Hugo de Sancto Caro

Capitulum 20

Numérotation du verset Prv. 20,1 

Luxuriosa res vinum1 et tumultuosa ebrietas.
1 Luxoriosa res vinum ΩJ Rusch Weber etc. ] illusor vinum Cor3 (he.), derisor vinum Montano ( Ed1609 )
Quicumque his delectatur non erit sapiens.
Numérotation du verset Prv. 20,2 

Sicut rugitus leonis
ita et2 terror regis qui provocat eum peccat in
2 et Cava X ΣT² Q² etc. Y Φ Z S² Γ ΨD Ω M Ω F ΩS ΩJ ΩL ΩP ΩR edd. Rusch ] om. Weber
animam suam.
Numérotation du verset Prv. 20,3 

Honor est homini qui separat se a contentionibus, omnes autem stulti miscentur contumeliis.
Numérotation du verset Prv. 20,4 

Propter frigus
piger arare noluit,
mendicabit ergo3 estate4
3 ergo Ω M Ω F ΩS ΩJ ΩL ΩP Rusch Weber ] autem Σ Θ, om. X |
4 estate ΩS Ω F ΩJ ΩL Rusch Weber ] in praem. Ω M, egestate ΩP |
et non dabitur ei5.
5 ei Ω Rusch Weber ] illi Ed1544 Clementina
Numérotation du verset Prv. 20,5 

Sicut aqua profunda sic consilium in corde viri sed homo sapiens exhauriet illud.
Numérotation du verset Prv. 20,6 

Multi homines misericordes vocantur,
virum autem fidelem quis inveniet.
Numérotation du verset Prv. 20,7 

Iustus autem6 qui ambulat in simplicitate sua, beatos post se filios derelinquet.
6 autem Q Θ S² Ω M Ω F ΩS Rusch ] om. ΩJ ΩL ΩP Weber
Numérotation du verset Prv. 20,8 

Rex qui sedet in solio iudicii
dissipat omne malum intuitu suo7.
7 intuitu s. Ω M ΩJ ΩS ² ΩL ΩP ΩR] in praem. Cava Q² Θ T² S* ΓA² Ω F ΩJ* ( cancel. )
Numérotation du verset Prv. 20,9 

Quis potest dicere mundum est cor meum, purus sum a peccato ?
Numérotation du verset Prv. 20,10 

Pondus et pondus mensura et mensura utrumque abominabile est apud Deum.
Numérotation du verset Prv. 20,11 

Ex studiis suis intelligitur8 puer si munda et9 recta sunt10 opera eius.
8 intelligitur Cor3 (vel hebr.) Ω M ΩL ΩP Rusch ] intelligetur Cor3 (moderni hebr.) ΩS Ω F ΩJ ΩR, intellegitur Weber , intelligatur Cor3 (Beda antiq.) |
9 et plerique codd. Ω M Ω F ΩS ΩJ ΩP ΩR Rusch ] + si Cava Σ ΠH Amiatinus L M D Q ΘH*A Z* T S* Γ ΩL Weber |
10 sunt Σ ΓM ΩSF Ω ΩJ ΩL ΩP ΩR Rusch ] sint plerique codd. Ω M Weber |
Numérotation du verset Prv. 20,12 

Aurem audientem
et oculum videntem
Dominus fecit utrumque11.
11 D. f. - u. Ω M Ω F ΩS LP] inv. Ω ΩJ, fecit Dominus utrumque ΩR
Numérotation du verset Prv. 20,13 

Noli diligere somnum
ne te egestas opprimat.
Aperi oculos tuos
et saturare panibus.
Numérotation du verset Prv. 20,14 

Malum est, malum est dicit omnis emptor et cum recesserit tunc gloriabitur.
Numérotation du verset Prv. 20,15 

Est12 aurum et multitudo gemmarum et vas13 pretiosum labia scientie.
12 Est plerique codd. Cor3 (hebr. antiq.) Ω M Ω F ΩJ ΩR* Rusch Weber ] om. Amiatinus L* Y Φ Z² S² Cor2 (Beda antiq.) Cor3 (Beda aliqui antiq.) ΩS ΩJ ΩL ΩP ΩR² |
13 et vas Amiatinus Q Y ΦRG Z² S² ΨD Cor2 Ω M Ω F ΩS ΩL ΩP ΩR Rusch Clementina ] vas autem Weber |
Numérotation du verset Prv. 20,16 

Tolle vestimentum eius qui fideiussor extitit alieni et pro extraneis aufer pignus ab eo.
Numérotation du verset Prv. 20,17 

Suavis est homini panis mendacii et postea implebitur os eius calculo.
Numérotation du verset Prv. 20,18 

Cogitationes consiliis roborantur14 et gubernaculis tractanda sunt bella
14 roborantur Cor3 (moderni ) Ω M Ω F ΩS ΩJ ΩL ΩP Rusch Weber ] roborabuntur Q² Y Φ Z² S² Cor2=Cor3 (antiq.) ΩR
Numérotation du verset Prv. 20,19 

ei15 qui revelat mysteria
15 ei ΩS Ω F ΩJ ΩL ΩP ΩR Rusch Weber ] et X ΠH* ΘH*A T S* Ω M*?
et ambulat fraudulenter et dilatat labia sua
ne commiscearis.
Numérotation du verset Prv. 20,20 

Qui maledicit patri suo et16 matri extinguetur lumen17 eius in mediis tenebris.
16 et ΩS Ω F ΩJ ΩL ΩP ΩR Rusch Weber ] aut Ω M (hapax) |
17 lumen ΩS Ω F ΩJ ΩR Rusch ] lucerna Cor2 (iuxta hebr. et antiq.) Cor3 (hebr. antiq.) Ω M ΩL ΩP Weber |
Numérotation du verset Prv. 20,21 

Hereditas ad quam festinatur in principio, in novissimo benedictione carebit.
Numérotation du verset Prv. 20,22 

Ne dicas reddam malum pro malo18 a, exspecta Dominum et liberabit te.
0 Cf. Rm. 12, 17 ; 1Th. 5, 15 ; 1Pt. 3, 9.
18 pro malo ΠH L M D Q Y Θ T² S Γ ΨD Cor3 (plures antiq. habent et moderni) ΩS Ω F ΩJ ΩP ΩR Ed1530 Rusch ] pro bono Ω M, om. Cor2 (hebr. et antiq.) Cor3 (Beda hebr. non habent) ΩL Weber
Numérotation du verset Prv. 20,23 

Abominatio est apud Deum19 pondus et pondus, statera dolosa non est bona.
19 Deum G Cava Σ ΓA ΨD ΩS Ω F ΩJ ΩP ΩR Rusch Weber ] Dominum cett. Cor2 (hebr. et antiq.) Cor3 (hebr. antiq.) Ω M ΩL cum hebr. LXX
Numérotation du verset Prv. 20,24 

A Domino
diriguntur gressus
viri,
quis autem hominum potest intelligere20 viam suam ?
20 p. i. ΩS Ω F ΩJ ΩR Rusch ] inv. Ω M ΩL ΩP Weber
Numérotation du verset Prv. 20,25 

Ruina est homini devotare21 sanctos et post vota retractare22.
21 homini plerique codd. Ω M ΩP Rusch cum LXX ] hominis G Cava X ΠH Amiatinus L Q Y T Ω M Ω F ΩJ ΩL ΩS ΩR Weber | devotare Ω M Ω F ΩS ΩJ ΩR Rusch ] devorare Cor1 (quidam hebr. sic exponunt DEVOTARE ... sed Beda et antiq. et quidam hebr. sic habent DEVORARE) Cor2 (iuxta hebr. et antiq.) Cor (hebr. antiq.), ΩR (vel) ΩL* Weber, devo[*]are ΩL², devovere ΩP, + antiqui habent devotare, he. devotare .i. vovere et non solvere marg. ΩR² |
22 vota retractare Cor3 (moderni) Ω M Ω F ΩS ² ΩJ ΩP Rusch Clementina ] vota tractare Cor1 (Beda et antiq.) Cor2 (iuxta hebr. et antiq.) Cor3 (Beda antiq.) Ω F* ΩR Weber , + Beda : ruinam homini devorare sanctos et post vota retractare marg. ΩR² |
Numérotation du verset Prv. 20,26 

