Hugo de Sancto Caro

Capitulum 11

Numérotation du verset Prv. 11,1 

1 Statera dolosa
1 Hic incipit cap. 28
abominatio est2 apud Deum3 et pondus equum voluntas eius.
2 est Σ ΓA Φ ΨD Ω ΩD Ω F ΩL ΩP edd. Rusch ] om. Weber |
3 Deum Ω Ω F ΩP plerique codd., edd. Rusch ] Dominum Amiatinus ... Ed1530 Clementina Weber ; illegibilis propter compacitatem ligaturae ΩD |
Numérotation du verset Prv. 11,2 

Ubi fuerit superbia
ibi erit et4 contumelia, ubi autem5 humilitas ibi et sapientia.
4 erit et ΩL ΩP Rusch Weber ] et ΩD Ω F ΩS, erit Ω M |
5 autem ΩP Rusch Weber ] + est ΩD Ω F ΩS Ed1530 Clementina |
Numérotation du verset Prv. 11,3 

Simplicitas iustorum diriget eos et supplantatio
perversorum vastabit illos6.
6 illos Burn27 Md037v ΩL ΩP Rusch ] eos Σ Ω M ΩD Ω F ΩS ΩJ*
Numérotation du verset Prv. 11,4 

Non proderunt divitie
in die
ultionis7,
7 ultionis ΩD Ω F ΩJ Rusch etc . Weber ] afflictionis Ω M
iustitia autem
liberabit8 a morte.
8 liberabit] + te ΩD* ( exp .)
Numérotation du verset Prv. 11,5 

Iustitia simplicis diriget viam eius
et in impietate sua corruet impius.
Numérotation du verset Prv. 11,6 

Iustitia rectorum liberabit eos
et in9 insidiis suis capientur iniqui.
9 in Ω F Rusch Weber ] illegibilis propter compacitatem ligaturae ΩD
Numérotation du verset Prv. 11,7 

Mortuo homine impio nulla erit ultra spes
et exspectatio sollicitorum peribit.
Numérotation du verset Prv. 11,8 

Iustus de angustia liberatus est et tradetur impius pro eo.
Numérotation du verset Prv. 11,9 

Simulator
ore decipit amicum suum, iusti autem liberabuntur scientia.
Numérotation du verset Prv. 11,10 

In bonis
iustorum exaltabitur10 civitas
10 exaltabitur M Y ² ΨD Cor3 (al.) CorS3* Ω F ΩJ Rusch ] exultabit CorS3 ΩL ΩP Weber Cor2=Cor3 (h. et quidam antiq.: EXULTABIT CIVITAS , al. EXALTABITUR sed prima magis congruit sensui)
et in perditione impiorum erit laudatio.
Numérotation du verset Prv. 11,11 

Benedictione iustorum exaltabitur civitas et ore impiorum
subvertetur.
Numérotation du verset Prv. 11,12 

Qui despicit11 amicum suum indigens est corde12, vir autem prudens tacebit.
11 despicit] decipit ΩD Ω F |
12 est corde Ω Rusch ] inv. Weber |
Numérotation du verset Prv. 11,13 

Qui ambulat fraudulenter revelat arcana,
qui autem fidelis est celat amici13 commissum.
13 celat amici Ω ΩD Ω F Cor2=Cor3 (Beda : amici), Rusch ] inv. Amiatinus, celat animi Φ ΨD ΩD² Cor2=Cor3 (antiq. secundum hebr.), animi celat ΩL ΩP Weber , animi celat amici Clementina ; Cor1 (hebr. non habet AMICI vel [nec ΩD] ANIMI sed simpliciter CELAT COMMISSUM ) =ΩD ( al. m. mag. ) ; Cor3 (antiq. secundum hebr. : CELAT ANIMI COMMISSUM )
Numérotation du verset Prv. 11,14 

Ubi
non est gubernator populus corruit14, salus autem ubi multa consilia.
14 p. corruit Cava Σ M Y* Θ T S* Ω M ΩD Ω F Rusch ] inv. ΩS, p. corruet ΩJ ΩL ΩP Weber
Numérotation du verset Prv. 11,15 

Affligetur malo qui fidem facit pro extraneo,
qui autem cavet laqueos securus erit.
Numérotation du verset Prv. 11,16 

