Hugo de Sancto Caro

Capitulum 19

Numérotation du verset Prv. 19,1 

Melior est pauper
qui ambulat
in simplicitate sua1
1 s. sua Ω M ΩJ ΩS ΩL ΩP ΩR Rusch Weber ] inv. Ω F
quam dives2
2 dives Amiatinus D Z² plerique codd. Ω M Ω F ΩS ΩJ ΩL ΩP Rusch edd.] om. G Cava Weber
torquens
labia sua et3 insipiens.
3 sua et Cor3 (moderni hebr. habent) ΩS Ω F ΩJ ΩL ΩP ΩR Rusch edd. ] ut Ω M, om. Cor2 (antiq. iuxta hebr.) Cor3 (Beda aliqui antiq. non habent SUA ET ) Weber
Numérotation du verset Prv. 19,2 

Ubi non est scientia
anime non est bonum
et qui festinus est
pedibus offendit.
Numérotation du verset Prv. 19,3 

Stultitia hominis
supplantat gressus eius
et contra Deum fervet animo suo.
Numérotation du verset Prv. 19,4 

Divitie
addunt amicos plurimos
a paupere
autem et hi quos habuit separantur.
Numérotation du verset Prv. 19,5 

Testis falsus non erit impunitus
et qui mendacia loquitur non effugiet.
Numérotation du verset Prv. 19,6 

Multi colunt personam potentis
et amici sunt dona tribuentis4.
4 tribuentis G Cava Q² Φ Z ΓA ΨD Ω M Ω F ΩS ΩJ ΩL ΩP ΩR Rusch Ed1530 Clementina ] tribuenti X ΠH Amiatinus L M D Q* Y Θ T S ΓM Weber
Numérotation du verset Prv. 19,7 

Fratres
hominis pauperis
oderunt eum insuper et amici
procul recesserunt
ab eo.
Qui tantum verba sectatur nihil habebit
Numérotation du verset Prv. 19,8 

qui autem possessor est mentis
diligit animam suam
et custos prudentie inveniet bona.
Numérotation du verset Prv. 19,9 

Falsus testis5
5 falsus tes. Ω M Ω F ΩS ΩJ ΩR Rusch Clementina ] inv. Cor3 (hebr. antiq.) ΩL ΩP Weber
non erit impunitus et qui loquitur mendacia peribit6.
6 peribit] Cor3 (antiq.)
Numérotation du verset Prv. 19,10 

Non decent stultum
delicie7*,
7 delicie Cor1 Cor3 (hebr. antiq.) Ω M Ω F ΩS ΩR ΩJ ΩL ΩP Weber ] divitie Cor3 (al.) Rusch
nec servum
dominari principibus.
Numérotation du verset Prv. 19,11 

Doctrina viri per patientiam noscitur et gloria eius est iniqua pretergredi.
Numérotation du verset Prv. 19,12 

Sicut fremitus leonis ita et regis
ira
et sicut ros super herbam ita et8 hilaritas eius.
8 et Q Φ Z² ΨD Ω M Ω F ΩS ΩJ ΩL ΩP ΩR Rusch Clementina ] om. Weber
Numérotation du verset Prv. 19,13 

Dolor patris filius stultus
et tecta iugiter perstillantia litigiosa mulier9.
9 l. m. Φ Ω Rusch Weber edd.] inv. Θ (hapax)
Numérotation du verset Prv. 19,14 

Domus et divitie
dantur a patribus10 a Domino autem proprie11 uxor prudens.
10 patribus G Cava X ΣT*C Θ Z* T Cor3 (al.) ΩS Rusch Weber ] parentibus Amiatinus cett. Cor1 Cor3 (hebr. antiq.) Ω M Ω ΩL ΩP ΩR, principibus Ω F* (al. m. expunct. sed correctio marginalis def. corruptionis causa pergamenae) |
11 proprie Φ Ω Rusch Weber edd. ] propria Θ (hapax) |
Numérotation du verset Prv. 19,15 

Pigredo
immittit soporem
et anima dissoluta esuriet.
Numérotation du verset Prv. 19,16 

Qui custodit mandatum custodit animam suam, qui autem negligit12 viam suam13
12 negligit ΩS ΩJ ΩL ΩP ΩR Rusch ] negliget ΣT² Ω M Ω F, neglegit Weber |
13 viam suam Θ Cor3 (moderni) ΩS Ω F ΩJ ΩR Rusch Clementina ] vias suas Cor3 (al. he. antiq.) Ω M ΩL ΩP Weber , vitam suam Cava, animam suam X |
mortificabitur.
Numérotation du verset Prv. 19,17 

Feneratur Domino
qui miseretur pauperis
et vicissitudinem suam reddet ei.
Numérotation du verset Prv. 19,18 

Erudi filium tuum
ne14 desperes, ad interfectionem
14 ne Ω F* ΩJ ΩR etc. Rusch Weber ] et praem. Ω F² (al. m. cum ed. Hugon. de Sancto Caro in loc. cit.), non Amiatinus (hapax)
autem eius
ne ponas animam tuam.
Numérotation du verset Prv. 19,19 

Qui enim15 impatiens est
15 enim ΩSF ΩJ* Rusch ] om. Ω ΩJ² ( rubr. sublin. ) Ω F² (exp.) Ω MRLP Weber
sustinebit damnum
et cum rapuerit
aliud apponet.
Numérotation du verset Prv. 19,20 

Audi consilium
et suscipe disciplinam ut sis sapiens
in novissimis tuis.
Numérotation du verset Prv. 19,21 

Multe
cogitationes in corde viri, voluntas autem Domini in eternum16 permanet17.
16 in eternum ΩSFR ΩJ Rusch Clementina cum LXX ] om. Ω M ΩL ΩP Weber |
17 permanet ΩSF ΩJ Rusch ] permanebit Ω MRLP Weber |
Numérotation du verset Prv. 19,22 

Homo indigens
misericors est
et melior18 pauper19
18 melior Ω FS ΩJ ΩR Ω LP Rusch ] + est ΩJ² L M Q Θ Z * Ω M Clementina |
19 pauper ΩJ ΩR ΩL Rusch Weber ] + iustus ΩJ² Ω M Ω F ΩS ΩP Ed1530 cum LXX |
quam vir mendax.
Numérotation du verset Prv. 19,23 

Timor Domini ad vitam20
20 vitam] + ducit Ω F² ( al. m. marg .), + nam qui sine timore est habitat in locis que non visitat eternus ΩJ ² cum aliquibus codd. graecis , + et si cum sancto fuerit directa est via eius Cava cum Hexapl. ( 20, 11 )
et in plenitudine21
21 in plenitudine] absque visitatione pessima Amiatinus Clementina
commorabitur
absque visitatione22
22 visitatione] abitatione Cava (hapax)
pessimi.
Numérotation du verset Prv. 19,24 

Abscondit piger
manum suam sub ascella nec ad os suum applicat eam.
Numérotation du verset Prv. 19,25 

Pestilente flagellato stultus sapientior erit.
Si23 autem corripueris sapientem intelliget sapientiam24.
23 si Ω M Ω F ΩS ΩR ΩJ ΩL ΩP Rusch ] sin Cava X Σ ΠH Amiatinus L* Q* ΦP Z* T S Weber |
24 sapientiam Ω M Ω F ΩS R Ed1530 Rusch ] disciplinam Ω LP Weber |
Numérotation du verset Prv. 19,26 

Qui affligit patrem
et matrem fugit25
25 matrem fugit Ω FSR ΩJ Rusch ] inv. plerique codd., edd. Ω ML, fugat matrem ΩP Ed1530 Clementina Weber
ignominiosus erit26 et infelix.
26 erit Θ Ω FSR ΩJ Ed1530 Rusch ] est Ω M ΩL ΩP Weber
Numérotation du verset Prv. 19,27 

Non cesses audire fili27 doctrinam28
27 audire fili Ω FSR Rusch ] inv. Ω M Ω ΩJ ΩL ΩP Weber |
28 doctrinam Ω M Ω F ΩS ΩR ΩJ ΩL ΩP Rusch Weber ] disciplinam L* Z² ; cf. LXX , Vind., Ps. Augustin., etc. ut ref. Edmaior. ( apparatus ) ; cf. apparatus Glossae. |
nec ignores sermones scientie.
Numérotation du verset Prv. 19,28 

Testis iniquus
deridet iudicium
et os impiorum devorat iniquitatem.
Numérotation du verset Prv. 19,29 

Parata sunt derisoribus
iudicia
et mallei percutientes stultorum corporibus.

