Hugo de Sancto Caro

Capitulum 2

Numérotation du verset Prv. 2,1 

Fili mi,
si susceperis sermones meos
et mandata mea absconderis penes te
Numérotation du verset Prv. 2,2 

ut audiat sapientiam auris tua,
inclina
cor tuum ad cognoscendam1 prudentiam.
1 cognoscendam X Ω M ΩD ΩS ΩJ Rusch edd. ] agnoscendam Cava M Q² Y Φ GP Θ Z² Γ M Ψ D Cor2 Cor3 (antiq.) ΩL ΩR, noscendam Weber
Numérotation du verset Prv. 2,3 

Si enim sapientiam
invocaveris
et inclinaveris
cor tuum prudentie,
Numérotation du verset Prv. 2,4 

si quesieris eam quasi pecuniam
et sicut thesauros effoderis illam,
Numérotation du verset Prv. 2,5 

tunc
intelliges timorem Domini
et scientiam Dei
invenies,
Numérotation du verset Prv. 2,6 

quia Dominus dat
sapientiam
et ex ore eius prudentia et scientia2.
2 prudentia et scientia ΩD ΩS ΩR Rusch Clementina ] inv. Cor2 (hebr. et antiq.) Ω M ΩJ ΩL Weber
Numérotation du verset Prv. 2,7 

Custodiet rectorum salutem et proteget gradientes simpliciter,
Numérotation du verset Prv. 2,8 

servans semitas iustitie
et vias sanctorum custodiens.
Numérotation du verset Prv. 2,9 

Tunc
intelliges iustitiam et iudicium et equitatem
et omnem semitam bonam.
Numérotation du verset Prv. 2,10 

Si intraverit sapientia cor tuum et scientia anime tue placuerit
Numérotation du verset Prv. 2,11 

consilium3 custodiet te et4 prudentia servabit te
3 consilium] + bonum Ω M cum LXX |
4 et plerique codd., edd. ΩD ΩL] om. Weber |
Numérotation du verset Prv. 2,12 

ut eruaris a5 via mala
5 a Cava X Θ ΩS ΩJ Rusch Clementina ] de Cor2=Cor3 Ω M ΩL Weber , illegibilis propter compacitatem ligaturae ΩD
et6 ab homine qui perversa loquitur.
6 et Ω ΩD Rusch Clementina ] om. Cor3 (non est interponendum secundum hebr. et antiq.) Weber
Numérotation du verset Prv. 2,13 

Qui relinquunt
iter rectum
et ambulant per vias tenebrosas,
Numérotation du verset Prv. 2,14 

qui letantur cum malefecerint et exultant in rebus pessimis
Numérotation du verset Prv. 2,15 

quorum vie perverse
et infames gressus eorum,
Numérotation du verset Prv. 2,16 

ut eruaris
a muliere
aliena
et ab extranea que mollit sermones suos
Numérotation du verset Prv. 2,17 

et relinquit ducem pubertatis sue
Numérotation du verset Prv. 2,18 

et pacti Dei sui oblita est. Inclinata est enim ad mortem
domus eius et ad inferos7 semite ipsius.
7 inferos plerique codd., edd. ΩD Ω M ΩJ ΩS ΩL ΩR] impios ΩJ X Σ T Amiatinus Q* Y T CorS1 = Cor3 (Beda) Weber , nepharios CorS1 = Cor3 (hebr.)
Numérotation du verset Prv. 2,19 

Omnes
qui ingrediuntur ad eam
non revertentur,
nec apprehendent semitas vite,
Numérotation du verset Prv. 2,20 

ut ambules
in via bona
et calles
iustorum custodias.
Numérotation du verset Prv. 2,21 

Qui enim recti sunt
habitabunt in terra
et simplices permanebunt in ea.
Numérotation du verset Prv. 2,22 

Impii vero de terra perdentur
et qui inique
agunt auferentur ex ea.