Mulier
gratiosa
inveniet15
15 inveniet Ω M ΩD Ω F ΩS ΩJ ΩL ΩP Rusch Weber ] habebit Θ
gloriam16
16 gloriam] gratiam G , + sedes [sedis L ] autem contumeliae mulier quae odit [odit mulier S ] iusta divitiarum pigri inopes fiunt L² S² cum LXX
et robusti
habebunt divitias.
Numérotation du verset Prv. 11,17 

Benefacit anime sue vir misericors,
qui autem crudelis est propinquos17 abicit.
17 qui autem Ω F] quoniam ΩD | est Σ ΠH Z Ω M ΩD Ω F ΩS ΩJ Rusch ] + et Cor2 (antiq.) ΩL ΩP Weber, + etiam Clementina | propinquos]propinquo ? Ω F
Numérotation du verset Prv. 11,18 

Impius facit opus instabile,
seminanti
autem iustitiam merces fidelis.
Numérotation du verset Prv. 11,19 

Clementia18
18 Clementia] IUSTITIAM Cor3 (hebr.) ; cf. Pagnini1542 : “rectus qui facit iustitiam apprehendet vitam” ; Montano1584 : “Sic iustitia ad vitas”
preparabit vitam19
19 preparabit Z² Cor2 (vel) Ω Ω F ΩJ ΩP Rusch ] preparavit Φ Cor2 Cor3 (vel), preparat ΩL Weber ;
et sectatio
malorum mortem.
Numérotation du verset Prv. 11,20 

Abominabile20 Domino cor pravum21 et voluntas eius in his qui simpliciter ambulant.
20 Abominabile Ω F Rusch Weber etc. ] + est ΩD |
21 cor pravum Amiatinus Φ ΨD Ω M ΩD ΩS Ω F ΩJ ΩL ΩP Rusch ] inv. Weber |
Numérotation du verset Prv. 11,21 

Manus in manu
non erit innocens malus,
semen autem iustorum salvabitur.
Numérotation du verset Prv. 11,22 

Circulus aureus
in naribus suis
mulier pulchra
et fatua.
Numérotation du verset Prv. 11,23 

Desiderium iustorum omne bonum est22,
22 est Ω F ΩD Rusch Weber etc.] om. Ω M
prestolatio impiorum furor.
Numérotation du verset Prv. 11,24 

Alii dividunt
propria
et ditiores fiunt,
alii rapiunt non sua et semper in egestate sunt.
Numérotation du verset Prv. 11,25 

Anima que benedicit
impinguabitur
et qui inebriat ipse
quoque inebriabitur.
Numérotation du verset Prv. 11,26 

Qui abscondit
frumenta in tempore23*
23 in tempore Ω M Ω F ΩS ΩJ] om. Ω M ΩL ΩP Rusch Weber
maledicetur in populis.
Benedictio autem
super caput vendentium.
Numérotation du verset Prv. 11,27 

Bene consurgit
diluculo
qui querit bona,
qui autem investigator malorum est ab eis opprimetur24.
24 ab eis – opprimetur Ω M ΩD Ω F ΩS ΩJ Rusch ] inv. ΩL ΩP Weber
Numérotation du verset Prv. 11,28 

Qui confidit25 in divitiis suis
25 confidit Ω M ΩD ΩS Ω F ΩJ ΩL ΩP Rusch ] confidet G Cava X Σ Amiatinus L Weber
corruet.
Iusti autem quasi virens
folium germinabunt.
Numérotation du verset Prv. 11,29 

Qui conturbat
domum suam
possidebit ventos
et qui stultus est
serviet sapienti.
Numérotation du verset Prv. 11,30 

Fructus
iusti lignum vite26 qui suscipit animas
26 vite Ω M ΩD Ω F ΩJ² Rusch ] + et ΩD² ΩS Ω J3 ΩL ΩP Weber
sapiens est.
Numérotation du verset Prv. 11,31 

Si iustus in terra recipit
quanto magis impius et peccator.