Capitulum 19

Numérotation du verset Prv. 19,1 
marg.| {r} Melior est pauper ] id est simplex et idiota, auditor verbi Dei.
marg.| {s} Qui ambulat ] bene operando que audit.
marg.| {t} In simplicitate sua ] id est sui sensus sive intellectus.
marg.| {u} Quam dives ] id est litteratus superbus.
marg.| {x} Torquens labia ] ad heresim predicandam, vel ad malam vitam. Ille enim labia sua torquet, qui bene docet et male vivit. De Quibus dicitur Mt. 23.a. Que dicunt, facite ; que autem faciunt, nolite facere ; dicunt enim et non faciunt.
marg.| {y} Insipiens ] id est sine sapore scientie, cui non saporantur res, prout sunt. Conterit enim talis tota die aromata sacrorum eloquiorum et non sentit odorem. Et hoc ideo est, quia in cloaca vitiorum mersus est usque ad nares.
marg.| Vel sic.
marg.| {r} Melior est pauper qui ambulat in simplicitate sua ] id est humilis Predicator cum parva scientia ambulans in via morum, sive mandatorum.
marg.| {u} Quam dives torquens labia sua et insipiens : id est quam magnus Predicator multum habens auri sapientie et argenti eloquentie.   Qui torquet labia id est predicationem suam, vel ad posteriora, vel ad temporalia lucra, vel ad dexteram favoris et laudis humane, vel ad sinistram odii et detractionis.
marg.| {z} Ubi non est scientia anime : id est de salute.
marg.| {a} Non est bonum : gratie, vel glorie, quia ipsa est ductrix et mater omnium bonorum. Unde Sap. 7.b. Venerunt mihi omnia bona pariter cum illa et innumerabilis honestas per manus illius et letatus sum in omnibus, quoniam antecedebat me ista sapientia et ignorabam, quoniam omnium bonorum mater est. Item scientia anime est fundamentum totius edificii spiritualis.3.41ra} Unde Sap. 13.a. Vani sunt omnes homines, in quibus non est scientia Dei. Item scientia anime lux est, unde ubi ipsa est, non audent venire latrones id est Demones, quia qui male agit, odit lucem, Io. 3.c. Item scientia anime est speculator in arce mentis, que semper clamat latrones, latrones ; et custodes murorum id est virtutes excitat clamans et tuba insonans vigilate, vigilate et ipsos hostes lapidibus auctoritatum obruit. Item scientia anime amorem Dei confert. Unde Sap. 7.d. Neminem diligit Deus, nisi eum, qui cum Sapientia inhabitat. Propter hec omnia bene dicit Salomon. Ubi non est scientia anime non est bonum aliquod. Unde patet quod Sapientia mundi non est bonum Iac. 3.d. Non est ista sapientia desursum descendens a Patre luminum, sed terrena, animalis, diabolica.
marg.| {a} Et qui festinus est pedibus : anime id est affectu et intellectu, plus appetendo sapere, quam oportet, vel que non oportet.
marg.| {c} Offendit : offendiculo erroris, quoad pedem intellectus, vel quoad affectum offendiculo peccati. Ibi in via fidei, hic in via morum. Scientia quidem sine zelo caritatis inflat et zelus sine scientia anime errat.
marg.| Vel sic.
marg.| {a} Qui festinus est : id est preproperus conquerendo de vindicta Dei dilata malis, aut de mercede retributionis dilata bonis.
marg.| {b} Pedibus offendit : intellectu, per ignorantiam et affectu, per inordinatum appetitum. Altissimus enim patiens redditor est, ut dicitur Eccles. 5.b. Item festinus pedibus est, qui preter consilium sententiam precipitat, ut multi faciunt, qui audito verbo detractionis de aliquo, statim acquiescunt et iudicant illum cui detrahitur. Et omnis huiusmodi.
marg.| {c} Offendit : in Deum, cui offert iudicium ; et in proximum, cui iniuste derogat et forte sine culpa eius. Ideo dicitur Rm. 2.a. Inexcusabilis es, o homo, qui iudicas ; in quo enim iudicas alterum, teipsum condemnas. Scimus enim quoniam iudicium Dei est secundum veritatem in eos, qui talia agunt. item Iac. 4.c. Qui detrahit fratri, aut qui iudicat fratrem suum, detrahit legi et iudicat legem.
marg.| {d} Stultitia hominis : qua viam veritatis deserit, nec fatetur errorem suum, sed potius in conditorem refundit, ut Adam et Eva, Gn. 3.c. causantis quod Deus occasionem peccandi sibi tribuerit, vel quod hominem fragilem fecerit, vel quod hostem versutum tentare permiserit.
marg.| {e} Supplantat gressus eius ] in eo quod facit excusare se, sicut Saul 1Rg. 15.f. Contra quod dicit Ps. 240. Non declines cor meum in verba malitie ad excusandas excusationes in peccatis. Vel Supplantat gressus eius, quia non sinit pedes ponere in via id est in Christo, qui est via, veritas et vita. Io. 14.a. Vel in via id est in fide, que est via ducens ad Christum. Unde Augustinus Opera bona preter fidem videntur mihi esse currus celerrimus preter viam. Vel :
marg.| {d} Stultitia hominis : id est insipientia.
marg.| {e} Supplantat gressus eius : quia facit ponere pedes affectuum super vacuum et inane id est temporalia, que vacuum et inane sunt, quia nec fulcimentum prebent innitenti, nec plenitudinem continenti, nec fructum laboranti, nec saturitatem possidenti.
marg.| {f} Et contra Deum servet animo suo : sicut insanus, quasi onera importabilia homini imposuerit, aut etiam fatum, vel constellationem allegans.
marg.| {g} Divitie addunt amicos plurimos : ad litteram, verum est de divitiis temporalibus, que addunt amicos plurimos ; sed non veros amicos, sed amicos fortune. Quod patet, quia divitiis recedentibus, recedunt. De quibus Sen. Predam sequitur turba ista, non hominem. Eccl. 6.b. Est amicus secundum tempus et non permanebit in tempore tribulationis. Vel divitie regni celestis per Doctores et Predicatores fidelibus patefacte, addunt Deo et ipsis Doctoribus amicos plurimos id est omnes fideles, qui Predicatoribus acquiescunt.
marg.| {h} A paupere autem et hi quos habuit : amicos tempore fortune pinguis.
marg.| {k} Separantur : tempore paupertatis, sicut canes ab osse corroso, qui non curant, ubi illud relinquant. Solus Christus verus amicus est, qui omni tempore diligit. Unde supra 17.b. Omni tempore diligit, qui amicus est.
marg.| Vel sic.
marg.| {h} A paupere autem : id est a Philosopho, qui pauper dicitur, quia veras virtutes non habet, qui sacras litteras {3. 41rb} ignorat.
marg.| {i} Et hi, quos habuit : discipulos.
marg.| {k} Separantur : convertentes se ad sacram Scripturam audiendam, ut quotidie patet in Artistis et Philosophis.
marg.| {l} Testis falsus etc. quia nullum malum impunitum, sicut nullum bonum irremuneratum. Isidorus. Falsus testis tres offendit. Deum, cuius veritatem annihilat. Iudicem, cui veritatem occultat. Reum quem falsitate sua condemnat.
Numérotation du verset Prv. 19,mystice 
