Hugo de Sancto Caro

Capitulum 30

Numérotation du verset Prv. 30,1 

VERBA CONGREGANTIS FILII VOMENTIS. 1
1 Verba] hic capitulum praem. alia manu marg. Ω F
2 Visio quam locutus est vir cum quo est Deus3, et qui Deo secum morante4 confortatus ait :
2 Hic incipit capitulum Ω F* ΩP |
3 est Deus ΩP etc. ] inv. Ω M, Deus erat Ω F |
4 morante] commorante Ω F Σ |
Numérotation du verset Prv. 30,2 

Stultissimus sum virorum5 et sapientia hominum6 non est mecum.
5 virorum Ω F] om. Ω M |
6 hominum Ω F] virorum ΩS |
Numérotation du verset Prv. 30,3 

Non didici
sapientiam et7 novi scientiam8 sanctorum9.
7 et plerique codd., edd. Ω F ΩS ΩL Rusch hebr. LXX] + non Amiatinus Q Z² Clementina Weber , nec Cava |
8 scientiam Rusch Weber ] sententiam Cava |
9 scientiam sanctorum Ω F Rusch Clementina ] inv. ΩP ΩS ΩL Weber |
Numérotation du verset Prv. 30,4 

Quis ascendit in celum atque10 descendit ?
10 atque Ω F] autquis Ω M
Quis continuit spiritum in11 manibus suis ?
11 in L M² ΦRG Θ Z² W ΓM ΨD Ω M Ω F ΩS ΩJ ΩL Rusch ] om. Weber
Quis colligavit aquas quasi in vestimento ?
Quis suscitavit
omnes terminos terre ? Quod nomen est eius12*
12 est eius Y Φ ΘH Z² S² ΨD Ω M Ω F ΩS ΩJ ΩL ΩP] inv. Rusch , eius Weber
et13 quod nomen14 filii eius si nosti ?
13 et X Amiatinus L Q Φ Z T S² ΨD Ω M Ω F ΩS ΩJ edd. Rusch ] aut Cava Σ ΠH M D Y Θ W S* ΓM LXX |
14 nomen Ω F etc. ] om. Ω M |
Numérotation du verset Prv. 30,5 

Omnis sermo Dei15 ignitus,
15 Dei Ω F Rusch Weber ] Domini X Ω M
clipeus est
sperantibus16 in se.
16 sperantibus] omnibus praem. Ω F ΩS
Numérotation du verset Prv. 30,6 

Ne addas quicquam verbis illius
et arguaris
inveniarisque mendax.
Numérotation du verset Prv. 30,7 

Duo rogavi te ne deneges mihi antequam moriar.
Numérotation du verset Prv. 30,8 

Vanitatem et verba17 mendacia18 longe fac a me, mendicitatem et divitias ne dederis mihi. Tribue tantum victui meo necessaria,
17 et verba Ω F Rusch Weber ] om. Ω M |
18 mendacia Ω F etc. ] mendacii Cava X W S* ΓM Ω M |
Numérotation du verset Prv. 30,9 

ne forte satiatus19 illiciar ad negandum et dicam : Quis est Dominus ? Et egestate compulsus furer et periurem20 nomen Dei mei.
19 satiatus ΠH Q Θ Ω M Ω F ΩS Rusch Ed1530 Clementina ] saturatus ΩJ ΩL Weber |
20 periurem Cava plerique codd., edd. Ω F ΩS ΩJ ΩL Rusch ] peierem Amiatinus Weber |
Numérotation du verset Prv. 30,10 

Ne accuses servum ad dominum suum, ne forte maledicat tibi et corruas21.
21 corruas Ω F Rusch Weber ] moriaris Θ, + et moriaris Ω M
Numérotation du verset Prv. 30,11 

Generatio
que patri suo maledicit
et que matri sue non benedicit22.
22 matri sue - non benedicit Amiatinus D Q Φ ΨD Ω Rusch edd. ] inv. Weber
Numérotation du verset Prv. 30,12 

Generatio que munda sibi23 videtur et tamen non est lota a24 sordibus suis.
23 munda sibi Amiatinus D Rusch ] inv. Ω F ΩL ΩP Weber |
24 a ΩL Rusch Weber ] om. Cava ΠH Amiatinus D Y Q* Y ΦRG Z² ΨD Ω F ΩS |
Numérotation du verset Prv. 30,13 

Generatio cuius excelsi sunt25 oculi et palpebre eius in altum porrecte26.
25 cuius ex. sunt Ω F Rusch Weber ] cum exc. sint Ω M |
26 altum porrecte Rusch ] alta porrecte ΩS ΩL, non sunt in altum porrecte Θ, alta subrecte # Cor3 (a verbo subribo) Ω F Weber |
Numérotation du verset Prv. 30,14 

Generatio que pro dentibus gladios habet
et cum mandit27
27 cum mandit T* Ω F ΩS Rusch ] commandit Σ Ω M ΩJ ΩL Weber , quod mandit Cava
molaribus28 suis ut
28 molaribus Ω F] vulneribus Ω M
comedat
inopes de terra
et pauperes ex hominibus.
Numérotation du verset Prv. 30,15 

Sanguisuge due sunt filie29 dicentes : Affer affer.
29 s. f. ΩP] inv. Ω M Ω F
Tria sunt insaturabilia et quartum quod numquam dicit sufficit30.
30 numquam Ω F ΩP] non Amiatinus L CorS1=Cor3 (vel)
Numérotation du verset Prv. 30,16 

Infernus et os vulve et terra que non31 satiatur aqua, ignis vero numquam dicit sufficit.
31 non Ω F Rusch Weber ] numquam ΘHA² ΩJ
Numérotation du verset Prv. 30,17 

Oculum32 qui subsannat patrem et qui33 despicit partum matris sue suffodiant eum34 corvi de torrentibus et comedant eum35 filii36 aquile.
32 Oculum Ω F ΩP] oculus Ω M |
33 et qui Ω F ΩJ* Rusch Weber ] et Amiatinus L* D Q Y Φ Z² ΨD Cor2 (hebr. et antiq.) ΩJ² ΩP ( rubr. sublin. ) |
34 suffodiant eum Ω F Rusch ] effodiant eum Σ Q² S² Cor1 Ω M² ΩL ΩP plerique codd. cum LXX , effodiant Cor2 (antiq. et Beda) Weber |
35 eum Cava X ΠH Θ Ω F ΩS Rusch Clementina ] illum ΩL ΩP Weber |
36 filii Ω F Rusch Weber ] filie Σ L ΩJ |
Numérotation du verset Prv. 30,18 

Tria sunt37 mihi difficilia38 et quartum39 penitus ignoro40.
37 sunt Ω F] om. Ω M (hapax) |
38 m. d.] inv. Ω F ΩL Weber |
39 quartum Ω F] + quod Cava ΠH Amiatinus D W S ΓM Beda ΩL |
40 ignoro Ω F] egroto Ω M |
Numérotation du verset Prv. 30,19 

Viam aquile in celoa,
0 Cf. MAXIMUS TAURINENSIS ( PSEUDO ), sermo 17, PL 57, 877D-878C : « Vestigium aquile volantis in aere ».
viam colubri super41 petram, viam navis in medio mari et viam viri in adolescentia42.
41 super Ω F ΩL Rusch Weber ] supra ΩS |
42 adolescentia Cor1 (Beda et alii doctores antiq.) Cor2 (antiq. et novi et greci) CorS1 (moderni) Cor3 (vel) CorS3* Nal3245 Ω F ΩL Rusch Edmaior. (adulescentia)] adolescentula Cor1 (hec est vera littera) Cor3 (antiq. et novi et greci) CorS3 ΩJ Weber (adulescentula) cum hebr. , aalma Cor1 (hebr. ) CorS1 (hebr. habent O ALMA id est adolescentula) Cor3 (hebr... id est adolescentula); cf. HUGO DE SANCTO CARO, Postillae maiores, t. 3, 1703, f. 65vb : “Libri correcti habent : viam viri in adolescentula”, puella ‡ virgine Pagnini ; + sua Cava Amiatinus Nal3245 Beda |
Numérotation du verset Prv. 30,20 

Talis est et43 via mulieris adultere que comedit et tergens os suum dicit : Non sum operata malum.
43 et Amiatinus Φ Z² ΨD Ω M Ω F ΩJ ΩL Rusch Ed1530 Clementina ] om. ΩS Weber
Numérotation du verset Prv. 30,21 

Per tria movetur terra et quartum44 non potest sustinere :
44 quartum Cor2=Cor3 (hebr. et antiq. non interponunt QUOD ) Rusch Weber ] + quod Cava X Σ Π H D Θ H*A ΓM Ω M Ω F ΩS ΩJ
Numérotation du verset Prv. 30,22 

per servum cum regnaverit, per stultum cum saturatus fuerit cibo,
Numérotation du verset Prv. 30,23 

per45 odiosam mulierem cum in matrimonium46 fuerit assumpta, et per ancillam cum fuerit heres47 domine sue.
45 per Ω F Rusch Weber ] et praem. |
46 matrimonium L² Z* T Ω Rusch ] matrimonio Ω F Weber |
47 f. h. Ω Ω F Rusch Clementina ] inv. ΩL Weber |
Numérotation du verset Prv. 30,24 