Dissipat impios rex sapiens et incurvat23 super eos fornicem.
23 incurvat Φ ΓM ΨD Ω M Ω F ΩS ΩJ ΩL ΩP ΩR Rusch edd. ] curvat Weber
Numérotation du verset Prv. 20,27 

Lucerna Domini spiraculum hominis que24 investigat omnia secreta ventris.
24 que Ω M Ω F Ω J2 ΩL ΩP ΩR Rusch Weber ] qui Y ΩS ΩJ*
Numérotation du verset Prv. 20,28 

Misericordia et veritas custodiunt regem et roboratur clementia thronus eius.
Numérotation du verset Prv. 20,29 

Exultatio iuvenum fortitudo eorum et dignitas senum canities.
Numérotation du verset Prv. 20,30 

Livor vulneris absterget25 mala et plage in secretioribus ventris26.
25 absterget] –git Ω M (hapax) |
26 et] si Ω M (hapax) | secretionibus] obsecrationibus (hapax) |

Capitulum 20

Numérotation du verset Prv. 20,1 
marg.| {a} {3. 43va} Luxuriosa res est   vinum potatum, scilicet causa luxurie. Eph. 5.d. Nolite inebriari vino, in quo est luxuria. Iero. Venter mero estuans de facili spumat in luxuriam.
marg.| {b} Et tumultuosa Unde Eccl. 31.d. Vinum multum potatum irationem et iram et ruinas multas facit. infra 31.a. Noli Regibus dare vinum ; quia nullum secretum est, ubi regnat ebrietas.
marg.| Nota quod multa mala facit ebrietas : Depauperat. Unde Eccles. 19.a. Operarius ebriosus non locupletabitur. Item facit apostatare Eccl. 19.a. Vinum et mulieres apostatare faciunt etiam Sapientes. Item aufert cor. Os. 4.c. Vinum et ebrietas auferunt cor. Item turpitudinem denudat. Gn. 9.d. Bibens Noe vino inebriatus est et nudatus in tabernaculo suo. Item secreta revelat. infra 31.a. Nullum secretum, ubi regnat ebrietas. Item cor venenat. infra 23.a. Ingreditur blande, sed in novissimo mordebit, ut coluber et sicut Regulus venena diffundet. Item amaritudinem cordis facit. Eccl. 31.d. Amaritudo anime vinum multum potatum. Item mentem enervat. Eccl. 31.d. Ebrietatis animositas imprudentis offensio, minorans virtutem et faciens vulnera. Item rixas facit, penam eternam parat, oculos eruit et multa alia facit, que patent, infra 23.d. ibi : Cui ve, cuius patrive etc.
marg.| Breviter Ebrietas, non voluptas, sed pena est. Unde Tullius dicit. Si videres istos epulones, sicut boves opimos stertere et sudare ; tunc intelligeres eos, qui maxime voluptatem sequuntur, minime assequi. Ideo recte sequitur hic.
marg.| Quicumque his id est vino et Ebrietate.
marg.| {d} Delectatur id est delectationem querit.
marg.| {e} Non erit Sapiens qu ia ebrietas palatum cordis inficit, ut bona male sapiant et mala bene. Item Ebrietas transvertit sensum et intelligentiam. Unde Iero. Nihil adeo obruit intelligentiam, sicut comestio et Ebrietas. Gre. Ebrietas est blandus Demon, dulce venenum, suave peccatum : quam qui habet, non se habet : quam qui facit, non facit peccatum, sed totus est peccatum.
marg.| {f} Sicut rugitus leonis timetur ab aliis animalibus.
marg.| {g} Ita et terror Regis timendus est hominibus. Unde supra 89.b. Sicut fremitus leonis, ita et ira Regis.
Numérotation du verset Prv. 20,mystice 
marg.| Mystice {f-g} sicut rugitus faci t animalia sistere gradum ita   et terror id est Christi comminantis penas eternas. Dei   Regis id est Prelati, vel liberi arbitrii, vel rationis, cuius magnanimitas debet compescere omnes motus, illicitos et animales.   Qui provocat Rege m.   Peccat id est contra vitam suam. Vel   in animam suam ad l itteram, quia occidit eam peccando. Peccatum enim separat a Deo, qui est vita animarum. Is. 49.a. Iniquitates vestre diviserunt inter vos et Deum vestrum. Et hec divisio mors anime est. Due species spiritualiter provocant Deum ad iram, scilicet hypocrite et divites avari, illi, quia quod non habent, se habere simulant, isti, quia quod suum non est, iniuste retinent. Illi ostendunt quod non habent ; isti abscondunt quod habent. De hypocritis Deum provocantibus dicit. Iob. 36.b. Simulatores et callidi provocant iram Dei. De avaris divitibus dicit Os. 12.d. Ad iracundiam me provocavit Ephraim in amaritudinibus suis id est in divitiis, quas cum amaritudinibus acquirit et possidet et expendit.   Honor est homini etc. id est a litigiosis disputationibus. Unde Eccl. 8.a. Non litiges cum homine linguato et ne struas in ignem illius ligna. De hoc dicit Apostolus. 1Cor. 11.c. Si quis videtur, vel vult contentiosus esse, nos talem consuetudinem non habemus, neque Ecclesia Dei. Non ergo membra Ecclesie Dei sunt, qui litigant disputando, maxime in questionibus ubi nulla est utilitas. Unde 2 Tim. 2.b. Commoneo testificans coram Deo, noli contendere verbis, ad nihil n. utile est, nisi ad subversionem audientium. Et infra d. Stultas autem et sine disciplina questiones devita, sciens quia generant lites. Servum autem Domini non oportet litigare, sed mansuetum esse ad omnes, docibilem, patientem, cum modestia corripientem eos, qui resistunt veritati. Item 1Tim. 6.a. Si quis aliter docet. et non acquiescit sanis sermonibus Domini nostri Iesu Christi et ei, que secundum pietatem est, doctrine, superbus est, nihil sciens, sed languens {3. 43vb} circa questiones et pugnas verborum, ex quibus oriuntur invidie, contentiones, blasphemie, suspiciones male, conflictationes hominum mente corruptorum et qui a veritate privati sunt. Est autem contentio triplex, que mala est et vitanda, Disputatoria, litigatoria, ostentatoria. De disputatoria iam dictum est. De litigatoria dicit Eccl. 8.a. Non litiges cum homine potente. 1Cor. 6.b. Frater cum fratre contendit et hoc apud infideles. Unde Mt. 5.f. Ei, qui vult tecum in iudicio contendere et tunicam tuam tollere, dimitte ei et pallium. De ostentatoria dicitur Lc. 22.c. Orta est contentio inter discipulos, quis eorum videretur esse maior. Honor igitur est homini, qui separat se ab his contentionibus. Et hoc monuit et docuit Dominus Mt. 5.f. quando dixit. Sit sermo vester, est, est, non, non. Hec est brevis et bona responsio, maxime in scholis Theologie. Quod autem amplius est, a malo est. Unde sequitur hic.   Omnes autem stulti id est insipientes.   Miscentur contumeliis cont umeliose opponendo et respondendo, Unde supra 18.a. Labia stulti miscent se rixis. Et bene dicit, miscent, vel miscentur, quia separari non possunt. Mixtura enim est inseparabilis coniunctio mixtorum.   Propter frigus etc.   cum tempus arandi est.   Mendicabit ergo estate qua tempus est colligendi.   Et non dabitur ei quia tunc homines intendunt segetibus colligendis, de quibus vivant in hieme et eleemosynas faciant.
marg.| $mystice
marg.| {n} Propter frigus desidie, torporis   Piger tepidus in fide et caritate.
marg.| {p} Arare noluit id est Deo servire in agro vel in vinea Ecclesie.
marg.| {q} Mendicabit ergo estate id est in die iudicii.
marg.| {s} Et non dabitur ei sicut patet in divite epulone Lc. 16.f. Quia que seminaverit homo hec et metet. Gal. 6.b. Et si nihil seminaverit, nihil metet.
Numérotation du verset Prv. 20,moraliter 
marg.| {o} Piger ad bene operandum.
marg.| {n} Propter frigus corporis, vel amoris mundani.