marg.| Mystice. Testis Christi est quilibet Predicator. Unde Act. 1.a. Et eritis mihi testes in Hierusalem et in omni Iudea et Samaria et usque ad ultimum terre. Item quilibet Martyr testis est passionis Christi. Unde et Martyr testis interpretatur. Falsus testis est, qui falsa docet, aut predicat. Item falsus Martyr hypocrita, quia sibi contradicit quod enim verbis asserit exterius, vita destruit interius. Item falsus testis est omnis Doctor aut Predicator, bona docens et mala faciens ; ore construens et opere destruens, De quibus dicit Apostolus Tit. 1.d. Confitentur se nosse Deum, factis autem negant, cum sint abominati et incredibiles et ad omne opus bonum reprobi. Hi sunt sicut precones vini alieni, qui numquam gustant de eo, sed alios ad emendum invitant ; aut sicut mediatores mercium alienarum ; aut sicut magistri operum et edificiorum, qui aliis ligna et lapides polire et portare precipiunt et in edificio ponere ; ipsi autem chirothecas et virgam in manu tenentes, nihil omnino faciunt. Unde Mt. 23.a. Super cathedram Moysi sederunt Scribe et Pharisei ; omnia ergo, quecumque dixerint vobis, servate et facite ; secundum autem opera eorum nolite facere.
marg.| Dicunt enim et non faciunt . Alligant autem onera gravia et importabilia et imponunt in humeros hominum ; digito autem suo nolunt ea movere. Et tamen huiusmodi Doctores melius etiam, quam magistri volunt remunerari. Unde sequitur ibi :   Amant enim primos recubitus in Cenis et primas cathedras in Synagogis et salutationes in foro et vocari ab hominibus Rabbi . Item falsus testis est omnis detractor, qui nec vocatus, nec iuratus contra fratrem suum testificatur, absente parte adversa et pro Diabolo, nam cum dicit illum esse adulterum vel hypocritam, vel huiusmodi, quid aliud testificatur, nisi quod ille est possessio Diaboli ; Seneca : Loquens de proximo tuo, scito te pro eo, vel contra eum testimonium ferre. De hoc dicitur infra 25.c. Iaculum et gladius et sagitta acuta, homo, qui loquitur contra proximum suum falsum testimonium. Item adulator est falsus testis, quia laudat impios. Unde Ps. 9. Quoniam laudatur peccator in desideriis anime sue et iniquus benedicitur.
marg.| Omnes huiusmodi testes non erunt impuniti, quia tenentur de omni damno propter suum testimonium irrogato simpliciter, vel quantum in eis est.
marg.| {m} Et qui mendacia loquitur ] quecumque, sed maxime in doctrina morum et fidei.
marg.| {n} Non effugiet ] peccatum, vel penam, quia omne mendacium peccatum Augustinus
marg.| {m} Vel Qui loquitur mendacia ] id est temporalia, que mendacia sunt, quia non solvunt quod promittunt. Promittunt enim satietatem et plenitudinem ; et ipsa famem et exinanitionem persolvunt. Unde Augustinus Christus solus veritas est. cetera autem omnia mendacia sunt.
marg.| Hec mendacia libenter loquuntur divites huius mundi, Unde Os. 7.d. Ego redemi eos et ipsi contra me locuti sunt mendacia. Ps. 4.
marg.| Filii hominum usquequo gravi corde etc. Qui hec mendacia libenter loquitur.
marg.| {n} Non effugiet ] quia omnia temporalia, que diligit laqueos sibi tendunt, Sap. 14.b. Creature Dei facte sunt in odium et tentationem anime hominum et in muscipulam pedibus insipientium.
marg.| {o} Multi colunt ] id est honorant et venerantur.
marg.| {p} Personam Potentis qu od et male et bene potest fieri. Si propter officium fiat id est quia Dei minister est bene fit ; si autem quia potens, aut dives, aut nobilis, aut huiusmodi ; tunc peccatum est. Unde Lv. 19.c. Non honores vultum Potentis.
marg.| Item Gregorius in Moralia Personam accipere, est hominem, non quia homo est, sed propter ea, que circa ipsum sunt, honorare.
marg.| {q} Et amici sunt dona tribuentis sicut canes carnificis et oves pastoris sal in manu habentis et porci pedisseque vas plenum furfure deferentis. Unde Eccl. 6.b. Est amicus socius mense. Item Ier. 6.b. A minore usque ad maximum omnes avaritie student a Propheta usque ad Sacerdotem. Item Is. 1.f. Omnes diligunt munera, sequuntur retributiones.
marg.| {a} {3. 41va} Fratres hominis pauperis oderunt eum ] {b}   insuper et amici id est qui videbantur amici tempore prosperitatis.
marg.| {c} Procul recesserunt ab eo te mpore paupertatis, quando deberent venire ad eum refovendum. Unde manifeste patet quod in prosperitate non potest cognosci amicus. Unde Eccl. 12.b. Non agnoscetur in bonis amicus et non abscondetur in malis inimicus.
Numérotation du verset Prv. 19,mystice 
marg.| Mystice. Pauper homo, Christus est, qui dicit. Ego sum pauper et dolens. Et Thr. 3.a. Ego vir videns paupertatem meam. Hunc pauperem fratres eius id est Iudei, de quorum cognatione fuit secundum carnem, oderunt eum et occiderunt.
marg.| {b} Insuper et amici procul recesserunt ab eo id est Apostoli tempore passionis. Ps. 87. Elongasti a me amicum et proximum etc. Iob. 19.b. Fratres meos longe fecit a me et noti mei quasi alieni recesserunt a me, dereliquerunt me propinqui mei ; et qui me noverant, obliti sunt mei.
marg.| {d} Qui tantum verba sectatur id est verborum leporem, non veritatem sententie,
marg.| {e} Nihil habebit quia verba ventus sunt et retineri non possunt. Unde supra 14.c. Ubi verba sunt plurima, ibi frequenter egestas. Vel
marg.| {d} Qui tantum verba sectatur et non opera verborum facit.
marg.| {e} Nihil habebit qu ia non auditores legis iusti apud Deum, sed factores. Ro. 2.b. Unde Iac. 1.d. Estote factores legis, non auditores tantum.
marg.| {f} Qui autem possessor est mentis id est Dominus voluntatis sue et sensus sui.
marg.| {g} Diligit animam suam qu ia tamquam verus Dominus et verus possessor arcet ab ea bestias vitiorum et aves malarum cogitationum. Possessio dicitur, quasi pedis sessio. Unde mentem possides, si eam apud te habes, ut non dispersa frustatim in vineis, in agris, in domibus, in prebendis vagetur. Item mentem possides, si eius servitia habes, si inde comedis et bibis, si de ea Domino tuo quasi de feudo proprio, servitia reddis.
marg.| {h} Et custos prudentie id est providentie iam acquisite. Custodia enim est de re acquisita. Non enim sufficit acquirere rem, nisi etiam acquisita custodiatur, quia Non minor est virtus, quam querere parta tueri.
marg.| {i} Inveniet bona gratie et glorie, Custoditur autem prudentia id est providentia assidua mortis cogitatione. Unde quidam dixit : Summa philosophia est assidua mortis cogitatio.
marg.| {k} Testis falsus non erit impunitus : et qui loquitur mendacia peribit Unde Ps. 5. Perdes omnes, qui loquuntur mendacium. Repetitio est hic, quia idem sup. eodem a. dixit. Et hoc propter duo genera testimoniorum, ut dictum est, scilicet verbi et facti. Hic enim dicitur falsus testis, falsus interpres verbi Dei, supra vero qui contra proximum dicit falsum testimonium.