Quatuor sunt minima terre et ipsa sunt sapientiora sapientibus :
Numérotation du verset Prv. 30,25 

formice populus infirmus48 que preparant49 in messe cibum sibi50 ;
48 infirmus] om. Ω M |
49 que preparant ΣT Θ Z* T S ΓM Ω M Ω F ΩS ΩJ Rusch Ed1530 Weber ] que preparat Cava Σ C M , qui preparant W ΨD , qui preparat Q² Z² CorS1 (Beda) Cor2 Cor3 (al. littera) ΩL cett. codd., quid preparant CorS1 (moderni), preparaverunt in estate CorS1 (hebr . ) =Pagnini |
50 sibi Ω F ΩL Weber etc. ] tibi ΩJ* |
Numérotation du verset Prv. 30,26 

lepusculus plebs invalida qui51 collocat in petra cubile suum52.
51 qui Ω F ΩL Rusch ] que Weber |
52 collocat – in... suum Rusch Weber ] inv. Ω F ΩS |
Numérotation du verset Prv. 30,27 

Regem locusta non habet53 et egreditur54 universa per turmas suas55,
53 habet Ω F] habent Ω M |
54 egreditur Ω F etc. ] egredietur Q Ω M |
55 suas Θ CorS1 (quidam) Cor3 (al.) Ω M Ω F ΩS Rusch Clementina ] om. CorS1 (moderni... Beda et antiq. ) Cor2 ΩJ ΩL Weber |
Numérotation du verset Prv. 30,28 

stellio56 manibus nititur et moratur in edibus57 regis58.
56 stellio / stelio Cava CorS1 (moderni) Ω M Ω F ΩS ΩJ ΩL Rusch edd. ] stillio / stilio Amiatinus X Σ Π H Amiatinus L* D Q Φ Θ Z T* W* ΨD Cor2=Cor3 (antiq. Beda Ouldericus, alii habent TELLIO ) Weber, aranea CorS1 (hebr.) Cor3 (hebr., require Lv. 11, 30) |
57 edibus Ω F] manibus Ω M (hapax) |
58 regis Cor2 = Cor3 (vel hebr. et antiq.) Rusch Weber ] regum L Q Y Θ Ω M ΩS * ΩJ LXX ; reg. Ω F |
Numérotation du verset Prv. 30,29 

Tria sunt que bene gradiuntur et quartum quod incedit feliciter.
Numérotation du verset Prv. 30,30 

Leo fortissimus bestiarum
ad nullius pavebit59 occursum.
59 pavebit plerique codd., edd. Ω F Ω J Rusch Weber ] pavet Amiatinus M Y ΦRGCor3 (Beda)
Numérotation du verset Prv. 30,31 

Gallus succinctus lumbos60
60 lumbos Ω Rusch etc. ] + suos L*
et aries,
nec est rex61 qui resistat62 ei.
61 rex Cor1 = Cor2 CorS1 (hebr. an. Beda et quidam moderni) Cor3 (hebr. antiq. Beda) ΩJ] om. CorS1 (quidam non habent REX ) Ω M Ω F ΩS |
62 resistat CorS1 Cor2 Ω F ΩJ Rusch Weber ] resistit Ω M |
Numérotation du verset Prv. 30,32 

Et qui stultus apparuerit63
63 apparuerit plerique codd. Ω M ΩJ ΩS ΩL Rusch ] apparuit Cava Amiatinus X L* D Q* ΘH Ω F (?) Clementina Weber
postquam elevatus64 est in sublime. Si enim intellexisset
64 elevatus Cava plerique codd., edd. Ω M ΩJ ΩS ΩL Rusch ] elatus Σ Amiatinus M Q Θ T W S ΓM Weber , sublatus Ω F
ori suo65 imposuisset66 manum.
65 suo Θ S² CorS1 (quidam) Cor3 (al.) Ω M Ω F ΩS Rusch Clementina ] om. CorS1 (Beda antiq. hebr. et quidam moderni) ΩJ ΩL Weber |
66 imposuisset Ω F etc. ] apposuisset Ω M (hapax) |
Numérotation du verset Prv. 30,33 

Qui autem fortiter premit ubera ad eliciendum67 lac exprimit butyrum,
67 eliciendum Ω F Rusch Weber ] illiciendum (hapax)
et qui vehementer emungit68 elicit sanguinem et qui provocat iras69 producit discordias.
68 emungit Z² Cor2=Cor3 (alia littera) Ω M (emingit) ΩS Ω F Ω J Ω ΩP Rusch Ed1530 Clementina ] emungitur Cava Φ P Z² W*S Γ M ΨD Cor2=Cor3 (antiq. Gregorius) ΩL* Weber |
69 iras Rusch Weber ] rixas ΩL | pr. ir.] inv. Ω F |

