Numérotation du verset Prv. 14,18 

Possidebunt
parvuli
stultitiam et exspectabunt astuti21
21 exspectabunt astuti Ω M ΩD ΩS Ω F ΩJ Rusch Clementina ] inv. ΩL ΩP Weber
scientiam.
Numérotation du verset Prv. 14,19 

Iacebunt
mali
ante bonos et impii ante portas iustorum.
Numérotation du verset Prv. 14,20 

Etiam proximo suo pauper odiosus erit22, amici vero divitum multi.
22 o. erit Rusch Weber ] inv. ΩD Ω F
Numérotation du verset Prv. 14,21 

Qui despicit proximum suum
peccat, qui autem miseretur
pauperi beatus erit. Qui credit in Domino misericordiam
diligit23.
23 Qui credit… diligit L² Q Φ Θ (... in Deum) Z² S Γ ΨD Ω M ΩD ΩS Ω F ΩJ ΩL ΩP Rusch Clementina ] om. cett. Ed1530 Edmaior. Weber
Numérotation du verset Prv. 14,22 

Errant
qui operantur
malum, misericordia et veritas
preparant bona.
Numérotation du verset Prv. 14,23 

In omni opere bono24 erit abundantia,
24 bono Ω M ΩDΩS Ω F ΩJ ΩL ΩP Rusch ] om. Weber
ubi autem25 verba
25 autem Ω M ΩD Ω F ΩJ ΩL ΩP Rusch Weber ] enim ΩS
sunt plurima ibi26 egestas frequenter27.
26 ibi Amiatinus ... Φ ... ΨD Ω M ΩD ΩS Ω F ΩJ ΩL ΩP] om. Weber |
27 egestas frequenter Ω M ΩD ΩS Ω F Rusch ] inv. ΩJ ΩL ΩP Weber |
Numérotation du verset Prv. 14,24 

Corona
sapientium
divitie eorum,
fatuitas stultorum imprudentia.
Numérotation du verset Prv. 14,25 

Liberat animas
testis fidelis
et profert mendacia
versipellis.
Numérotation du verset Prv. 14,26 

In timore Domini
fiducia fortitudinis et filiis eius
erit spes.
Numérotation du verset Prv. 14,27 

Timor Domini
fons vite ut declinet28 a ruina mortis.
28 declinet ΩD Ω F ΩJ Rusch Weber etc. ] declinent X Σ ΠH D Q Y ΦRG T ΓA² Cor3 (anti.) Ed1530, ad declinandum Cor3 (hebr. hab. impersonaliter), ad recedendum Pagnini
Numérotation du verset Prv. 14,28 

In multitudine populi
dignitas
regis
et in paucitate plebis ignominia
principis.
Numérotation du verset Prv. 14,29 

Qui patiens est multa gubernatur sapientia29,
29 sapientia Ω M ΩD ΩS Ω F ΩJ Rusch ] prudentia Cor2 (iuxta hebr. et antiq.) Cor3 (anti., hebr. anti. ), + prudendiaΩD² (vel), ΩL ΩP Weber
qui autem impatiens est30 exaltat stultitiam suam.
30 est X Σ Amiatinus L D Q Φ S Γ ΨD Ω M Ω F ΩS ΩJ ΩL ΩP Rusch ] om. Weber
Numérotation du verset Prv. 14,30 

Vita carnium sanitas
cordis putredo ossium31
31 ossium ΩD ΩS Ω F ΩJ ΩL ΩP Rusch edd. ] ossuum Ω M Weber
invidia.
Numérotation du verset Prv. 14,31 

Qui calumniatur32*
32 calumniatur Ω M ΩDΩS Ω F ΩJ ΩL ΩP Weber ] calumniat Rusch (hapax)
egentem exprobrat factori eius,
honorat autem eum
qui miseretur pauperis.
Numérotation du verset Prv. 14,32 

In malitia sua expellitur33 impius
33 expellitur Cor3 (moderni) Ω M ΩD* ΩS Ω F ΩJ Rusch ] expelletur Cor3 (anti.) ΩD² ΩL ΩP Clementina Weber
sperat autem iustus in morte sua.
Numérotation du verset Prv. 14,33 

In corde prudentis requiescit34 sapientia
34 requiescit Ω M Ω F ΩL ΩP Rusch ] requiescet ΠH L ΩD ΩS ΩJ
et indoctos quosque35 erudiet.
35 quosque ΠH ΣT H ΓA*M ΨD Ω M ΩD ΩS Ω F ΩJ ΩL edd. ] quoque G* L* Q* Y* Θ A* Z* S* 3 Cor3 (anti.) ΩP Weber
Numérotation du verset Prv. 14,34 

Iustitia elevat
egentem36*, miseros37 facit populos peccatum.
36 egentem CorS3* Ω M ΩD Ω A Ω F ΩS ΩP* ( rubr. expunc.) ] gentem Cor1 Cor2 CorS3 Cor3 (hebr. anti.) ΩL ΩP² Rusch Weber |
37 miseros ΩD Ω F Rusch etc .] + autem Ed1530 Clementina |
Numérotation du verset Prv. 14,35 

Acceptus est regi
minister intelligens,
iracundiam eius
inutilis sustinebit.