marg.| {p} Arare noluit terram cordis sui aratro penitentie, vel terram corporis aratro discipline, ut inde pestiferas radices extirparet et ad suscipienda semina virtutum, ac Sapientie prepararet. Et hoc est quod dicitur infra 24.d. Per agrum hominis pigri transivi et per vineam viri stulti et ecce totum repleverant urtice et operuerant superficiem eius spine et maceria lapidem destructa erat. Quod cum vidissem, posui in corde meo et exemplo didici disciplinam, quasi aratrum, quo excoleret terram suam. Unde statim addidit. Usquequo, piger, dormies ?
marg.| {q} Mendicabit ergo id est mendicus et pauper erit.
marg.| {r} Estate ] id est in alia vita.
marg.| {s} Et non dabitur ei qu ia quilibet gaudebit, si merita sua sibi sufficiant ad salutem. Unde Mt. 25.a. dicunt fatue virgines ad prudentes. Date nobis de oleo vestro, quia lampades nostre extinguuntur. Responderunt prudentes, dicentes et emite vobis nummo penitentie, dum licet.
marg.| {t} Sicut aqua etc. que exhauriri non potest.
marg.| {u} Sic consilium etc. Ier. 17.b. Profundum est cor hominis. et inscrutabile et quis cognoscet illud ? nostra translatio habet. Pravum est cor hominis. Comparatur autem consilium viri aque profunde, propter ablutionem, propter irrigationem, propter fecunditatem, propter refrigerationem. Unde supra 18.a. Aqua profunda verba ex ore viri id est Christi, vel cuiuslibet boni Doctoris.
marg.| {x} Sed homo Sapiens etc. scilicet consilium id est ad hauriendum ibi recurret ad illud in omni negocio suo. Iuxta illud Eccl. 32.d. Fili, sine consilio nihil facias et post factum non penitebis. Sicut mulier Samaritana veniebat ad puteum haurire aquam Iob. 4.a. et invenit ibi Iesum. Sic qui ad consilium Sapientis recurrit, inveniet ibi salutem.
marg.| {y} Multi homines misericordes vocantur : apud homines, qui tantum in faciem vident. Etiam mulieres crudelissime, que filios suos sine contradictione devorari permittunt, a lupis, benignissime vocantur apud homines et verum est quod misericordes sunt in lupos. Tales hodie multi sunt Prelati et vocantur misericordes, quamvis sint crudelissimi.
marg.| {z} Virum autem fidelem quis inveniet ? : quasi dicat : pauci sunt viri fideles fide, vel fidelitate. Unde Lc. 18.b. Filius hominis veniens, putas, inveniet fidem in terra ? Fidelis est ille, qui Domino iura sua fideliter reddit et res suas fideliter custodit et nihil inde sibi, nisi quod {3. 44ra}   datu r a Domino, retinet. Unde Beatus Bernardus. Fidelem servum te esse putato, si nihil de bonis Domini tui manibus tuis adheserit. Duo sunt bona, que sibi Dominus specialiter retinuit, scilicet gloria et vindicta. De secundo dicitur Dt. 37.e. Mea est ultio et ego retribuam. De primo Is. 42.b. Gloriam meam alteri non dabo. Qui igitur de malis sibi illatis se vindicare vult ; aut de bonis, que habet gloriari, infidelis est. Nihilominus infidelis est, qui castrum sibi commissum a Domino id est seipsum tempore belli id est tentationis, hostibus capitalibus Domini sui id est Demonibus reddit, ad minus donec nuntiaverit Domino suo et petierit succursum, sicut fecerunt viri de Iabes Galaad. 1Rg. 11.a. Sed multi statim ut vident hostes applicare machinas ad castra, aperiunt eis et castrum Domini sui produnt, sine ictu.
marg.| {a} Iustus qui etc. de virtute in virtutem proficiens.
marg.| {b} In simplicitate : unus et idem corde, ore et opere, qualis intus, talis foris, utrobique bonus ;
marg.| {c} Beatos post se etc. Hoc non est semper verum ad litteram. Samuel enim iustus, iniquos filios reliquit post se. 1Rg. 8.a. Et e converso, Achaz impius piissimum filium Ezechiam, post se reliquit. 4Rg. 17.a. Spiritualiter igitur intelligitur de Prelatis iustis et simplicibus. Iustis in opere, simplicibus in intentione id est recta et simplici intentione bona facientibus. Hi post se relinquunt beatos filios id est bonos imitatores sui, vel bonos subditos id est bene doctos : vel bonos canonicos, quos instruendo generant Domino. Sed quales filios Prelati nostri temporis post se relinquant, novit Deus : tamen dicam illud, ad minus multos faciunt per iurare. Miseri enim idiote et pueri, quos instituunt, iurant indemnitatem et fidelitatem Ecclesie, ad quam instituunt et forte quoad parietes et ad vineas bene servant iuramentum, sed quantum ad animas, que sunt in veritate Ecclesie et templum Dei, qualiter servent illud. Deus novit. Olim filii Ecclesie, se morti pro ea exponebant, una manu muros Hierusalem construentes et alia manu gladium contra hostes tenentes, sicut legitur factum sub Zorobabel. Neh. 4.c. Sed heu ! modo voluptatibus corporis vacant, in fecibus suis putrescentes, sicut legitur Ier. 48.b. Fertilis fuit Moab ab adolescentia sua et requievit in fecibus suis, non est transfusus de vase in vas ; et in transmigratione non abiit : idcirco permansit iustus eius in eo. Credo quod utile esset clero nostro suscitari persecutiones et transfunderentur de vase voluptatis in vas humilitatis, de vase contumelie in vas penitentie ; tunc devoti essent et fervidi, qui modo sunt delitiosi et tepidi. Unde Ps. 82. hoc orat. Imple facies eorum ignominia et querent nomen tuum, Domine.
marg.| $mystice
marg.| Mystice de Christo exponitur. Qui iustus et simplex, reliquit post se beatos filios id est Apostolos eum imitantes. Similiter exponitur de quolibet iusto, qui post se relinquit beatos filios id est bona opera que faciunt eos beatos. Vel beatos filios id est exempla sua sequentes. Unde omnes Electi filii Abrahe dicuntur. Et si nullum aliud premium exspectaret homo, tamen ad alios informandos deberet bona facere, ut proficerent eum imitando : Sicut Eleazarus scriba 2Mcc. 6.f. cum dicerent ei quod simularet se comedere carnes porcinas et viveret respondit, Non est etati nostre dignum fingere, ut multi adolescentes arbitrantes Eleazarum nonaginta annorum transisse ad vitam alienigenarum et ipsi propter meam simulationem et propter modicum corruptibilis vite tempus decipiantur et propter hoc maculam atque execrationem mee senectuti conquiram. Nam etsi in presenti tempore suppliciis hominum eripiar, sed manus omnipotentis, neque vivus, neque defunctus effugiam. Quamobrem vitam fortiter excedendo senectute quidem dignus apparebo, adolescentibus autem exemplum forte relinquam.
marg.| {d} Rex qui etc. id est qui iudicat equitatem.
marg.| {g} Dissipat omnes etc.   ad litteram, quia pene paucorum multos terrore coercent.
Numérotation du verset Prv. 20,mystice 
marg.| {d} Rex id est Christus, qui est Rex Regum :
marg.| {h} intuitu pi etatis sue.
marg.| {g} Dissipat omne malum scilicet culpe et pene future. Unde respexit Dominus Petrum et flevit amare. Ez. 26.a. Transivi per te et vidi te et {3. 44rb} ecce tempus tuum tempus animantium et expandi amictum meum super te et operui ignominiam tuam. Vel
marg.| {g} Dissipat omne malum id est dissipabit, scilicet in die iudicii.
marg.| {h} Intuitu iustitie sue. Unde Gn. 18.c. Descendam ; et videbo utrum clamorem, qui venit ad me, opere compleverint.