Capitulum 30

Numérotation du verset Prv. 30,1 
littera
marg.| {3. 64ra} Verba congregantis ] etc. Hic est titulus et quarta pericope huius libri, secundum quosdam. Hucusque enim sunt Parabole Salomonis, quas transtulerunt viri Ezechie. a 25.c. Hic iterum sunt verba Salomonis, que forte non viri Ezechie, sed alii transtulerunt, sive collegerunt. Quod autem hic loquitur Salomon, perpenditur ex eo quod dicit verba etc. Congregans etiam Latine idem est quod Ecclesiastes Grece et Ecclesia congregatio Latine dicitur. Congregans autem dicitur Salomon, quia diversas virtutes et diversas parabolas congregavit in unum, vel potius propter populi multitudinem quod sub suo regimine habuit congregatam. Filius vero vomentis dicitur id est filius confessionis, qua vomuntur peccata salubri vomitu, de quo dicitur Eccl. 31.c. Si coactus fueris in edendo multum, surge e medio et refrigerabit te ; in quo notatur penitentia Salomonis. Vel dicitur filius vomentis id est de plenitudine Sapientie eructantis id est ipsius David, qui de pleno eructavit verbum. Vel filius vomentis id est Bersabee. Et alludit interpretationi : Interpretatur etiam Bersabee puteus satietatis ; ubi autem satietas, ibi vomitus : Vel melius : Filius vomentis id est David, qui vomitu salive sue simulavit insaniam coram Achis Rege Geth, ut legitur 1Rg. 21.d. Adhuc melius : Filius vomentis id est David, qui evomuit per confessionem peccatum adulterii ad correctionem Nathan, 2Rg. 12.d. Et posset esse thema in Quadragesima, quando tempus est congregandi virtutes et opera bona et tempus vomendi peccata. Eccl. 3.a. Est tempus plantandi et tempus evellendi quod plantatum est ; tempus occidendi et tempus sanandi, tempus destruendi et tempus edificandi. Dicit ergo Esdras, qui titulos apposuit, vel translator, vel ipse Salomon.
marg.| {a} Verba congreg. ] id est Ecclesiastes.
marg.| {b} Filii vomentis ] id est David eructantis bona, vel sicut expositum est. Hec inquam verba sunt que sequuntur.
marg.| {c} Visio ] etc. Hic incipit hec pericope, secundum quosdam vero adhuc est de titulo usque ibi : Stultissimus sum. In hoc autem quod dicit : Visio insinuat profunditatem et pelagus mysteriorum que hic continentur. Dicit ergo.
marg.| {c} Visio ] id est visum.
marg.| {d} Quam locutus ] etc. id est Salomon, quem supra omnes mortales sapientia illustravit, ut legitur, 3Rg. 3.b.
marg.| {e} Et qui Deo ] etc. per gratiam et sapientiam.
marg.| {f} Confortatus ] id est sapientia illustratus. Iuxta quod supra 24.a. dicitur : Vir sapiens fortis est. Nec laudat se hic Salomon, sed Deum qui ei revelavit, que omnibus patefecit.
marg.| {g} Ait stultissimus ] etc. Bene incipit Salomon, quia sapiens primo accusator est sui, sup. 18.c. Nec mentitur, quia humili corde hoc dicit, sicut Paulus. 1Cor. 15.b. Minimus sum Apostolorum, qui non sum etc. Preterea quilibet aliquam infirmitatem habet in se, qua minor est omnibus aliis ; sicut quilibet Sanctus aliquam prerogativam habet, qua precellit alios. Unde de quolibet Sancto dicitur : Non est inventus similis illi. Eccl. 44.d. Quod tamen secundum historiam dictum est Abraham.
marg.| Vel sic.
marg.| {g} Stultissimus sum virorum ] iudicio Philosophorum, qui temporalia abiicere, eternis intendere, idola contemnere, Christum mortuum et Deum invisibilem adorare reputant stultitiam. Unde 1Cor. 1.d. Predicamus Christum crucifixum, Iudeis quidem scandalum etc. Vel stultissimum se dicit, quia quanto quis plus confortatur et illuminatur a Deo, tanto melius suos defectus cognoscit. Unde [Abraham viso Domino et loquente ad se, dixit
marg.| se pulverem et cinerem. Gn. 18.d. Et Isaias viso Domino super solio suo, dixit se virum pollutum labiis, Is. 6.b. Et David cum melius vidit Dominum dixit. Ps. 30. Ego autem dixi in abundantia mentis mee, proiectus sum a facie oculorum tuorum. Et Ps. 115. Ego dixi in excessu meo, omnis homo mendax. Unde patet quod omnis superbus cecus est, nec videt Deum, quia omnis qui videt eum humiliat se, quanto plus videt, tanto plus se humiliat et quanto plus se humiliat, tanto plus se ei Deus manifestat. Unde Nm. 24.a. dixit Balaam {3. 64rb} auditor sermonum Dei, qui visionem omnipotentis intuitus est, qui cadit per humilitatem, scilicet et sic aperiuntur oculi eius.
marg.| Vel sic.
marg.| {g} Stultissimus sum virorum ] quoad mundanam sapientiam, que stultitia est apud Deum. 1Cor. 3.d.
marg.| Unde sequitur
marg.| {h} Et sapientia hominum ] id est mundanorum.
marg.| {i} Non est mecum ] qui intendo eternis, 1Cor. 2.b. Sapientiam loquimur inter perfectos, sapientiam vero, non huius seculi, neque Principum huius seculi qui destruuntur, sed loquimur Dei sapientiam.
marg.| {k} Non didici sapientiam ] huius mundi.
marg.| {l} Et ] pro, sed [novi sanctorum scientiam
marg.| non discendo ab homine, sed a Deo infundente, ut legitur, 3Rg. 3.b. quid autem sit scientia Sanctorum, dicitur supra 9.c. Principium sapientie timor Domini et scientia Sanctorum prudentia.
marg.| beatus Bernardus : dicit : Scientia Sanctorum temporaliter cruciari et in eternum gloriari. Hanc scientiam dedit Dominus Salomoni et cuilibet Iusto. Unde Sap. 10.b. Iustum deduxit Dominus per vias rectas et ostendit illi regnum Dei et dedit illi etc. Per hec que dicta sunt, patet solutio cuiusdam contrarietatis, que solet hic poni. Dicit enim Eccl. 1.d. Ecce magnus effectus sum et precessi omnes sapientia, qui ante me fuerunt in Hierusalem. Hic dicit, stultus, sed precessit omnes sapientia Sanctorum, stultissimus fuit sapientia mundanorum, de qua Lc. 16.b. Filii huius seculi prudentiores sunt filiis lucis in generatione sua.
marg.| {m} Quis ] etc. de Philosophis, mensurans quantitatem Planetarum.
marg.| {n} Atque descendit ] docendo quantitatem Solis octies maiorem terra, quasi dicat : Noli arcana Dei, celumqui inquirere quid sit. Hec enim sapientia est Principum huius mundi, que destruetur, ut dicit Apostolus 1Cor. 2.b.
Numérotation du verset Prv. 30,mystice 
marg.| prophetavit hic Salomon de duplici adventu Christi, scilicet de adventu in carnem et de adventu ad iudicium ; quod scire per fidem est scientia Sanctorum, que stultitia est mundo. Dicit ergo.
marg.| {m} Quis ] etc. Filius Dei, qui post resurrectionem suam ascendit et tempore nostre resurrectionis descendet ad iudicium. Eph. 4.b. Qui descendit ipse est et qui ascendit. Io. 3.b. Nemo ascendit in celum, nisi qui de celo descendit filius etc. De hoc sumpsit Apostolus illud. Rm. 10.b. Ne dixeris in corde tuo, quis ascendet in celum id est Christum deducere ; aut quis descendet in abyssum, hoc est Christum a mortuis revocare ?
marg.| Quis etc. Angelicum scilicet et humanum.
marg.| {p} In manibus suis ] id est in potestate sua ? Solus filius Dei, cuius potestate tenetur et servatur omnis spiritus Angelorum, hominum et animalium ne deficiant, Omnis quidem creatura, si sibi dimitteretur, in nihilum rediret, ut dicit August. Vel
marg.| {o} Quis ] etc. id est animam suam.
marg.| {p} In manibus suis ] id est in potestate sua ad deponendum quando vellet et resumendum quando placeret ? Solus, scilicet filius Dei. Unde Io. 10.d. Potestatem habeo ponendi animam meam et potestatem etc.
marg.| {q} Quis colligavit aquas ] in matrice [quasi in vestimento
marg.| quod aquas receptas reddit pro voluntate prementis. Iob. 38.a. Quis conclusit ostiis mare, quando erumpebat quasi de vulva procedens, cum ponerem nubem vestimentum eius ?
Numérotation du verset Prv. 30,mystice 
marg.| .
marg.| {q} Quis colligavit ] etc. id est quis congregavit populos fluidos in peccatis in vestimentum sibi ? Solus filius Dei. Ps. 32. Congregans sicut in utre aquas maris ponens in thesauris abyssos. Is. 49.e. Leva in circuitu oculos tuos et vide, omnes isti congregati sunt, venerunt tibi. Vivo ego, dicit Dominus, quia omnibus his velut ornamento vestieris.
marg.| {r} Quis suscitavit ] etc. id est omnia, que in terra sunt, quis de non esse ad esse produxit et in esse conservat ? Solus filius Dei. Supra 8.d. Quando appendebat fundamenta terre, cum eo eram cuncta componens.
marg.| Δ Is. 40.c.
Numérotation du verset Prv. 30,moraliter 
marg.| {m} Quis ascendit in celum ] sacre Scripture contemplando.
marg.| {n} Atque descendit ] aliis cognita predicando ? Vel
marg.| {m} Quis ascendet in celum ] maiora maioribus predicando.
marg.| {n} Atque descendit ] minora minoribus nuntiando ? Bonus Doctor. 10.1. Amen, amen dico vobis, videbitis celum apertum et Angelos Dei ascendentes et descendentes super filium hominis. Et Gn. 28.c. Vidit Iacob in somnis scalam stantem super terram et cacumen eius tangens celum et Angelos Dei ascendentes et descendentes per eam et Dominum innixum scale.
