Hugo de Sancto Caro

Capitulum 23

Numérotation du verset Prv. 23,1 

Quando sederis ut comedas
cum principe diligenter attende que sunt posita1
1 sunt posita Ω M Ω F ΩS ΩJ ΩR ] inv. ΩP Weber , apposita sunt ΩL
ante faciem tuam
Numérotation du verset Prv. 23,2 

et statue cultrum
in gutture2 tuo,
2 gutture ΩS Ω F ΩJ ΩL ΩP ΩR Rusch Weber ] gutturi Cava S* Ω M
si tamen habes in potestate3 animam tuam.
3 in potestate Ω MF ΩJ ΩL ΩR ² Rusch Weber ] in potestatem Amiatinus M* ΦP S* ΩS ΩR*, potestatem in Σ Q² ΦRG ΨD ΩP
Numérotation du verset Prv. 23,3 

Ne desideres de cibis eius
in quo est panis mendacii.
Numérotation du verset Prv. 23,4 

Noli laborare
ut diteris sed prudentie tue pone modum.
Numérotation du verset Prv. 23,5 

Ne erigas oculos tuos
ad opes
quas non potes habere4
4 non potes - habere ΩSF Ω JR Rusch Clementina ] inv. Ω M ΩL ΩP Weber
quia faciunt5 sibi6 pinnas
5 faciunt Ω M Ω F ΩS Rusch ] facient ΩJ ΩL ΩP ΩR Weber |
6 sibi] iibi cacogr. Rusch |
quasi aquile et volabunt7 in celum.
7 volabunt plerique codd., edd. Ω M Ω F ΩS Ω ΩJ ΩL ΩP ΩR Rusch Clementina ] avolabunt G Cava ΠH M Q Θ T Γ ΨD Weber
Numérotation du verset Prv. 23,6 

Ne comedas
cum homine invido
et ne desideres cibos eius,
Numérotation du verset Prv. 23,7 

quoniam in similitudinem8 arioli et coniectoris
8 similitudinem Rusch Weber ] similitudine X Σ Amiatinus Y Φ ΨD Ω M Ω F ΩS ΩJ ΩL ΩP ΩR
estimat9*
9 estimat Ω MFLPR Weber ] extimat Ω Ω JS Rusch
quod ignorat. Comede
et bibe
dicet10 tibi et mens eius
10 dicet Ω Rusch Weber ] dicit Cor3 (vel)
non est tecum.
Numérotation du verset Prv. 23,8 

Cibos
quos comederas evomes
et perdes pulchros tuos sermones11.
11 pulchros tuos sermones Ω F Rusch ] tuos pulchros sermones ΩS, pulchros sermones tuos Ω M Ω ΩJ ΩL ΩP ΩR Weber
Numérotation du verset Prv. 23,9 

In auribus insipientium
ne loquaris quia despicient doctrinam eloquii tui.
Numérotation du verset Prv. 23,10 

Ne attingas parvulorum
terminos12
12 parvulorum terminos ΨD ΩSF Ω JR Rusch Ed1530 Clementina ] inv. Ω M ΩL ΩP Weber
et agrum pupillorum ne introeas.
Numérotation du verset Prv. 23,11 

Propinquus
enim13 illorum14 fortis est et ipse iudicabit contra te causam illorum.
13 enim ΩSF Ω ΩJ ΩL ΩP ΩR Rusch Weber ] om. Ω M |
14 illorum ΩJ ΠH Θ Ω M Ω F ΩS Ω JR Rusch Clementina ] eorum Ω LP Weber |
Numérotation du verset Prv. 23,12 

Ingrediatur ad doctrinam cor tuum
et aures tue
ad verba scientie.
Numérotation du verset Prv. 23,13 

Noli subtrahere a puero disciplinam.
Si enim percusseris eum virga non morietur.
Numérotation du verset Prv. 23,14 

Tu15 virga percutis eum16 et animam eius de inferno liberabis17.
15 Tu] + ergo Ω M (hapax) |
16 percutis Amiatinus Cava Rusch Ω F Ω ΩJ ΩP ΩR Edmaior. ] percuties ΩJ X ΣT ΠH M Θ T S ΓM Ω MSL Weber | virga - p. eum] inv. Ω M, p. eum cum virga ΩR |
17 liberabis] liberas Cor3 (vel) |
Numérotation du verset Prv. 23,15 

Fili mi, si sapiens fuerit animus tuus18, gaudebit tecum cor meum19
18 tuus] om. Ω M (hapax) |
19 meum] tuum Ω M (hapax) |
Numérotation du verset Prv. 23,16 

et exultabunt renes mei20,
20 mei] tui Ω M (hapax)
cum locuta fuerint rectum21 labia tua22.
21 rectum ΩS ΩJ ΩL ΩP ΩR Rusch Weber ] om. Ω M, recta Ω F Ed1530 |
22 tua Ω Rusch Weber ] mea D (hapax) |
Numérotation du verset Prv. 23,17 

Non emuletur cor tuum peccatores, sed in timore Domini esto tota die,
Numérotation du verset Prv. 23,18 

quia habebis spem
in novissimo
et prestolatio tua
non auferetur.
Numérotation du verset Prv. 23,19 

Audi, fili mi, et esto sapiens
et dirige in via
animum tuum.
Numérotation du verset Prv. 23,20 

Noli esse in conviviis potatorum, nec in comessationibus eorum qui carnes ad vescendum conferunt,
Numérotation du verset Prv. 23,21 

quia vacantes potibus et dantes23*
23 dantes Ω M Ω F ΩS ΩJ ΩL ΩP ΩR Weber ] vocantes Rusch (hapax)
symbola absumentur24
24 absumentur Ω M Rusch ] consummuntur ΩPR, consumentur ΩS Ω F ΩJ ΩL Weber
et vestietur25 pannis dormitatio.
25 vestietur ΩS ΩJ ΩL ΩP ΩR Rusch Weber ] vestientur Q S* Ω M
Numérotation du verset Prv. 23,22 

Audi patrem tuum
qui genuit te
et ne contemnas cum senuerit
mater tua.
Numérotation du verset Prv. 23,23 

Veritatem
eme
et noli vendere sapientiam et doctrinam et intelligentiam.
Numérotation du verset Prv. 23,24 

Exultat26 gaudio pater iusti qui27 sapientem genuit letabitur in eo.
26 Exultat ΩS Ω F ΩJ ΩL ΩP ΩR Rusch Weber ] Exultet Ω M |
27 qui Cor2 (al.) Ω M Ω F ΩS ΩJ ΩP ΩR Rusch Weber ] quia S² Cor2 = Cor3 (antiq.) ΩL |
Numérotation du verset Prv. 23,25 