marg.| {l} Non decent stultum qu i nescit estimare res secundum valorem suum.
marg.| {m} Divitie vel delitie, alia littera, scilicet spirituales, quia eis non utitur, sicut non decet surdum cithara, nec cecum lucerna, nec porcum aromata, nec canes sancta. Unde Mt. 7.a. Nolite sanctum dare canibus ; nec mittatis margaritas ante porcos. Similiter nec mortuum decent epule Eccl. 30.c. Bona abscondita in ore clauso, quasi appositiones epularum circumposite sepulchro. Item non decent stultum epule, sive divitie spirituales, sicut nec liquor preciosus vas confractum. Eccl. 21.c. Cor fatui quasi vas confractum, omnem Sapientiam non tenebit.
marg.| {n} Nec servum dominari Principibus decet, imo valde indecens est ; quia servus omnes, quibus preest, subiicit servituti eius, cuius est servus et omnes comprimit et conculcat, quia Asperius nihil est humili, cum surgit in altum. Cuncta ferit, dum cuncta timet, cunctisque minatur. Hoc est illud malum, de quo Eccl. 10.b. Vidi malum quasi per errorem egrediens a facie Principis, positum stultum in dignitate sublimi et divites sedere deorsum. Vidi servos in equis et Principes ambulantes quasi servos super terram. De hoc dicitur infra 30.c. Per tria movetur terra ; et quartum quod {3. 41vb} non potest sustinere, per servum, cum regnaverit ; per stultum, cum saturatus fuerit cibo ; per odiosam mulierem, cum in matrimonio fuerit assumpta ; et per ancillam, cum heres fuerit Domine sue.
Numérotation du verset Prv. 19,mystice 
marg.| {l} Mystice Non decent stultum id est hereticum.
marg.| {m} Divitie ] scr  i pturarum, quia eis abutitur.
marg.| {n} Nec servum id est peccatorem, quia qui peccatum facit, servus est peccati. Io. 8.d.
marg.| {o} Dominari Principibus id est iustis, qui rebus et membris et cogitationibus, affectionibus, locutionibus et operationibus suis principantur.
marg.| {p} Doctrina viri id est Ecclesiastica doctrina.
marg.| {q} Per patientiam ipsorum Doctorum.
marg.| {r} Noscitur qu od bona et perfecta sit, quia dum magis affligi et interfici tempore pro Christo eligunt, quam a veritatis predicatione cessent, ostendunt quam bona et quam salutaris est doctrina Ecclesie.
marg.| Vel sic.
marg.| {p} Doctrina viri id est cuiuslibet Doctoris.
marg.| {q} Per patientiam su am.
marg.| {r} Noscitur qu ia si multum patiens est, multum doctus ostenditur ; si parum, parum. Patientia enim quasi probatorium et mensura est doctrine. Unde Ps. 91. Bene patientes erunt, ut annuntient.
marg.| Vel sic.
marg.| {p} Doctrina viri id est Christi.
marg.| {q} Per patentiam propriam.
marg.| {r} Noscitur ab omnibus, qui cogitant, quanta passus est. Quanto magis enim quis patientiam eius cognoscit, tanto ampliorem Sapientiam eius agnoscit.
marg.| {s} Et gloria eius id est Christi
marg.| {t} Est iniqua pretergredi id est iniquitatem preterire id est nihil mali facere, sed pati. Unde Is. 53.c. Iniquitatem non fecit, nec dolus fuit in ore eius. Et tamen Deus Pater voluit eum conterere in infirmitate. Hoc est quod dicit Sponsa Ct. 5.c. Dilectus meus candidus et rubicundus. Candidus per innocentiam ; rubicundus per sanguinem passionis. Similiter.
marg.| {s} Gloria eius id est Doctoris.
marg.| {t} Est iniqua pretergredi id est mala non facere et penam pati. Non enim sufficit Doctori propria innocentia seu munditia sine tolerantia, nec e converso.
marg.| {u} Sicut fremitus leonis, ita et Regis ira ad litteram, sicut ad rugitum leonis animalia sistunt gradum ; ita irato Rege omnes timent.
Numérotation du verset Prv. 19,mystice 
marg.| {y} Mystice Sicut fremitus leonis terrorem incutit cunctis animalibus.
marg.| {x} Ita et Regis ira id est comminatio Christi de die iudicii omnes homines contremiscere facit.
Numérotation du verset Prv. 19,moraliter 
marg.| {u} Sicut fremitus leonis facit stare omnia animalia, ut nec pedem moveant.
marg.| {x} Ita et ira Regis ] id est Prelati correctio debet subditos deterrere, ut nec pedem audeant ad illicita perpetranda movere. Os. 11.d. quasi leo rugiet, quia ipse rugiet et formidabunt filii maris. Vel
marg.| {u} Sicut fremitus leonis facit stare bestias.
marg.| {x} Ita et ira Regis id est magnificentia rationis, que est Rex in regno anime, omnes motus bestiales cogitationum et affectionum stare facit, ut non procedant ad consensum, vel opus. Unde infra 20.b. Rex, qui sedet in solio iudicii sui, dissipat omne malum intuitu suo,
marg.| {y} Et sicut ros super herbam, ita et hilaritas eius id est Domini in iudicio, scilicet iustis. Is. 26.d. Expergiscimini et laudate qui habitatis in pulvere, quia ros lucis ros tuus et terram gigantum detrahes in ruinam. Vel hilaritas Domini sunt promissiones et consolationes eius, que mentem humanam letificant et impinguant et ad fructum boni operis surgere faciunt et ab estu tentationum refrigerant, que omnia facit ros ipsi herbe. Vel
Numérotation du verset Prv. 19,mystice 
marg.| Mystice prima parabola de fremitu leonis et ira Regis ad secundum adventum pertinet. Secunda parabola de rore et hilaritate, ad primum adventum refertur. Unde Gn. 18.b. Sara audito de Isaac nascituro, risit. Et Gn. 21.a. dixit Sara. Risum fecit mihi Dominus, quicumque audierit, corridebit mihi. Unde in Nativitate veri Isaac debemus omnes Beate Virgini corridere.
marg.| {y} Dolor patris filius stultus ad litteram stultitia filii, causa est doloris patris. Et e converso sapientia filii, causa est letitie patris. Unde supra 10. Filius sapiens letificat patrem ; filius vero stultus mestitia est matris sue.
Numérotation du verset Prv. 19,mystice 
marg.| {z} Mystice Dolor patris id est Dei, qui Pater est omnium creatione.
marg.| {a} Filius stultus qu ilibet peccator. Et est anthropopathos. Deus enim in natura sua impassibilis est, sed more humano dicit scriptura ipsum dolere, cum homines, quos creavit ad se laudandum et honorandum et serviendum, servire Diabolo conspicit. Unde Gn. 6.b. Penituit eum quod fecisset hominem in terra et precavens in futurum et tactus dolore cordis intrinsecus, delebo, inquit, hominem, quem creavi, a facie terre. Vel
marg.| {z} Dolor patris id est Christi.
marg.| {a} Filius stultus id est populus Iudaicus, vel quilibet peccator, cui compassus et propter quem passus est. Unde Is. 53.b. Vere languores nostros ipse tulit et dolores nostros ipse portavit.
Numérotation du verset Prv. 19,moraliter 
marg.| {z} Dolor patris id est Prelati, qui debet esse pater subditorum generatione et correctione.