Capitulum 14

Numérotation du verset Prv. 14,1 
marg.| {a} Sapiens mulier ] etc. {3. 30ra} In fine precedentis capituli assignavit Salomon differentiam inter iustum et impium quia iustus comedendo replet animam suam ; impii autem venter insaturabilis, est, quia impius non animam, sed bursam implere contendit. In hoc autem capitulo multas alias assignat differentias inter eosdem sub diversis nominibus et rerum proprietatibus, sed omnia ad unum tendunt, hoc est, ad iusti commendationem et impii detestationem, ut scilicet iustitia diligatur et impietas odiatur. Dicit ergo   Sapiens mulier ad l itteram,
marg.| {b} edificat domum suam id est conservat et ampliat familiam suam, vel heredes hereditate non privat. Sed
marg.| {c} Insipiens scilicet mulier.
marg.| {d} Extructam quoque a v iro vel a patre.
marg.| {e} Destruet manibus id est operibus, scilicet male vivendo, quia sic consumit hereditatem filiorum, unde familia deberet sustentari.
Numérotation du verset Prv. 14,mystice 
marg.| Vel mystice {a} Sapiens mulier id est Ecclesia vel fidelis anima.b}   Edificat fide vel operibus bonis domum suam, non manufactam id est non huius creationis, sed celestium mansionem, quam fide et opere meretur. Vel   domum suam id est propriam conscientiam, in qua habitat anima et quiescit, imo et ipse Dominus 2Cor. 5.a. Scimus quod si terrestris nostra habitatio dissolvatur, edificationem ex Deo habeamus, domum non manufactam, sed eternam in celis.c}   Insipiens id est Hereticus vel reprobus.d}   Extructam - ve l   extructa ( alia littera) id est a bonis bene ordinata.e}   Destruet manibus id est malis operibus et verbis.
Numérotation du verset Prv. 14,moraliter 
marg.| {a} Sapiens mulier, id est bonus Prelatus, qui debet Deo concipere et parere predicando bonos filios et in Ecclesiis instituendo. Tot enim filios Prelatus parit, quot in Ecclesia instituit.b}   Edificat domum suam id est Ecclesiam, bonos instituendo et malos amovendo. Et sumitur hec expositio, de Ex. 1.d. ubi legitur. Quia timuerunt Deum obstetrices, edificavit illis domos id est dedit illis filios. Bonus igitur Prelatus ita facit, quia ad hoc positus est, ut Deo bonos filios pariat. Impius autem Prelatus nonnumquam colubros et canes et omnia genera immundorum animalium parit. Non dico Deo, sed Diabolo. Quamplurimos huiusmodi structores habet hodie Dominus, qui revera non domum edificant. sed edificatam destruunt, ponentes bestias loco hominum, loco columnarum constituentes festucas. Unde Is. 49.d. Ecce in manibus meis descripsi te, muri tui coram oculis meis, semper venerunt structores tui destruentes te. Unde si quis recte inspiceret, videret domum Dei id est Ecclesiam quasi acervum lapidum, sine ordine minores maioribus, pueros senibus superpositos, sine cemento caritatis, ut recte impletum sit illud Mi. 3.d. Sion quasi ager arabitur et Hierusalem quasi acervus lapidum erit et mons templi in excelsa silvarum. Et hoc illud est malum, de quo dicitur Ecclesiast. 10.b. Est malum quod vidi sub sole, quasi per errorem egrediens a facie Principis, positum stultum in dignitate sublimi et divites sedere seorsum, vidi servos in equis et Principes ambulantes super terram quasi servos. Quare autem insipiens ordinata a sapientibus destruat, ostendit cum subiungit.
marg.| {f} Ambulans recto itinere in quo non est obliquatio in dexteram favoris, nec in sinistram odii, nec recurvatio in seipsum, sed rectitudo ad Deum solum.
marg.| {g} Et timens Deum id est declinans a malo et ab omni quod credit Deo displicere.
marg.| {h} Despicitur ab eo id est ab insipiente, sicut David a Michol. 2Rg. 6.d. Vel sicut aurum et argentum et lapides preciosi a porcis, vel sicut sol a noctuis. Unde. Sap. 2.c. Gravis est nobis etiam ad videndum, quoniam dissimilis est aliis vita illius et immutate sunt vie eius. [Eo dico.
marg.| {i} Qui infami vel infinita, alia littera, gradietur via. Infamis est via, de qua male sentiunt boni. Via infinita, est via circularis. de qua Ps. 11. In circuitu impii ambulant.
marg.| {k} In {3. 30rb} ore stulti virga superbie id est   superba et imperiosa correctio. E converso, in ore iusti virga mansuetudinis. Unde et in arca manna simul cum virga fuit. Ex. 25.b. Et in Nm. 17.c. de virga illa legitur quod fronduit et floruit et amygdala protulit, que sunt cibus infirmorum. Vel sic. In ore stulti virga superbie quia grandia loquitur et minatur, vel quia meretur cedi pro verbis oris sui. Vel in ore stulti virga superbie id est lingua superba et contumax, qua omnes percutit. Unde Eccles. 26.b. In muliere Zelotypa flagellum lingue omnibus communicans.
marg.| {l} Labia Sapientium custodiunt eos a v irga superbie, dum dulcia et humilia, vera tamen verba respondent. Unde infra 15.a. Mollis responsio frangit iram.
marg.| {m} Ubi non sunt boves id est Doctores studiosi, fortes patientes, laboriosi, cornuti.
marg.| {n} Presepe id est locus, ad quem sancta animalia congregantur ad pastum spiritualem, scilicet Ecclesia.
marg.| {o} Vacuum est a p astu spirituali, quia labor et studiositas bovis multiplicat pastum spiritualem, quo presepe repletur, ut dicit Glossa unde etiam bos postea reficitur. Quod figuratum est in Helia. 3Rg. 17.b. qui Sareptanam viduam pavit, a qua et ipse pastus est. De huiusmodi bove legitur, Dt. 25.a. Non alligabis os bovis triturantis. Item Cor. 9.b. Iob. 24.a. Asinum pupillorum abegerunt et abstulerunt pro pignore bovem vidue. Vidua est Ecclesia, bos Prelatus, quem Demones pro pignore totius parochie habende auferunt. Securi enim sunt de parochia habenda, cum iam Prelatum tenent in carcere peccatorum. Cornua bovis, sunt, patientia et sapientia, que ex auditu et inspectione sacre Scripture assumuntur. Unde Ex. 34.d. legitur quod facies Moysi cornuta fuit ex consortio sermonis Domini. Nunc autem non ex consortio Dei, sed ex familiaritate magnatorum sibi multi assumunt cornua dignitatum, ut vere dicant illud. Am.. 6.d. In fortitudine nostra assumpsimus nobis cornua.