Gaudeat
pater tuus
et mater tua
et exultet qui28 genuit te.
28 qui g. te Cava X ΣC ΠH Amiatinus Y Cor1 CorS1 = Cor3 (moderni) Ω M Ω F ΩS ΩJ ΩP ΩR Rusch ] que g. te CorS1 = Cor3 (antiq.) ΩL Weber , genitrix tua CorS1 = Cor3 (hebr.)
Numérotation du verset Prv. 23,26 

Prebe, fili mi29, cor tuum mihi et oculi tui
29 mi ΩS Ω F ΩJ ΩL ΩR Rusch Weber ] om. ΩJ ΠH Y Ω M ΩP
vias meas30
30 meas ΩS Ω F ΩJ ΩL ΩP ΩR Rusch Weber ] om. Ω M
custodiant.
Numérotation du verset Prv. 23,27 

Fovea enim31 profunda
31 enim ΩS Ω F Ω ΩJ ΩL ΩP ΩR] autem Ω M
est meretrix
et puteus
angustus aliena.
Numérotation du verset Prv. 23,28 

Insidiatur in via quasi latro et quos incautos viderit32
32 viderit Ω M Ω F ΩS ΩJ ΩL ΩP ΩR Rusch Weber ] invenerit Cava X Σ L Y Θ Ed1530
interficiet33.
33 interficiet Y Φ Θ Z² S Γ ΨD Ω M Ω F ΩS ΩJ ΩL ΩP ΩR Rusch ] interficit Weber
Numérotation du verset Prv. 23,29 

Cui ve ?34
34 Cui ve ΩS Ω F ΩJ ΩL ΩP ΩR Rusch Weber ] om. Ω M
Cuius patris35 ve ?
35 patris Ω F Rusch ] patri Ω M ΩJ ΩS ΩL ΩP ΩR Weber
Cui rixe ?
Cui fovee ?
Cui sine causa vulnera ? Cui suffossio36 oculorum ?
36 suffossio Θ (subf.) CorS1 (sic habent moderni) ΩS Ω F ΩJ ΩR Rusch ] suffocacio Ω M, suffusio Cor1 (sic habent hebr. Beda et antiq.) Cor2 (simile 4Rg. 8, 11) CorS1 = Cor3 (Beda hebr. antiq. set glosa videtur exponere SUFFOSSIO) ΩL ΩP Weber cum hebr. , confessio
Numérotation du verset Prv. 23,30 

Nonne his qui commorantur37 in vino
37 commorantur Θ CorS1 (moderni) Ω M Ω F ΩS ΩJ ΩR Rusch edd .] morantur CorS1 = Cor3 (Beda) ΩL ΩP Weber
et38 student calicibus epotandis39 ?
38 et ΩS Ω F ΩJ ΩL ΩP ΩR Rusch Weber ] ut Ω M |
39 epotandis ΩS Ω F ΩJ ΩL ΩP ΩR Rusch Weber ] optandis D Ω M |
Numérotation du verset Prv. 23,31 

Ne intueris40 vinum quando flavescit cum splenduerit in vitro color eius. Ingreditur blande
40 intueris A Ω M² Rusch ] intuaris Ω M*, intuearis ΩSF Ω ΩJ ΩL ΩP ΩR Weber
Numérotation du verset Prv. 23,32 

sed41 in novissimo mordebit ut coluber et sicut regulus venena diffundet.
41 sed Cor3 (Beda antiq.) Ω MS Ω ΩJ ΩL ΩP ΩR Rusch Weber ] et Cor3 (moderni) , om. Cor3 (hebr. non habet SET neque ET)
Numérotation du verset Prv. 23,33 

Oculi tui videbunt
extraneas
et cor tuum loquetur perversa.
Numérotation du verset Prv. 23,34 

Et eris sicut dormiens in medio mari
et quasi sopitus
gubernator
amisso clavo
Numérotation du verset Prv. 23,35 

et dices : Verberaverunt me
sed42 non dolui,
42 sed CorS1 = Cor3 (Beda antiq.) ΩJ ΩL ΩP ΩR Rusch Weber ] et Q CorS1 (moderni et antiq. habent sic ET NON DOLUI sed hebr. non habet SED neque ET ) Cor3 (moderni; hebr. non hab. SED neque ET ) ΩD Ω M Ω F ΩS
traxerunt me
et ego non sensi. Quando evigilabo43
43 evigilabo ΩS Ω F ΩJ ΩL ΩP ΩR Rusch Weber ] vigilabo Ω M*, mf. obsc. # ΩD
et rursus44 vina
44 rursus G M Y Φ ΨD ΩD Ω M Ω F ΩS ΩJ ΩP ΩR Rusch edd. ] rursum Ω L Weber
reperiam ?