Capitulum 11

Numérotation du verset Prv. 11,1 
marg.| Statera dolosa etc.   Hoc capitulum satis congrue precedenti continuatur. Nam in fine precedentis capituli docuit Salomon simplicitatem et iustitiam esse placitam Deo : Et quia contraria iuxta se posita magis elucescunt, ut dicit Philosophus, ideo in principio huius capituli ostendit quod duplicitas et dolus sunt abominabilia apud Deum.
marg.| Unde dicit : {n} Statera dolosa ] pecunie vel iudicii, quo quis alios malos et se bonum iudicat, vel quo sua gesta meliora, quam proximi iudicat et mala sua leviora, vel quo onera gravia et importabilia imponit in humeros subditorum et digito suo non vult ea movere, sicut Scribe et Pharisei : Mt. 23.a. Hec   statera dolosa abominatio est apud Deum et prohibita a Deo : Lv. 19.g. Nolite facere iniquum aliquid in iudicio, in regula, in pondere, in mensura : statera iusta et equa sint pondera, iustus modius, equusque sextarius. Item Dt. 25.c. Non habebis in sacculo diversa pondera, maius et minus : nec erit in domo tua modius maior et minor, pondus habebis iustum et verum et modius equus et verus erit tibi.
Numérotation du verset Prv. 11,mystice 
marg.| {e} Mystice sic Circulus aureus in naribus suis id est pulchra, circumflexa locutio in sensibus stulte mentis.
marg.| {e} Mulier pulchra et fatua : id est heretica doctrina. Pulchra verbo, fatua intellectu.
Numérotation du verset Prv. 11,moraliter 
marg.| {d} Circulus : Sacra Scriptura ; unde et rota vocatur. Ez. 1.
marg.| Aureus propter sapientiam, quam continet.
marg.| Mulier id est Doctor vel Predicator.
marg.| Pulchra verbis,   fatua operibus. Sus, Doctor vel Predicator luxuriosus, gulosus, avarus. Nares suis, labia et discretio talis Doctoris, aut Predicatoris.   Circulus aureus ergo est   in naribus suis cum Sacra Scriptura est per doctrine magisterium in labiis pravi Doctoris. Et est talis mulier id est molliter vivens, pulchra per scientiam, fatua per malam vitam. Hi sunt nuntii David quibus {3.24vb} Anon, id est Diabolus, rasit dimidias barbas et precidit vestes usque ad nates, ut eorum turpitudo non lateret, 2Rg. 10.a. Non enim sufficit Diabolo quod Doctor sit malus nisi etiam appareat malitia eius ad alios corrumpendos. Idem certe intantum nititur, ut Doctores habeant plura beneficia, ut exempla eorum indigni possint habere.
marg.| {f} Desiderium iustorum omne bonum est id est commune bonum. Caritas enim, ut dicit Augustinus communia propriis, non propria communibus anteponit. Vel sic   Desiderium iustorum omne bonum est id est iusti nihil desiderant, nisi bonum. Sicut enim ex amore unius boni, non efficitur aliquis bonus ; sic nec iustus est aliquis, nisi cuilibet et semper reddat quod suum est. Vel sic [Desiderium iustorum est omne bonum id est summum bonum id est Deus, qui est omne bonum anime, quia rationabili est veritas, concupiscibili suavitas, irascibili glorie eternitas. Unde Moysi dicenti Domino : Ostende mihi gloriam tuam, respondit Dominus : Ego ostendam omne bonum tibi. Ex. 33.d. Hoc bonum desiderant iusti, quia sine eo mens humana vacua est et inquieta. Animam enim capacem Deo, nihil Deo minus replere potest, ut dicit Beda et August. Dicit etiam in libr. confess. Inquietum est cor nostrum, Domine, donec venerit ad te.
marg.| {g} Prestolatio impiorum furor id est dilatio, sive exspectatio dilatoria ab opere malo, vel verbo noxio est furor id est furoris accensio. Ex eo enim quod quiescunt ab opere extra, magis accenduntur furore intra. Unde Glossa Ira per silentium clausa magis estuat.   Vel sic Prestolatio impiorum furor id est furor superni iudicis prestolatur impios, ut convertantur hic, aut in futuro iudicio condemnentur.