marg.| {p} Ubi autem apparent plurime segetes id est multitudo bene operantium.
marg.| {q} Ibi manifesta est fortitudo bovis id est Prelati excolentis terram id est Ecclesiam, quasi dicat : abundantia frugum probat diligentiam et fortitudinem boum et vacuitas presepis defectum vel pigritiam bovis infra 29.c. Cum prophetia defecerit, dissipabitur populus.
marg.| {r} Testis fidelis ad litteram, vel Doctor, vel Predicator bona fide id est fideliter instruens auditores.
marg.| {s} Non mentitur in doctrina vel predicatione quod grave peccatum est. infra 19.b. Falsus testis non erit impunitus et qui loquitur mendacia, peribit. Timeant igitur sibi, qui in lectione et predicatione fabulas narrant, ne auditores fatigentur diu eos audire. Nulla enim est excusatio, quia Deus non vult, ut dicatur mendacium quoquomodo. Unde Iob. 13.b. Numquid indiget Deus vestro mendacio, ut pro eo dolos loquamini ?
marg.| {t} Profert mendacium dolosus testis id est Hereticus, vel Doctor, vel Predicator questuarius, qui omnia agit in dolo quia causam Dei agere se simulat et non facit, sed propriam insuper et venalis est et ideo non valet eius testimonium. Et ideo periclitatur causa Dei ubique, quia non habet testes idoneos.
marg.| {u} Querit derisor id est Hereticus, vel tentator, vel Hypocrita.
marg.| {x} Sapientiam et non inveniet qui a male querit, vel quia ibi querit, ubi non est Iac. 4.a. Petitis et non accipietis, eo quod male petatis. Io. 7.e. Queretis me et non invenietis. Ubi autem querunt eam, dicitur Os. 5.b. In gregibus suis et in armentis suis vadent ad querendum Dominum et non invenient eum.
marg.| {y} Doctrina prudentium facilis id est prudentes faciliter docent et docentur, quia omnes obices difficultatis amoverunt a corde et ore suo. Student enim cordis munditie, propter quam datur eis intelligentia veritatis. Is. 54.d. Ponam universos filios tuos doctos a Domino.
marg.| {a} Vade contra virum stultum ] {3. 30va} corripiendo, vel arguendo eius stultitiam.
marg.| {b} Et nesciet id est nescius remanebit, infra 27.d. Si contuderis stultum in pila, quasi ptisanas feriente desuper pilo, non auferetur ab eo stultitia eius. Quare hoc ? Quia animalis homo non percipit ea, que Dei sunt 1Cor. 2.d.
marg.| {c} Labia prudentie id est eloquia prudentum, sunt   Sapientia quia sola Sapientia eis dulcis est, vel quia de sola Sapientia loquuntur. Vel   labia prudentie sunt Sapientia id est doctrina prudentum est sapida.
marg.| {d} Callidi est intelligere viam suam id est Sapientis est scrutari opera sua. Unde Lam. 3.e. Scrutemur vias nostras et queramus et revertamur ad Dominum. Debet autem unusquisque intelligere viam suam, unde venit, per quam vadit et quo vadit id est principium, medium et finem. Vita cuiuslibet, est via eius, cuius principium immundum, medium perversum, ultimum periculosum. Unde Bernardus attende, homo, unde venis et erubesce ; ubi es et ingemisce ; quo vadis et contremisce. Hoc debet quilibet considerare. Unde Angelus quesivit ab Agar. Unde venis et quo vadis ? Gn. 16.b. Et David similiter a puero Egyptio 1Rg. 30.c.
marg.| {e} Et imprudentia stultorum errans id est improvidentia de futuris facit stultos errare id est stulti errant, quia non provident futura Ideo dicitur Eccles. 7.d. In omnibus operibus tuis memorare novissima tua et in eternum non peccabis.
marg.| {f} Stultus illudit peccatum id est ludit in peccato, vel ludendo peccat. Unde supra 10.d. Stultus quasi per risum operatur scelus. Vel   Stultus illudit peccatum id est peccatum putat risum. Unde infra 15.c. Stultitia gaudium est stulto. Et Ex. 32.b. Sedit populus manducare et bibere et surrexerunt ludere. Item Gn. 21.b. legitur quod Hismael lusit cum Isaac id est ad idololatriam provocabat. Unde illum ludum vocat Apostolus persecutionem. Gal. 4.d. Vel [Stultus illudit peccatum id est alludit peccato, quia exteriori delectationi congaudet, penam interiorem detestans. Vel   Stultus mund o   illudit peccatum dum sapienter declinat ab illo.
marg.| {g} Inter iustos morabitur gratia qui a ibi pax et quies et adiutorium Dei est. Ibi etiam non est otiosa. Unde 1Cor. 15. Gratia Dei sum id quod sum et gratia eius in me vacua non fuit. Detestatur enim otium ipsa gratia et ideo inter iustos commoratur, qui cooperantur ei. Inter iniustos autem non vult esse, quia ibi esset otiosa et in opprobrio. Unde Seneca. Nil tam fugiendum, quam dissimilium societas.
marg.| {h} Cor quod novit amaritudinem anime sue ] id est culpam suam, que est amaritudo anime, licet dulcedo sit carnis. Novit, inquam, ad dolendum et confitendum et satisfaciendum, sicut ille, qui dicebat. Recogitabo tibi omnes annos meos in amaritudine anime mee. Is. 38.c.
marg.| {i} In gaudio eius quo d habebit in futuro, peracta penitentia.
marg.| {k} Non miscebitur extraneus id est alienus a penitentia, quia per multas tribulationes oportet nos intrare in regnum celorum. Act. 14.
marg.| Vel sic.
marg.| {h} Cor quod novit amaritudinem anime sue id est quanta pene amaritudo debeatur anime sue pro peccato
marg.| {i} in gaudio eius quod seq uitur hanc cognitionem.
marg.| {k} Non miscebitur extraneus ab huiusmodi cognitione. Unde latro dexter, qui novit amaritudinem suam, qui dixit et nos quidem iuste, nam digna factis recipimus, in gaudio fuit, a quo seclusus fuit latro sinister, qui noluit cognoscere amaritudinem suam Lc. 23.f. Glossa sic exponit.
marg.| {h} Cor ius ti [quod novit amaritudinem anime sue de dilatione future glorie, vel incolatu presentis miserie,
marg.| {i} In gaudio eius ete rno quod exspectat.
marg.| {k} Non miscebitur extraneus id est reprobus, qui propria sponte cecatus non videt quod in presenti patitur et quod in futuro sit pasturus, non previdet. Vel sic et melius.