Capitulum 23

Numérotation du verset Prv. 23,1 
marg.| Quando sederis, ut ] etc. Littera moralis est hic. ad litteram enim in conviviis Principum et Magnatum splendidior et delicatior et copiosior solet esse apparatus ciborum et potuum ; unde facilius exceditur ibi modus, vel in loquendo, vel in comedendo, vel bibendo. Ideo monet Salomon, ibi mensuram discretionis habere in verbo, in cibo et in potu : ut non prior ibi loquaris, nec prior incipias comedere ; sed primus desinas causa discipline, nec aliquid queras, sed illa, que apposita fuerint, in pace et honeste comedas. Et hec omnia plenius habes Eccl. 31.b. ubi dicitur. Supra mensam magnam sedisti, non aperias super illam faucem tuam prior, nec extendas manum tuam prior et invidia contaminatus erubescas, nec comprimaris convivio vino.
marg.| Continentiam ergo et temperantiam in mensa materiali docet esse servandam, tam Ecclesiasticus, quam Salomon.
Numérotation du verset Prv. 23,mystice 
marg.| Mystice autem docet cautelam et modum esse tenenda in mensa sacre Scripture et Eucharistie. Dicit ergo.
marg.| {e} Quando sederis ] non iacueris ut porcus, sicut multi faciunt, nec steteris sicut pueri ; sed quando sederis honeste, ut decet.
marg.| {f} Ut comedas ] ad reficiendum, non ad delectandum.
marg.| {g} Cum Principe ] quocumque seculari vel Ecclesiastico.
marg.| {h} Diligenter attende ] etc. non exspectans meliora, circumspiciens servientes huc et illuc ; sed ea que ante te sunt posita, cum diligentia et attentione sume sine excessu.
marg.| Et statue cultrum ] id est discretionem.
marg.| {k} In gutture tuo ] ne scilicet loquendo, vel comedendo, vel bibendo excedas. Gutture comeditur cibus et formatur locutio : ideo pro locutione simul et comestione ponitur.
marg.| Cultro secatur et scinditur ; ideo pro discretione ponitur, qua bona a malis, sufficiens a superfluo separatur.
marg.| {l} Si tamen habes ] etc. id est si tui iuris es, nec a Principe compellaris loqui, vel bibere, vel comedere.
marg.| Et tamen etiam in omnibus servandus est modus, nec statim acquiescendum est ei, cum precipit loqui, vel bibere. Unde Eccl. 13.b. Advocatus a potentiore discede ; ex hoc enim magis te advocabit, ne improbus sis, ne impingaris et ne longe sis ab eo, eas in oblivionem, ne retineas ex equo loqui cum illo, nec credas multis verbis illius ; ex multa enim loquela tentabit te.
marg.| {m} Ne desideres de cibis ] etc. id est ne desideres comedere cibos acquisitos mendacio, sive dolo, sive iniuste quolibet modo.
Numérotation du verset Prv. 23,mystice 
marg.| .
marg.| {e} Quando sederis cum Principe ] id est cum Magistro vel Predicatore.
marg.| {f} Ut comedas ] id est ut pane verbi Dei reficiaris, quia non in solo pane vivit homo etc. Dt. 8.a.
marg.| {h} Diligenter attende, que posita sunt ] etc. id est diligenter investiga sensum scripture tibi apposite, ut illum sequaris, non tuum imponas. Io. 5.f. Scrutamini scripturas, in quibus putatis vos vitam habere.
marg.| {i} Et statue cultrum ] id est discretionem.
marg.| {k} In gutture tuo ] id est in locutione tua, ne temere quid exponas, vel intelligas, vel loquaris. Eccl. 6.a. Nec temere quid loquaris, neque cor tuum sit velox ad proferendum sermonem coram Deo. Interl. Voti, vel nimis inquisite Divinitatis. Hoc non servaverunt Iudei, Ex. 19.b. qui dixerunt. Omnia, que precepit nobis Dominus, faciemus ; et {3. 50vb} postea adoraverunt vitulum. Ex. 32.b.
marg.| {l} Si tamen habes in potestate animam tuam ] id est sobriam ; non depravatam vitio vel errore.
marg.| {m} Ne desideres cum cibis ] etc. id est ne desideres audire magistrum qui dulcedine mendacii, vel falsitate palliata, vel vanitate, Philosophica, vel adulatione auditores decipit. Vel panis mendacii, potest dici presens felicitas, vel scientia secularis, que videntur reficere et omnino exinaniunt. De hoc pane dictum est sup. 9.d. ibi : Aque furtive dulciores sunt et panis absconditus suavior. Et 20.c. ibi : Suavis est homini panis mendacii et Iob. 20.b. ibi : Panis eius in utero illius vertetur in fel aspidum. Item de mensa Eucharistie exponitur.
marg.| {e} Quando sederis ] ad mensam altaris spirituali sessione, que est quies mentis.
marg.| {f} Ut comedas cum Principe ] id est cum Christo id est reficiaris in eo et ipse in te. Apc. 3.d. Ego sto ad ostium et pulso ; si quis audierit vocem meam et aperuerit mihi ianuam, introibo ad illum et cenabo cum illo et ipse mecum.
marg.| {a} Diligenter attende que ] etc. ad manducandum, quia panis est vite, qui de celo descendit : et vinum uve meracissimum, calix inebrians et preclarus, agnus anniculus et immaculatus : tuum est querere lactucas agrestes et sic poteris facere phase. Sed cave, ne sit in domo tua fermentatum.
marg.| Et hoc est quod dicitur 1Cor. 11.g. Probet seipsum homo et sic de pane illo edat, de calice bibat ; qui enim manducat et bibit indigne, iudicium sibi manducat et bibit, non diiudicans corpus Domini. Attendere ergo debes diligenter, ut sicut Dei filius seipsum tibi in cibum apposuit, quasi agnum immaculatum ; ita et tu te ei apponas mundum, ut digne ab eo comedi possis et traiici in corpus Ecclesie.
marg.| Tu enim in hac mensa potius manducaris ab eo, quam manduces ipsum. Sicut de ipso dixit August. in lib. confess. Cibus sum grandium, cresce et manducabis me : nec tu me mutabis in te, sicut cibum carnis tue ; sed tu mutaberis in me. Hoc est quod dicitur hic secundum aliam translationem Ad mensam divitis sedisti cito, quoniam talia oportet te preparare ] Ergo si ipse pro te mortuus est et tu propter ipsum debes esse paratus mori. Sed multi se apponunt ei velut serpentes per detractionem, vel Leones per iracundiam, vel Ursos per gastrimargiam, vel porcos per luxuriam, vel Rufones per malignitatem, ut recte posset dicere Dominus cum Petro Act. 10.c. Absit a me, Domine, quia omne commune et immundum non comedi.
marg.| {i} Et statue cultrum ] penitudine, quo iuguletur vetus homo.
marg.| {k} In gutture tuo ] confitendo peccata.