marg.| {a} Filius stultus id est stultitia subditorum ; qua in ignem, vel in aquam vitiorum seipsos, sicut lunatici, vel demoniaci, {3. 42ra} proiiciunt, si de huiusmodi stultitia non dolet Prelatus, non est pater, sed pictura patris. Unde Za. 11.d. O pastor et idolum. Sed bonus Prelatus, quasi bonus pater, de stultitia subditorum dolet et gemit, 2Rg. 1.d. Doleo super te, frater mi Ionatha, decore nimis et amabilis super amorem mulierum id est plus quam ament, vel amentur mulieres.
marg.| {a} Et tecta iugiter perstillantia litigiosa mulier id est hereticorum Ecclesia, quasi dicat : sicut tecta perstillantia pluviam suscipiunt, non ad utilitatem, sed ad molestiam inhabitantium ; ita Ecclesia hereticorum divina verba non ad salutem animarum, sed ad subversionem suscipit, que male exponens contra Catholicos litigando convertit. Item tecta mundas pluvie guttas recipiunt, sed sub tectis in domo sordidas reddunt ; ita heretici verba Dei limpidissima suscipiunt et sordidata perversa expositione auditoribus reddunt. De hoc forte sumptum est illud quod communiter dicitur. Tria sunt, que expellunt hominem de domo. Fumus, stillicidium et mala uxor, sive litigiosa mulier. Unde versus : Sunt tria damna domus, imber, mala femina, fumus.
Numérotation du verset Prv. 19,moraliter 
marg.| {b} Litigiosa mulier ] est conscientia scrupulosa, que omnia dubitat et de omnibus disputat. Que recte tectis perstillantibus comparatur : quia stille pluviarum super tecta strepitum et sonitum faciunt et iterum de tectis cadentes strepitum faciunt ; ita quicquid tacite dicitur in scrupulosa conscientia, strepitum facit, que etiam alios per nimiam inquisitionem molestat. Unde Eccl. 25.c. Commorari leoni et draconi placebit magis, quam habitare cum muliere nequam. Vel litigiosa mulier est caro querulosa, que non debet audiri, nec habere vocem in capitulo, quia excommunicata est a Deo. Gn. 3.c. Maledicta terra in opere tuo id est caro. Hec quamdiu est excommunicata, non habet vocem pro se, sed contra se bene auditur, donec absolvatur a summo Pontifice in Consilio generali ultime, scilicet resurrectionis. Et de hac muliere dicitur Eccles. 25.c. Brevis omnis malitia super malitiam mulieris. Vel mulier hec est plebs seditiosa alicui Sacerdoti commissa, que tectis iugiter perstillantibus comparatur, quia sicut in huiusmodi tectis modo unum foramen est operiendum, modo aliud, ita in plebe, modo foramen luxurie, modo foramen discordie est reparandum et sic numquam est in pace vir litigiose mulieris.
marg.| {c} Domus et {d}   divitie {e}   dantur a parentibus ad litteram.
marg.| {f} A Domino autem proprie ] non ab alio
marg.| {g} Uxor prudens Quam enim mulier prudens sit, hoc a solo Domino est. Domus vero et divitie dantur a parentibus uxoris marito.
Numérotation du verset Prv. 19,mystice 
marg.| {c} Mystice Domus est sacra Scriptura.
marg.| {d} Et divitie spiritualis intelligentia. Hec
marg.| {e} Dantur a parentibus Prophetis, Apostolis, Doctoribus Sed
marg.| {g} Uxor prudens ] id est Ecclesia vel bona conscientia.
marg.| {f} A Domino proprie ] dat  u r. Vel   domus et divitie sunt spes et gaudium de Christi Incarnatione, quasi ornamenta et munuscula precedentia nuptias. Hec a parentibus id est a Patriarchis et Prophetis data sunt.   Sed prudens uxor id est ipsa Divinitas. A Domino proprie datur id est a solo Domino data est humanitati unita in thalamo uteri virginalis.
marg.| {h} Pigredo id est segnities operandi.
marg.| {i} Immittit soporem intelligendi, quia paulisper, ut dicit Glossa recte sentiendi vigilantia amittitur, dum a bono opere cessatur.
marg.| $moraliter
marg.| {h} Pigredo operandi spiritualia, que dicitur acidia.
marg.| {i} Immittit soporem id est mentis excecationem, ut non videat pericula precavere. Vel in bono legitur sic.
marg.| {h} Pigredo congregandi temporalia id est contemptus temporalium.
marg.| {i} Immittit soporem id est contemplationem. Unde Ct. 5.a. Ego dormio et cor meum vigilat.
marg.| {h} Vel melius. Pigredo id est pigritia, qua aliquis non vult sustinere labores et onera administrationis.
marg.| {i} Immittit soporem ] id est otium contemplationis. Multi, enim, seipsos decipiunt, qui essent apti ad vineam Domini colendam id est ad sustinendos labores alicuius administrationis et palliantes suam pigritiam, nomine contemplationis otium petunt. Quibus dicitur Mt. 22.a. Quid hic statis tota die ociosi ? Ite in vineam. meam. Tales, nisi sibi caveant, poterunt cito fraudari denario diurno. Nam ut dicit Hieronymus non mediocriter errat, qui minus bonum maiori prefert.
marg.| {k} {3. 42rb} Et anima dissoluta scilicet corde id est cogitationibus et desideriis dispersa, non Deo unita, vel alicui occupationi necessarie ligata.
marg.| {l} Esuriet hic voluptates, que non satiant. Os. 4.b. Comedent et non saturabuntur. Et in futuro esuriet id est esuriem eternam habebit, sicut dives epulo sitit. Lc. 16.f.
marg.| {m} Qui custodit corde, ore et opere.
marg.| {n} Mandatum Diliges Dominum Deum tuum ex toto corde tuo et ex tota anima tua et ex tota fortitudine tua Dt. 6.a. Et proximum tuum sicut teipsum. Mt. 22.d. Vel Mandatum, scilicet totum Decalogum.
marg.| {o} Custodit, animam suam Deo, vel ad vitam eternam. Unde supra 3.c. Custodi legem meam et consilium meum et erit vita anime tue et gratia faucibus tuis.
marg.| Vel sic.
marg.| {m} Qui custodit mandatum, custodit animam suam a devio erroris, quia mandatum lucerna est. Ps. 118. Lucerna pedibus meis verbum tuum et lumen semitis meis etc. Et supra 6.c. Mandatum lucerna et lex lux Est etiam mandatum, sive lex sepes arcens ab anima bestias vitiorum. Unde Os. 2. Sepiam vias tuas spinis et sepiam eas maceria. Et ideo qui hanc sepem custodiunt, custodiunt animam suam a bestiis ; et qui dissipant sepem hanc exponunt se bestiis ad devorandos. Unde Ecclesiast. 1.b. Qui dissipat sepem, mordebit eum coluber.
marg.| {p} Qui autem negligit viam suam id est viam mandatorum Dei, que data sunt, ut per ea, quasi per viam ambulemus et curramus ad Christum. Iuxta illud Ps. 118. Viam mandatorum tuorum cucurri etc.
marg.| {r} Mortificabitur in anima, hic per culpam et in futuro per penam.
marg.| Vel sic.
marg.| {p} Qui negligit id est contemnit.
marg.| {q} Viam suam id est Christum, qui est via, per quam itur ad Patrem, sicut ipse, dicit Io. 14.a. Nemo venit ad Patrem, nisi per me.
marg.| {r} Mortificabitur id est morte eterna damnabitur. Et merito, quia contemnendo viam separat se a vita. Item enim ipse est via et vita. Unde Io. 14.a. Ego sum via, veritas et vita.
