Hugo de Sancto Caro

Capitulum 24

Numérotation du verset Prv. 24,1 

Ne1 emuleris viros malos,
1 Ne G CorS1 Ω M Ω F ΩS ΩJ ΩL ΩP ΩR Rusch ] Nec Weber
nec desideres esse cum eis2,
2 cum eis ΩS Ω F ΩJ ΩL ΩP ΩR] tumens Ω M
Numérotation du verset Prv. 24,2 

quia rapinas3 meditatur mens eorum et fraudes labia eorum loquuntur.
3 rapinas ΩD Ω M Ω F ΩJ ΩL ΩP ΩR Rusch Weber ] rapinam X ΠH Y² ΩS (rapinã) Ed1530 , rapina Y* ΨD
Numérotation du verset Prv. 24,3 

Sapientia
edificabitur domus
et prudentia roborabitur.
Numérotation du verset Prv. 24,4 

In doctrina4
4 In ΩD ΩS Ω F ΩJ ΩL ΩP ΩR Rusch Weber ] et Ω M
replebuntur
cellaria,
universa substantia pretiosa et pulcherrima.
Numérotation du verset Prv. 24,5 

Vir sapiens5 fortis est et vir doctus robustus et validus,
5 sapiens ΠH L Q ΓA ΩD Ω M Ω F ΩJ ΩL ΩS ΩR Rusch Clementina ] + et ΩP Weber
Numérotation du verset Prv. 24,6 

quia cum dispositione initur6 bellum et erit salus ubi multa consilia sunt.
6 initur CorS1 = Cor3 (antiq.) ΩL ΩP ΩR Rusch Weber ] + in Ω , itur ad CorS1 (ad [ cancel. et exp.] sic habent moderni) Cor3 (moderni) ΩJ, itur in CorS1 Cor3 (vel) Ω M* ΩS Ω F, mf. obsc. ΩD
Numérotation du verset Prv. 24,7 

Excelsa stulto
sapientia in porta non aperiet os suum.
Numérotation du verset Prv. 24,8 

Qui cogitat mala facere7 stultus vocabitur,
7 mala facere ΠH Amiatinus Q ΦRGΘ Z² S Γ ΨD ΩD Ω M Ω F ΩS ΩJ ΩP ΩR Rusch Ed1530 Clementina ] malefacere ΩL Weber
Numérotation du verset Prv. 24,9 

cogitatio stulti peccatum est et abominatio hominum detractor.
Numérotation du verset Prv. 24,10 

Si desperaveris lapsus in die angustie8* imminuetur9 fortitudo tua.
8 lapsus - in die a. Cor1 CorS1 (sic habent antiq. et moderni) ΦRG Z ΨD Ω ΩS ΩJ ΩP ΩR Rusch (in die l. a.)] in die angustie lapsus Ω M* Ω F, lassus in die a. Cor2 CorS1 + Cor3 (Beda) Ω ΩL Clementina Weber |
9 imminuetur ΩD Ω M Ω F ΩS ΩJ² ΩL ΩP ΩR Rusch Weber ] non praem. ΩJ* (rubr. cancel.) |
Numérotation du verset Prv. 24,11 

Erue eos
qui ducuntur
ad mortem et qui trahuntur ad interitum liberare ne cesses10.
10 ne Cor2 ΩD ΩS Ω F ΩJ ΩL ΩP ΩR Rusch Weber ] non Ω M (ñ)
Numérotation du verset Prv. 24,12 

Si dixeris vires non suppetunt,
qui inspector est cordis ipse intelligit11 et servatorem12 anime tue
11 intelligit] intelligat Ω M* |
12 servatorem Cor2 = Cor3 (al. iuxta hebr.) Ω M Ω F ΩJ ΩL ΩP ΩR Rusch Clementina Weber ] salvatorem Cor3 (al. antiq.), servator est ΩS, servat honorem Cava |
nihil13 fallit reddetque homini
13 nihil ΩD Ω M Ω F ΩJ ΩL ΩP ΩR Rusch Weber ] nec ΩS
iuxta opera sua.
Numérotation du verset Prv. 24,13 

Comede, fili mi14, mel
14 mi CorS1 (sic habent antiq. et quidam moderni sed quidam non habent MI ) Cor3 (hebr. antiq.) ΩJ ΩL Rusch Weber ] om. Cava X Amiatinus L Q Y CorS1 (quidam) ΩD Ω M Ω F ΩS ΩP ΩR
quia bonum est et favum dulcissimum gutturi tuo.
Numérotation du verset Prv. 24,14 

Sic et doctrina sapientie anime tue15 quam cum inveneris, habebis in novissimis spem16 et spes tua non peribit,
15 tue ΩD ΩS Ω F ΩJ ΩL ΩP ΩR Rusch Clementina Weber ] sue Ω M |
16 in novissimis - spem Φ Z² ΨD ΩD Ω F ΩS (spêm cacogr. ) ΩJ ΩL ΩP Rusch Clementina ] inv. L² Q² Y Θ S² Ed1530 , in novissimis Weber |
Numérotation du verset Prv. 24,15 

ne insidieris et17 queras impietatem18 in domo iusti neque vastes requiem eius.
17 et Ω F ΩS ΩJ ΩL ΩP ΩR Rusch Weber ] ut ΩD Ω M |
18 impietatem ΩD Ω M Ω F ΩJ ΩL ΩR Rusch Weber ] iniquitatem ΩS ΩP |
Numérotation du verset Prv. 24,16 