marg.| {l} Si tamen habes in potestate ] etc. id est habes in anima tua potestatem vitandi peccata et confitendi, ut sit hypallage, aliter non est accedendum.
marg.| {m} Ne desideres de cibis eius, in quo est ] etc. id est heretica doctrina, vel carnalis voluptas.
marg.| {n} Noli laborare ] ultra modum.
marg.| {o} Ut diteris ] pecunia vel scientia ; quia qui amat divitias, fructum non capiet ex eis. Eccles. 1.b. Et qui volunt divites fieri, incidunt in tentationem et in laqueum Diaboli, 1Tim. 6.b. Tamen appetere scire bonum est ; sed propter virtutes, non propter se ; non propter scire, sed propter vivere.
marg.| {p} Sed prudentie tue ] id est inquisitioni.
marg.| {q} Pone modum ] ut non transgrediaris inquirendo terminos antiquos, ut sup. dicitur proximo. d. Quia non plus sapere, quam oportet sapere, sed sapere ad sobrietatem, Rm. 12.a. et Ecc. 4.c. Altiora te ne quesieris.
marg.| {r} Ne erigas oculos tuos ] interiores.
marg.| {s} Ad opes ] divinitatis perscrutandas.
marg.| {t} Quas non potes habere ] in hac vita, quia tantum civibus celi patent. Et hoc est quod sequitur.
marg.| {u} Quia facient sibi pennas, quasi   aquile et volabunt ] etc. Unde Ct. 6.b. Averte oculos tuos a me, quia ipsi me avolare fecerunt. Quia quanto magis cogitatur Deus, tanto incomprehensibilior reperitur. Ps. 65. Accedat homo ad cor altum et exaltabitur Deus. Rm. 11.d. O altitudo divitiarum Sapientie et Scientie Dei, quam incomprehensibilia {3. 51ra} sunt iudicia eius et investigabiles vie eius. Nihilominus verum est de gloria et de divitiis mundi, que sicut umbra fugiunt amatores suos et diligunt contemptores, unde eas appetere nihil aliud est, quam sequi ventum. Eccl. 34.a. quasi qui apprehendit umbram et persequitur ventum ; sic et qui attendit ad visa mendacia. Os. 12.a. Ephraim pascit ventum et sequitur estum, tota die mendacium et vastitatem multiplicat.
marg.| {a} Ne comedas cum homine invido ] quia invidus homo multum estimat, quicquid pro alio facit. Unde Eccl. 20.b. Datus insipientis non erit utilis tibi, oculi enim illius septemplices sunt exigua dabit et multa improperabit et apertio oris illius inflammatio est. Invidia enim est illa fera pessima, de qua dicit Iacob id est Christus. Gn. 37.g. Fera pessima devoravit filium meum Ioseph. Pessima recte dicitur, quia coniurata est in mortem omnium bonorum. Alia vitia impugnant solum bona sibi contraria, hec autem omnia bona impugnat et in omnibus et ideo cunctis vitiis perniciosior est. Et ideo de invido dicit Eccl. 11.b. Est homo marcidus egens recuperatione, plus deficiens virtute et abundans paupertate et oculus Dei respexit illum in bono. De invido invenies, Eccl. 11. 12. 14.
Numérotation du verset Prv. 23,mystice 
marg.| .
marg.| {a} Ne comedas ] panem scripturarum.
marg.| {b} Cum homine invido ] id est cum heretico.
marg.| {c} Et ne desideres cibos eius ] id est doctrinam eius multiplicem, vanam et fallacem.
marg.| {d} Quoniam in similitudinem arioli ] qui iuxta aras in fibris animalium de futuris, ut volebat, divinabat.
marg.| {e} Et coniectoris ] somniorum [estimat id est exponit.
marg.| {f} Quod ignorat ] de scripturis, quasi dicat : non est bonum loqui, vel disputare de scripturis sacris cum heretico, quia invidet saluti hominum fidelium et magis intendit decipere, quam instruere. Et sicut ariolus et coniector somniorum divinant de futuris, que nesciunt et sepe falluntur ; ita heretici, que non intelligunt in scripturis, interpretantur, ut libet.
marg.| Multi etiam Doctores et Discipuli Catholici hoc vitio laborant. De quibus dicitur Ier. 23.d. Visionem cordis sui loquuntur, non de ore Domini, dicunt his, qui blasphemant me, locutus est Dominus, pax erit vobis. Et per totum capitulum de hoc inveniens. Dico.
marg.| {a} Ne comedas cum invido ] id est cum heretico, quia, estimat quod ignorat, dicens.
marg.| {g} Comede ] id est age quod doceo.
marg.| {h} Et bibe ] id est disce quod doceo. Hoc, inquam.
marg.| {i} Dicet tibi ] si cum eo comedas.
marg.| {k} Et mens eius non est tecum ] in his, que docet, quia multa docet, que non credit, sed ad sui palationem in principio dicit ea.
marg.| Vel :
marg.| {i} Dicet tibi, comede ] difficiliora.
marg.| {h} Et mens eius non est tecum ] sed contra te, quia non intendit te docere veritatem, sed corrumpere, per falsitatem. Et quare non debeat aliquis comedere panem doctrine cum heretico, ostendit Salomon, cum subiungit.
marg.| {l} Cibos, quos comederas ] id est falsa dogmata, que didiceras ab eo ; vel peccata, que feceras cum eo.
marg.| {m} Evomes ] de necessitate, vel hic per confessionem et penitentiam, vel in futuro per penam eternam.
marg.| {n} Et perdes pulchros sermones tuos ]  ; q uibus ei humiliter favisti. Non est autem hoc a libero arbitrio quod aliquis ad huiusmodi vomitum adducatur, sed a gratia Dei. Quod significatum est. Io. 18.b. Ubi legitur quod Iesus primo ductus est in domum Anne, qui interpretatur gratia ; deinde ad domum Caiphe, qui interpretatur vomitus.
marg.| Et de hoc vomitu dicitur Eccl. 31.c. Si coactus fueris in edendo multum, surge e medio et vome et refrigerabit te et non adduces corpori tuo infirmitatem. Ier. 25.e. Bibite et inebriamini et vomite et cadite.
marg.| Qui modo per penitentiam non vult vomere in futuro vomet, velit, nolit. Unde Iob. 20.b. Divitias, quas devoravit, evomet et de ventre eius extrahet eas Dominus. Is. 28.c. Omnes mense replete sunt vomitu, sordiumque, ita ut non esset locus ultra.
marg.| {o} In auribus insipientium ] etc. Ut prohibuit hereticorum {3. 51rb} doctrinam audire, ita prohibet modo, ne immundis hominibus passim arcana sacre Scripture predicentur : Iuxta illud Mt. 7.b. Nolite sanctum dare canibus et nolite mittere margaritas ante porcos. Dicit ergo.
marg.| {o} In auribus insipientium ] id est hominum incorrigibilium et immundorum, quibus non sapit correctio, nec sacri eloquii suavitas.
marg.| {p} Ne loquaris ] verbum Dei