marg.| {h} Cor ; quod novit amaritudinem anime sue id est animalitatis {3. 30vb} sue, que est presens tribulatio, quam bona, quam fructuosa, quam preciosa sit,
marg.| {i} In gaudio eius tri bulationis id est habito de ea.
marg.| {k} Non miscebitur id est non communicabit [extraneus id est expers tribulationis huiusmodi enim gaudium non est quorumlibet, sed Electorum. Non est hoc gaudium ferculum generale, sed pitantia specialium amicorum, Unde hoc cibo non gustat rusticus, ut vulgo dicitur. Hanc pitantiam fecerat Dominus Apostolis, Act. 5.g. ubi dicitur : Ibant Apostoli gaudentes etc. Sed si de tribulatione est amicis tantum gaudium, quantum putas, erit gaudium de triumpho ? Unde Eccles. 10.d. Qui gloriatur in paupertate, quanto magis in substantia ? Tria ergo sunt de amaritudine ista noscenda. Primum est virtus eius et efficacia, qua se habet ad ardorem concupiscentiarum, sicut aqua ad ignem. Eccles. 11.d. Malitia unius hore oblivionem facit luxurie maxime. Secundum est valor et precium eius ; quia ipsi comparatur regnum celorum Mt. 5.a. Beati, qui persecutionem patiuntur etc. Tertium est bonitas ipsius in se. Aliter enim non daretur ab amantissimo et Sapientissimo Patre carissimis filiis, nisi esset in se bona. Apc. 3.d. Ego quos amo, arguo et castigo. Sequitur. Et :
marg.| {l} Domus impiorum id est presens habitatio, quam putant eternam.
marg.| {m} Delebitur 1Cor. 7.f. Preterit figura huius mundi.
marg.| {n} Tabernacula iustorum id est presens conversatio, in qua sunt incole et peregrini.
marg.| {o} Germinabunt id est proficient in merito quod modo latet, sed in futuro apparebit fructus ex germine id est premium ex merito.
marg.| Et nota quod dicit [domus, impiorum et tabernacula iustorum Dom us enim sunt civium, tabernacula peregrinorum et militantium. In quo dat intelligere Salomon quod qui habent hic mansionem suam, impii sunt. Qui autem futuram inquirunt, sicut peregrini iusti sunt. Unde Hbr. 13.c. Non habemus hic manentem civitatem, sed futuram inquirimus.
marg.| {p} Est via, que videtur etc.   cum sit iniusta id est mala, quia aut non recto oculo cordis, aut nimis a longe, aut superficialiter tantum eam intuetur.
marg.| {q} Novissima etc.   ad mortem ete rnam. Hec est via huius mundi. Via Cain, via Chore, via Balaam id est invidorum, ambitiosorum, cupidorum. De qua Iudas in canonica sua. Ve illis, qui in via Cain abierunt et errore Balaam mercede effusi sunt et in contractione Chore perierunt. Exponitur etiam hoc de Prelatis nimis rigidis, quibus via dure increpationis videtur iusta, quia non officium suum attendunt, sed tantum meritum illius, qui peccavit, nescientes quoniam misericordia superexaltat iudicium et quia iudicium sine misericordia stet illi, qui non fecerit misericordiam. Iac. 2.c. Dicit enim August. quod in penis accipiendis totum ius prosequi summa iniustitia est. Ideo dicitur Eccles. 7.c. Noli esse multum iustus, neque plus sapias, quam necesse est, ne obstupescas, ne impie agas multum. Et August. dicit bonum verbum, Nemo est ita prepositus alii, ut sit meritorum retributor, sed salutis adiutor. Vox carnificum est sic meruit, sic puniatur ; sed vox Christianorum est, sic dolet, sic curetur ; sic cecidit, sic relevetur. Super hoc conqueritur Dominus, Is. 57.a. Iustus perit et non est qui recogitet in corde suo et viri misericordie colliguntur, quia non est, qui intelligat
marg.| {r} Risus, dolore etc.   gen eraliter, quoniam neque spiritualis risus absque exteriori afflictione habetur, vel acquiritur ; neque corporalis risus, qui et spirituali dolore pungentis conscientie et angore desiderii et labore acquisitionis totus respergitur. Quod Dominus dispensatorie facit, quia risus temporalis est vinum vehementer inebrians et ideo aqua tribulationis mixtum temperatur a Domino medicante. Nam si purum biberetur, faceret homines insanire. Adhuc etiam multi insaniunt. Is. 28.a. Ve corone superbie, ebriis Ephraim Ier. 51.a. Calix aureus Babylon in manu Domini inebrians omnem terram, de vino eius biberunt gentes et inde commote sunt.
marg.| Vel sic.
marg.| {r} Risus id est gaudium temporale.
marg.| {s} Dolore miscebitur id est in dolorem vertetur. Lc. 6.d. Ve vobis, qui nunc ridetis, quia lugebitis et flebitis, E converso dicitur de bonis. Io. 16.d. Dico vobis, quia plorabitis et flebitis vos ; mundus autem {3. 31ra} gaudebit, vos autem contristabimini, sed tristitia vestra vertetur in gaudium. Quod significatum fuit Io. 2.b. ubi aqua versa est in vinum.
marg.| {a} Et extrema gaudii mun dani.
marg.| {b} Luctus pen itentie, vel gehenne, occupat. Quod Dominus figurative ostendit in se, qui veniens in Hierusalem laudari et honorari voluit et postea pati. Unde eodem die ubique in Ecclesia fit festiva processio et postea legitur passio. In processione legitur Evangelium breve de laude et honore eius et postea passio prolixior, quia breve est gaudium huius mundi, sed eterna est pena gaudentium in hoc mundo.
marg.| {c} Viis suis id est operibus suis, que revera non sunt vie, sed invium.
marg.| {d} Replebitur stultus in futuro. Et signanter dicit, replebitur, quia peccata, que sunt vie stultorum habent duo, scilicet voluptatem et penalitatem. Unam partem bibunt hic stulti, scilicet voluptatem, unde semipleni sunt. In futuro bibent aliam partem, scilicet penalitatem et tunc erunt pleni, Unde supra 12.c. dicitur. Peccatores replebuntur malo. In hoc autem est stultitia, quia pervertitur ordo iustitie, quia primo debet bibi calix penalitatis et postea calix voluptatis. Et ita faciunt Sapientes. Et hoc ordine porrigit Dominus calicem suum amicis suis. Calix enim in manu Domini vini meri plenus mixto. Mundus vero et Diabolus e converso dant. Ideo dicitur Hab. 2.c. Ve qui dat potum amico suo mittens fel suum et inebrians, ut aspiciat nuditatem eius.