marg.| {h} Alii dividunt propria et ditiores fiunt ad litteram verum est hoc de bonis temporalibus : Non enim quis pauperior efficitur, si bona sua seminaverit in manus pauperis, que sunt ager pietatis, afferens fructum tricesimum et sexagesimum et centesimum. Mt. 13.c. Neque enim probabile est quod quis pauperior fiat, si divitias in thesaurum, sive gazophylacium tutum posuerit, ubi fures non effodiunt, nec furantur. Item verum est hoc de scientia et amore, que amplius distributa, amplius augentur, ut dicit Gregorius Unde Io. 6.b. Quinque panes fracti et distributi, duodecim cophinos repleverunt, quinque millibus prius satiatis.   Vel sic. Alii dividunt propria id est bona sua temporalia [et ditiores fiunt bonis spiritualibus.
marg.| {i} Alii rapiunt non sua et semper in egestate sunt Bed a. In futuro, ubi nec gutta aque dabitur ad refrigerandum, sicut diviti, Lc. 16.f. Et hic : ubi semper avarus eget. Eccl. 5.b. Avarus non implebitur pecunia. Et infra b. Non satiatur oculus visu, nec auris auditu impletur. Hieronymus Avarus indiget tam eo quod habet, quam quod non habet. Preterea prima veritas sponsa est intellectus et prima bonitas sponsa est affectus ; et ideo cum alii veritati inheret intellectus, vel alii bonitati affectus, fallitur et vacuus remanet, donec prime Veritati et prime Bonitati fuerit sociatus intellectus et affectus.
marg.| {k} Anima, que benedicit cor de per orationem, ore per instructionem, opere per subventionem.
marg.| {l} Impinguabitur int erius pinguedine gratiarum et gaudio, quia profectus discipulorum gaudium est magistrorum, ut dicit Gregor. Vel ideo   impinguabitur ] qui  a eos, quos doctrina sua, vel predicatione convertit, spiritualiter manducat, secundum quod dictum est Petro, Act. 10.b. Occide et manduca.
marg.| {m} Et qui inebriat aud itores vino sacri eloquii quod germinat virgines, ut dicitur Zachar. 9.d. Vel letitia spiritualis consolationis, de qua dicitur Ps. 103. Et vinum letificat cor hominis.
marg.| {n} Ipse quoque inebriabitur pot u multiplicis remunerationis.  HIer. 31.c. Inebriabo animas Sacerdotum pinguedine et populus meus adimplebitur bonis. Ab hoc vino abstinere consulunt confessores Diaboli, non solum sexta feria, sed semper. Sed sponsus sponsam ad potum huiusmodi vini invitat. Ct. 5.a. Comedite, amici mei et bibite et inebriamini, carissimi.
marg.| {3. 25ra} {a} Qui abscondit frumenta id est cibum verbi Dei, ut servus nequam talentum sibi commissum. Mt. 25.c.
marg.| {b} Maledicetur in populis id est pro illis, quibus predicando prodesse potuit, damnabitur, ut dicit Beda, Gregorius
marg.| {c} Benedictio autem super caput vendentium fru mentum verbi Dei pro confessione fidei et exercitio boni operis. Ad huiusmodi contractum invitat Dominus, Lc. 19.b. Negociamini dum venio. Item. Is. 55.a. Omnes sitientes venite ad aquas et qui non habetis argentum, properate et emite etc. Eccl. 31.c. Splendidum in panibus benedicent labia multorum.
marg.| {d} Bene consurgit diluculo, qui querit bona que faciat et quibus perveniat ad regnum celorum. Diluculo dicit, quia quam cito quis querit bonum, oritur ei quedam lux et occidit nox et ita diluculo consurgit ad vitam gratie in presenti et vitam glorie in futuro habendam. Nec adeo tarde quis ad Deum convertitur, quin sufficiat ei residuum tempus vite quantumlibet breve ad peragendum iter peregrinationis si velit. Unde Mt. 20.a. Denarium receperunt, qui undecima hora venerunt, sicut illi qui prima hora venerant. Et Gn. 7.c. legitur quod Noe et filii eius cum uxoribus suis in articulo diei illius ingressi sunt arcam et salvati ab inundatione diluvii.
marg.| {e} Qui autem investigator malorum est id est adinventor novorum peccatorum, vel requisitor peccatorum aliorum quasi oblitus suorum.