marg.| {o} Quis continuit spiritum in manibus ] id est possedit animam in operibus suis ? Iustus quilibet. Iob. 13.c. Animam meam porto in manibus meis. Vel spiritum in manibus continere, est animam suam in potestate habere ad offerendum Deo. Lc. 23.f. In manus tuas commendo spiritum meum.
marg.| {q} Quis colligavit aquas quasi   in vestimento ] id est quis collegit cogitationes suas, ut ex eis sibi faceret vestimentum ?
marg.| {r} Quis suscitavit omnes terminos terre ] id est illos, in quibus amor terrenus terminatus est de morte culpe ad vitam gratie et tandem ad vitam glorie vivificavit ?
marg.| *
prol.| {a} Quod
marg.| {3. 64va} Δ Is. 40.c. Quis appendit tribus digitis molem terre et libravit in pondere montes et colles in statera ?
marg.| {a} Quod nomen est eius ] id est Dei Patris.
marg.| {b} Et quod nomen ] etc.   O t u Philosophe, qui tuam iactas scientiam, Sanctorum scientiam id est fidei Christiane mysterium stultitiam vocans, quasi dicat : non nosti. Hic repressum est testimonium de Filio eterno quod obiectum fuit Iudeis in quadam disputatione generali, que fuit Rhemis inter Iudeos et Clericos, ut dicit Cantor. Sed videtur quod Philosophi habuerunt notitiam de Patre et Filio, quia dicitur super Ex. 8. quod Magi defecerunt in tertio signo, non in primo, nec in secundo id est in notitia Spiritus sancti, non Patris et Filii. Item Rm. 1.b. Quod notum est Dei, manifestum est in illis.
marg.| Deus enim illis manifestavit, invisibilia enim ipsius etc. Ibi expresse dicit Glossa quod Philosophi habuerunt notitiam trium personarum. Solutio. Distinctam notitiam de personis non habuerunt, sed confusam.
marg.| *
marg.| {a} Quod nomen est eius ] etc. quasi dicat : sola divina revelatione videtur harum questionum solutio.
marg.| {c} Omnis sermo Dei ignitus ] caritate, scilicet accendens et scientia illustrans. Ier. 5.d. Ecce ego do verba mea in ore tuo in ignem et populum istum in ligna et vorabit eos. Ubi autem nos habemus, ignitus, Grecus habet, pyromenos quod est equivocum ad ignitum et igne examinatum. Unde Ps. 11. Eloquia Domini eloquia casta, argentum igne examinatum.
marg.| {d} Clypeus ] etc. Non in aliis. Ps. 17. Protector est omnium sperantium in se. Contra hostium insidias et omnia adversa, ut patet Mt. 4.a. ubi hoc clypeo se defendit Dominus contra tentatorem. Cum igitur tentaris de fornicatione, recole illud. Hbr. ultim. a. Fornicatores et adulteros iudicabit Deus. Eph. 5.b. Omnis fornicator, aut immundus non habent hereditatem in regno Christi. Si tentaris de habendis divitiis, recole illud. Lc. 6.d. Ve vobis divitibus etc. Iac. 5.a. Agite nunc, divites, plorate ululantes in miseriis vestris, que venient vobis. Et 1Tim. 6.b. Nihil intulimus in hunc mundum. Haud dubium, quia nec auferre quid possumus. Si tentaris de honoribus et prelationibus, recole illud. Nm. 25.a. Iratus Dominus dixit ad Moysen. Tolle cunctos Principes populi et suspende eos in patibulis contra Solem. Ubi dicit Glossa Hec si homines cogitarent, prelationes non ambirent.
marg.| {e} Ne addas ] etc. falsum, vel impertinens, aut supervacuum, ut heretici faciunt et quidam catholici, qui corrumpunt, vel emolliunt Scripturas ne eis convincantur.
marg.| {f} Et arguaris ]  a D omino de additis.
marg.| {g} Inveniarisque mendax ] in die iudicii. Dt. 4.a. Non addetis ad verbum quod ego loquor, neque auferetis ex eo, Eccl. 10.a. Non est minuere, neque adiicere, nec est invenire magnalia Dei. Apc. ultim. d. Si quis apposuerit ad hec, apponet super illum Deus plagas scriptas in libro isto.
marg.| {h} Duo rogavi te ] dicit vir, cum quo est Dominus id est Salomon ad Dominum.
marg.| {i} Ne deneges mihi, antequam moriar ] id est da mihi, quousque vixero.
marg.| {k} Vanitatem ] cordis, oris et operis.
marg.| {l} Et verba mendacia ] id est adulationes, vel falsas sacre Scripture interpretationes.
marg.| {m} Longe fac a me ] id est quod non habeam in me, nec habentes patiar iuxta me Sup. 4.d. Remove a te os pravum et labia detrahentia sint procul a te.
marg.| {n} Mendicitatem ] id est nimiam egestatem.
marg.| {o} Et divitias ] caducas et superfluas ne dederis mihi.
marg.| {p} Tribue tantum victui meo necessaria ] Que autem sint illa, dicit Eccl. 39.c. Initium necessarie rei vite hominum, aqua, ignis et ferrum, sal, lac et panis similagineus et mel et botrus uve et oleum et vestimentum. His maxime corporalis vita nutritur, ut dicit ibi Glossa
marg.| Moraliter autem aqua est doctrina refrigerans estum tentationum, ignis doctrina inflammans affectum et illuminans intellectum, ferrum patientia, sal discretio, lac doctrina humanitatis Christi, mel doctrina Divinitatis Christi, botrus caritas, oleum pietas, vestimentum opera bona. Novem sunt, quatuor in docente, quatuor in discente, ultimum, est commune. Duo prima et duo tertia posita sunt in docente ; duo secunda et duo quarta, posita sunt in discente ; {3. 64vb} ultimum est commune. Quare autem hec duo erogaverit : ostendit, subdens :
marg.| {q} Ne forte satiatus ] divitiis.
marg.| {r} Illiciar ] amore divitiarum quasi ferreo vinculo.
marg.| {s} Ad negandum ] Deum id est ad superbiendum quod est negare Deum. Iob. 31.c. Si osculatus sum manum meam ore meo quod est iniquitas maxima et negatio contra Deum.
marg.| {t} Et dicam ] blasphemando.
marg.| {u} Quis est Dominus ? ]  Os. 2.b. Ego dedi ei frumentum, vinum et oleum et argentum multiplicavi eis et aurum et ipsi fecerunt Baal. Ier. 5.b. Saturavi eos et mechati sunt et in domo meretricis luxuriabantur. Dt. 32.b. Incrassatus est dilectus et recalcitravit. Hoc faciunt divitie. Quid autem egestas faciat, subdit.
marg.| {x} Et egestate compulsus furer ] id est furtum faciam.
marg.| {y} Et periurem ] etc. negando furtum timore mortis quod malum est. Mala igitur egestas et male divitie, sed peiores divitie, quia plures cadunt in eis. Ps. 90. Cadent a latere tuo mille et decem millia a dextris tuis. Eccl. 31.a. Multi dati sunt inauri casus et facta est in specie ipsius perditio illorum. Lignum offensionis est aurum sacrificantium ; et ve illis, qui sectantur illud. Seneca : Magnus est, qui sic utitur auro, ut fictilibus ; nec minor est, qui sic utitur fictilibus, ut auro.
marg.| Sed numquid vir, cum quo Deus erat, timuit paupertatem, ut rogaret : Mendicitatem ne dederis mihi, cum dicat Philosophus : Omnia habere non potes ; ergo omnia contemnas, ut omnia possideas. Sicut fecerunt. 2Cor. 6.b. Nihil habentes et omnia possidentes.
marg.| Item quomodo rogavit Salomon Dominum, ut non daret sibi divitias, cum iam tot et tantas recepisset a Domino, ut legitur 3Rg. 3.b. Solutio. In persona infirmorum loquitur, qui paupertatem timent, nec bene sciunt uti divitiis, sicut Paulus in multis locis loquitur. Unde 1Cor. 4. Hec autem, fratres, transfiguravi in me et Apollo propter vos.
marg.| {z} Ne accuses servum ad Dominum suum ] iniuste, vel ex levi causa, vel adulando Domino ; vel detrahendo servo, ut frequenter fit.
marg.| {a} Ne forte maledicat tibi ] servus vel Dominus.
marg.| {b} Et corruas ] in infernum. Apc. 12.c. Proiectus est accusator fratrum nostrorum, qui accusabat eos ante conspectum Dei nostri die ac nocte.