marg.| {e} Et super eum erit vir bonus in iudicio, quasi iudex. Mt. 19.d. Amen dico vobis quod vos, qui reliquistis omnia et secuti estis me etc. Tripliciter autem bonus est super malo. Primo conversatione, quia malorum conversatio est in terra, bonorum autem conversatio in celis est. Phil. 3.d. Secundo dignitate, quia stultus Sapienti et malus bono servit supra 11.d. Stultus serviet Sapienti, infra 17.a. Servus Sapiens dominabitur stultis filiis. Tertio potestate in iudicio, ut dicitur Mal. 4.a. Calcabitis impios, cum fuerint cinis sub planta pedum vestrorum, in die, qua ego facio, dicit Dominus exercituum.
marg.| {f} Innocens id est inexpertus et ignarus malitie, tam sue, quam aliene
marg.| {g} Credit omni verbo tam bono, quam malo et sicut parvulus circumfertur omni vento doctrine, ut legitur Eph. 4.c. Quod vitium est. Sunt enim duo vitia quasi contraria, scilicet nimia levitas ad credendum et nimia tarditas ad credendum. Inter que medius est habitus, qui est virtus et dicitur astutia, nec omni, nec nulli credens Seneca. Et omnibus et nulli credere vitium est Eccl. 19.a. Qui cito credit, levis est corde et minorabitur, sed probate, Spiritus si ex Deo sint.
marg.| {h} Astutus considerat gressus suos id est previdet ubi ponat et signat pedes suorum affectuum et intentionum.
marg.| {i} Sapiens timet pen as et separationem et offensam patris.
marg.| {k} Et declinat a malo id est a peccato. Per timorem enim Domini declinat homo a malo, ut dicitur, infra 15.d. Vel sic. Sapiens, qui habet oculos in capite, ut dicitur Ecclesiast. 1.c. Timet pericula vie, quia videt totum mundum plenum laqueis et gladiis et puteis bituminis id est viscate voluptatis. Unde Eccl. 7.c. Qui timet Deum, nihil negligit.
marg.| {l} Stultus transilit de peccato in peccatum velut equus exoculatus, qui nihil timet, quia nihil videt. Unde vulgo dicitur. Nullum animal audacius equo ceco.
marg.| {m} Et confidit de impunitate.
marg.| {n} Impatiens id est impetuosus, qui statim effundit iram suam.
marg.| {o} Operabitur stultitiam ape rte iram suam ostendendo.
marg.| {p} Et vir versutus id est simulator, hypocrita, qui iram dissimulat et non ex furore, sed consulte et studiose vindictam querit.
marg.| {q} Odiosus est id est plenus odio Dei et hominum. Unde Iob. 36.d. Simulatores et callidi, provocant iram Dei supra 11.b. Simulator ore decipit amicum suum. Hieronymus : Comparatione duorum malorum, melius est aperte peccare, quam sanitatem simulare. Et Glossa. Reprehensibilis est impatiens, sed multo peior et odiosior est versutus. Ille enim palam ostendit stultitiam suam, iste cum sit corde perversus, simplicitatem simulat et humano iudicio sanctus, divino inter reprobos {3. 31rb} estimatur.
marg.| {r} Possidebunt quasi hereditatem cum proprietate et usufructu eius.
marg.| {s} Parvuli sen su, stultitiam, qua presentia bona iudicant meliora futuris, que est sapientia mundi, nolentes eam commutare in sapientiam Dei, que est stultitia mundi. Iuxta consilium Apostoli 1Cor. 3.d. Si quis sapiens videtur esse in seculo, stultus fiat, ut sit sapiens. Sapientes autem huius mundi ideo parvuli appellantur a Sanctis, quoniam quasi pueri abecedarii et elementarii in libro universi pulchritudinem creaturarum, que sunt littere huius libri mirantur et intellectum et scientiam earum, que est Dei potentia et sapientia et bonitas, omnino non capiunt. Vel
marg.| {s} Parvuli id est Iudei sub pedagogo legis constituti, ut dicitur Gal. 3.d.
marg.| {r} Possidebunt stultitiam lit teralis intelligentie, ei inseparabiliter adherentes.
marg.| {t} Et exspectabunt astuti id est sapientes, non contenti puerilibus.
marg.| {u} Scientiam vel sapientiam alia littera, que utraque datur a Deo, Iac. 1. Omne datum optimum etc. Et dicitur hoc contra illos, qui precipitare volunt tempus doctrine, cum scientia veniat quodam ordine et quibusdam gradibus : Indiget enim experimento et tempore, ut dicit Philosophus ; Quod bene norunt astuti et ideo exspectant Parvuli pusillanimitate diffidentes, vel tedio affecti, resiliunt et non sustinent exspectare.
marg.| {x} Iacebunt mali quo ad mores, surgere non valentes.
marg.| {y} Ante bonos id est in conspectu bonorum, quos hic deprimebant.
marg.| {z} Et impii in fide.
marg.| {a} Ante portas iustorum id est ante sensus, sive ante visionem iustorum. Videbunt enim iusti malos iacentes in tormentis, ut gratiores sint Deo redemptori suo. Unde Is. ultimo g. Egredientur et videbunt cadavera virorum, qui prevaricati sunt in me : vermis eorum non morietur et ignis eorum non extinguetur et erunt usque ad satietatem visionis omni carni. Quod autem ait : Egredientur, non pedibus, sed oculorum intuitu, intelligitur, quem cum volunt, foras emittunt ad videndum eorum supplicia. Unde Beda quod ait : Ante bonos, vel ante portas, non ad loci vicinitatem pertinet, sed ad visionem, qua tormenta malorum aspiciunt.
marg.| {b} Etiam proximo suo pauper odiosus erit ad litteram, ut Iob et Tobias uxoribus suis fuerunt non solum onerosi, sed etiam multis aliis inimicis suis. Et hoc ideo est, quia sicut canes circumdationem carnium amant in ossibus, sic mundus circumdationem divitiarum in amicis Mundum voco amicos fortune, de quibus Seneca : Mel musce, cadavera lupi, frumenta formice sequuntur, predam sequitur turba ista, non hominem. Eccl. 6.b. Est amicus socius mense et non permanet in die necessitatis.
Numérotation du verset Prv. 14,mystice 
marg.| Vel mystice {c} Pauper div itiis spiritualibus virtutum et operum.
marg.| {d} Odiosus erit proximo id est Christo, qui proximum se probat, Lc. 10.f. In parabola sauciati. Odiosus autem dico non affectu, quia odium non cadit in Deum, sed affectus. Dicet enim quasi iratus : Ite maledicti, in ignem eternum etc. Mt. 25.d. Et illud : Ligatis manibus et pedibus eius proiicite eum in tenebras exteriores, Mt. 22.b.