marg.| {q} Quia despicient doctrinam eloquii tui ] licet suavem faciat melodiam. Sunt enim huiusmodi homines quasi , onos lyros id est asini ad lyram : unde coram talibus non est tangenda cithara sacre Scripture, quia non audiunt, aut contemnunt Ecclesiast. 22.a. Cum dormiente loquitur, qui narrat stulto Sapientiam et in fine narrationis dicet, quis est hic ? Eccl. 32.a. Ubi non est auditus, non effundas sermonem. Quia sermo Domini quasi reliquie tractandus est et ideo non est passim omnibus exponendus.
marg.| {r} Ne attingas parvulorum terminos et agrum pupillorum ne introeas ] id est ne diripias per violentiam possessiones pauperum pupillorum.
marg.| {x} Propinquus enim illorum ] id est Christus Dominus, cuius nomen est Emmanuel : Is. 7.c. quod interpretatur nobiscum Deus.
marg.| {y} Fortis est ] imo fortissimus. Iob. 9. Si fortitudo queritur, robustissimus est.
marg.| {z} Et ipse iudicabit contra te causam illorum ] in futuro, qui modo tacet. Unde Ecclesiast. 35.c. Deprecationem lesi exaudiet Dominus et non despiciet preces pupilli, nec viduam, si effundat loquelam gemitus. Nonne lacrime vidue ad maxillam descendunt et exclamatio eius super deducentem eas ? A maxilla enim ascendunt usque in celum et Dominus exauditor non delectabitur in illis.
marg.| Item Eccl. 21.a. Deprecatio pauperis ex ore usque ad aures perveniet et iudicium festinato adveniet illi.
Numérotation du verset Prv. 23,mystice 
marg.| . Per parvulus et pupillos intelliguntur simplices in fide, quorum Dominus tutor est et Angeli custodes. Unde Mt. 18.b. Videte, ne contemnatis unum de pupillis istis, qui in me credunt : dico enim vobis quod Angeli eorum in celis semper vident faciem Patris mei, qui in celis est. Quorum terminos et agros, qui attigerit id est eorum bonam conversationem inquietando verbo, vel exemplo leserit, iudicium Domini non evadet. Et hoc est.
marg.| {r} Ne attingas parvulorum ] spiritu id est humilium.
marg.| {s} Terminos ] id est fidei articulos et pie conversationis mores, qui sunt duo termini omnis vite fidelium.
marg.| {t} Et agrum pupillorum ] id est vitam et conversationem humilium.
marg.| {u} Ne introeas ] inquietando verbo vel exemplo.
marg.| {x} Propinquus enim illorum ] id est Christus qui propinquus parvulorum et pupillorum dicitur, non solum beneficiorum largitione, non solum nature humane conformitate, sed quia quandiu fuit in hoc mundo pauperum magis, quam divitum consors fieri dignatus est. Unde Lc. 15.a. Erant appropinquantes ei publicani et peccatores, ut audirent illum et mirabantur Pharisei et scribe dicentes quia hic peccatores recipit et manducat cum illis.
marg.| {y} Fortis est ] ad iudicandum parvulos suos, qui pro ipso hic iniurias equanimiter patiuntur.
marg.| {z} Et ipse iudicabit contra te ] qui iniuriaris pupillo, qui est in tutela eius.
marg.| {a} Causam illorum ] reddens illis gloriam pro patientia sua et tibi penam pro iniuria tua. Za. 2.b. O Sion, fuge, que habitas apud filiam Babylonis, quia hec dicit Dominus exercituum, post gloriam tuam misit me Dominus ad gentes, que spoliaverunt vos qui enim tetigerit vos, tanget pupillam oculi mei, quia ecce ego levo manum meam super eos et erunt prede his qui, servierant sibi.
Numérotation du verset Prv. 23,moraliter 
marg.| {u} Ne introeas agrum pupillorum ] id est conscientiam humilium, vel peccatorum, iudicando eos, vel eis detrahendo.
marg.| {x} Propinquus enim illorum ] id est Deus, qui prope est conscientiis singulorum, qui solus intuetur cor, 1Rg. 16.b. et intentiones hominum.
marg.| {y} Fortis est ] quia eius ire nemo potest resistere. Iob. 9.b.
marg.| {z} Et ipse iudicabit contra te causam illorum ] quia usurpasti tibi iudicium iudicans de occultis quod solius Dei est Mt. 7.a. Nolite iudicare et non iudicabimini, in quo enim iudicio iudicaveritis, iudicabimini, sed non in quali. Contra hanc auctoritatem et mandatum Salomonis, (ne attingas,) Faciunt multi religiosi, iuxta {3. 51va} quos nullus pauper agrum, vel vineam potest possidere, quia ipsi nolunt habere nisi agrum, qui continuatur agro eorum. Et de vineis similiter faciunt. De quibus Is. 5.c. dicitur, Ve qui coniungitis domum ad domum et agrum agro copulatis usque ad terminum loci. Hic dicit quedam Glossa notabilis. Pars sacrilegii est res pauperum non dare pauperibus.
marg.| {a} Ingrediatur ad doctrinam] etc. perscrutando spiritualem intelligentiam, que sub cortice littere absconditur.
marg.| {b} Et aures tue] etc. ingrediantur humiliter audiendo, quasi dicat : ausculta verba Sapientum et retine corde. Quod est contra multos, qui tantum auribus philosophantur, ut dicit Apuleius et contra Iudeos, qui solum litteram sectantur exterius, de medulla sensus spiritualis non gustantes, qui hodie habent multos socios. De quibus dicitur Mt. 12.d. Ecce mater tua et fratres tui foris stant querentes te, in figuris, in littera, in cortice exterius. Sed ipse est intra, unde corde ingrediendum est ad ipsum, non auribus tantum Eccles. 6.c. In omni animo tuo accede ad Sapientiam et in omni virtute tua conserva vias eius.
marg.| {c} Noli subtrahere a puero ] etc. verborum et verberum, quia puer, qui voluntati sue dimittitur, parentes suos confundit. Eccl. 30.a. Qui diligit filium suum, assiduat ei flagella.
marg.| {d} Si enim percusseris ] etc. virga discipline.
marg.| {e} Non morietur ] imo vivet correctus.
marg.| {f} Tu virga ] dis  c ipline :
marg.| {g} Percuties eum et animam eius de inferno liberabis ] De hac materia invenies sup. 2. et 3. et 13. et 14. et infra 26. Item Eccl. 30. et 33. Item Hbr. 12.
marg.| $moraliter Per puerum intelligitur caro, vel subditus, qui nomine servi, vel asini designatur.
marg.| {h} Fili mi, si Sapiens fuerit amicus tuus ] illuminatus lumine cognitionis, quo ad intellectum ; et indulcatus sapore suavitatis, quoad affectum, quia ista duo sunt in Sapientia, scilicet lumen cognitionis et sapor suavitatis.
marg.| {i} Gaudebit tecum cor meum ] id est spiritus.