marg.| {f} Opprimetur ab eis quasi quadam mole. Nam sic inquirendo facit sua peccata aliena.
marg.| {g} Qui confidit in divitiis suis tem poralibus, non attendens bona futura.
marg.| {h} Corruet a v ita eterna, quia confidit in divitiis suis quod est inniti vento et arundini, que confracta manus perforat innitentis. Is. 36.b. Ecce confidis super baculum arundineum confractum istum super Egyptum, cui si innixus fuerit homo, intrabit in manum eius et perforabit eam. Ideo monet Ps. 61. Divitie si affluant, nolite cor appone. Et 1Tim. 6.d. Divitibus huius seculi precipe non sublime sapere, nec sperare in incerto divitiarum.
marg.| {i} Iusti autem quasi   virens folium germinabunt id est in bono proficient. Is. 44.a. Germinabunt inter herbas quasi salices iuxta preterfluentes aquas. Vel ideo dicuntur iusti germinare, quia semper novos fructus reputant non maturos. Eccles. 18.a. Cum consummaverit homo, tunc incipiet, 2Cor. 4.d. Licet is, qui deforis est, noster homo corrumpatur, tamen is qui intus est, renovatur de die in diem. Item quasi virens folium germinare dicuntur iusti, quia sicut folia virentia fructus in arbore operiunt ne Solis ardore ledantur, sic iusti in semetipsis per humilitatem opera bona abscondunt, ne ardore laudis humane immatura coquantur.
marg.| {k} Qui conturbat domum suam id est mentem suam tumultibus cogitationum.
marg.| {l} Possidebit ventos qui a aperit eam flatibus Demonum quibus obturatur.   Vel sic : Qui conturbat domum suam id est mentem suam irascendo sibiipsi, vel aliis : [Possidebit ventos id est flatus tentationum et inanium cogitationum habebit.
marg.| {m} Et qui stultus est, serviet sapienti qui a probatiorem facit eum persequendo, sicut Esaü Iac. Unde Gn. 25.c. Maior serviet minori. Sicut instrumenta fabrilia, vasis fabrilibus que per illa formantur, vel sicut dapiferi serviunt comedentibus in mensa. Nam qui tribulationem, vel verbera inferunt, dapiferi sunt patientie ; qui iniuriam rerum inferunt, dapiferi sunt humilitatis ; qui contumelias inferunt, dapiferi sunt mansuetudinis. Et omnibus his merces debetur a nobis, quasi servientibus nobis. Unde Mt. 5.g. Diligite inimicos vestros, benefacite his qui vos oderunt et orate pro persequentibus et calumniantibus vos, ut sitis filii patris vestri qui in celis est. Unde beatus Bernardus. Quid nisi servire dicam, qui mihi caput radit, vel calceamenta tergit, vel terram meam rotat ? Capillos dicit temporalia, lutum calceamentorum, delitias, terram, carnem, vel animam. Radere caput, est auferre temporalia, {3. 25rb} hoc confert humilitatem. Tergere calceamenta, est verbera irrogare, hoc patientiam. Terram rotare, est contumelias inferre, hoc mansuetudinem. Serviunt etiam persecutores, sicut illi, qui afferebant aurum de Ophir, 2Par. 8.d. Abierunt cum servis Salomonis in Ophir, tuleruntque etc. Unde Iob. 37.d. Ab Aquilone aurum veniet id est a detractore, vel quolibet persecutore sapientia, si patienter sustineantur.
marg.| {n} Fructus iusti lignum vite id est merces iusti visio Christi. Ps. 126. Filii merces fructus ventris. Gn. 15.a. Ego sum merces tua magna nimis supra 3.c. Lignum vite his, qui apprehenderint eam.
marg.| {o} Qui suscipit animas id est curam animarum, propter ea, que sursum sunt suscipiat, non se intrudat. Hbr. 5.a. Nemo assumit sibi honorem, sed qui vocatur a Deo, tamquam Aaron.   Vel suscipit non emit prece, vel pretio. Unde beatus Bernardus : Qui pro se rogat, iam iudicatus est, pro quo alius rogat, susceptus sit tibi.   Vel qui suscipit animas def endendas ut patronus, curandas ut medicus, docendas ut Doctor, pascendas ut pastor.