marg.| {e} Amici vero divitum hui us mundi.
marg.| {f} Multi dum divites sunt. Si autem pauperes fiant, pauci aut nulli, infra 19.e. Divitie addunt amicos plurimos, a paupere autem et hi quos habuit, separantur. Vel
marg.| {e} Amici divitum vir tutibus.
marg.| {f} Multi omn es videlicet Sancti et Angeli.
marg.| {g} Qui despicit proximum suum nat ura, sanguine, affectu, professione, deserendo eum in necessitate, vel asperando.
marg.| {h} Peccat con tra iustitie rectitudinem, que iubet hoc facere aliis quod sibi vellet quilibet fieri. Unde Mt. 7.b. Quecumque vultis, ut faciant vobis homines et vos facite illis. Item peccat contra innocentie regulam, que nec miserum facit, nec miserum relinquit, ut dicit Augustinus. Item peccat contra caritatem, quam excludit {3. 31va} a se. Unde 1Io. 3.c. Qui viderit fratrem suum necesse habere etc.
marg.| {a} Qui autem miseretur aff ectu vel effectu.
marg.| {b} Pauperi sim pliciter ; id est cuilibet indigenti, non cuidam tantum.
marg.| {c} Beatus erit Und e Mt. 5.a. Beati misericordes, quoniam ipsi misericordiam consequentur, infra 19.c. Feneratur Domino, qui miseretur pauperis, vicissitudinem suam reddet ei.
marg.| {d} Qui credit in Domino fid e vera et viva.
marg.| {e} Misericordiam diligit et sibi fieri a Deo, dum fide illuminante, pro malis preteritis iudicium sibi imminere cognoscit et alii facere, dum per hoc se veniam consecuturum sperat.
marg.| {f} Errant a f ide operante per dilectionem.
marg.| {g} Qui operantur malum id est peccatum contra misericordiam.
marg.| {h} Misericordia et veritas preparant bona ete rna. Misericordia enim erigit spem, veritas incutit timorem. Que sunt due mole, inter quas molitur homo, ut fiat panis dignus mense Domini, de quibus habetur Dt. 24.b. Vel
marg.| {h} Misericordia hom inis, qua miseretur pauperis.
marg.| {i} Et veritas qua se iudicat.
marg.| {k} Preparant bona gra tie in presenti et glorie in futuro. Vel
marg.| {h} Misericordia qua Deus largitur gratiam.
marg.| {i} Et veritas qua punit.
marg.| {k} Preparant bona id est bonum locum in gloria. Vel
marg.| {h} Misericordia que promittit.
marg.| {l} Et veritas que implet promissum. Vel
marg.| {h} Misericordia qua Deus vocat nos et adoptat in filios.
marg.| {i} Et veritas nostra qua pactum baptismale ei servamus.
marg.| {k} Preparant id est in vita ista parant bona, in futura vita habenda.
marg.| {l} In omni opere bono erit abundantia gra tuitorum et eternorum bonorum, quasi dicat : bona opera faciunt operantes abundare. Et hoc merito, quia opera bona fructus sunt et fruges, de quibus est omnis abundantia bonitatis, que opus inchoat et implet et consummat. Sicut enim bonus fructus oritur ex abundantia pinguedinis terre, ita bonum opus ex abundantia pinguedinis gratie.
marg.| {m} Ubi autem sunt verba plurima sin e opere, ibi frequenter egestas veri boni, quia in multiloquio non deerit peccatum. Supra 10.c. Sicut ficus foliosa sine fructu cui maledixit Dominus. Mt. 21.b. et Mc. 11.b.
marg.| {n} Corona sapientum divitie eorum id est divitie sapientium distribute pauperibus sunt corona id est causa corone eorum, qua coronabuntur in gloria. Vel corona sapientium divitie eorum id est sapientes non querunt alias divitias, quam coronam factam ex auro sapientie et argento eloquentie et lapidibus pretiosis, sive gemmis virtutum, qua soli Reges coronantur, qui scilicet regnant super membra sua et vires et motus et passiones.
marg.| {o} Fatuitas stultorum est imprudentia id est improvidentia, quasi dicat : ideo sunt fatui, quia sibi non provident de futuris et de presentibus commodis gaudent.
marg.| {p} Liberat animas testis fidelis id est Christus Dominus ; qui testimonium reddidit sub Pontio Pilato, bonam confessionem sicut legitur 1Tim. 6.c. Hic liberat animas de carcere peccatorum et de manibus Diaboli, Io. 8.e. Si filius vos liberaverit, vere liberi eritis. Vel testis fidelis, est bonus Doctor et verus Predicator, in quorum personam, vel dicta nihil habet obiicere adversarius. Quibus dicitur Is. 44.b. Vere vos testes mei, dicit Dominus. Et Act. 1.a. Eritis mihi testes in Hierusalem et in omni Iudea et Samaria et usque ad ultimum terre.
marg.| {q} Et profert mendacia de malo thesauro cordis.
marg.| {r} Versipellis id est Diabolus, qui pellem suam vertit, ne agnoscatur, transfigurans se in Angelum lucis, 2Cor. 11.c. id est mala que suggerit, bona esse mentitur et dum bona promittit, ad eterna tormenta perducit. Vel versipellis dicitur hereticus et hypocrita et generaliter quilibet deceptor, qui cor lupinum vertunt sub pelle ovina, Mt. 8.c. Attendite a falsis Prophetis, qui veniunt ad vos in vestimentis ovium, intrinsecus autem sunt lupi rapaces. Vel versipellis est Predicator questuarius, qui pellem sacre Scripture vertit ad lucrum temporale et talis sepe profert mendacia. Alia translatio habet : Incendit autem mendacio dolosus animas deceptorum. Et dicit <Glossa> interlinearis Antigraphus, quasi {3. 31vb} dicat, hic sunt diverse translationes, diversos sensus habentes. Antigraphus enim quedam figura est similis
marg.| {y} Greco, habens punctum desuper et ponitur ubi sunt diverse translationes, diversos sensus habentes, sicut hic. Et est una de 15. figuris, quibus Sancti per totam Bibliam utuntur, propter quarum ignorantiam multe glosse ignorantur. Hec autem sunt nomina figurarum, asteriscus, obelus, obelus ad punctum, liminiscus inter punctos, antigraphus cum puncto, paragraphus, positura griphia, antisigma sine puncto, antisigma cum puncto, ancora superior, ancora inferior, ceraunium etc.
marg.| {s} In timore Domini qui est initium sapientie, ut dicit <Glossa> interlinearis