marg.| {k} Et exultabunt renes mei ] id est caro subdita rationi. Exultatio carnis, motus quidam est extrinsecus procedens de gaudio interiori, sicut risus vel tripudium ; aliter enim non exultat caro. Ps. 83. Cor meum et caro mea exultaverunt in Deum vivum. Unde supra 10.a. Filius Sapiens letificat patrem. Studere ergo debet Sapientie filius, vel subditus propter patris gaudium et propter gaudium Angelorum, qui gaudent super uno peccatore penitentiam agente. Lc. 15.b.
marg.| {l} Cum locuta fuerint rectum labia tua ] in iudicio confessionis, teipsum accusando et Deum iustificando.
marg.| {m} Non emuletur cor tuum peccatores ] in divitiis et honoribus temporalibus Non enim sunt nisi illusiones. Unde dicit beatus Bernardus : Postquam Domino Iesu in purpura illusum fuit, omnis purpura illusio est, sed maxime in Clericis. Eccl. 9.c. Non celes gloriam et opes peccatoris, non enim scis que futura sit illius subversio. Ps. 36. Noli emulari in malignantibus etc.
marg.| {n} Sed in timore Domini ] filiali.
marg.| {o} Esto tota die ] id est toto tempore vite tue.
marg.| {p} Quia ] si hoc feceris, habebis spem, future beatitudinis.
marg.| {q} In novissimo ] fine huius vite consequende.
marg.| {r} Et prestolatio tua ] id est exspectatio, qua exspectas coronam vite post hanc vitam.
marg.| {s} Non auferetur ] id est non frustrabitur. Quis enim speravit in Domino et deceptus est ? Nullus.
marg.| {t} Audi fili mi ] aure cordis.
marg.| {u} Et esto Sapiens ] id est et eris Sapiens audiendo, Eccl. 6.d. Si inclinaveris aurem tuam, excipies doctrinam et si dilexeris audire, Sapiens eris.
marg.| Vel
marg.| {t} audi ] Sapientiam et doctrinam recipiendo.
marg.| {u} Et esto sapiens ] in Sapientia permanendo, corde, ore et opere. Multi enim Sapientiam audiunt et suscipiunt in vase {3. 51vb} cordis, sed non permanent in ea. Eccl. 27.b. Homo sanctus manet in Sapientia, sicut Sol ; nam stultus, sicut Luna, mutatur. Simile Is. 1.e. Lavamini, mundi estote id est in munditia permanete.
marg.| {x} Et dirige in via ] veritatis.
marg.| {y} Animum tuum ] per rectam intentionem per Christi imitationem. Quod enim debet rectum fieri, debet applicari regule recte. Regula recta, est Christi conversatio, Christi eruditio et est eadem regula, quia idem fecit quod docuit. Huius regule quasi cuiusdam linee recte initium est humilitas, qua seipsum exinanivit formam servi accipiens, venit in mundum. Terminus ipsius est obedientia, qua Patri obediens usque ad mortem exivit de mundo. Medium est caritas, qua vixit in mundo. Et sic humilitas induxit, caritas deduxit, obedientia eduxit de mundo. Sap. 10.b. Iustum deduxit Dominus per vias rectas et ostendit illi regnum Dei. Hec est via recta ; via civitatis habitaculi, via veritatis, Igitur (dirige animum tuum) in hac via, imitando Christi humilitatem, qui cum esset dives et Dominus omnium, factus est propter te pauper et servus omnium. Ad hoc te invitat ipsemet. Mt. 11.d. Discite a me, quia mitis sum et humilis corde. Item (dirige animum tuum in via) imitando Christi caritatem, ut sicut ipse animam suam pro te posuit et tu pro ipso et fratribus tuis animam tuam ponere sis paratus, 1Io. 5.c. In hoc cognovimus caritatem Dei, quoniam ille animam suam pro nobis posuit et nos debemus animas pro fratribus ponere. Ad hoc te invitat etiam ipse Io. 15.b. Hoc est preceptum meum, ut diligatis invicem, sicut dilexi vos. Et quomodo ? Ecce, Maiorem hac dilectionem nemo habet, ut animam etc. Item dirige animum tuum in via, imitando Christi obedientiam, ut sicut ille obediunt Patri usque ad mortem ; et tu similiter obedias Deo et prelato tuo usque ad mortem ; Primus Adam recessit a Deo, per inobedientiam ; secundus Adam per obedientiam rediit ad Deum ; et tu imitando eum redi cum eo et post eum. Ad hoc te invitat. Apost. Col. 3.d. Filii, obedite parentibus per omnia. Habe igitur humilitatem, caritatem et obedientiam id est initium, medium et ultimum vie Christi et sic diriges animum tuum in via, non declinans neque ad dexteram, vel ad sinistram.
marg.| {z} Noli esse in conviviis potatorum ] etc. ad litteram . Nihil enim adeo obcecat intelligentiam hominis, ut comestio et ebrietas. Unde Hieronymus Venter pinguis nihil tenue potest cogitare. Os. 4.c. Vinum et ebrietas auferunt cor.
marg.| Moraliter Autem detractoribus exponitur, qui carnes proximorum in huiusmodi conviviis conferunt ad vescendum, facientes suctitium diabolicum, in quo, qui detrahit, apponit linguam ; et qui libenter audit, apponit aures ; salsam dat, qui de hoc gaudet. Primo dehortatur Salomon audire detractionem, Secundo monet non detrahere, utrumque enim peccatum est. Dicit ergo.
marg.| {z} Noli esse ] etc. id est in consortio eorum, qui opprobriis aliene vite se inebriant.
marg.| {a} Nec in comessationibus eorum ] etc. id est carnalia vitia aliorum referunt audientibus.
marg.| {b} Quia vacantes ] etc. id est delectantes in detractionibus.
marg.| {c} Et dantes symbola ] id est audientes detractiones et partes suas ibi ponentes.
marg.| {d} Consumentur ] id est absumentur igne eterno, vel adinvicem detrahendo. Gal. 5.c. Si invicem mordetis et comeditis, videte, ne ab invicem consummamini. Item Iob. 31.d. Si non dixerunt viri tabernaculi mei, quis det de carnibus eius, ut saturemur ?
marg.| {e} Et vestietur pannis ] etc. id est dormiens in detractione, bonis gratuitis spoliatus, solis naturalibus, inops et despectus in morte munietur. Vel ad litteram dormitans in pigritia vestietur pannis id est vilibus indumentis quasi pauper et inops. Unde et pauperes pannosi dicuntur et ideo Dominus in signum paupertatis natus, pannis est involutus. Lc. 2.b. De detractionibus habes. Eccl. 38. Et Rm. 1.d.
marg.| {3. 52ra} {a} Audi patrem tuum ] naturalem, vel spiritualem.
marg.| {b} Qui genuit te ] carnaliter, vel spiritualiter.
marg.| {c} Et ne contemnas, cum senuerit ] tri  b ulatione.