Capitulum 2

Numérotation du verset Prv. 2,1 
marg.| Fili mi etc.   In hoc hortatur sapientia filios suos suscipere sermones suos ad inveniendam scientiam. Replicat autem nomen filii, ut quicquid dixit, ex affectu paterno procedere intelligatur. Ponit autem quatuor necessaria ad habendam scientiam. Primum est intellectus. Secundum, memoria. Tertium, oratio cum humilitate. Quartum desiderium quod est finis scientie nostre. Dicit ergo,
marg.| {h} Fili mi si susceperis int ellectu, id est sursum ceperis referens ad eterna.
marg.| {i} Sermones meos id est moralia dicta, que sunt capienda quasi res chara Suscipiendi etiam sunt sermones Dei, ut regula vite et ars vivendi, sicut monachus suscipit regulam S. Benedicti. Suscepti vero abscondendi sunt in armariolo cordis, in intellectu per cogitationem, in affectu per amorem. Ps. 148. In corde meo abscondi eloquia tua, ut non peccem tibi. Sic autem abscondi debent, ut suo tempore proferantur, non ut in perpetuum recondantur. Nam talis absconsio mala est, infra 11.d. Qui abscondit frumenta, maledicetur in populis. Duplex est etiam absconsio verbi Dei, scilicet subtractionis et hec est mala. Ps. 39. Non abscondi misericordiam tuam et veritatem tuam a consilio multo. Item occultationis, que si fiat ex humilitate bona est ; si ex pusillanimitate mala.
marg.| {k} Et mandata etc.   sic ut semen in terra, ut fructificet. Verbum etiam Dei semen est, Lc. 8.b. Item ut lucerna inter manus, ne a vento inanis glorie, aut detractionis, aut adulationis extinguatur. Verbum enim Dei lucerna est, infra 6.c. Mandatum lucerna est et lex lux.
marg.| {l} Penes te scilicet in secreto voluntatis et profundo rationis. Lc. 2.c. Maria autem conservabat omnia verba hec conferens in corde suo.
marg.| {m} Ut audiat auris tua int erior que est, intellectus.
marg.| {n} Sapientiam de celestibus quod est sentire saporem interius. Si enim sapor foris remaneat, non auditur sapientia, {3. 6va} sed tantum sonus eius. August. super Ps. 8. Auris bona, torcular est vinacia verborum retinens, vinum spiritualis intelligentie transmittens ad cellarium cordis.
marg.| {a} Inclina per humilitatem.
marg.| {b} Cor tuum non tantum corpus ut sis capax sapientie, quia superbis resistit Deus, humilibus autem dat gratiam. Iac. 4.a. Aqua enim sapientie salutis ad profunda humilitatis profluit ad modum fluvii materialis. Unde infra 11.a. Ubi humilitas ibi sapientia. Ps. 103. Inter medium montium pertransibunt aque. Vel inclina, ad modum vasis quod aliter non impletur ; nisi in aquam mittatur. Ps. 118. Inclina cor meum, Deus, in testimonia tua. Vel inclina id est emenda, ut dignus sis divina revelatione, Lc. 10.d. Confiteor tibi Deus pater, quia abscondisti hec a sapientibus et prudentibus et revelasti ea parvulis id est humilibus.
marg.| {c} Ad cognoscendam etc.   de morum informatione et temporalium administratione.
marg.| {d} Si enim etc. id est ut in te sit vocaveris, perseveranter orando Deum, a quo est omnis sapientia. Eccl. 1.a. Et Iac. 1.a. Si quis indiget sapientia, postulet eam a Domino etc. Per hoc autem quod dicit, sapientiam invocandam esse, docet non quamlibet sapientiam, sed tantum Dei cognitionem se nobis proponere, in cuius perceptione est summa beatitudo, iuxta illud Io. 27.a. Hec est vita eterna, ut cognoscant etc. Sed frustra invocatur sapientia, nisi prius paretur ei locus, in quo recipiatur, sicut dicit Didymus Philosophus ad Alexandrum : Miser, Deus presto est largiri sapientiam, sed non habes, in quo recipias.
marg.| {e} Et inclinaveris etc. per humilitatem et per applicationem liberi arbitrii, sine quo nihil fit in nobis ad meritum. Unde Rabanus Gratia Dei liberum hominis requirit arbitrium.