marg.| $moraliter
marg.| {d} Rex ] id est Prelatus.
marg.| {e} Qui sedet ] etc. id est in eminentia virtutum, iudicans quod rectum est.
marg.| {h} Intuitu suo ] id est in circumspectione sua.
marg.| {g} Dissipat omne malum ] pri  m o in se et postea in subditis. Vel
marg.| {d} Rex ] id est ratio.
marg.| {e} Qui sedet ] quasi Iudex, vel Doctor.
marg.| {f} In solio iudicii ] stellato virtutibus.
marg.| {h} Intuitu suo ] id est discretione et imperio suo.
marg.| {g} Dissipat omne malum ] id est omnes motus illicitos reprimit et compescit. [Quis potest etc.
marg.| a peccato cogitationis, delectationis et consensus ? Et
marg.| {k} Purus sum ] etc. locutionis, vel operis, quasi dicat : nullus. Unde 1Io. 1.d. Si dixerimus, quoniam peccatum non habemus, ipsi nos seducimus et veritas in nobis non est. Sed contra Iob. 17.a. Non peccavi et in amaritudinibus moratur oculus meus. Et 27.a. Iustitiam meam, quam cepi tenere, non deseram, non enim reprehendit me cor meum in omni vita mea. Sol. Dicimus quod quilibet digne penitens et in firmo proposito non peccandi de cetero persistens, si diceret. Mundum est cor meum, verum diceret, licet multa peccata perpetraverit, quia ut dicit Beda super Lc. 4.f. super illud. Et statim dimisit eam febris. Et super Mc. 1.c. idem dicit Glossa ubi etiam loquitur de socru Simonis. Pius Deus pie petentibus aut non intellecta intelligere facit, aut non intellecta condonat. Unde et Glossa hic dicit. Non dicit Salomon, quis habet mundum cor, quia dicitur Mt. 5.a. Beati mundo corde. Et Ps. 23. Quis ascendet in montem Domini etc. Postea dicit, Innocens manibus et mundo corde. Sed quis potest dicere, quia temerarium est se laudare. Vel potest dici quod quis notat raritatem. Pauci enim, vel forte nulli sunt, qui habent cor mundum ab omni mortali et veniali peccato. Unde Augustinus Si omnes Sancti, quotquot sunt a primo iusto usque ad ultimum, simul essent, nihil aliud dicerent, quam, dimitte nobis debita nostra, Excepta Beata Virgine, de qua, cum de peccatis loquimur, nullam prorsus volumus habere mentionem. Quod autem dicitur de Iob, intelligitur de mortalibus peccatis. Vel non peccavi et non reprehendit me cor meum, ut tantam penam debeam sustinere, Sed quia sunt multi, qui facta sua quasi fortia laudant et aliorum quasi vilia vituperant. Ideo subdit.
marg.| {l} Pondus et pondus, mensura ] etc. quia tales homines, quasi insipidos cibos, evomet Dominus. ad litteram autem detestabiles ostendit Salomon eos, qui diversa pondera habent in domo sua, parva quibus vendunt : magna, quibus emunt quod tamen in lege prohibetur. Lv. 19.g. Nolite facere iniquum aliquid in iudicio, in regula, in pondere, in mensura. Et Dt. 25.c. Non habebitis in sacculo diversa pondera, maius et minus ; non erit in domo tua modius maior et minor.
marg.| $mystice
marg.| .
marg.| {l} Pondus et pondus ] etc. habent qui peccata sua parva estimant et peccata aliorum magna. Qui festucam vident in oculo fratris ; in suo autem trabem non considerant. Item pondus et pondus habet in domo sua, qui suis actibus querit, que laudentur ; et in factis proximi, que vituperentur. Stultum, imo periculosum est de peccatis aliorum iudicare. Unde quidam Sanctus dixit cuidam.
marg.| Insulta meretrici, si audes, nescis, frater, causam, vel modum tentationis eius ; tue autem scis, unde et tua peccata estimare potes, illius autem non.
marg.| Item in vitis Patrum legitur quod pluribus congregatis, ut iudicarent de peccato cuiusdam fratris. Vocatus est quidam senex, qui cum venisset et audisset causam, quare vocassent eum, dixit. Ve tibi Copres, qui venisti iudicare peccatum fratris tui minimum et tua magna non vides. Item alia vice similiter congregatis Patribus eadem de causa, quidam alius senex eorum stultitiam deprehendens tacuit et accepit duos sacculos, unum magnum et alium parvum et implevit eos arena et magnum retro in humeris suis posuit ; parvum vero coram se in brachiis appendit. Et interrogatus ab aliis, quid hoc esset ? respondit. Sacculus iste parvus sunt peccata fratris, que videmus et ideo magna iudicamus, sacculus autem iste magnus sunt peccata nostra, que non videmus et ideo parva iudicamus et estimamus et compuncti omnes egerunt penitentiam. Ideo dicit Dominus Mt. 7.a. Nolite iudicare et non iudicabimini. Et ibidem. Quid vides festucam in oculo fratris tui et trabem in oculo tuo non vides ? Rm. 2.a. Inexcusabilis es, o homo, qui iudicas etc.
marg.| {m} Ex studiis suis ] etc. sine contagio erroris :
marg.| {n} Et recta ] sine curvitate intentionis.
marg.| {o} Sint opera eius ] Ex studiis enim puerorum quasi quibusdam signis percipitur de ipsis quales sint futuri. Sicut quidam Imperator filium, qui suus dicebatur, {3. 44va}   ex s tudio faciendi molendina, percepit non esse suum et postea probavit eum esse filium molendinarii. Et Astyges ex ludo puerorum percepit Cyrum, quem alii pueri inter se Regem constituerant, esse de genere suo, ut dicitur in Historiis. Unde Glossa dicit hic. Quemcumque videris studere virtutibus cum modestia et observantia mandatorum Dei et maxime simplicitati et humilitati, huius munda et recta opera intellige. Nec est contrarium ei quod dixerat supra eodem. Quis potest dicere mundum est cor meum ? Hic enim docet, qualis potest esse via iustorum, supra vero ostendit, qualis sit vita hominum. Unde alia translatio manifestior est. [Iuvenis, qui cum iusto est, directa est via illius
marg.| qui enim cum Sapientibus graditur. Sapiens erit supra 13.d.
marg.| {a} Aurem audientem ] id est auditorem obedientem.
marg.| {b} Et oculum videntem ] id est Doctorem eruditum et bene docentem.
marg.| {c} Dominus fecit utrumque ] quasi dicat : nemo sibi ascribere debet quod obediens, aut eruditus sit, quia utrumque est a Domino. Is. 26.c. Omnia opera nostra operatus es in nobis, Domine. Et Ex. 4.c. Moysi dicenti, quis ego sum, ut eam ad Pharaonem, dixit Dominus : Quis fecit os hominis et qui fabricatus est mutum et surdum, videntem et cecum ? quasi dicat : ego solus. Si intelligatur de aure et oculo interiori, idem est auris audiens et oculus videns, scilicet cor intelligens, sive intellectus : Sed dicitur auris, inquantum recipit ab alio : Oculus vero, inquantum habita intuetur per se. Unde super Mt. dicit Glossa Foris aliud est audire, aliud videre, intus autem audire et videre idem est.
marg.| {d} Noli diligere somnum, ne te egestas opprimat ] Hoc potest exponi de quintuplo somno. Est enim somnus culpe, de quo Eph. 5.d. Surge, qui dormis et exurge a mortuis. Qui hunc somnum diligit, opprimet eum egestas futura, quando nec etiam gutta aque sitienti dabitur, sicut patet in divite epulone : Lc. 16.f. Item est somnus ignorantie, de quo Rm. 13.d. Hora est iam nos de somno surgere. Qui hunc somnum diligit, opprimet eum egestas eterna. Unde Is. 5.d. Propterea captivus ductus est populus meus, quia non habuit scientiam. 1Cor. 14.g. Si quis ignorat, ignorabitur.