marg.| {t} Fiducia fortitudinis qui a tanto fortius mundum despicit quis, quanto plus Deum timet. Et recte coniunxit Salomon timorem et fortitudinem. In timore enim est humilitas contra presumptionem ; in fortitudine magnanimitas contra pusillanimitatem, ne humilitas sine fortitudine sit pusillanimis et fortitudo sine humilitate presumptuosa.
marg.| {u} Et filiis eius scilicet timoris, erit spes. Qui enim prudenter timent Deum, consequenter sperant in eo. Timor enim peccatum expellit. Eccles. 1.c. Quo expulso, statim anima exonerata erigitur ad Deum, sperans ab eo liberari a pena, quam meruerat per peccatum. Unde Ps. 113. Qui timent Dominum speraverunt in Domino etc. Filii timoris dicuntur, qui divino timore reguntur, sicut filii virtutis et resurrectionis dicuntur, qui virtutibus student et ad gaudia resurrectionis pertinent, quibus erit spes, iuxta illud Ps. 113. Qui timent Dominum speraverunt in Domino.
marg.| {x} Timor Domini id est quo timetur Dominus.
marg.| {y} Fons vite scilicet spiritualis id est initium, non ut ex eo fluat vita spiritualis, sicut ex fonte rivulus, sed hoc modo.
marg.| {z} Ut declinet id est declinare faciat.
marg.| {a} A ruina mortis id est a casu mortalis peccati.
marg.| {b} In multitudine populi dignitas Regis id est gloria, ad litteram, ut patet in Salomone, 3Rg. 10.a. quando venit ad eum Regina Saba.
marg.| $mystice
marg.| {b} In multitudine populi Deo fideliter servientis.
marg.| {c} Dignitas id est honor sive gloria.
marg.| {d} Regis id est Christi regentis Ecclesiam. Vel Regis id est Prelati, se et subditos bene regentis. Sed contra hoc videtur esse illud, Is. 9.a. Multiplicasti gentem et non magnificasti letitiam. Solutio : Illud exponitur secundum unam de septem regulis Ticonii sic. Multiplicasti gentem in fide Christi, non magnificasti letitiam Iudeorum.
marg.| {e} Et in paucitate plebis ad Deum festinantis.
marg.| {f} Ignominia Principis id est Diaboli, vel heretici, non quod paucos habeat Diabolus, sed quia ius et possessio eius minuitur in conversione infidelium, quasi dicat : Salomon, in incremento populi fidelium, Christi gloria crescit, vel boni Prelati, in minoratione infidelium crescit ignominia Diaboli, vel heretici.
marg.| {g} Qui patiens est multa gubernatur sapientia ut patet in David et Semei, 2Rg. 16.b. Sapientia enim duo habet lumen cognitionis, quo illuminat intellectum et saporem suavitatis, quo reficit affectum. Patienti omnia sapiunt suaviter, etiam ipsa amaritudo persecutionis et tribulationis. Unde Dt. 33.c. Inundationes maris quasi lac sugent. Item patienti ipse tenebre persecutionis et tribulationis prestant lumen. Is. 28.e. Sola vexatio tantummodo dabit intellectum auditui. Ps. 138. Et nox sicut dies illuminabitur, sicut tenebre eius, ita et lumen eius. Totam igitur sapientiam habet patiens, quia lumen cognitionis et saporem suavitatis in omnibus habet. Et ideo verum est quod patiens multa gubernatur sapientia id est tota sapientia. Et ideo ubique commodum et lucrum facit. Unde Dominus invitans discipulos ad lucrum istud, dicit Lc. 21.d. In patientia vestra possidebitis animas vestras, infra 16.d.3.32ra} Melior est patiens viro forti et qui dominatur animo suo id est animositati sue, expugnatore urbium.
marg.| {a} Qui autem impatiens est, exaltat stultitiam suam id est in evidenti ponit ad omnia respondendo. Unde supra 3.c. Qui fatuus est, aperit stultitiam suam. Et infra 16.a. Os fatuorum ebullit stultitiam in omni loco.
marg.| {b} Vita carnium id est infirmitatis exterioris est.
marg.| {c} Sanitas cordis id est puritas conscientie et intentionis quasi dicat : puritas conscientie et rectitudo intentionis roborat et vivificat infirmitatem hominis. Unde Eccl. 30.d. Iucunditas cordis, hec est vita hominis. Cum enim cor sanum est, omnia membra spiritualia moventur ad nutum eius.
marg.| Vel sic.
marg.| {b} Vita carnium id est laicorum, vel secularium est.
marg.| {c} Sanitas cordis id est Clericorum, vel Claustralium, quia ab ipsis debet procedere spiritus vite in illos. Sed non est sic, imo spiritus mortis procedit ex eis. Mt. 15.b. De corde exeunt cogitationes male, homicidia, adulteria, fornicationes, furta, falsa testimonia, blasphemie. Totum enim corruptum est cor Ecclesie et infectum et ideo totum corpus infirmatur, Is. 1.b. Omne caput languidum et omne cor merens, a planta pedis, usque ad verticem, non est in eo sanitas.
marg.| {d} Putredo ossium id est bonorum operum, est, invidia, quia quantumcumque videantur fortia opera nostra, per invidiam putrescunt ante oculos Dei. Invidia enim totum hominem interiorem putrescere et tabescere facit, sicut febris hectica. Unde Gregorius de invido dicit. In corde rabies, in vultu macies, in ore stridor dentium, ibi serpens antiquus omnia sua concutit. Vel sic. Putredo ossium invidia id est Doctorum, Predicatorum, Claustralium, qui omnes debent esse ossa Ecclesie id est sicci castitate, concavi humilitate, medullati caritate, fortes patientia, albi sanctimonia, macri abstinentia. De huiusmodi ossibus dicitur Ez. 37.b. Ossa arida, audite verbum Domini. Hec dicit Dominus Deus ossibus his, ecce ego immittam in vos spiritum et vivetis et dabo super vos nervos et succrescere faciam super carnes et superextendam in vobis cutem et dabo vobis spiritum et vivetis.
marg.| {e} Qui calumniatur fal so criminando, vel duriter increpando, vel iactanter deridendo.
marg.| {f} Egentem sci entia, vel virtute, vel divitiis.
marg.| {g} Exprobrat factori eius id est Deo, qui talem eum fecit. Poterat enim eum fecisse sapientiorem, vel ditiorem te, si voluisset. Lc. 10.c. Qui vos spernit, me spernit.
marg.| {h} Honorat autem eum id est factorem suum.
marg.| {i} Qui miseretur aff ectu, vel effectu.
marg.| {k} Pauperis mat erialis, vel spiritualis, quia reputat sibi impensum quod pauperi propter ipsum impenditur. Mt. 25.d. Amen dico vobis quamdiu fecistis uni ex fratribus his minimis, mihi fecistis Infra 19.c. Feneratur Domino, qui miseretur pauperis.