marg.| Vel sic.
marg.| {p} Qui negligit viam suam id est vitam suam, non curans qualiter vivat, scilicet bene, vel male, vel cui, scilicet Deo, vel mundo.
marg.| {r} Mortificabitur id est damnabitur.
marg.| {p} Vel Qui negligit viam suam id est qui non sollicite considerat opera sua.
marg.| {r} Mortificabitur id est gratia privabitur. Hanc negligentiam excludit timor Dei. Unde Iob. 9.d. Verebar omnia opera mea sciens quod non parceres delinquenti, Multo fortius nec parcet peccanti. Timor igitur Dei sollicitudinem sui parit, que est unum de tribus bonis, que Dominus requirit a nobis. Mi. 6.c. Indicabo tibi, homo, quid sit bonum et quid Dominus requirat a te ; utique facere iudicium et diligere misericordiam et sollicitum ambulare cum Deo tuo.
marg.| {s} Feneratur Domino qui miseretur pauperi affectu et effectu id est qui dat eleemosynam pauperi, Domino accommodat ad usuram, qui reddet centuplum in presenti et vitam eternam in futuro, ut dicitur Mt. 19.d. Domino feneratur, non pauperi tantum, quia quicquid fit pauperi propter Deum, fit ipsi Domino, sicut ipse dicit Mt. 25.d. Quandiu fecistis uni ex fratribus meis minimis, mihi fecistis. Sed quod etiam feneretur, qui miseretur eius, hoc habes Eccles. 29.a. Qui facit misericordiam, feneratur proximo. Unde Lc. 16.c. Facite vobis amicos de mammona iniquitatis, ut cum feceritis recipiant vos in eterna tabernacula. Nomine eleemosyne omnis subventio miserationis intelligitur. Unde Lc. 11.f. Date eleemosynam et ecce omnia munda sunt vobis. Sunt autem in universo septem eleemosyne, tres gloriosiores. Tres sunt, doctrina, consilium, eleemosyna manualis. Quatuor sunt, oratio, compassio, iniuriarum remissio, amoris coniunctio. Hic habetur, Dominus non solum amicus est misericordium, sed etiam servus Dicitur enim. infra 22.a. Qui accipit mutuum, servus est fenerantis. Et verum est. Ipse enim fatetur. Is. 43.d. Servire me fecisti in peccatis tuis ; prebuisti mihi laborem in iniquitatibus tuis.
marg.| {t} Et vicissitudinem suam ] etc. Dominus ipsi feneranti id est premium pro merito et usura, scilicet Regnum celorum. Unde Augustinus : Prebe tectum et accipe celum. Hec est mensura largissima, de qua dicitur Lc. 16. Date et dabitur vobis, mensuram bonam et confertam et coagitatam et supereffluentem dabunt in sinum vestrum.
marg.| {a} {3. 42va} Erudi filium tuum timorem Domini, viam morum et fidei.
marg.| {b} Et non desperes de eo, si correctionem tuam noluerit statim accipere ; sed persiste in correctione et eruditione eius. Nam qui amat filium, assiduat illi flagella, ut letetur in novissimo suo, ut dicitur Eccles. 30.a.
Numérotation du verset Prv. 19,mystice 
marg.| {a} Erudi filium tuum id est discipulum, vel subditum, benigne et mansuete, quasi filium doce et corrige. Gal. 6.a. Fratres, si preoccupatus fuerit homo in aliquo delicto, vos, qui spirituales estis, huiusmodi instruite in spiritu lenitatis.
marg.| {b} Et non desperes si statim non acquiescit, vel si statim non fit bonus : Non enim Agricola statim fructus colligit, sed exspectat tempus aptum. Unde Iac. 5.b. Ecce Agricola exspectat pretiosum fructum terre, patienter ferens, donec accipiat temporaneum et serotinum. Patientes igitur estote, fratres, usque ad adventum Domini et confirmate corda vestra, quoniam Adventus Domini appropinquabit, Tullius.
marg.| Eadem est differentia cordium humanorum ; quidam cito, quidam tarde boni fiunt.
marg.| Ad interfectionem autem eius ] spiritualem, scilicet.
marg.| {d} Ne ponas animam tuam ] instructionem debitam subtrahendo, vel indebite irascendo, vel nimis aspere corrigendo, aut nimis gravia onera imponendo, aut malo exemplo corrumpendo, vel scandalizando, tot modis Prelatus subditum interficit.
marg.| {e} Qui impatiens est ] iniurianti vel contumeliam inferenti.
marg.| {f} Sustinebit damnum ] perdite patientie, ceterarumque virtutum, que quasi colligate, vel coniurate, simul manent, aut simul recedunt. Ideo dicit Iac. 2.b. Qui offendit in uno, factus est omnium reus. Vel [  sustinebit damnum eorum, que fuisset lucratus, si patiens fuisset et patientiam habuisset, scilicet thesauros inestimabiles et sui ipsius possessionem. Solus enim patiens, suiipsius possessor est. Unde Gregorius. Dum patientes sumus, hoc ipsum incipimus possidere quod sumus. Lc. 21.d. In patientia vestra possidebitis animas vestras. Hec autem amittit impatiens, qui nescit equanimiter contumelias sustinere et iniurias et verbera.
marg.| {g} Cum rapuerit impatiens id est cum iniuriatus alii fuerit quolibet modo nocendi.
marg.| {h} Aliud apponet id est damno impatientie aliud damnum superaddet, scilicet damnum innocentie, quam amittit iniuriando. vel [Aliud apponet id est non solum quod rapuit, restituet ; sed aliud addet ad aliud. Verbi gratia : Tu lesisti aliquem, qui pro cura sua multa expendit ; tu teneris ei, non solum ad expensas curationis, sed etiam ad omne illud quod interim sibi et suis lucratus fuisset secundum estimationem boni viri, quia omne illud abstulisti ei. Unde Ex. 22.a. Si quis furatus fuerit bovem, vel ovem et occiderit ; quinque boves pro uno bove restituet et quatuor oves pro una ove.
marg.| {i} Audi consilium propter pericula, que imminent et mala, in quibus es id est acquiesce consilio.
marg.| {k} Et hoc consilium [ suscipe disciplinam verberum et verborum.
marg.| {i} Vel Audi consilium id est doctrinam ad illuminationem intellectus
marg.| {k} Et suscipe disciplinam ] ad   i nformationem affectus. Licet autem consilium hic preponatur, tamen disciplina precedit : Nam disciplina quasi limitatio cordis est ad suscipiendam deaurationem doctrine et quasi spinarum extirpatio ad susceptionem seminis. Unde Ier. 4.a. Novate vobis novale et nolite serere super spinas Sap. 6.c. Initium eius id est Sapientie, verissima est discipline concupiscentia.
marg.| {l} Ut sis sapiens in novissimis tuis saltem si non prius, ut scilicet sapienter disponas tibi et domui tue in novissimis tuis id est in fine et fideliter computes cum Domino de villicatione tua.
marg.| {m} Multe cogitationes in corde viri id est varie et diverse.
marg.| {n} Voluntas autem Domini in eternum permanebit invariabilis. Hoc est quod communiter dicitur. Homo proponit, sed Deus disponit, quia quicquid cogitet homo, necesse est voluntatem Dei in omnibus adimpleri, ut patet in fratribus Ioseph, qui per venditionem eius cogitaverunt evadere Dei dispositionem, {3. 42vb} quam Ioseph in somno demonstravit, ut scilicet ne adorarent eum ; sed ideo adoraverunt, quia vendiderunt.