marg.| {c} Generatio, que, patri suo maledicit ] etc. Superius puritatem vite petiit Salomon a Domino ab illo loco : Duo rogavi etc. Nunc convertens intuitum ad contemplandam pravorum vitam, quantis sit involuta miseriis et quam longe a veritate ostendit, ponens quatuor generationes nequissimas, in quibus quatuor peccata gravissima suggillantur principaliter. Primum peccatum est ingratitudinis, quo quis ingratus est patri et matri carnali, vel spirituali blasphemando, vel honorem debitum, aut necessaria subtrahendo. Contra quod dicitur Ex. 21.b. Et Lv. 22.b. Qui maledixerit patri, aut matri sue moriatur. Tobie 4.a. Honorem habebis matri tue omnibus diebus vite eius ; memor enim esse debes, que et quanta pericula sit passa propter te in utero suo. Et Ecclesiast. 3. per totum habes de hoc. Secundum peccatum est Hypocrisis, contra quam invenies auctoritates, Iob. 8.c. 13.c. 15.d. 17.b. 20.a. 27.b. 34.d. Eccles. 1.d. Is. 9.d. 33.b. Mt. 6.a. 7.a. 15.a. 22.b. 23.b. 24.d. Mc. 7.b. Luce 6.f. 12.g. 13.c. Et 1Tim. 4.a. Tertium peccatum est superbia, vel ambitio, propter quam Lucifer de celo corruit. Is. 14.c. Adam de paradiso proiectus est, Gn. 3.d. Phariseus a Domino reprobatus, Luce 18.c. Linguarum confusio facta Gn. 11.b. Nabuchodonosor in bestiam mutatus, Dn. 4.f. Saul ex regno eiectus, 1Rg. 15.d. Qui quandiu parvus fuit in oculis suis, placuit in oculis Domini et caput Israel est effectus. Que fit septem modis : Primo, quando aliquis bonum quod non habet, se dicit, vel putat habere et dicitur arrogantia. Secundo, quando de bono quod habet, querit laudes hominum et dicitur inanis gloria. Tertio, quando bonum quod habet, supra alios se credit habere et dicitur singularitas. Quarto, quando bonum quod habet, ex se vel ex meritis suis se credit habere et dicitur presumptio. Quinto, quando de bono quod habet, se elevat et alios contemnit et dicitur elatio, vel indignatio. Sexto, quando de bono, {3. 65ra} quod habet, seipsum laudat et dicitur iactantia. Septimus modus est appetitus honoris, vel dignitatis et dicitur ambitio. Et de hac materia contra superbos ambitiosos satis invenies fere per totam Bibliam : Sed maxime Iob. 16.a. 20.a. Is. 3. 14.c. 16.b. 23.b. 24.a. 28.a. 33.c. 34.c. 65.a. Ier. 5.g. 9.g. Ez. 16.f. Dn. 4.f. Am.. 6. Hab. 1.d. So. 1.b. Za. 11.d. Eccl. 10. per totum. Quartum peccatum est detractio : de qua satis invenies. Ex. 20.d. Lv. 19.c. Prv. 4.d. 8.b. 18. Eccl. 10.c. So. 1.c. Eccl. 5.d. 24.a. 28.b. Rm. 1.d. Gal. 5.d. Iac. 4.c. Hec quatuor vitia sunt quatuor scelera Moab : de quibus Am. 2.a. Super tribus sceleribus Moab et super quatuor non convertam eum. Hi sunt quatuor Reges, qui Loth captivum ducebant, quos Abraam superavit et Loth liberavit Gn. 14.c. Quod patet per nominum interpretationem : Arioch enim interpretatur ebrietas, vel ad solitudinem redigens quod ingratitudini, vel blasphemie convenit : Chodorlahomor, quasi habens decorum manipulum, hoc convenit hypocrisi. Amraphel dicto cadens, vel dixit ut caderet : hoc superbie, vel ambitioni convenit, ut patet Is. 14. de Lucifero. Et Dn. 4.f. Nabuchodonosor. Thadal Princeps appendens, vel Principis appensor, vel Princeps appensus quod totum recte convenit detractioni : Dicit ergo.
marg.| {c} Generatio ] quedam est, supple, ingratorum, scilicet vel blasphemorum.
marg.| {d} Que patri suo ] carnali, vel spirituali.
marg.| {e} Maledicit ] blasphemando, vel honorem debitum denegando.
marg.| {f} Et que matri sue ] carnali, vel spirituali.
marg.| {g} Non benedicit ] id est honorem non exhibet.
marg.| {h} Generatio ] quedam est, supple.
marg.| {i} Que sibi munda videtur ] scilicet hypocritarum.
marg.| {k} Et tamen est lota ] interius, Mt. 23.c. Ve vobis Scribe et Pharisei hypocrite, qui similes estis sepulchris dealbatis, que foris apparent hominibus speciosa, intus vero plena sunt ossibus mortuorum et omni spurcitia : sic et vos a foris quidem apparetis omnibus iusti ; pleni autem intus estis hypocrisi et iniquitate.
marg.| {l} Generatio ] quedam est, supple, scilicet superborum.
marg.| {m} Cuius excelsi sunt ] etc. ad prelationes, Iob. 41.d. Omne sublime videt et ipse est Rex super omnes filios superbie. De hoc require sup. 6.c.
marg.| {n} Generatio ] quedam est supple, scilicet detractorum.
marg.| {o} Que pro dentibus gladios habet ] de quibus Ps. 56. Filii hominum dentes eorum arma et sagitte et lingua eorum gladius acutus, Vel machera acuta, alia translatio.
marg.| {p} Et cum mandit molaribus suis ] ad hoc laborat.
marg.| {q} Ut comedat ] id est ut devoret detrahendo.
marg.| {r} Inopes de terra ] etc. id est innocentes et humiles.
Numérotation du verset Prv. 30,11 
mystice
marg.| {c} mystice iuxta Glossa Prima Generatio ] est generatio Iudeorum.
marg.| {d} Que patri suo ] id est Deo Patri, qui dixit : Hic est filius meus primogenitus Israel, Ex. 4.f.
marg.| {e} Maledicit ] filium eius blasphemando. Io. 8.f. Nonne bene dicimus nos, quia Samaritanus es tu et demonium habes ? Hec generatio
marg.| {f} Matri sue ] id est Synagoge.
marg.| {g} Non benedicit ] quia eius fidei, quam in Patriarchis et Prophetis habuit de Christo, detraxit. Secunda
marg.| {h} Generatio, que sibi ] etc. est secta Novatianorum, qui dicunt post Baptismum se penitentia non egere : Dicunt enim post lapsum neminem posse resurgere. Tertia
marg.| {l} Generatio, cuius ] etc. est secta Arianorum, qui sic argumentantur : Si natus est Christus ; ergo fuit tempus, quando non fuit filius. Quarta.
marg.| {n} Generatio, que pro ] etc. est secta omnium hereticorum, qui venenum perfidie sue blanda allocutione aliis infundere moliuntur.
marg.| {s} Sanguisuge ] id est Diaboli, qui siti peccandi et peccata suadendi perpetuo ardent.
marg.| {t} Due sunt filie ] quas in nobis generat suggerendo, scilicet avaritia et luxuria.
marg.| {v} Dicentes, affer, affer ] Prima filia semper clamat affer aurum et argentum et possessiones, quibus impleri animam est impossibile : sed arcam vel bursam. Et ideo semper vacua est anima auri. Eccl. 5.b. Avarus non implebitur pecunia Sup. 27.c. Infernus et perditio numquam implentur. Secunda filia similiter insatiabilis est : quia sicut ignis lignis appositis non extinguitur, sed augetur ; ita luxuria voluptatibus nutritur et augetur. Iob. 31.b, Ignis usque ad consumptionem devorans et omnia eradicans genimina. Eccl. 23.c. Homini fornicario omnis panis dulcis : non fatigabitur transgrediens usque in finem. Os. 4.b. Comedent et non saturabuntur.
marg.| {3. 65rb} Prima filia sanguisuge spoliat omnes : sed spoliatur ipsa a secunda filia : quia quicquid avaritia colligit, luxuria dispergit. Unde sepe accidit divino iudicio quod usurarius, vel mercator, vel quilibet, qui per avaritiam multa congregavit, filium habet luxuriosum : qui omnia luxuriose vivendo dispergit. Ideo dicitur Eccles. 5.b. Est et alia infirmitas pessima, quam vidi sub Sole, divitie conservate in malum Domini sui : pereunt enim in afflictione pessima : Generavit filium, qui in summa egestate erit. Item in eodem 2.c. Detestatus sum omnem industriam meam, qua sub Sole studiosissime laboravi, habiturus heredem post me, quem ignoro, utrum sapiens, vel stultus futurus sit et dominabitur in laboribus meis, quibus desudavi et sollicitus fui. Has duas filias suas carissimas maritavit Diabolus olim : Primam dedit Iudeis, quasi primogenito : Secundam Gentilibus. Sed Clerici nostri temporis utramque rapuerunt et sibi illicite copulaverunt. Unde 1Cor. 5.a. Omnino auditur inter vos fornicatio et talis fornicatio, qualis nec inter gentes : ita ut uxorem patris sui aliquis habeat. Nos quidem ex Iudeis et Gentibus sumus. Unde vel avaritiam, vel luxuriam habentes, uxorem patris nostri incestuose tenemus
marg.| {x} Tria sunt insatiabilia et quartum quod numquam dicit, sufficit ]  [Inf ernus etc.
marg.| Si hoc ad litteram intelligeretur, iam non parabola, sed visio posset dici : Ideo
Numérotation du verset Prv. 30,mystice 
marg.| exponitur.
marg.| {y} Infernus ] id est Diabolus. Is. 5.d. Dilatavit infernus animam suam et aperuit os suum absque ullo termino et descendent fortes eius et populus eius. Hic est insatiabilis : quia non comedit, nisi mortuos et damnatos propter peccatum quod nihil est et satiare non potest.
marg.| {z} Et os vulve ] id est luxuria, que delitiis non satiatur.
marg.| {a} Et terra ] id est avaritia.
marg.| {b} Que non satiatur aqua ] divitiarum.
marg.| {c} Ignis vero ] ambitionis.
marg.| {d} Numquam dicit, sufficit ] quia qui est Archidiaconus, vellet esse Decanus : et Decanus, Episcopus et Episcopus, Archiepiscopus : et Archiepiscopus, Papa : Pape etiam non sufficit quod habet. Honores enim huius temporis sunt umbra, que non replet, nec solidat et ideo nulli sufficit honor suus. Unde supra 27.c. Oculi hominum insatiabiles. Eccles. 23.c. Anima calida quasi ignis ardens, non extinguetur, donec aliquid glutiat. Ideo rogat Sapiens, supra eod. a. Extollentiam oculorum meorum ne dederis mihi ; et omne desiderium averte a me.
marg.| {e} Oculum ] id est hereticum, vel quemlibet perversum.
marg.| {f} Qui subsannat patrem ] id est Christum, eius doctrinam et religionem irridendo.
marg.| {g} Et qui despicit partum matris sue ] id est filios Ecclesie, de qua et ipse exivit, sicut dicitur 1Io. 2.f. Ex nobis prodierunt, sed non erant ex nobis.
marg.| {h} Effodiant eum ] id est ostendentes ei suum errorem convincant.
marg.| {i} Corvi de torrentibus ] id est Doctores, vel Predicatores de fluentis Scripturarum procedentes.
marg.| {k} Et comedant illum ] id est corpori Christi quod est Ecclesia, instruendo incorporent.