marg.| {f} Si quesieris etc. id est tanta cura, tantoque desiderio ut cupidus pecuniam.
marg.| {g} Et sicut thesauros ] etc. id est effodiendo quesieris tanto labore et solicitudine, ut thesaurum, quem qui querit, terram reiicit, foveam profundam facit, sedulus in eodem loco consistit, donec invenerit quod querit. Sic qui sapientiam invenire vult, omnem amorem terrenum a corde suo debet reiicere et fossam humilitatis in se facere et in eodem loco studere, donec inveniat quod querit. Querenda est igitur sapientia quasi thesaurus in agro sacre Scripture, cui assimilatur regnum celorum. Mt. 13.f. Si mile est regnum celorum thesauro abscondito in agro. Ibi enim occultatur, inde trahitur. Iob. 28.c. Trahitur sapientia de occultis. Nec solum in sacra scriptura querenda est sapientia, sed etiam in omni creatura. Unde Eccl. 1.b. Effudit illam id est sapientiam super omnia opera sua. Et Aristot. interrogatus a quo tot et tanta didicisset, respondit quod ab ipsis rebus, que mentiri non possunt. Unde Iob. 12.b. interroga iumenta et docebunt te et volatilia celi et indicabunt tibi. In cauda etiam animalium invenitur sapientia, quia per illam regunt se, pisces natando, aves volando. Et nos similiter in mari huius mundi debemus nos regere cauda id est intentione recti finis, vel consideratione mortis. Sic igitur in omni creatura invenitur sapientia. Unde Augustinus Interrogavi Lunam et stellas de Deo meo et responderunt mihi, quia non sumus ipse, sed ipse fecit nos. Si sic inquam feceris.
marg.| {h} Tunc intelliges etc.   non servilem, quia ille est principium sapientie, sed filialem, quem non intelligit nisi qui habet, de quo Eccl. 34.c. Qui timet Deum nihil trepidabit. Is. 33.a. Sapientia et scientia, timor Domini ipse est thesaurus eius.
marg.| {i} Et scientiam etc. id est que est, a Deo. Vel scientiam Dei id est que {3. 6vb} est de Deo, que lamentationem interius facit, ut dicit Augustinus Non exterius se iactantem, de qua Eccl. d. Qui addit scientiam, addit dolorem.
marg.| {k} Quia Dominus dat etc. id est sui cognitionem cum sapore suavitatis, subaudi timenti se, qui iam a se expulit peccatum. Non enim vult Deus in vase sordido balsamum sue sapientie infundere. Unde Sap. 1.a. In malevolam animam non introibit sapientia.
marg.| {l} Ex ore eius id est ex filio, qui nobis secreta Patris revelavit. Unde Io. 1.b. Deum nemo vidit umquam nisi unigenitus filius qui est in sinu Patris, ipse enarravit nobis. De quo ore dicitur Eccl. 24.a. Ex ore altissimi prodii. Is. 40.b. Videbit omnis caro pariter que os Domini locutum est. Vel os Dei potest dici sacra scriptura, per quam nobis loquitur. Is. 30.a. Os meum non interrogastis. Item os Dei est quilibet Doctor aut Predicator. Ier. 15.d. Si separaveris pretiosum a vili quasi os meum eris.
marg.| {m} Prudentia et scientia vel sapientia Pru dentia ad electionem boni et mali fugam pertinet. scientia vero ad cogitationem boni et mali. Unum sine altero parum valet. Hic est duplex spiritus Helisei 4Rg. 2.b.
marg.| {n} Custodiet etc.   quo rum media non exeunt ab extremis, quia a Deo principio incipiunt et ad Deum finem tendunt, tamquam extensi ab ipso ad ipsum. Ipse etiam est alpha et omega, Apc. 1.b.
marg.| {o} Et proteget etc.   per viam veritatis, pede intellectus et per viam bonitatis, pede affectus, idem habentes in affectu et intellectu, non aliud scientes et aliud volentes, ut multi de quibus Eccl. 2.c. Ve duplici corde et labiis scelestis et manibus malefacientibus et peccatori terram ingredienti duabus viis. Nota rectos et simplices coniungit Salomon. Cognate enim sunt rectitudo et simplicitas. Unde sapientia alteram sine altera non requirit, sed in quibus ambe conveniunt, hos protegit et custodit. Unde Iob. 1.a. Vir erat in terra Hus nomine Iob et erat vir ille simplex ac rectus. Simplex, per innocentiam mansuetudinis, rectus per cautelam discretionis. Simplex nullum ledens, rectus a nullo corruptus.