marg.| {l} In malitia sua id est pro malitia sua et cum malitia sua.
marg.| {m} Expellitur impius a s pe boni, vel a regno Dei, vel de Ecclesia, quasi putridum membrum, vel de mundo, vel de corpore. Et est argumentum quod mali deferunt secum malam voluntatem in infernum. Unde Ez. 32.f. Descenderunt in infernum cum armis suis. Et Eccl. 27.a. Conteretur cum delinquente delictum.
marg.| {n} Sperat autem iustus qui scilicet reddit Deo et sibi et proximo suo.
marg.| {o} In morte sua ad litteram, quia tunc moriuntur omnes adversarii eius et ipse liberatur de carcere captivitatis et applicat ad portum salutis et invenit thesaurum, quem tota vita sua querere non cessavit, scilicet Christum. Phil. 1.c. Mihi vivere Christus est et mori lucrum. Ps. 215. Preciosa in conspectu Domini mors Sanctorum eius. Eccles. 41.a. Noli metuere iudicium mortis. Ibidem O mors bonum est iudicium tuum homini indigenti ! Vel sic. Iustus sperat in morte sua, qua moritur peccato ; quia tunc fugit ad Dei misericordiam, {3. 32rb} quando peccato moritur. Unde Iob. 13.c. Si occiderit me, sperabo in eum. Nullus enim quantumcumque peccator desperare debet, quia si moriatur peccato, spe salvus erit. Quacumque enim hora peccator ingemuerit etc. Ez. 18.f. Nostra translatio habet : Dum averterit se impius ab impietate sua, quam operatus est et fecerit iudicium et iustitiam : ipse animam suam vivificabit.
marg.| {p} In corde prudentis id est previdentis diem mortis sue.
marg.| {q} Requiescit Sapientia qui a ibi est sine litigio sollicitudinis temporalis. Unde Eccles. 38.c. Sapientiam scribe tempore vacuitatis et qui minoratur actu Sapientiam percipiet, quia Sapientia replebitur. In corde imprudentis et peccatoris, ibi nec est, nec requiescit Sapientia, quia non invenit foramen, per quod intret. Unde Sap. 1.a. In malevolam animam non introibit Sapientia. In corde bonorum ibi quiescit Sapientia quasi in proprio hospitio, tamen aliquando inquietatur per venialia peccata. Unde dicit Hieronymus supra Isaiam quod Sapientia in solo Christo habuit mansionem quietis ; in aliis hospitium tribulationis.
marg.| Et nota quod dicit, in corde : Primo enim Sapientia habenda est in corde, intellectu et affectu. Secundo in manu, effectu. Tunc demum in ore, profectu et sic sibi et aliis proficiet.
marg.| Unde sequitur
marg.| {r} Et indoctos quosque erudiet ver bo et exemplo.
marg.| {s} Iustitia elevat egentem ab egestate, ut patet in Ioseph elevato de carcere Pharaonis, Gn. 41.b. Et in Daniele educto de laculeonum : Dn. 6.f. Vel
marg.| {s} Iustitia id est humilitas.
marg.| {t} Elevat egentem id est suam indigentiam cognoscentem humiliter et profitentem. Unde Lc. 18.c. Qui se humiliat, exaltabitur. Eccles. 11.a. Sapientia humilitati exaltabit caput illius et in medio magnatorum consedere illum faciet. Et Eccles. 15.a. Qui timet Deum, faciet bona ; et qui continens est iustitie, apprehendet illam. Et infra eodem. Et exaltabit illum apud proximos suos.
marg.| {u} Miseros facit populos peccatum qui a ad miseriam inferni trahit illos et quia facit eos servos Diaboli. Unde Ps. 37. Miser factus sum et curvatus etc. Vel Peccatum facit populos miseros, virtutum et operum, qui prius erant felices id est causa felicitatis.
marg.| {x} Acceptus est Regi minister intelligens id est prudens ad litteram.
Numérotation du verset Prv. 14,mystice 
marg.| Vel mystice {y} Minister intelligens Chr istus est, qui voluntatem Regis id est Patris in omnibus intellexit et fecit, de quo Mt. 20.d. Filius hominis non venit ministrari, sed ministrare. Et ideo.
marg.| {x} Acceptus est Regi id est dilectus Deo Patri. Mt. 17.a. Hic est filius meus dilectus, in quo mihi complacui. $moraliter
marg.| {y} Minister etc.   Qui libet nostrum minister est. 2Cor. 6.a. In omnibus exhibeamus nosmetipsos, sicut Dei ministros, non sicut Dominos : Dispensatores enim ministeriorum Dei sumus, non Domini. Et qui hoc intelligit et intelligere efficaciter se ostendit.
marg.| {x} Acceptus est Regi id est Christo. Unde dicit ei in fine : Euge, serve bone et fidelis etc. Mt. 25.b.
marg.| Et nota quod fidelem vocat, quia in nullo sibi dominium usurpavit, sed tantum ministerium. Unde beatus Bernardus : Fidelem servum te esse putato, si nihil de bonis Domini tui manibus tuis inheserit : Dominus enim sibi dominium reservavit ; tibi autem dispensatio credita est.
marg.| {z} Iracundiam eius id est Regis.
marg.| {a} Inutilis ser vus, sustinebit, in futuro, quando dicetur ministris : Tollite ab eo talentum et date ei, qui habet decem talenta : Omni enim habenti dabitur et abundabit, inutilem autem servum eiicite in tenebras exteriores, Mt. 15.c. et Lc. 19.d. Quanto magis iracundiam Regis sustinebit servus noxius, vel damnosus, qui alios, scilicet occidit per malum exemplum, aut per pravam suggestionem ? Rabanus. Quid meretur rapacitas, ubi sic damnatur inutilitas ? Augustin. Summa ira Dei est cum hic parcit ; ad hoc enim parcit hic, ut in eternum puniat : Si non parcit, ad hoc non parcit, ut in eternum parcat. Unde Ps. 6. et 37. Domine, ne in furore tuo arguas me etc. Ibi dicit Augustin. Domine, hic ure, hic seca, dummodo in futuro parcas. Hoc est primum signum iracundie Dei quod hic peccatum non punit. Secundum est presens prosperitas.3.32va} Unde Gregor. Successus presentis felicitatis est indicium eterne reprobationis. Tertium signum est quod sine contentione dimittit eos Dominus Diabolo, vel sibi ipsis. Rm. 1.c. Propter quod tradidit illos Deus in desideria cordis eorum, in immunditiam etc.



Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Hugo de Sancto Caro. Postilla in totam Bibliam (Prv. Capitulum 14), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 05/05/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=hug&numLivre=28&chapitre=28_14)

Notes :