marg.| {l} Filii Aquile ] id est Catholici Predicatores, filii magne Aquile id est Christi, de qua Iob. 39.d. Numquid ad preceptum tuum elevabitur Aquila et in arduis ponit nidum suum ? In petris manet et in preruptis silicibus commoratur, atque inaccessis rupibus : inde contemplatur escam et de longe oculi eius prospiciunt : pulli eius lambunt sanguinem et ubicumque cadaver fuerit, statim adest.
marg.| Quere super Iob. expositionem.
marg.| Doctores sive Predicatores Catholici dicuntur corvi : quia
marg.| * nigredinem
marg.| Vel aliter.
marg.| {e} Oculum qui ] etc. Oculus subsannans patrem suum et despiciens partum matris sue, dicitur intentio Iudeorum, qui Christum et Ecclesiam, que est partus Synagoge irrident et contemnunt, maxime in cruce. Unde, Cham ridet, dum membra videt detecta parentis : Iudei risere Dei penam patientis.
marg.| Hunc oculum suffoderunt corvi et filii Aquile id est Romani sub Tito et Vespasiano.
marg.| Δ
prol.| {a} Tria
marg.| {3. 65va} * nigredinem peccatorum suorum humiliter confitentur : Sicut Paulus 1Tim. 1. Blasphemus fui et persecutor et contumeliosus. Item quia estu tribulationis denigrati debent esse. Ct. 1.b. Nigra sum, sed formosa, filie Hierusalem : sicut tabernacula Cedar : sicut pelles Salomonis, nolite me considerare quod fusca sim : quia decoloravit me Sol. Item quia debent alios suspendere ad crastinum eterne festivitatis : cantantes cras, cras id est in futuro exspectate premium laboris. So. 2.d. Vox cantantis in fenestra et corvus in superliminari. Item quia pasci debent cadaveribus peccatorum et ea querere. Iob. 38.d. Quis preparat corvo escam suam : quando pulli eius clamant ad Deum, vagantes eo quod non habeant cibos ? Idem dicuntur filii Aquile propter visus interioris acumen, propter velocem volatum. Manentes etiam in terra corpore, subito feruntur in celum mente. Torrens autem dicitur sacra Scriptura currens impetu in hieme huius vite, in estate futura cessatura. Ct. 2.c. Hiems transiit : imber abiit et recessit. Ier. 31.f. Non docebit ultra vir fratrem suum et vir proximum suum, dicens : cognosce Dominum : Omnes enim cognoscent me a minimo usque ad maximum, ait Dominus.
marg.| Δ
marg.| {a} Tria sunt ] etc. ad intelligendum, sive ad comprehendendum.
marg.| {b} Et quartum ] etc. cum tamen oculis corporalibus quotidie videatur. Primum est.
marg.| {c} Via Aquile in celo ] id est subtilis astutia Diaboli, circa corda celestium virorum subtiliter volitantis : ut vix, vel numquam deprehendi possit, nisi Deus quandoque revelet amicis suis. Unde legitur 4Rg. 6.b. quod Rex Syrie posuit insidias contra Regem Israel, sed Eliseus id est Christus revelavit ei. Ideo dicit Dominus ad Iob. 41.a. Quis revelabit faciem indumenti eius et in medium oris eius, quis intrabit ? Portas vultus eius, quis aperiet ? quasi dicat : ego solus. Quod autem Aquila dicatur Diabolus in Abdia. 1.b. legitur : Si exaltatus fueris ut Aquila : et si inter sidera posueris nidum tuum ; inde detraham te, dicit Dominus. Lam. 4.d. Velociores fuerunt persecutores nostri Aquilis celi id est inimici nostri ipsis Demonibus videbantur crudeliores. Vel via Aquile in celo, est ascensus Christi in celum, vel in corda Contemplativorum : qui dicuntur celi propter altitudinem contemplationis et puritatem conversationis et uniformitatem motus, quo circa terram et supra moventur. Viam igitur Aquile in celo id est adventum Christi in mentem Contemplativi ignorat Salomon. Et Iob. similiter 9.b. Si venerit ad me, non videbo eum : et si abierit, non intelligam. Hoc idem testatur Eliphaz, Iob. 4.c. Porro a me dictum est verbum absconditum, quasi furtive suscepit auris mea venas susurrii eius, in horrore visionis nocturne Hoc est quod querit Dominus. Iob. 38.c. Per quam viam spargitur lux : dividitur estus super terram ? Item Aquila dicitur Prelatus : qui de alto contemplationis et de sublimi sue conversationis debet inspicere cadavera peccatorum, cum aliquid viderit, statim debet illuc cum impetu properare, iuxta illud Iob. 39.d. Pulli Aquile lambent sanguinem et ubicumque cadaver fuerit, statim adest. Mt. 24.c. Ubicumque fuerit corpus, illic congregabuntur et Aquile. Qui igitur cadavera peccatorum abominantur, non sunt filii Aquile, nec Aquile. Viam huius Aquile id est Prelati in celo Ecclesie, sive Prelationis, confitetur se Salomon ignorare : quia pauci sunt Prelati, qui viam rectam teneant, que est a dextris, sed fere omnes ambulant a sinistris circa temporalia solliciti, spiritualia dimittentes. Unde supra 4.d. Vias, que a dextris sunt, novit Dominus ; perverse vero sunt, que a sinistris sunt. Item via Aquile in celo est meditatio contemplantis celestia. Item via Aquile in celo est contemplatio Doctoris in Scriptura. Et has vias ignorat Salomon : quia nescit homo, qualiter sensus humanus meditando inveniat veritatem. Non etiam inveniet quis proprie veritatem : sed veritas se ostendit, cui vult et quando vult et quomodo vult. Hoc est quod querit Iob. 38.d. Quis posuit in visceribus hominis Sapientiam et quis dedit Gallo intelligentiam ? quasi dicat : ego solus. Secundum est.
marg.| {d} Via colubri super terram ] id est astutia Diaboli venenati super Sanctos, qui {3. 65vb} sunt firmi ut petra et in petra Christo solidati ; quos totis viribus conatur decipere. Huius colubri viam super huiusmodi petram, dicitur Salomon ignorare : quia quomodo tales pervertat Diabolus, omnino non videt, cum animus caritatem habens, fortior sit omni creatura, teste Augustin. Quod Diabolus dicatur coluber, testatur Iob. 26.d. Obstetricante manu eius eductus est coluber tortuosus. Tertium est
marg.| {e} Via navis ] etc. id est conversatio secularium in medio mundi : Quam viam dicit se Salomon ignorare : quia quomodo quis tot pericula mundi, tot laqueos, tot foveas, tot insidias evadere possit : nemo novit, nisi solus Deus. Is. 24.c. Formido et fovea et laqueus super te, qui habitator es terre et eris ; qui fugerit a facie formidinis, cadet in foveam ; et qui se explicuerit de fovea tenebitur laqueo. Idem Ier. 48.g. Pavor et fovea et laqueus super te, o habitator Moab. Pavor avaritie iuxta illud Iob. 15.c. Sonitus terroris semper in auribus illius et cum pax sit, ille semper insidias suspicatur. Fovea luxurie, supra 23.c. Fovea profunda meretrix et puteus angustus, aliena. Laqueus ambitionis, de quo Os. 5.a. Audite Sacerdotes, quia vobiscum iudicium est : quoniam laqueus facti estis speculationi. Is. 42.d. Ipse populus direptus est et vastatus, laqueus iuvenum omnes. Ideo dicit Ps. 123. Benedictus Dominus, qui non dedit nos in captionem dentibus eorum. Anima nostra sicut passer erepta est de laqueo venantium : laqueus contritus est et nos liberati sumus. Item navis in medio mari est Ecclesia in mediis fluctibus tribulationum huius mundi, de qua Mt. 14.c. Navicula iactabatur fluctibus in medio mari : erat enim ventus contrarius. Huius viam dicit se ignorare Salomon, quia solus Spiritus Sanctus Dux eius est. Unde Ps. 142. in persona Ecclesie dicit : Spiritus tuus bonus deducet me in terram rectam. Dt. 32.b. Dominus solus Dux eius fuit et non erat cum eo Deus alienus. Quartum quod penitus ignorat Salomon, est
marg.| {f} Via viri ] etc. que fere tota invium est, plenum periculis. In invio invenire viam difficile est, in igne esse et non comburi : currere super aquam et non submergi, puro homini impossibile est et Ideo dicit Salomon se hoc penitus ignorare. Libri correcti habent, Viam viri in adolescentula id est Viam Christi in virgine Maria. Hoc penitus ignoravit Salomon, quia supra naturam et rationem et intelligentiam est et sola fide capitur. Unde Ier. 31.d. Novum faciet Dominus super terram, femina circumdabit virum Ez. 44.a. Porta hec clausa erit et non aperietur et vir non transeat per eam : quia Dominus Deus Israel ingressus est per eam : eritque clausa Principi : Princeps ipse sedebit in ea, ut comedat panem suum coram Domino.
marg.| {g} Talis est ] id est mihi penitus ignota.
marg.| {h} Et via mulieris adultere ] ad litteram, vel anime peccatricis. Vel totius Ecclesie malignantium, que non uno viro contenta est : sed exquirit nova genera peccatorum.
marg.| {i} Que comedit ] id est peccatum committit.
marg.| {k} Et tergens os suum ] id est peccatum suum pallians.
marg.| {l} Dicit : Non sum operata malum ] sicut Sara, que negavit se risisse. Gn. 18.b.
marg.| {m} Per tria movetur ] id est turbatur.
marg.| {n} Terra ] id est habitantes in ea.
marg.| {o} Et quartum ] etc. quia peius est aliis.
marg.| {p} Per servum, cum regnaverit ] ut patet in Hieroboam servo Salomonis, 3Rg. 12. et infra Unde Claudianus.