marg.| Item est somnus inertie, de quo infra 24.d. Usquequo, piger, dormies ? usquequo de somno consurges ? Qui hunc somnum diligit, opprimet eum egestas presens et futura. Unde in eodem capitulo statim subditur : Parum dormies, modicum dormitabis, pauxillum manus conseres, ut quiescas et veniet tibi quasi cursor egestas tua et mendicitas tua, quasi vir armatus. Item est somnus, scilicet gaudium presentis felicitatis, qua oculi cordis clauduntur et aures anime obsurdescunt et omnes sensus spiritus ligantur et miris phantasmatibus illuduntur. De somno dicit Psalmus 75. Dormierunt somnum suum et nihil invenerunt omnes viri divitiarum in manibus suis. Qui hunc somnum diligit, opprimet eum egestas in evigilatione post mortem. Unde Is. 29.c. Sicut somniat esuriens et comedit, cum autem fuerit expergefactus, vacua est anima eius et sicut somniat sitiens et bibit et postquam fuerit expergefactus, lassus adhuc sitit et anima eius vacua est : Sic multitudo omnium gentium, que dimicaverunt contra montem Sion. Multos decipit hic somnus. Unde Eccl. 34.a. Multos errare fecerunt somnia et exciderunt sperantes in illis. Item est somnus, scilicet otium contemplationis, de quo Eccl. 5.c. Dulcis est somnus operanti, sive parum, sive multum comedat id est gustet de suavitate contemplantium. Hunc somnum qui diligit, opprimet eum egestas id est inopia laborum, tentationum, molestiarum et operationum, que sunt divitie Lie id est active vite, Rachel enim sterilis est : Et meliora sunt ubera predicationis, quam oscula contemplationis. Tamen ut dicit Augustinus Ioannes, felicior est, sed Petrus melior : et Lia fecundior, sed Rachel pulchrior. Noli igitur diligere somnum istum multiplicem, ne te opprimat egestas : Tamen ultimus somnus pro tempore diligendus et querendus est et accipiendus, sic tamen ut post dulces amplexus Rachelis declinet Iacob aliquando ad Liam fecundandam. Cuilibet somno opponitur sua vigilia. Primo, scilicet somno peccati opponitur vigilia discrete orationis. Unde 1Pt. 4.b. Estote prudentes et sobrii et vigilate in orationibus. Secundo id est somno ignorantie opponitur vigilia studiose lectionis {3. 44vb} Prv. 8.b. Ego diligentes me diligo, dicit sapientia et qui mane vigilaverint ad me, invenient me. Tertio id est somno inertie, sive torporis opponitur vigilia honesti laboris. Eccl. 31.a. Vigilia honestatis tabefaciet carnes et cogitatus illius auferet somnum. Quarto id est somno gaudii temporalis, opponitur vigilia doloris, qui in hac vita, que est una hora, semper habendus est. Unde Mt. 26.d. Non potuistis una hora vigilare mecum. Bene dicit, mecum, quandiu in hac vita fuit, semper in dolore fuit. Quinto id est somno contemplationis opponitur vigilia sollicite actionis. 2Tim. 4.b. Tu vero vigila, in omnibus labora, opus fac Evangeliste. Unde de hac multiplici vigilia subditur hic.
marg.| {e} Aperi oculos tuos ] interiores ad sanctas vigilias, dicit Glossa interlinearis.
marg.| {f} Et saturare panibus ] celestium gaudiorum, quasi dicat : evigila a predictis somnis et gaudebis abundanter in futuro.
marg.| Vel sic.
marg.| {e} Aperi oculos tuos ] id est vigila ad doctrinam Sapientie.
marg.| {f} Et saturare panibus ] id est eius documentis. Unde supra 8.b. dicit Sapientia : Mecum sunt divitie et gloria, opes superbe et iustitia, ut ditem diligentes me et thesauros eorum repleam. Et bene dicit [Saturare panibus
marg.| id est sententiis et documentis Sapientie : Multi enim hos panes habent sicut arca, vel cophinus, aut clibanus.
marg.| Vel sic.
marg.| {e} Aperi oculos tuos ] ut videas, qualia apponat tibi Dominus, qualia mundus, qualia caro, qualia Diabolus.
marg.| {f} Et saturare panibus ] tibi appositis, quibus volueris. Unde Eccl. 15.d. Ante hominem bonum et malum, vita et mors ad quod voluerit, extendat manum suam. Dominus apponit hic panem penitentie. Gn. 3.d. In sudore vultus tui vesceris pane tuo. Et Mt. 3.d. Agite penitentiam, appropinquabit enim regnum celorum. In futuro vero his, qui hoc pane modo fuerint saturati, apponet panem glorie, de quo Ps. 77 panem Angelorum manducavit homo. Et alibi Ps. 16. Satiabor, cum apparuerit gloria tua. De hoc dicitur Lc. 14.d. Beatus qui manducabit panem in regno Dei.
marg.| Mundus apponit panem vanitatis : Caro panem voluptatis : Diabolus panem impietatis.
marg.| Et de hoc triplici pane intelligitur illud quod dictum est supra 9.d. Aque furtive dulces sunt et panis absconditus suavior.
marg.| {g} Malum est, malum est, dicit omnis emptor et cum recesserit ]   a venditore post emptionem [tunc gloriabitur
marg.| ad litteram ita est : Mercatores quando volunt aliquid emere semper despiciunt et vilificant ; cum autem emerint, gloriantur quasi de bono foro.
marg.| $mystice
marg.| exponitur de mercibus celestibus, quas qui emit nummo penitentie, dicit.
marg.| {g} Malum est, malum est ] id est nimis carum et nimis laboriosum, quasi dicat : malum est, quia multa oportet agere et multa oportet pati, antequam habeantur merces ille.
marg.| {h} Et cum emptor ] id est penitens.
marg.| {i} Recesserit ]   a foro penitentie in domo celestis patrie.
marg.| {k} Tunc gloriabitur ] quia bonum forum habuit. Non enim condigne sunt passiones huius temporis ad futuram gloriam, que revelabitur in nobis : Rm. 8.d.
marg.| Huiusmodi merces, quia non explicantur hominibus contemnuntur et ideo dicunt malum est, malum est ] Sed si essent explicite merces et viderent eas, omnes currerent ad eas, quasi ad bonum vinum. Unde in transfiguratione ubi Dominus modicum quid harum mercium explicavit, statim dixit Petrus : Domine, bonum est nos hic esse ; si vis, faciamus hic tria tabernacula, ad vendendum has merces : Tibi unum, Moysi unum et Elie unum. Mt. 17.a. Sibi et sociis non petiit Petrus fieri tabernacula, quia ipsi emptores erant, qui non habent tabernacula. Sed illi tres erant venditores mercium, qui indigent tabernaculis ad reponendum merces in mercato.
marg.| E converso est de mercibus Diaboli, que emuntur nummo proprie voluntatis, quia omnis, qui emit eas, dicit, bonum est, bonum est, dum emit, sed cum recesserit in morte, tunc erubescet et contristabitur, Rm. 6.d.
marg.| Quem fructum habuistis tunc in illis, in quibus nunc erubescitis ? Nam finis illorum mors est. Stulti sunt mercatores, qui emunt has merces, quasi in sacco ; quia cum defecerint merces, perpetuo dolebunt. Unde Apc. 18.c. Ve, ve, ve civitas illa magna Babylon, civitas illa fortis, quoniam una hora venit iudicium tuum et negotiatores terre flebunt super illam et lugebunt, quoniam merces eorum nemo emet amplius. Quippe tunc erunt explicate et apparebunt {3. 45ra} omnibus.
marg.| {a} Est aurum ] etc. quasi dicat : Salomon. Modo emptor celestium mercium dicit. Malum est, malum est, sed cum recesserit, tunc gloriabitur, quia illud quod emit.
marg.| {a} Est aurum ] Sapientie.
marg.| {b} Et multitudo ] etc. id est virtutum.
marg.| {c} Et vas pretiosum ] continens intra se pretium vite eterne. Et