marg.| {p} Sapiens est qui a fructum multiplicem recipiet. Et nota quod dicit : qui suscipit animas sapiens est ; non dicit, qui suscipit vineas, vel domos, vel redditus temporales. Nam qui propter hec suscipit, insipiens est et tamen heu ! multi propter hoc hodie animas suscipiunt, non propter animas sed propter ista et ideo plus curant ista, quam animas. Si quis velit ista minuere, vel auferre, certant, litigant et appellant, nulli deferunt, sed dicunt se pro iure sue Ecclesie decertare. Si quis vero animas, quas suscipiunt, verbo, vel exemplo corrumpit, ibi patientiam habent. Sed hec patientia non operatur probationem, sed reprobationem. Hic nulla appellatio proponitur et tamen Dominus potius animarum rationem, quam reddituum requiret. Adhuc enim venient greges ad manum numerantis, ut dicit Ier. 33.b. Tales certe non intrant in ovile ovium per ostium id est per Christum, qui dicit : Ego sum ostium, Io. 10.b. sed ascendunt aliunde. Et ideo quotquot venerunt, fures sunt et latrones ; quia veniunt, ut mactent, non ut salvent ; ut pascantur, non ut pascant. Unde conqueritur Dominus, Ez. 34.a. Fili hominis, propheta de pastoribus Israel, propheta et dices pastoribus : Hec dicit Dominus Deus : Ve pastoribus Israel, qui pascunt semetipsos. Nonne greges a pastoribus pascuntur ? Lac comedebatis et lanis operiebamini et quod crassum erat occidebatis, gregem autem meum non pascebatis : Quod infirmum fuit, non consolidastis ; et quod egrotum non sanastis ; et quod confractum est, non alligastis ; et quod abiectum est, non reduxistis ; et quod perierat, non quesistis ; sed cum austeritate imperabatis eis et cum potentia. Et tanguntur in hac auctoritate septem, que debent Prelati subditis. Primum est pabulum predicationis et etiam corporalis subventionis, seu sustentationis. Secundum, verbum consolationis. Tertium, verbum correctionis. Quartum, dispensatio sacramentorum. Quintum, exemplum sancte conversationis. Sextum, studium vigilantis orationis. Septimum, mansuetudo affabilitatis, secundum quod dicitur, Ecclesiast. 4.a. Congregationi pauperum affabilem te facito. Tanguntur hic duo vitia, que maxime contraria sunt prelationi, scilicet cupiditas, ibi : Lac comedebatis etc. Et austeritas, ibi : Sed cum austeritate imperabatis eis et cum potentia. Unde Ex. 18.d. Docet Ietro quales debent in prelationem promoveri. Elige inquit de omni plebe viros sapientes et timentes Deum et in quibus est veritas et qui oderunt avaritiam.
marg.| {q} Si iustus id est predestinatus, vel quilibet electus, vel innocens ab utero, vel a baptismo.
marg.| {r} In terra recipit iud icium.
marg.| {s} Quanto magis impius in fide.
marg.| {a} Et peccator ] {3. 25va} in moribus supplicium debet recipere. Glossa Si martyres tanta patiuntur iniuste, quanta tormenta manent eorum tortores ? Si Iob. et Tobias et alii electi Dei tanta in hac vita passi sunt, quid miramur, si nos longe inferiores aliqua tangit afflictio ? Etsi enim impii non simus, certe si peccatores nos esse negamus, nosipsos seducimus et veritas in nobis non est, 1Io. 1.d. Hoc est quod dicitur 1Pt. 1.d. Si iustus vix salvabitur, impius et peccator ubi parebunt ? Is. 32.c. Super humum populi mei ascendent spine et vepres, quanto magis super omnes domos gaudii, civitatis exultantis. Ier. 25.f. Ecce in civitate, in qua invocatum est nomen meum, ibi ego incipio affligere et vos quasi innocentes et immunes eritis ? Non eritis immunes, gladium ego voco super omnes habitatores terre.



Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Hugo de Sancto Caro. Postilla in totam Bibliam (Prv. Capitulum ), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 05/05/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=hug&numLivre=28&chapitre=28_11)

Notes :