marg.| Asperius nihil est humili cum surgit in altum, Cuncta ferit, cum cuncta timet, desevit in omnes : Ut se posse putet, nec bellua tetrior ulla est, Quam servi rabies in libera colla furentis.
marg.| Secundo,
marg.| {q} Per stultum et cetera ] ad litteram enim stultus famelicus et esuriens cogitat de cibo : sed cum fuerit satiatus, incipit cogitare de peccato faciendo. Unde Ex. 32.b. Sedit populus manducare et bibere et surrexerunt ludere. Dt. 32.b. Impinguatus est dilectus et recalcitravit. Ez. 16.f. Hec fuit iniquitas Sodome sororis tue : superbia, saturitas panis et abundantia aque et otium. Tertio,
marg.| {r} Per odiosam mulierem ] cum in matrimonium.
marg.| Δ fuerit
marg.| Moraliter :
marg.| {m} Per tria movetur ] id est Ecclesia.
marg.| {p} Per servum, cum regnaverit ] id est per malum Prelatum, qui servus est peccati et dignitatem suam servam facit. Necesse est enim, ut mulier, que scienter cum servo contrahit, serva fiat. De hoc supra 28.b. Regnantibus impiis ruine hominum. Fit autem iste terre motus in Ecclesia ex concursu ventorum in ambitione vane laudis et inanis glorie. Ex his proveniunt schismata in electionibus, contentiones et rixe in disputationibus.
marg.| {q} Per stultum ] etc. id est per superbum : qui dicitur stultus id est stans altus, cum fuerit adeptus divitias et honores. Talis enim omnes deprimit et conculcat. Unde supra 26.b. Sicut qui mittit lapidem in acervum Mercurii ; ita qui tribuit insipienti honorem.
marg.| {r} Per odiosam mulierem ] Odiosa mulier est scientia secularis, que miro modo emollit spiritum et enervat.
marg.| * Per
marg.| {3. 66ra} Δ fuerit assumpta. Hec enim eiicit virum de domo sua, sicut fumus, aut stillicidium. Unde supra 27.c. Tecta perstillantia in die frigoris et mulier litigiosa comparantur. De hoc sup. 21.c. ibi : Melius est habitare in terra deserta, quam cum muliere rixosa et iracunda. Et 25.d. Melius est sedere in angulo domatis, quam cum muliere litigiosa et in domo communi.
marg.| {a} Et per ancillam ] etc. sicut patet in Agar, que post conceptum suum despexit Dominam suam, Gn. 16.a. Ingressus est Abraham ad Agar : at illa videns se concepisse, despexit Dominam suam.
marg.| * Per hanc mulierem fit terremotus continuus et universalis per totam terram Ecclesie. Et recte dicitur mulier odiosa, quia per ipsam generantur odia et lites. Unde significatur per puteum, pro quo iurgati sunt pastores Gerare adversus pastores Isaac, quem Isaac appellavit inimicitias, Gn. 26.e. Hanc tamen mulierem multi assumunt in matrimonium, quia scientie seculari toto tempore vite sue invigilant :
marg.| {a} Per ancillam ] quam terra sustinere non potest [cum fuerit heres Domine sue
marg.| significatur caro, sive carnalis voluptas, que cum dominari ceperit spiritui, turbatur terra liberi arbitrii tantum, ut totaliter subvertatur. Ideo subiuganda est hec ancilla, quam Eccl. vocat servum malevolum 33.d. Servo malevolo tortura et compedes, mitte illum in operationem ne vacet sup. 29.c. Qui delicate a pueritia sua nutrit servum suum, postea sentiet eum contumacem. Item per ancillam significantur divitie temporales, que date sunt Ecclesie ad sustentationem servorum eius, ut dicitur super illud Gn. 20.d. Tulit Abimelech oves et boves, servos et ancillas et dedit Abraham, redditque illi uxorem suam. Hec ancilla facta est heres Domine sue id est purificata spiritualitati Ecclesie, imo Prelata, quia plus diligitur in Ecclesia temporalitas, quam spiritualitas, cum tamen dicat Apostolus, Gal. 4.d. Eiice ancillam cum filio eius, non enim erit heres filius ancille cum filio libere. Filium ancille voco, qui propter temporalia principaliter servit in Ecclesia : Filium libere, qui spiritalia principaliter querit.
marg.| {b} Quatuor sunt minima terre ] animalia, scilicet [et ipsa sunt sapientiora sapientibus
marg.| huius mundi. Quatuor genera hominum tangit hic Salomon, qui minores et abiectiores videntur et tamen sunt sapientiores sapientibus huius mundi, quia eterna tantummodo querunt. Et pro his habendis omnia equanimiter patiuntur.
marg.| {c} Formice ] nominativus est pluralis.
marg.| {d} Populus infirmus ] etc. Hi sunt Claustrales, qui vivunt simul in congregatione et sui reputatione infirmi sunt et congregant in messe presentium tribulationum, unde vivant in futuro. De hoc, sup. 6.a. ibi : Vade ad formicam, o piger. Ibi require de hoc. Et 10.a. ibi : qui congregat in messe filius sapiens est.
marg.| {e} Lepusculus plebs ] etc. Hi sunt boni Prelati, qui se invalidos ad onera prelationis affirmant et reputant : qui apertis oculis dormiunt, iuxta illud Ct. 5.a. Ego dormio et cor meum vigilat. Magnas aures habent et erectas ad celum, in quo notatur eorum obedientie magnitudo et attentio ad audiendum mandata Dei et faciendum. Item semper habent labia in motu, quia Prelati numquam debent cessare a predicatione, vel oratione. Unde preceptum est in lege, Ex. 28.f. ut Sacerdos in veste sua cum malis granatis haberet tintinnabula, ut semper audiretur sonus, cum ingrederetur tabernaculum, alioquin moreretur. Sunt etiam veloces pedibus, quia sollicitudo pastoralis cure cogit eos discurrere per subditos, ut omnibus in necessitate subveniant. Unde supra 6.a. Discurre, festina etc. Ibi quere de hoc. Sunt etiam Prelati unusquisque simul masculus et femina, quia patrem et matrem se debet unusquisque Prelatus suis subditis exhibere. Patrem corrigendo, matrem consolando, iuxta illud : Verbera patris habes, ubera matris habe. Alia translatio, ubi nos habemus lepusculus, habet chirogylius quod est animal non maius hericio, simile muri et urso, habitans in foveis et cavernis petrarum quo abundat Palestina. Quidam pro Lepusculus hic habent Hericius. Unde in Ps. 103. ubi nos dicimus : Petra refugium herinaciis ; alii dicunt, refugium leporibus, alii chirogylii. Et hoc est ideo, quia Hebreum est equivocum ad hec tria. Unde Hieronymus super Ieremiam dicit quod Saphan et Chirogylium et Hericium {3. 66rb} et Leporem interpretatur.
marg.| {f} Regem locusta non habet ] id est Rectorem.
marg.| {g} Et egreditur universa per turmas ] Hi sunt Anachorete, qui Abbatem, vel Prelatum non habent ; sed in latibulis suis permanentes, solo Dei consilio reguntur. Et dicuntur ab ana quod est sursum et chorus, quasi celestem chorum mente inhabitantes. Qui locuste dicuntur duplici ratione.
marg.| Primo, quia sicut ille viridia depascunt ; ita Anachorete virentia celi contemplatione et desiderio depascunt. Unde significantur per onagrum, de quo Iob. 29.a. contemnit multitudinem civitatis, clamorem exactoris non audit, circumspicit montes pascue et virentia queque perquirit.
marg.| Secundo, quia sicut locuste saltando elevantur in altum et statim decidunt in terram ; ita Anachorete quandoque per cordis magnificentiam, aut intuitu contemplationis elevantur in altum ultra hominem, sed statim per humilitatem in intuitu sue fragilitatis decidunt in seipsos. Et ita faciendum est semper, ne superbia contemplationi, aut magnificentie latenter se ingerat. Propter quod Discipulis reversis de predicatione et dicentibus : Domine, etiam Demonia subiiciuntur nobis in nomine tuo, dixit Dominus : Videbam Sathanam sicut fulgur de celo cadentem.
marg.| {h} Stellio manibus ] etc. Stellio alis caret et ideo manibus id est pedibus nititur, variis ornatur coloribus et domibus Regum commoratur. Et significat fideles simplices, qui non habent alas scientie, sed labore manum et sudore vultus sui vescuntur pane suo et variis ornantur virtutibus et in sublimitate conversationis Sanctorum morantur, tandem cum eis in celi palatio moraturi. Glossa Dicunt formicam populum Ecclesie, lepusculum hereticum, locustam populum gentilem, stelliones tardiores ingenio ; qui tam industrie solertia ad divinarum notitiam Scripturarum, vel ad gratiam virtutum, quibus celum mereantur, attingunt, licet pennis divitis ingenii non iuventur.
marg.| {i} Tria sunt, que bene gradiuntur ] sed non feliciter.
marg.| {k} Et quartum quod incedit feliciter ] sed non bene.
Numérotation du verset Prv. 30,mystice 
marg.| loquitur hic Salomon, quatuor ordines Ecclesie prophetans.
marg.| ad litteram enim dicere leonem et gallum et arietem incedere bene et non feliciter nihil est : sed
Numérotation du verset Prv. 30,mystice 
marg.| intelligitur, ut dicit Gregor. super Iob. 38.d. Quis dedit gallo intelligentiam etc.
marg.| Per leonem fortissimus bestiarum, intelligitur Christus, de quo Apc. 5.b. Vicit Leo de Tribu Iuda radix David aperire librum et solvere septem signacula eius.