marg.| {d} Mater tua ] carnalis, vel spiritualis id est Ecclesia, que iam nimis senuit, Est enim edentula, non habens dentes nisi putridos, vel confractos. Lam. 3.b. Confregit ad numerum dentes meos. Rugosa est in simulatoribus et dolosis, cum tamen dicat Apostolus. Eph. 5.e. Christus dilexit Ecclesiam et semetipsum tradidit pro ea, ut illam sanctificaret, mundans eam lavacro aque in verbo vite, ut exhiberet ipse sibi gloriosam Ecclesiam, non habentem maculam, aut rugam. Sterilis est etiam, quia fere omnes viri eius spadones sunt, qui deflorare quidem possunt, sed non generare, Eccles. 20.a. Concupiscentia spadonis devirginavit iuvenculam. Item eodem 30.c. Quid proderit libatio idolo ? Nec enim manducabit, neque adorabitur ; sic qui effugatur a Domino et portans mercedes iniquitatis, videns oculis et ingemiscens, sicut spado complectens virginem et suspirans. De hoc dicitur Gn. 16.a. Ecce conclusit me Dominus, dixit Sara ad virum suum, ingredere ad ancillam meam.
marg.| {e} Veritatem ] Domini, que est ipse.
marg.| {f} Eme ] pretio corporis, vel boni operis, vel eleemosynarum. Nec est timenda simonia, si pro hoc temporali datur spirituale, quia non omnis talis commutatio inducit simoniam, sed quando ille vult vendere spirituale, qui non est nisi dispensator ; hic autem non a quolibet emi precipitur, sed a vero Domino, qui et dare et vendere potest. Si est simonia, non est a Simone Mago, sed a Simone Magno Petro, qui propter Christum reliquit omnia et talis simonia bona est. Vel
marg.| {f} Eme veritatem ] id est viri cognitionem pretio studii et laboris. Vel
marg.| {f} Eme veritatem ] vite nove, scilicet iustitiam, qua vivit novus homo, qui secundum Deum creatus est in iustitia et sanctitate veritatis, Eph. 4.f. Eme, inquam, veritatem pretio veteris vite, sicut fit in claustris, quando datur nova vestis, recipitur vetus. Propter hoc dicitur secularibus : Filii hominum usquequo gravi corde, ut qui diligitis vanitatem et queritis mendacium, cum pretio ipsius possitis emere veritatem ?
marg.| {g} Et noli vendere sapientiam ] tuam, sed gratis da indigenti, Mt. 10.b. Gratis accepistis, gratis date. Nullus enim debet sibi appropriare scientiam, sed communicare toti corpori Ecclesie ; sicut oculus non vendicat sibi soli usum, nec auris auditum, nec pes gressum, sed toti corpori. Nemo potest vendere sapientiam, vel doctrinam, quia sola administratio eius sibi credita est a Domino, sicut refectorio panis et cellario vinum. Hoc videtur esse contra advocatos et contra magistros artium et auctores legum qui vendunt doctrinam suam ; sed dicunt quod non vendunt doctrinam suam, sed laborem. Contra supra 11.d. Benedictio super caput vendentium. Respondeo : Bonum est spiritualiter emere et vendere sapientiam et doctrinam ; temporaliter vero sive carnaliter malum. Is. 55.a. Omnes sitientes venite et qui non habetis argentum, properate, emite et comedite. Venite, emite absque argento et absque ulla commutatione vinum et lac. Ibi dicit Glossa Venite mente, emite fide. Dicit ergo.
marg.| {g} Noli vendere ] pretio temporali.
marg.| {h} Sapientiam ] tuam de divinis.
marg.| {i} Et doctrinam ] de   m oribus.
marg.| {k} Et intelligentiam ] de Sacramentis et figurativis. Vel : Sapientiam de divinis, intelligentiam de celestibus creaturis et doctrinam de humanis.
marg.| {l} Exultat gaudio pater iusti ] non gaudio temporali quod est phreneticorum, ut dicit Augustinus sed spirituali quod est iustorum. Unde supra 10.a. Filius sapiens letificat patrem.
marg.| {m} Et qui sapientem genuit letabitur in eo ] ad litteram. Hoc non convenit, nisi soli Deo Patri, qui solus sapientem genuit filium de seipso.
Numérotation du verset Prv. 23,mystice 
marg.| . Doctor gignit filium sapientem, cum eruditione sua sapientem facit. Gal. 4.c. Filioli mei, quos iterum parturio, donec formetur Christus in vobis.
marg.| {n} Gaudeat pater tuus ] carnalis, vel spiritualis de bonis operibus tuis.
marg.| {o} Et mater tua ] carnalis, vel spiritualis, scilicet Ecclesia, id est ita fac, ut de te gaudeat pater tuus et mater tua.
marg.| {p} Et exultet que genuit te ] carnaliter, vel spiritualiter. Ier. 32.g. Letabor super eis cum eis benefecero.
marg.| {3. 52rb} {q} Prebe, fili mi, cor tuum mihi ] ad illuminandum, ut lampas illuminatur in Ecclesia a Sacrista. Eccl. 39.a. Sapiens cor suum tradet ad vigilandum diluculo ad Dominum qui fecit illum. Item ad informandum, ut cera sigillo. Is. 64.c. Et nunc Domine, pater noster es tu, nos vero lutum et fictor noster tu et opera manuum tuarum omnes nos. Item dandum est cor sapientie ad captivandum. Eccles. 6.c. Iniice pedem tuum in compedes illius et in torques illius collum tuum, subiice humerum tuum et porta illam et ne acidieris in vinculis eius. Et ipse postea reddit rationem. In novissimis enim invenies requiem in ea et convertetur tibi in oblectationem ; et erunt tibi compedes eius in protectionem fortitudinis et bases virtutis et torques illius in stolam glorie. Item prebendum est cor sapientie, sicut ferrum malleatori, vel aurum aurifabro, ut inde fabricetur vas in honorem. Unde infra 25.a. Aufer rubiginem de argento et egredietur vas purissimum. Item prebendum est cor sapientie, non vendendum, ut ex amore eius discatur, non propter commodum temporale. Item prebendum est, non commodandum, ut de cetero nihil iuris habeat ibi homo, ut nihil velit, nihil sapiat, nisi quod vult et sapiat Sapientia. Item prebendum est cor quasi vas ad recipiendum oleum gratie salutaris et vinum letitie spiritualis. Prebe igitur, fili mi, cor tuum mihi, que sum vera sponsa eius, non meretrici, scientie scilicet seculari, de qua dictum est supra 9.a. Cor, non solum aures.
marg.| {r} Et oculi tui ] interiores.
marg.| {s} Vias meas custodiant ] ut per eas gradiaris, semper, quia ducunt ad vitam. Vie eius sunt innocentia et penitentia, per quas solas itur ad patriam. Ps. 36. Custodi innocentiam et vide equitatem, quoniam sunt reliquie homini pacifico, supra 4.d. Oculi tui recta videant et palpebre tue precedant gressus tuos, dirige semitas pedibus tuis et omnes vie tue stabilientur.
marg.| {t} Fovea enim profunda est meretrix ] in quam multi cadunt.
marg.| {u} Et puteus angustus ] ad exeundum, sed latus ad introeundum.