marg.| {d} Labia ] quibus emit, sunt [scientie
marg.| plena, vel possessa, a scientia. Vel
marg.| {d} Labia ] quibus usus est emptor istarum mercium.
marg.| {a} Est aurum ] etc. id est pretiosa sicut illa. Hoc modo exponit. Glossa
marg.| $moraliter
marg.| {d} Labia scientie ] sunt Doctores et Predicatores, qui debent docere scientiam bene vivendi et recte credendi. Hi sunt.
marg.| {a} Aurum et multitudo ] id est vasa gratiarum deaurata auro Sapientie et gemmata gemmis virtutum et ideo pretiosa. De quibus. Is. 22.g. Suspendam super eum, scilicet Christum et super corpus eius quod est Ecclesia, omnem gloriam domus patris eius, vasorum diversa genera, omnes vas parvulum, a vasis creaturarum usque ad omnes vas musicorum : Vasa vocat Predicatores celestium gaudiorum. Vasa creaturarum, dicit Predicatores penitentie per quos dat nobis potum in lacrimis in mensura. Vasa parvula dicit Minores predicatores. Omnia hec vasa suspendit Dominus a terra super Ecclesiam, ut per eos potaretur aqua Sapientie salutaris et vino letitie spiritualis. Unum de his vasis fuit Paulus. Unde Act. 9.c. Vas electionis est mihi iste. Item infra 25.a. Aufer rubiginem de argento et egredietur vas purissimum. Quod factum est in die conversionis Sancti Pauli.
marg.| {e} Tolle vestimentum ] etc. id est pro alieno.
marg.| {g} Et pro extraneis ] pro quibus fideiussit.
marg.| {h} Aufer pignus ab eo ] nisi ipse, vel creditor reddiderit debitum. Unde supra 6.a. Fili, si spoponderis pro amico tuo, defixisti apud extraneum manum tuam etc. Sed contrarium videtur, Dt. 24.c. Non auferes pignoris loco vidue vestimentum. Sol. Non est contrarium, quia ibi loquitur Dominus de debitore, ut patet per precedentia, divite ; hic autem loquitur de fideiussore paupere. Preterea ibi de paupere debitore loquitur, hic de divite fideiussore. Vel aliter et melius, ibi prohibet tolli pignus necessarium, sine quo non potest esse, vel vivere debitor, vel fideiussor ; hic iubet tolli pignus, sine quo potest esse et vivere debitor, vel fideiussor.
marg.| $mystice
marg.| , exponitur hoc de Prelatis, qui fideiussores se constituunt apud Deum, pro omnibus, quorum curam suscipiunt. Dicit ergo.
marg.| {e} Tolle vestimentum ] id est curam, sollicitudinem temporalium.
marg.| {f} Eius, qui fideiussor ] etc. ab eo, sc. qui curam animarum suscepit, quasi dicat : qui curam animarum suscipit, debet deponere curam temporalium rerum et earum sollicitudinem, quia nemo militans Deo, implicat se negotiis secularibus. 2Tim. 2.a. Unde sponsa. Ct. 5.b. Expoliavi me tunica mea, quomodo induar illa ? Ita debet dicere quilibet religiosus, cum assumitur ad prelationem. Unde et Elias cum raperetur in curru in celum, deiecit pallium suum. 4Rg. 2.b. Nudus ergo sine vestimento cure temporalis debet quilibet exercere officium predicationis. Unde et Apostolis cum mitterentur ad predicandam, dixit Dominus. Lc. 9.a. Nihil in via tuleritis, neque virgam, neque peram, neque pecuniam, neque panem, neque duas tunicas habeatis id est duas curas, scilicet curam predicationis et curam sollicitudinis temporalis. Sufficit enim uni una et nemo utrumque simul peragere potest. Unde Ex. 4.f. legitur quod Angelus Domini occurrit Moysi eunti in Egyptum ad liberandum populum et voluit eum occidere, quia duxit secum uxorem et filios. Inde est quod mulier Samaritana vadens aliis Samaritanis nuntiare quod Iesus adesset, reliquit Hydriam suam : Io. 4. per quam significatur cura et sollicitudo temporalis. Et hoc est quod dicit sponsa. Ct. 5.c. Tulerunt id est abstulerunt pallium meum custodes murorum.
marg.| {g} Et pro extraneis ] id est predica auferendum.3.45rb} Prelatus enim summopere curare debet, ut nulla pereat de animabus, quas regendas suscepit. Reddet animam pro anima id est penam sustinebit pro animabus, que eius negligentia, vel insufficientia perierunt. Unde supra 11.c. affligetur malo, qui fidem facit pro extraneo.
marg.| {i} Suavis est homini ] etc. id est acquisitus per mendacium advocationis, vel adulationis, que suaviter dicitur et accipitur.
marg.| {l} Et postea ] id est in futuro.
marg.| {m} Implebitur os eius ] advocati, scilicet vel adulatoris.
marg.| {n} Calculo ] id est pena eterna. Unde Iob. 20.b. Panis eius in utero illius vertetur in fel aspidum intrinsecus id est in amaritudinem et venenum insanabile. Os autem impleri calculo potius, quam aliud membrum dicitur, quia ore maxime peccat advocatus et adulator. Et iustum est, ut per que quis peccat, per hec et torqueatur. Sap. 11.c. Unde dives epulo cruciatur in lingua, quia lingua peccaverat. Lc. 16.f. Vel
marg.| {k} Panis mendacii ] est felicitas temporalis, que se panem esse mentitur, cum non sit, sed silique porcorum, que non satiant, sed inflant. Cui iste panis suavis est.
marg.| {m} Implebitur os eius calculo ] id est amaritudine penitentie, vel gehenne.
marg.| {o} Cogitationes ] etc. ut immobiles permaneant et suum sortiantur effectum. Que autem sine consilio sunt cogitationes, leves sunt et mutabiles et penitentiam pariunt. Tb. 4.c. Consilium semper a Sapiente perquire.
marg.| {p} Et gubernaculis ] id est consilio, sensu et prudentia non viribus solum.
marg.| {q} Tractanda ] non solum corporalia, sed etiam spiritualia, contra mundum, contra carnem, contra Diabolum. Non enim est nobis colluctatio adversus carnem et sanguinem tantum, sed adversus Principes et Potestates, adversus mundi rectores, ut dicitur Eph. 6.b. Unde supra 11.b. Salus ubi multa consilia.
marg.| {r} Ei, qui revelat ] id est secreta amici sui sibi commissa.
marg.| {s} Et ambulat fraudulenter ] adversus amicum suum, querens, scilicet amari et non amare ; cum tamen in iudicio cuiuslibet non ponderet Dominus, quantum amaverit.
marg.| {t} Et dilatat ] contra priorem amicum quod in tribus consistit, scilicet in iactantia sui, in loquendo, que ad eum non pertinent, vel que eius scientiam et officium excedunt, in male loquendo de proximo. Tali, inquam.
marg.| {u} Ne commiscearis ] id est ne scis amicus. De hoc Eccl. 27.c. Qui denudat amici secreta, fidem perdit Seneca. Quod secretum esse volueris, noli revelare ; qualiter enim ab alio silentium exspectas quod tibi ipsi non prestiteris ?
marg.| $moraliter
marg.| {r} Et qui revelat mysteria ] id est profunda et difficilia Sacre Scripture his, quibus revelanda non erant, predicat id est indignis, aut minus capacibus.
marg.| {s} Et ambulat ] in docendo, vel predicando, non querens honorem Dei et salutem animarum, sed gloriam propriam, aut commodum temporale.
marg.| {t} Et dilatat labia sua ] subtilia predicando et que auditoribus non congruunt, sed eiusdem et aliorum vires excedunt. [Ei
marg.| inquam.
marg.| {u} Ne commiscearis ] id est ne sis ei similis. Peccat enim talis in tribus. Primo, quia mysteria celanda revelat. Dn. 8.g. Signa visionem. Et 12.b. Tu autem, Daniel, claude sermones et signa librum usque ad tempus statutum : pertransibunt plurimi et multiplex erit scientia. Secundo, quia fraudulenter ambulat. Ier. 14.b. Maledictus, qui opus Dei facit fraudulenter. Tertio, quia supra se labia sua dilatat. Rm. 12.a. Non plus sapere, quam oportet sapere etc.