marg.| Per gallum succinctum lumbos, predicatores Ecclesie, qui inter tenebras huius seculi verum mane venturum nuntiant.
marg.| Per arietem, cui nemo resistit, Episcopi, Archiepiscopi et ceteri rectores Ecclesie, qui gregem Domini precedere debent quasi ducens, de quibus Is. 60.b. Omne pecus Cedar congregabitur tibi, arietes Nabaioth ministrabunt tibi. Nabaioth filius fuit Ismael et interpretatur prophetia. Unde ibi Glossa Arietes Nabaioth sunt Predicatores, gregis Duces, filii Prophetarum.
marg.| Per quartum quod feliciter incedit, sed postquam elevatus fuerit in sublime, stultus apparet significatur Antichristus, fastu superbie elevatus super omne quod dicitur, aut colitur Deus, ita ut in templo Dei sedeat, ostendens se tamquam ipse sit Deus, 2. Tessal. 2.b. Sed postea destruet eum Dominus Iesus illustratione adventus sui et interficiet eum spiritu oris sui ; et tunc stultus apparebit. Dicit ergo.
marg.| {i} Tria sunt, que bene gradiuntur ] sed non feliciter in presenti vita, quia persecutiones patiuntur. Unde 2Tim. 3.d. Omnes qui pie volunt vivere in Christo Iesu, persecutionem patientur ; mali autem et seductores proficient in peius. Et hoc est quod sequitur.
marg.| {k} Et quartum quod incedit feliciter ] secundum opinionem hominum, sed non vere, quia nihil infelicius felicitate peccantium. Postea enumerat illa tria, que bene incedunt.
marg.| {3. 66va} {a} Leo fortissimus bestiarum ] id est Christus omnium persecutorum suorum fortissimus. Iob. 9.c. Si fortitudo queritur, robustissimus est, 1Cor. 1.d. Quod infirmum est Dei, fortius est hominibus.
marg.| {b} Ad nullius pavebit occursum ] quia nihil habuit quod pavorem incuteret. Unde Io. 14.d. Venit etiam Princeps mundi huius et in me non habet quicquam. Contra Mc. 14.d. Cepit Iesus pavere et tedere. Solutio : Duplex est pavor, naturalis et rationalis. Naturali timore timuit mortem Dominus. Et de hoc loquitur Marcus. Rationali non timuit. Unde Is. 42.a. Non erit tristis, neque turbulentus.
marg.| {c} Gallus ] id est ordo Predicatorum.
marg.| {d} Succinctus lumbos ] mentis et carnis. Lc. 12.e. Sint lumbi vestri precincti et lucerne ardentes in manibus vestris. Eph. 6. State succincti lumbos vestros in veritate. Et 1Pt. 1.c. Propter quod succincti lumbos mentis vestre, sobrii et perfecti sperate in eam, que vobis offertur gratiam.
marg.| {e} Et aries ] id est ordo Rectorum Ecclesie.
marg.| {f} Nec est Rex qui resistat ei ] quia boni Prelati rectam intentionem nullus persecutor prepedire potest. Sequitur de quarto.
marg.| {g} Et qui stultus apparuerit ] id est apparebit.
marg.| {h} Postquam elevatus est in sublime ] id est Antichristus, qui post elevationem deiicitur et sic stultus apparebit. Idem legitur Dn. 8.f. Roborabitur fortitudo eius, sed non in viribus suis et supra quam credi potest, vastabit universa et prosperabitur et faciet et interficiet robustos.
marg.| {i} Si enim ] id est si autem intellexisset suum supplicium quod elevatione meruit.
marg.| {k} Ori suo ] quo Deum blasphemavit.
marg.| {l} Imposuisset manum ] id est a blasphemia Dei cessasset et in tantam superbiam non fuisset elatus.
marg.| $moraliter Quilibet Prelatus debet esse illa tria, que bene gradiuntur id est leo fortissimus, gallus succinctus, aries cornutus. Leo propter confidentiam mentis, sup. 28.a. Iustus quasi leo confidens absque terrore erit, Propter rugitum predicationis, quo debet facere stare omnes motus animales in se et in subditis. Os. 11.d. quasi leo rugiet, quia ipse rugiet et formidabunt filii matris, sup. 19.b. Sicut fremitus leonis, ita et ira Regis. Et 20.a. Sicut rugitus leonis, ita et terror Regis.
marg.| Debet etiam venator esse insidians venationi id est peccatoribus capiendis et salubriter devorandis. Eccles. 13.c. Venatio leonis onager in Eremo. Debet etiam nobilis esse ad modum leonis, ut humilibus parcat et rebellibus, ac superbis fortiter resistat. Debet etiam se percutere cauda quod est animare se consideratione mortis, vel premii eterni ad omnia sustinenda. Sed timeo, ne multi sint leones per rapacitatem. Ez. 19.a. Et tu, fili hominis, assume planctum super Principes Israel et dices : Quare mater tua leena inter leones cubavit ? in medio leunculorum enutrivit catulos suos et eduxit unum de leunculis suis et leo factus est, didicit capere predam, hominesque comedere.
marg.| Gallus etiam dicitur esse Prelatus : Primo, quia sicut gallus noctis horas suo cantu determinat ; ita et Prelatus peccatorum differentias et merita tribulationum sua predicatione demonstrat. 1Cor. 2.d. Spiritualis homo omnia diiudicat. Secundo, dormientes excitat. Unde Eph. 5.d. Surge, qui dormis et exurge a mortuis et illuminabit te Christus. Rm. 13.d. Hora est iam nos de somno surgere. Tertio, noctem transisse et mane venturum predicit. Rm. 13.d. Nox precessit, dies autem appropinquavit etc. Quarto, primo se alis percutit et postea cantum emittit, 1Cor. 9.d. Castigo corpus meum etc. Quinto, alios gallos expugnat, sic Prelatus hereticos confutat. Act. 9.d. Saulus autem convalescebat et confundebat Iudeos. Sexto, gallo cantante in nocte, infirmorum morbus incipit alleviari. Unde Tb. 8.c. Cum Raguel putaret Tobiam mortuum, circa gallorum cantum invenit eum sanum et incolumen cum Sara dormientem. Septimo, oculus claudit contra Solem, sic Prelatus contra mundi prosperitatem. Iob. 33.c. Si vidi Solem cum fulgeret. Ibi Glossa Soli Iusti bona non vident, que aliis videnda non prebent. Octavo, zelat gallinas suas, Cor. 11.a. Emulor vos Dei emulatione. Nono, invento grano non comedit illud, sed vocat gallinas suas, 1Pt. 5.a. Pascite, qui in vobis est, gregem Christi. Decimo, debet esse in fastigio Ecclesie semper vento opponens faciem. Io. 10.a.3.66vb} Pastor cum proprias oves emiserit, ante eas vadit. Aries etiam debet esse Prelatus, cornibus duorum Testamentorum hostes Ecclesie viriliter expugnans. Vel cornua Prelati possunt intelligi patientia et sapientia, que studendo in Scriptura, aut contemplando in oratione debet assumere. Unde Ex. 34.d. Cum descenderet Moyses de monte Sinai, tenebat duas tabulas lapideas testimonii et ignorabat quod cornuta esset facies sua ex consortio sermonis Domini.
marg.| {m} Qui autem fortiter ] etc. id est qui constanter et modeste exhortando ad modicam penitentiam proximum alloquitur, extorquet ab eo devotionis pinguedinem. Ideo dicitur sup. 10.c. Qui moderatur labia sua prudentissimus est.
marg.| {q} Et qui vehementer emungit ] nimis importune instando.
marg.| {r} Elicit sanguinem ] peccati. Unde supra 15.a. Lingua immoderata conterit spiritum.
marg.| {s} Et qui provocat iras ] verbo inepto et importuna exhortatione.
marg.| {t} Producit discordias ] inter se et illum quem exhortatur.
Numérotation du verset Prv. 30,mystice 
marg.| .
marg.| {m} Qui autem fortiter ] id est studiose et cum modestia.
marg.| {p} Premit ubera ] sacri eloquii.
marg.| {o} Ad eliciendum lac ] simplicis doctrine ad opus parvulorum.
marg.| {p} Exprimit butyrum ] id est pinguedinem devotionis subditorum, in quibus facilis et simplex doctrina maiorem devotionem excitat ; quam subtilis.
marg.| {q} Et qui vehementer emungit ] id est nimis curiose, aut plus quam oporteat, vel expediat secreta Scripture inquirit.
marg.| {r} Elicit sanguinem ] id est carnalem intellectum cadit. Unde Beda. Sanguinem elicit, qui vehementer emungit, quia carnale efficitur hoc quod nimia discussione sentitur. Sacra enim Scriptura est quasi arbor habens folia verborum et fructus sensuum. Et sicut in arbore non sub quolibet folio est fructus ; ita sub quolibet verbo non est requirendus sensus mysticus, aut moralis ; sed quandoque sufficit solus sensus historicus ; quandoque solus mysticus, quandoque solus moralis, quandoque omnes reperies.
marg.| {s} Et qui provocat iras ] Christi, nimium inquirendo.
marg.| {t} Producit discordias ] inter se et Deum, qui dicit, Ex. 21.d. Si quis aperuerit cisternam et foderit et non operuerit eam, cecideritque bos, aut asinus in eam, Dominus cisterne reddet pretium iumentorum. Et sup. 25.d. Sicut qui mel comedit multum, non est ei bonum ; sic qui scrutator est Maiestatis, opprimetur a gloria.



Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Hugo de Sancto Caro. Postilla in totam Bibliam (Prv. Capitulum 30), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 05/05/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=hug&numLivre=28&chapitre=28_30)

Notes :