marg.| {o} Homo indigens id est humilis, qui se omnibus indigentem recognoscit, vel qui pauperiem patitur, aut passus est.
marg.| {p} Misericors est ut misericordiam consequatur : Vel quia miserias expertus est, unde qualiter oporteat aliis misereri et compati, cognoscit. Unde Hbr. 4.d. Non habemus Pontificem, qui non possit compati infirmitatibus nostris ; tentatum autem per omnia pro similitudine absque peccato. Et Gregorius Omnipotens Deus Principem Apostolorum cadere permisit, ut in sua culpa disceret, qualiter aliis misereri deberet. Sed sunt quidam, qui se esse homines obliti sunt et ideo peccatoribus insultant et mirantur quod aliis talia accidant cum ipsi non tententur. Et hoc forte ideo est, quia Demonibus indigni videntur, ut ab eis tententur ; vel quia vident eos ex eo quod non tentantur, extolli et inflari contra alios, qui tentantur. Unde in Vitis Patrum legitur quod quidam iuvenis monachus vexabatur a cogitatione fornicationis et revelavit hoc cuidam seni inexperto in talibus : qui indignans dixit eum indignum esse habitu monachali, qui talia cogitabat et desperans ille iuvenis dimissa cella ad seculum redibat. Sed secundum Dei dispositionem obviavit ei Abbas Apollonius, qui intuens eum, quesivit causam tante turbationis, ac tristitie, qui nolebat ei respondere. Sed Apollonius, blandius instans extorsit ab eo quod sic tentaretur et quod sic dixisset ei senex. Et petiit Apollonius, ut daret ei diem illum et reducto eo in cellam suam, ivit Apollonius ad cellam illius senis et stans ante cellam rogavit Dominum, ut tentationem fornicationis amoveret a iuvene et mitteret in senem illum et statim vidit Ethiopem nigrum iuxta cellam senis sagittas ignitas mittentem in illum et non valens senex sustinere redibat ad seculum, cui occurrens Apollonius quesivit, quid haberet.
marg.| Et erubescens, senex noluit ei dicere. Et tandem dixit ei Apollonius quod rediret in cellam suam et disceret compati tentatis. Et indicavit ei, unde venisset sibi tentatio.
marg.| Et quod prius tentatus non fuerat, hoc ideo fuit, quia a Demonibus erat et incognitus et contemptus, propter quod non meruerat eorum tentationibus probari et perfici in virtute.
marg.| {q} Et melior est pauper iustus id est humilis paupertatem suam recognoscens et confitens, sicut publicanus.
marg.| {r} Quam vir mendax id est pallians peccata et ostentans bona sua, ut Phariseus. Lc. 18.b. Paupertas agnita oditur a multis, sed summa perfectio virtutis est perfecta recognitio proprie paupertatis.
marg.| Probatio. Summa sive perfecta recognitio paupertatis est summa humilitas et omnes virtutes sunt coequales et equaliter crescunt ; ergo perfecta recognitio paupertatis est summa perfectio omnium virtutum. Unde Plato, cum esset summus omnium Philosophorum, dixit. Unum solum scio quod nihil scio.
marg.| {s} Timor Domini ad vitam ducit, quia per ipsum expellitur peccatum, Eccl. 1.c. Et declinantur pericula mortis. Unde supra 14.b. Sapiens timet et declinat a malo, stultus transilit et confidit. Et etiam timor Domini quasi expaventaculum bestiarum spiritualium id est molarum cogitationum et affectionum. Unde Philosophus quidam dixit. Qui timet Deum omnia timent eum ; qui vero non timet Deum, omnia timet.
marg.| {t} Et in plenitudine beatitudinis Sanctorum.
marg.| {u} Commorabitur timor id est faciet commorari timentes Hoc est quod legitur Eccles. 40.d. Timor Domini quasi Paradisus benedictionis et super omnem gloriam operuerunt illum.
marg.| {x} Absque visitatione pessimi id est Diaboli, qui est malus propter superbiam, qua cecidit ; peior propter invidiam, qua felicitati hominis invidit, pessimus propter odium, quo Deum odit. Ps. 73. Superbia eorum, qui te oderunt, ascendit semper. Hic pessimus visitator est monachorum. Unde legitur in Vitis Patrum de quodam Abbate, qui vidit eum oneratum ampullis. Qui quesivit a Diabolo, quo vadis ? Respondit. Commemorare fratres etc. Et quosdam visitat ipse Episcopus superbie, quandoque mittit Archidiaconos et Archipresbyteros suos, scilicet Spiritus luxurie et avaritie et quilibet suo tempore accipit procurationem suam. Luxuria de nocte, avaritia de die ; {3. 43ra} inanis gloria in estate, desidia et gula in hieme. Unde dicitur Is. 18.c. Estate perpetua erunt super eum volucres et omnes bestie terre super eum hiemabunt.
marg.| {a} Abscondit piger id est desidiosus Predicator.
marg.| {b} Manum suam sub ascella, nec ad os suum applicat eam id est non vult facere quod dicit. Manum enim ad os porrigere, est voci opere concordare. Talis piger non reflectit os Turturis ad ascellas id est verba sua operi non sociat quod tamen precipitur. Leu. 1.d. Tales homines, qui non possunt, vel nolunt manum ad os applicare, necesse est mori fame, nisi forte, ut parvuli lacte adulationis pascantur, de pane autem et vino, que aliis predicando propinant, non gustant.
marg.| {c} Pestilente flagellato publice.
marg.| {d} Stultus videns hoc et inde correctus.
marg.| {e} Sapientior erit id est aliquantulum sapiens : Abusiva est comparatio. Felix, quem faciunt aliena pericula cautum. Pestilens dicitur peccator, qui pestem suam late effundit id est qui multos circunquaque inficit suo vitio, velut ovis contagiosa. Tales sunt detractores, mali Prelati, mali Doctores, qui peccati sui exemplo multos circunquaque inficiunt, ut patet in sociis huiusmodi Prelatorum, qui adeo infecti sunt, ut nec habitum, nec gestum, imo fere nihil Christiane religionis in se habeant. Unde infra 29.b. Princeps, qui libenter audit verba mendacii, omnes habet ministros impios. Item Ecclesiast. 10.a. Qualis est rector civitatis, tales et qui habitant in ea.
marg.| {f} Si autem corripueris Sapientem cui sapit correctio et omnia prout sunt.
marg.| {g} Intelliget Sapientiam id est intus, sive intra correctionem leget Sapientiam, quia saporabit eam quasi dulcem. Correctio enim duo habet, scilicet corticem amaritudinis exterius et nucleum eruditionis dulcem et sapidum interius et illum intelligunt id est intus legunt Sapientes. Hoc est quod dicitur Hbr. 12.d. Omnis disciplina in presenti quidem videtur non esse gaudii, sed meroris : Ecce cortex amarus : Postea vero fructum pacatissimum exercitatis per eam reddet iustitie, Ecce nucleus dulcis. Vel [intelliget Sapientiam
marg.| considerans se esse debitorem huius pene et etiam maioris et ideo gaudebit quasi de debiti solutione. Unde Mi. 7. Iram Domini portabo, quoniam peccavi.
marg.| {h} Qui affligit patrem ] naturalem, vel Deum vel Predicatorem, vel Prelatum, peccando scilicet.