marg.| {x} Qui maledicit patri suo, et ] {y}   matri ] sue, ad litteram.
marg.| {z} Extinguetur lumen eius in mediis tenebris ] id est morte eterna punietur. Unde Ex. 21.b. Qui maledixerit Patri suo, aut matri, morte moriatur. Idem Lev. 20.b.
marg.| $mystice
marg.| .
marg.| {x} Qui maledicit patri suo ] id est Christum blasphemando, vel purum hominem, vel purum Deum pertinaciter asserendo.
marg.| {y} Et matri ] id est Ecclesie, non obediendo, vel impugnando, vel sacramenta eius adnihilando.
marg.| {z} Extinguetur lumen eius ] id est gratia, sive fides.
marg.| {a} In mediis tenebris ] id est in tenebris culpe, que sunt medie tenebre. Prime enim sunt tenebre ignorantie, cum quibus nascimur, postreme tenebre gehenne, medie sunt tenebre culpe. Et in his proprie extinguitur lumen fidei et gratie.
marg.| Vel sic.
marg.| {x} Qui maledicit patri suo et matri ] id est Prelato, qui est pater corrigendo et mater consolando. Maledicit, inquam, detrahendo, vel peccata eius revelando, sicut fecit Cham.
marg.| {z} Extinguetur lumen eius ] flatu proprie detractionis, quo simul triplex lumen extinguitur, scilicet lumen fame in Prelato, cui detrahit ; lumen gratie in ipso, qui detrahit ; lumen bone conscientie in illis, apud quos detrahit.
marg.| {a} In mediis tenebris ] id est in suis propriis tenebris, {3. 45va} quibus amissa gratia excecatur.
marg.| {a} Hereditas, ad quam ] etc. id est presens felicitas, que nimis cito appetitur.
marg.| {b} In novissimo ] etc. id est carere faciet festinantes. Nam qui hic festinat ditari, non ditabitur in futuro, imo egebit summa egestate. infra 28.d. Vir, qui festinat ditari et invidet aliis, ignorat quod egestas supervenit ei.
marg.| Vel sic.
marg.| {a} Hereditas ] etc. id est qui gradus regiminis appetit prius quam subesse didicerit.
marg.| {b} In novissimo ] mercede retributionis, que bonis rectoribus debetur [carebit
marg.| Imo nimium festinus corruet in infernum. Unde Is. 14.c. Quomodo cecidisti de celo, Lucifer, qui mane oriebaris ?
marg.| Vel sic.
marg.| {a} Hereditas ] etc. id est ille qui festinat habere hereditatem eternam, statim in principio conversionis, vel penitentie sue.
marg.| {b} In novissimo ] etc. eterna   carebit.
marg.| Non enim mercenarii mercedem operis in mane recipiunt, sed in vespera. Unde Ps. 103. Exibit homo ad opus suum et ad operationem suam usque ad vesperam. Et Mt. 20.a. Cum sero factum esset, dixit Dominus vinee procuratori suo. Voca operarios et redde illis mercedem. Ideo arguendi sunt quidam, qui statim, ut assumunt habitum religionis, vel bene vivere inceperint," cupiunt dissolvi et esse cum Christo ". Unde Ecclesiastici 20.b.a Hodie feneratur quis et cras expetit et odibilis est homo huiusmodi. Item de novitiis exponitur, qui quandoque nimis festinant. Ut enim senserint aliquam devotionem, vel unam lacrimam effuderint, volunt omnes alios precedere ieiunando, vigilando, disciplinando se et abstinentias alias indiscrete faciendo. Similes cuidam monacho, qui nescivit equitare, qui in mane tantum fatigavit equum suum quod media die defecit, nec potuit facere dietam suam et aliis abeuntibus ipse solus, sicut stultus sine equo remansit. Quiescendum est aliquando, quia Seneca. Ita faciendum est, et Quod caret alterna requie durabile non est.
a Sir. 20.
marg.| agenti quiescendum et quiescenti agendum. Alternande sunt etiam operationes, ut tollatur fastidium, modo ad orationem, modo ad lectionem, modo ad predicationem, modo ad disputationem, modo ad sacram collationem. Hec enim sunt quinque officia fratrum, in quibus animus delectatur, nec corpus nimium fatigatur propter alternationem.
marg.| {c} Ne dicas reddam ] etc. sed potius bonum 1Pt. 3.b. Non reddentes malum pro malo, nec maledictum pro maledicto ; sed e contrario benedicentes. Hoc est quod docuit, Dominus discipulos suos. Mt. 5.g. Diligite inimicos vestros, benefacite his, qui oderunt vos, orate pro persequentibus et calumniantibus vos. Idem dicitur in lege, Lev. 19.d. Non oderis fratrem tuum in corde tuo, sed publice argues eum, ne habeas super illo peccatum, non queras ultionem, nec memor eris iniurie civium tuorum. Signanter autem dicit Salomon. [Ne dicas, reddam etc.
marg.| non dixit, non reddas malum pro malo, quidam enim cum plus non possunt, minantur. Et quasi quereret ille.
marg.| Quid ergo faciam de iniuria mihi illata ? Respondit Salomon.
marg.| {d} Exspecta Dominum ] etc. quia ipse est Dominus et iudex ad quem pertinet vindicta. Dt. 32.e. Mea est ultio et ego retribuam. Et Hbr. 10.f. Mihi vindictam et ego retribuam. Et est sumptum de Ez. 9.a. secundum 70. ubi nos habemus, Appropinquaverunt visitationes urbis et unusquisque vas interfectionis habet in manu sua. Eccl. 28.a. Qui vindicari vult a Deo, inveniet vindictam. Io. 5.d. Neque enim Pater iudicat quemquam, sed omne iudicium dedit filio. Unde aperte Deo iniuriam facit, qui sibi iudicium usurpat alios iudicando. Exspectandus igitur est Dominus, qui omnibus assignavit diem, in quo omnibus ius planum et apertum sine appellatione et reclamatione fiet. Interim autem sunt servande treuge, quia pendente causa et assignata die utrique parti, utraque pars in protectione Domini Pape est, coram quo ventilanda est causa.
marg.| {e} Abominatio est ] etc. id est diversitas ponderum, magna ad emendum et parva ad vendendum. Et
marg.| {f} Statera dolosa ] ad litteram, quia {3. 45vb} quando alterum brachium statere longius est, vel quando altera lanx gravior est, tunc statera dolosa est. Et huiusmodi dolositas statere et ponderum diversitas prohibetur in lege. Lv. 19.g. et Dt. 2.c. In anima pondus et pondus est affectio et affectio, tristis et hilaris. Tristis in adversitate, hilaris in prosperitate quod apud Deum abominabile esse non dubitatur. Sicut enim bona recipimus cum hilaritate et gratiarum actione, ita et mala suscipere debemus. Unde Iob. 2.c. Si bona suscepimus de manu Domini, mala autem quare non sustineamus ? Humanum dicit Iob. propter infirmitatem. Bona enim dicit suscipi, mala vero sufficit sustineri. Sed eadem affectione recipienda sunt bona et mala a Domino, quia eadem caritate donantur ab ipso. Sicut a physico datur electuarium dulce et potio amara eadem cura. Statera dolosa est iudicium falsum, quo bona nostra magna et mala parva iudicamus et in aliis e converso.
marg.| {g} A Domino diriguntur ] etc. id est opera interiora et exteriora, non a libertate arbitrii, ut dicit Pelagius : Non a fato, non a constellatione. Unde Is. 26.c. Omnia opera nostra operatus es in nobis, Domine. Unde supra 16.b. Cor hominis disponit viam suam, sed Domini est dirigere gressus eius. Ier. 10.d. Scio, Domine, quia non est hominis via eius ; nec viri est, ut ambulet et dirigat gressus suos. Et Io. 15.a. Sine me nihil potestis facere.