marg.| {x} Aliena ] id est adultera, alii viro nupta. De quo Iob. 36.d. Salvabit te de ore angusto latissime. Late salvat de ore angusto meretricis Dominus, quando divitias temporales aufert, que sunt fomentum turpis amoris. Latius cum per infirmitatem flagellat corpus, sicut Iob. Latissime quando gratiam infundit, que omnem cogitationem ad Deum dirigit. Per primum tollitur occasio, per secundum opus, per tertium voluntas. Item meretrix et aliena potest dici omnis veritas alia a prima : omnis sapientia, vel scientia alia a prima : omnis voluntas, omnis suavitas, alia a prima, in quibus quasi in fovea profunda et vacua cor humanum totum demergitur. Hec meretrix, hec aliena.
marg.| {y} Insidiatur in via ] morum et fidei.
marg.| {z} quasi latro et quos incautos viderit ] vel invenerit, interficiet spiritualiter. Eccl. 27.b. Leo venationi insidiatur semper, sic peccata operantibus iniquitatem.
marg.| {a} Cui ve, cuius patri ve ] etc. Querit hic Salomon disputando, quibus sceleribus maxima pena servatur ? Et respondet ratiocinando, quia his, qui per ebrietatem devolvuntur ad luxuriam. Dicit ergo.
marg.| {a} Cui ve ] eternum et presens, nisi ebriosis ? Ebrietas enim excitat ad alia vitia.
marg.| {b} Cuius patri ve ] nisi patri ebriosi, qui exemplo suo alios corrumpit ? Vel Diabolo, qui pater est omnium iniquorum, Io. 8.f. Vos ex patre Diabolo estis.
marg.| {c} Cui rixe ] id est discordie et contentiones clamose nisi ebriosis ? Supra 20.a. Luxuriosa res vinum et tumultuosa ebrietas.
marg.| {d} Cui fovee ] vitiorum, nisi ebriosis, qui excecati in volutabrum omnium vitiorum cadere non trepidant sicut equus exoculatus ?
marg.| {e} Cui sine causa vulnera ] nisi ebriosis, qui nimium sine ferro, sine gladio vulnerantur et ita sine causa.
marg.| {f} Cui suffusio oculorum ] interiorum et exteriorum, nisi ebriosis ? quia nimius potus vini tam oculos interiores, quam exteriores excecat. Sex questiones fecit Salomon. modo respondet omnibus quasi querendo, dicens.
marg.| {3. 52va} {a} Nonne his, qui commorantur in vino ] potando ultra necessitatem.
marg.| {b} Et student calicibus epotandis ] id est ex toto potandis ; Nec prohibet Salomon bibere vinum, cum dicat Apc. 1Tim. 5.d. Noli adhuc aquam bibere, sed modico utere vino propter stomachum tuum et frequentes tuas infirmitates. Sed prohibet morari extra tempus et necessitatem in vino et decertare de calicibus evacuandis. Unde Is. 5.e. ve qui potentes estis ad bibendum vinum et viri fortes ad miscendam ebrietatem.
marg.| $moraliter Exponitur hoc de his, qui inebriantur vino presentis voluptatis, vel felicitatis, que facit homines insanire velut ebrios. De quibus Is. 28.a. Ve corone superbie, ebriis Ephraim. Tales enim velut ebrii de fovea unius peccati in foveam alterius peccati labuntur precipites et in gladio spirituales impingunt. Unde 1Tim. 6.b. Qui volunt divites fieri, incidunt in tentationem et in laqueum Diaboli et in desideria multa inutilia et nociva, que mergunt homines in interitum. His minatur Dominus ve eternum. Lc. 6.d. Ve vobis divitibus, qui habetis hic consolationem vestram, ve vobis, qui saturati estis, quia esurietis. Istis sunt rixe ad litteram. Unde Gn. 13.b. legitur quod inter pastores Loth et Abraham erat rixa, nec poterat eos terra capere, ut habitarent simul.
marg.| Et redditur ibidem causa. Erat quippe eorum substantia multa. Istis est suffusio oculorum interiorum, quia eorum cogitationes et desideria in terrenis et de terrenis sunt : Ps. 16. Statuerunt enim oculos suos declinare in terram.
marg.| {c} Ne intuearis etc.  in vitro ] vel nitro, habent aliqui libri, sed idem est sensus id est ne delecteris in sapore, in colore, in odore vini. Quem enim Sodoma non vicit, vicerunt vina. Eccl. 19.a. Vinum et mulieres apostatare faciunt etiam sapientes et arguunt sensatos.
marg.| {d} Ingreditur blande ] dum bibitur.
marg.| {e} Sed in novissimo mordebit, ut coluber ] hic per penitentiam, vel in futuro per penam.
marg.| {f} Et sicut Regulus venena diffundet ] qui solo visu interficit aves volantes, sic etiam vinum solo intuitu inficit animas, que debent pennis virtutum ad celum volare, per nimiam concupiscentiam. Unde et Rechabite non bibunt vinum in eternum. Ier. 35. per totum.
marg.| {g} Oculi tui videbunt extraneas ] mulieres ad concupiscendum.
marg.| {h} Et cor tuum loquitur ] id est os ex corde, quia tales homines habent cor in ore.
marg.| {i} Perversa ] id est turpia animos audientium pervertentia. Unde Glossa. Pene naturale vitium est, post vina mulierem in corde concupiscere, concomitante etiam verborum turpitudine. Propter quod dicit Apost. Eph. 5.d. Nolite inebriari vino, in quo est luxuria. Seneca. Vile sepulchrum rationis est ebrietas, que nihil aliud est, quam spontaneus furor.
marg.| {k} Et eris sicut dormiens ] post nimium potum vini.
marg.| {l} In medio mari ] id est in vita presenti, cuius fluctus et sollicitudines et desideria multos submergunt.
marg.| {m} Et quasi   sopitus gubernator amisso clavo ] remigis id est studio sollicitudinis. Navis est anima, gubernator ratio, clavus sollicitudo.
marg.| {n} Et dices, verberaverunt me ] Demones tentationibus et illusionibus, que sunt verbera spiritualia.
marg.| {o} Sed non dolui ] id est non sensi, vel ignoravi.
marg.| {p} Traxerunt me ] in vitia seculi, in funiculis vanitatis et voluptatis.
marg.| {q} Et ego non sensi ] quippe omnis peccator quasi ebrius, vino voluptatis palatum cordis omnino emortuum habet, nec vulnera spiritualia, nec delectationem cordis sentit. Et dicet.
marg.| {r} Quando evigilabo ] ad curas seculi.
marg.| {s} Et rursus vina ] voluptatum.
marg.| {t} Reperiam ] ad litteram. Omnis peccator vulneratur ad mortem a Demonibus. Unde Lc. 10.e. Homo quidam descendebat ab Hierusalem in Iericho et incidit in latrones, qui etiam spoliaverunt eum et plagis impositis abierunt semivivo relicto.



Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Hugo de Sancto Caro. Postilla in totam Bibliam (Prv. Capitulum 23), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 05/05/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=hug&numLivre=28&chapitre=28_23)

Notes :