marg.| {p} Servans semitas etc. id est servare faciens.
marg.| {q} Et vias etc. id est custodire faciens. Semitas iustitie vocat consilia et altiora mandata, vias Sanctorum, generalia precepta. De utrisque dicitur infra 4.b. Viam sapientie monstrabo tibi et ducam te per semitas equitatis.
marg.| {r} Tunc intelliges iustitiam etc. id est cum predicta habueris, leges in teipso iustitiam et iudicium id est iustum iudicium proprie examinationis.
marg.| {s} Et equitatem id est naturalem, ut non facias alii quod tibi non vis fieri. Vel iustitiam, quoad proximum ; iudicium, quoad te, equitatem, quoad Deum.
marg.| {t} Et omnem etc. id est omnem virtutem, per quam compendiose itur ad Deum.
marg.| {u} Si intraverit : etc.   ad convivandum tecum, Apc. 3.d. Ego sto ad ostium et pulso etc. Et libenter aperiendum est ei, quia sicut cum Sole visibili venit tota copia luminositatis, ita cum sapientia totus chorus virtutum. Sap. 7.b. Venerunt mihi omnia bona pariter cum illa. Sed quidam aperiunt tantum cellulam intellectus claudentes ianuam affectus, quia tantum lucem sapientie querunt, non saporem.
marg.| {x} Ex scientia id est boni et mali cognitio.
marg.| {y} Anime tue etc.   ut fugias malum et eligas bonum.
marg.| {z} Consilium custodiet te etc. quasi dicat : omnia consulto et prudenter facies. Proprie vero prudentia servat a malis operibus, consilium vero custodit in bellis spiritualibus. Unde infra 24.a. Cum dispositione itur ad bellum et erit salus ubi multa consilia sunt.
marg.| {a} Ut eruaris etc. id est a pravis operibus, ad que te invitabant, supra 1.b. qui dicebant, Veni nobiscum etc. Vel a via mala id est a mundi suavitate, que multos quasi vi retinet, eo quod viscata est.
marg.| {b} Et ab homine etc. id est ab adulatore vel detractore. Unde supra 1.b. Fili si te lactaverint peccatores id est lactare voluerint, ne acquiescas eis.
marg.| {c} Qui relinquunt iter rectum id est viam mandatorum Dei, quia recte itur ad patriam. Et loquitur pluraliter propter malorum multitudinem.
marg.| {d} Et ambulant per etc.   ten ebris peccatorum, quia avertunt se a vera luce. Unde August. Ve qui se avertunt a lumine tuo.
marg.| {e} Qui letantur cum malefecerint int us sibi applaudendo,
marg.| {f} Et exultant for is iactando.
marg.| {g} In rebus pessimis id est in peccatis. Istis dicitur per Ps. 51. Quid gloriaris in malitia etc. Item, Iac. 4.d. Nunc exultatis in superbiis vestris. Sed omnis exultatio talis maligna est.
marg.| {h} Quorum vie id est cogitationes vel desideria.
marg.| {i} Perverse quo ad Deum.
marg.| {k} Et infames gressus eorum id est operationes exteriores, quoad proximum.
marg.| {l} Ut eruaris etc.   Rep ete. Si intraverit sapientia cor tuum et scientia anime tue placuerit, consilium custodiet te et prudentia servabit te, ut eruaris a {3. 7ra} muliere aliena, ad litteram id est ab omni fornicatione.
marg.| {a} Et ab extranea id est ab alterius uxore.
marg.| {b} Que mollit sermones suos ad capiendum stultos.