marg.| {h} Quis autem hominum ] etc. id est finem vite sue, utrum brevis, vel longus ; bonus, vel malus sit ? quasi dicat : nullus. Unde Eccl. 9.a. Sunt iusti, atque sapientes et opera eorum in manu Dei et nescit homo utrum amore, an odio dignus sit, supple finali. Vel
marg.| {i} Viam ] id est opera sua. Iob. 9.d. Verebar omnia opera mea. Et Gregorius Sepe in oculis sordet interni iudicis quod in intentione fulget operantis. Et 1Cor. 4.a. Nihil mihi conscius sum etc. Si igitur nemo potest intelligere viam suam, multo minus dirigere gressus suos potest quis.
marg.| {k} Ruina est homini ] etc. id est peccatum est homini aliquid Sanctis vovere et illud non reddere. Vovere enim fuit voluntatis, sed reddere est necessitatis. Unde Ps. 75. Vovete et reddite id est si vovistis, reddite. Et Dt. 23.d. Cum votum voveris Domino Deo tuo, non tardabis reddere, quia requiret illud Dominus Deus tuus ; et si moratus fueris, reputabitur tibi in peccatum. Vel
marg.| {l} Devotare ] secundum Glossa est ex voto facto Sanctis aliquod malum intentare. Sicut Act. 23.d. Quadraginta viri devoverunt se, neque manducaturos, neque bibituros, donec occiderent Paulum. Et hoc [ruina est homini
marg.| id est peccatum, quo ruit in infernum. Isidor. In male promissis, rescinde fidem, in turpi voto muta decretum. Alia translatio habet. [Muscipula est viro citato
marg.| id est precipiti, aliquid de suis consecrare, si postquam votum fecit, penitentiam agit id est penitet eum fecisse, utrosque vero id est et eos qui vota sua contemnunt ; et eos qui sua vota ut compleant, Sanctos persequuntur, manet eterna damnatio. Unde subditur.
marg.| {m} Dissipat impios Rex ] etc. id est Christus auferens eis sepem id est custodiam Angelorum et dimittens eos secundum desideria cordis eorum, iuxta illud Is. 5.a. Nunc ostendam vobis, quid ego faciam vinee mee, auferam sepem eius. Glossa id est custodiam Angelorum et erit in direptionem. Hoc facit Dominus quotidie Ecclesie, cum aufert bonos Prelatos et permittit pueros et effeminatos in loco eorum promoveri.
marg.| {o} Et incurvet super eos fornicem ] id est arcum triumphalem, quasi dicat : comprimit eos, quasi victos. Mos fuit antiquitus, ut habita victoria de hostibus erigerent sibi fornices, in quibus describebant laudes suas : Sicut fecit Saul 1Rg. 15.c. habita victoria de Amalech. Et Absalon fecit similiter, 2Rg. 18.d. A fornice dicitur fornicatio, quia in fornicibus et arcubus solebant fornicari.
marg.| $moraliter
marg.| {n} Rex sapiens ] id est liberum arbitrium, sive ratio, vel bonus Prelatus.
marg.| {m} Dissipat impios ] id est vitia, vel Demones id est aufert eis omnia suffragantia et omnem opportunitatem.
marg.| {o} Et incurvat super eos fornicem ] id est disciplinam et cautelam : Per disciplinam enim preterita et presentia vitia destruuntur, per cautelam futura precaventur.
marg.| {p} Lucerna Domini ] id est fides, vel gratia, quam accendit Deus in corde hominis, quasi in templo suo.
marg.| {q} Spiraculum hominis ] quia facit eum respirare et vivere spiritualiter. Unde Gn. 2.b. Formavit Deus hominem de limo terre et inspiravit in faciem eius spiraculum vite : Vel sic construe.
marg.| {q} Spiraculum Domini ] id est gratia inspirata a Domino est.
marg.| {p} Lucerna hominis ] que illuminat illum interius et seipsum sibi ostendit.
marg.| {3. 46ra} {a} Que investigat omnia ] etc. id est conscientie, que venter est anime, omnia recipiens per doctrinam et recepta coquens igne caritatis et digerens examine discretionis, mala eiiciens foras et bona retinens ad nutrimenta membrorum id est virtutum. Et hoc est quod docet Apostolus. 1Th. 5.d. Omnia probate quod bonum est tenete, ab omni specie mala abstinete vos. Scrutatur autem Dominus conscientiam, sicut domum propter tria. Primo, ne sit aliquid ibi furtivum latens id est mala concupiscentia. Secundo, ne sit ibi latro absconditus id est Diabolus. Tertio, ut clavum peccati extrahat, sicut de pede equi. De hoc dicitur So. 1.c. Scrutabor Hierusalem in lucernis : Tunc serviet nobis Dominus candela.
marg.| {b} Misericordia et veritas ] etc. ad litteram [misericordia
marg.| id est benignitas qua parcit innocenti et custodit.
marg.| {c} Et veritas ] id est iustitia, qua punit nocentes. Vel [misericordia et veritas custodiunt Regem
marg.| id est Christum nobis, scilicet Misericordia enim eius facit nos eum amare, veritas eius facit nos eum timere. Et hoc est quod dicitur infra 27. Qui servat ficum, comedet fructus eius ; et qui custos est Domini sui, glorificabitur.
marg.| $moraliter
marg.| {b} Misericordia et veritas custodiunt Regem ] id est quemlibet motus suos interiores et exteriores bene regentem. Misericordia Dei custodit a malo desperationis et veritas Dei a periculo presumptionis. Vel
marg.| {b} Misericordia ] qua miseris compatitur affectu et effectu, custodit ab illo opprobrio futuro : Esurivi et non dedistis mihi manducare etc. Mt. 25.d.
marg.| {c} Et veritas ] qua ipse diiudicat, custodit a iudicio condemnationis, iuxta illud 1Cor. 11.g. Si nosipsos diiudicaremus, non utique iudicaremur. Vel melius.
marg.| {b} Misericordia ] custodit a malis alienis, ne imputentur, quia compatitur.
marg.| {c} Et veritas ] custodit a propriis, ne puniantur, quia ea punit.
marg.| {d} Et roboratur clementia ] etc. ad litteram clementia Regis in subditos sustinet eum et facit fortem : Omnes enim sequuntur eum libenter et iuvant fideliter. Unde Seneca ad Neronem in libro de clementia. Clementia Regis in subditos gladius in hostes.
marg.| Similiter clementia Prelati in subditos suos gladius est in hostes id est in Demones, vel detractores.
marg.| E converso duritia et austeritas Regis dissipat thronum eius, ut patet in Roboam filio Salomonis, qui propter duram responsionem ad populum, amisit regnum decem tribuum 3Rg. 12.d.
marg.| {e} Exultatio iuvenum fortitudo eorum ] id est iuvenes exultant de fortitudine sua.
marg.| {f} Et dignitas senum canicies ] id est Sapientia vite et munditia : De qua Sap. 4.d. Senectus venerabilis est, non diuturna, neque, numero annorum computata : Cani sunt sensus hominis et etas senectutis vita immaculata. Hec duo genera hominum debet Prelatus in Ecclesia promovere : Iuvenes fortes ad cantandum in Ecclesia, ad laborandum in vinea, ad portandum pondus diei et estus et senes dignos et venerabiles ad danda consilia. Sed heu ! pro his pueri instituuntur ; qui maculant gremium matris sue, quippe hoc est Proprium puerorum.
marg.| {g} Livor ] id est dolor.
marg.| {h} Vulneris ] exterioris.
marg.| {i} Absterget mala ] id est peccata.
marg.| {k} Et plage ] etc. abstergent mala id est peccata, quasi dicat : Salomon, dolor exterioris laboris et dolor interioris contritionis abstergent mala mentis.



Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Hugo de Sancto Caro. Postilla in totam Bibliam (Prv. Capitulum 20), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 05/05/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=hug&numLivre=28&chapitre=28_20)

Notes :