marg.| {i} Et matrem id est Ecclesiam, vel gratiam, vel doctrinam [  fugit male vivendo, disciplinam non recipiendo.
marg.| {k} Ignominiosus erit hic.
marg.| {l} Et infelix in futuro. Item patrem affligit et matrem fugit : qui eis amorem et honorem debitum non impendit id est subtrahit. Unde infra 28.d. Qui subtrahit aliquid a patre suo et matre et dicit hoc non esse peccatum, particeps homicide est.
Numérotation du verset Prv. 19,mystice 
marg.| Mystice. Populus Iudaicus patrem suum afflixit, quando Christum crucifixit. Et matrem suam fugit id est Ecclesiam, vel Sapientiam, vel gratiam, que mater et nutrix est hominis interioris. Unde Eccl. 3.a. Filii Sapientie Ecclesia Sanctorum, vel Iustorum et natio illorum obedientia et dilectio. Et ideo ignominiosus est et infelix quia opprobrio habetur ab omnibus et sub tributo servit.
marg.| {h} Vel Qui affligit patrem id est Prelatum non obediendo.
marg.| {i} Et fugit matrem id est Ecclesiam, odio habens mammas eius id est doctrinam et predicationem.
marg.| {k} Ignominiosus erit hic apud Sapientes et in futuro toti curie celesti.
marg.| {l} Et infelix ] id est sorte felicitatis eterne privatus.
marg.| {m} Non cesses, fili, audire doctrinam vel   disciplinam “Dum nescis, discas, sit modus iste tibi.”a Unde Eccl. 6.b. Fili, a iuventute tua excipe doctrinam et usque ad canos invenies Sapientiam. Hic est ille panis quotidianus, quem magister noster Iesus docuit nos petere. Mt. 6.b. Panem nostrum quotidianum etc. Ubi dicit Glossa quo non solum ad dies singulos, sed ad momenta singula indigemus, quia vita hominis militia, sive {3. 43rb} tentatio est super terram : Iob. 7.a. Et illa quasi armis defendimus nos, sicut Dominus Iesus in tentatione sua. Audienda est ergo incessanter doctrina, quia est vox tube dominice deterrentis hostes et animantis bellatores et equos eorum ad prelium. Unde Iob. 39.c. Gloria narium eius terror, terram ungula fodit, exultat audacter, occurrit armatus, contemnit pavorem, nec cedit gladio, ubi audierit buccinam, dicit vah. Item audienda est doctrina incessanter, quia est gladius, quo accingi debemus, quamdiu sumus in bello id est in hac vita, ubi impugnant nos mundus, caro, Diabolus. Unde Ct. 3.c. En lectulum Salomonis sexaginta fortes ambiunt ex fortissimis Israel, omnes tenentes gladios et ad bella doctissimi, uniuscuiusque ensis super femur suum. Item audienda est doctrina incessanter, quia est aqua, qua aspergi debemus, quamdiu incendia vitiorum circa nos exardescunt. Ideo dicitur Predicatori : Is. 40.b. Clama. Quid clamabo ? Omnis caro fenum : Et ideo timeat ignem.
a Versus.
marg.| {n} Nec ignores sermones scientie id est prudentie, que est cognitio boni et mali. Boni quod quotidie a Deo recipimus et quod exspectamus. Mali, in quo fuimus, in quo sumus et quod imminet, nisi caveatur. Igitur   nec ignores sermones scientie quia lucerna sunt, que fugat tenebras et ostendit quo et qua eundum sit et a quibus declinandum. Unde Ps. 118. Lucerna pedibus meis verbum tuum et lumen semitis meis.
marg.| {s} Testis iniquus deridet iudicium id est deludit, quin falso testimonio errare facit iudicem. Testis iniquus dicitur, qui non equaliter ex utraque parte testificatur, sed declinat ad alteram partem. Vel
marg.| {o} Testis iniquus id est hereticus et omnis desperans.
marg.| {p} Deridet iudicium id est contemnit, dicens non esse futurum iudicium : De quo dictum est sup. eodem. b. Falsus testis non erit impunitus et qui loquitur mendacia, peribit. Item testis iniquus est omnis detractor, qui contra veritatem testimonium dicit. Et omnis adulator, qui pro falsitate testificatur, laudans peccatorem in desideriis anime sue et iniquum benedicens. Uterque derident iudicium, contemnentes illud mandatum Domini : Non falsum testimonium dices : Ex. 20.d.
marg.| {q} Et os impiorum id est testium iniquorum.
marg.| {r} Devorat iniquitatem id est avide transglutit mentiendo in testimoniis suis   Devorat dicit, quia non masticat. Sentiret enim amaritudinem amarissimam, que intus latet in fundo calicis, sed Diabolus dulcedinem falsam desuper opponit, que non sinit sentire fecem amaritudinis, que intus latet.
marg.| {s} Parata sunt derisoribus preceptorum, ac futuri iudicii et Predicatorum, qui hec predicant,
marg.| {t} Iudicia co ndemnationis. Is. 30.g. Preparata est ab heri tophet a Rege preparata profunda et dilatata, nutrimenta eius ignis et ligna multa, flatus Domini, sicut torrens sulphuris succendens eam. Derisores enim sunt omnes, qui Deo dicunt : Pater, Pater, Domine, Domine, sed nec filios, nec servos se opere ostendunt, solo ore et filii et servi Dei sunt ; sed toto corde et opere servi Diaboli. De quibus Mt. 7.c. Non enim omnis, qui dicit mihi Domine, Domine, intrabit in regnum celorum. Is. 29.d. Populus hic labiis me honorat, cor autem eorum longe est a me.
marg.| {u} Et mallei percutientes id est pene gehennales.
marg.| {x} Stultorum corporibus id est eis, qui stulte voluptatem corporis saluti anime preposuerunt. Mallei percutientes proprie dicuntur remorsus, sive vermis conscientie, qui reprobos eternaliter feriendo cruciabit. Incus est ipsa pena exterior, que est immobilis. Et ipsi reprobi inter hanc incudem et malleos quasi ferrum candens percutientur. Faber est Diabolus, qui modo sufflat suggerendo, ut in eternum incendat, de quo Is. 44.b. Faber ferrarius lima operatus est, in prunis et in malleis formavit illud scilicet idolum. Is. 54.d. Ecce ego creavi fabrum sufflantem in igne prunas et proferentem vas in opus suum. Iob. 41.b. Halitus eius prunas ardere facit. Vel
marg.| {u} Mallei percutientes id est sacrorum eloquiorum verba, parati sunt.
marg.| {x} Stultorum corporibus hedomandis. Unde, Ier. 13.f. Quid paleis ad triticum, dicit Dominus ? Numquid non verba mea sunt, quasi ignis ardens et quasi malleus conterens petras ? Eccl. 38. Vox mallei innovat aurem eius et contra similitudinem vasis oculus eius. Sed multi propter assuetudinem percutiendi iam indurati sunt, sicut asini stimulationibus, ut omnino non sentiant, nec moveantur et surdi facti sunt, sicut sonatores campanarum et molendinarii ipso tumultu. Iob. 41.c. Indurabitur cor eius quasi lapis et stringetur quasi malleatoris incus etc.



Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Hugo de Sancto Caro. Postilla in totam Bibliam (Prv. Capitulum 19), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 05/05/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=hug&numLivre=28&chapitre=28_19)

Notes :