marg.| {c} Et relinquit ducem pubertatis sue id est priorem virum suum, quasi dicat : prudentia servabit te a fornicatione et adulterio. Vel mulier aliena et extranea dicitur caro, sive carnalis voluptas, que alienat a Deo faventes sibi, de qua Eccles. 9.a. Ne des mulieri potestatem anime tue, ne ingrediatur in virtute tua et confundaris, ne respicias mulierem multivolam, ne incidas in laqueos illius. Vel mulier aliena, est quecumque veritas alia a prima. Mulier extranea, que mollit sermones suos, est quecumque suavitas alia a prima, intellectus enim noster est sponsus summe veritatis, ex quorum coniunctione generatur nobilis proles bonarum cogitationum. Item affectus noster sponsus est summe suavitatis, sive honestatis, ex quorum coniunctione generantur sancta desideria, amores casti, dolores salutiferi, fletus dulces, devotio pia. Gloria vero summa et amplissima sponsa est vis irascibilis, ex quorum coniunctione nascitur proles regalis, scilicet magnanimitas, audacia, timor. Vel mulier aliena et extranea est doctrina heretica cui competenter conveniunt, que sequuntur : Mollit enim sermones suos et ipsi sunt iacula, infra. 7.a. Prudentiam voca amicam tuam, ut custodiat te a muliere extranea et aliena, que verba sua facit dulcia.
marg.| {c} Et relinquit ducem pubertatis sue id est Christum doctorem fidei, vel superiorem partem rationis, Io. 4.c. Voca virum tuum.
marg.| {d} Et pacti Dei sui id est baptismi, vel confessionis.
marg.| {e} Oblita est id est quasi oblita alieno viro id est errori adhesit.
marg.| {f} Inclinata est enim ad mortem ete rnam per hoc quod dimisit virum suum et adhesit alii inferiori, vel ignobiliori. Unde dicit : Inclinata est etc. domus eius id est caro, vel conversa, vel familia ab ea decepta. Rm. 1.d. Qui talia agunt digni sunt morte, non solum, qui faciunt ea, sed etiam qui consentiunt facientibus.
marg.| {g} Et ad inferos semite illius id est occulta consilia hereticorum, vel carnis.
marg.| {h} Omnes enim qui ingrediuntur ad eam {3. 7rb} scilicet mulierem id est carnem, vel hereticam doctrinam, vel mortem.
marg.| {i} Non revertentur per se ad vitam fidei, vel ad integritatem vite prioris. Os. 13.c. Perditio tua Israel tantummodo, supple, ex te est, sed ex me auxilium tuum.
marg.| {k} Nec apprehendent semitas vite id est altiora precepta que ducunt ad vitam gratie, vel glorie. Item repete : Et prudentia servabit te.
marg.| {l} Ut ambules in via etc. Moraliter fidei, unitione Christi. Io. 14.a. Ego sum via, veritas et vita.
marg.| {m} Et calles iustorum custodias cor de et opere id est exempla sanctorum. Et hi tales custodiendi sunt.
marg.| {n} Qui enim recti sunt rec titudine caritatis, de qua Ct. 1.b. Recti diligunt te.
marg.| {o} Habitabunt in terra id est in Ecclesia, hic per fidem.
marg.| {p} Et simplices permanebunt in ea per spem in futuro. Hoc antecedens, scilicet terra, supponit pro Ecclesia militante et hoc relativum, ea refert pro Ecclesia triumphante et coniunguntur hic simplicitas et rectitudo, sic supra. Nam rectitudo sine simplicitate nimis austera est et dura, simplicitas vero sine rectitudine dissoluta est et nimis remissa. Utraque tamen virtus coniuncta, perfectum reddit hominem.
marg.| {q} Impii vero id est aperte mali.
marg.| {r} De terra viv entium.
marg.| {s} Perdentur in futuro iudicio.
marg.| {t} Et qui inique agunt id est occulte mali.
marg.| {u} Auferentur ex ea ; Q uoniam dicetur omnibus malis : Ite maledicti in ignem eternum, Mt. 25.d. Vel
marg.| {q} Impii id est infideles, scilicet gentiles, Iudei et heretici.
marg.| {t} Et qui inique agunt id est fideles iniqui. Utrique.
marg.| {s} Perdentur in presenti de Ecclesia, ne perdant alios contagione sui. Et in futuro.
marg.| {u} Auferentur id est a bonis separabuntur, quibus modo corporaliter coniuncti sunt etc.



Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Hugo de Sancto Caro. Postilla in totam Bibliam (Prv. Capitulum 2), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 05/05/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=hug&numLivre=28&chapitre=28_2)

Notes :