Septies enim19 cadet iustus
19 enim Cor2 (non est ibi IN DIE ) Ω M Ω F ΩS ΩJ ΩL ΩP ΩR Rusch Weber ] + in die L² Rusch (Glossa) , mf. obsc. # ΩD
et resurget, impii autem corruent in malum.
Numérotation du verset Prv. 24,17 

Cum20 ceciderit inimicus tuus ne gaudeas et in ruina eius ne exultet cor tuum,
20 Cum ΩD ΩR] Cumque ΩJ* (rubr. cancel.) (hapax)
Numérotation du verset Prv. 24,18 

ne forte videat Dominus et displiceat ei et auferat ab eo iram suam,
Numérotation du verset Prv. 24,19 

ne21 contendas cum pessimis, ne22 emuleris impios,
21 ne ΩD Ω F ΩJ ΩL ΩP ΩR Rusch Clementina Weber ] nec ΨD, non ΩS |
22 ne CorS1 (sic habent moderni sed hebr. et an. non, habent : NEC EMULERIS ) Cor3 (moderni) Ω M Ω F ΩJ Rusch ] nec CorS1 = Cor3 (hebr. antiq.) ΩS ΩL ΩP ΩR Clementina Weber , mf. obsc. # ΩD |
Numérotation du verset Prv. 24,20 

quoniam non habent futurorum spem mali et lucerna impiorum extinguetur.
Numérotation du verset Prv. 24,21 

Time Dominum23,
23 Dominum ΩD ΩS Ω F ΩJ ΩL ΩP ΩR Rusch Clementina Weber ] Deum Ω M
fili mi, et regem
et cum detractoribus non24 commiscearis,
24 non ΩD ΩS Ω F ΩL ΩP Rusch Clementina Weber ] ne ΠH Z ΨD Ω M ΩJ ΩR
Numérotation du verset Prv. 24,22 

quoniam repente consurget25 perditio eorum26 et ruinam utriusque quis novit.
25 consurget ΩD ΩS Ω F ΩJ ΩL ΩP ΩR Rusch Weber ] surget Ω M (hapax) |
26 eorum ΩD ΩS Ω F ΩJ ΩL ΩP ΩR Rusch Weber ] illorum Ω M (hapax) |
Numérotation du verset Prv. 24,23 

Hec quoque sapientibus27
27 Hec... sapientibus] hec dico vobis sapientiam agnoscentibus CorS1 = Cor3 (al. translatio)
cognoscere personam in iudicio non est bonum.
Numérotation du verset Prv. 24,24 

Qui dicunt impio : iustus es, maledicent eis populi et detestabuntur eos28 tribus.
28 dicunt... eis ... eos CorS² (Sen. Parisiensis habent sic dictum pluraliter sed hebr. et plures al. singulariter dicunt neutrum) ΩJ ΦRGP² Θ ΩD Ω M Ω F ΩS ΩJ ΩR (... eos obsc # ΩD) Rusch Clementina ] dicit... ei... eum ΩL Weber , dicit... eum... eum Cava ΓM ΩP
Numérotation du verset Prv. 24,25 

Qui arguunt29 laudabuntur et super eos30 veniet benedictio.
29 arguunt Ω Rusch ] + eum Clementina |
30 eos Ω M Ω F ΩS Ω JR Rusch ] ipsos Ω LP Weber , mf. obsc. # ΩD |
Numérotation du verset Prv. 24,26 

Labia deosculabitur qui recta verba respondet.
Numérotation du verset Prv. 24,27 

Prepara foris opus tuum et diligenter exerce agrum tuum et postea31 edifices domum tuam32,
31 et ΩDF Rusch ] etiam ( sic ) CorS² (hebr.), et CorS2 (Paris.) ΩS, ut CorS2 (Sen.) Ω M Ω ΩJ ΩL ΩP ΩR Weber  : CorS² : “Infra PREPARA FORIS ETIAM POSTEA .he. paris. ET SET. sen. ET UT. ” |
32 tuam ΩD ΩS Ω F Ω ΩJ ΩL ΩP ΩR] om. Ω M |
Numérotation du verset Prv. 24,28 

ne sis testis frustra contra proximum tuum33, nec34 lactes quemquam35 labiis tuis,
33 ne... tuum ΩD Ω M Ω F ΩS ΩJ*LPR Rusch Weber ] ne sis testis contra proximum tuum CorS² (hebr.) | tuum Ω Ω |
34 nec CortS1 Ω MSLPR Rusch Clementina Weber ] ne Y ΩD Ω F ΩJ |
35 quemquam ΩD Ω M Ω F ΩS Ω ΩJ ΩL ΩP ΩR Rusch Weber ] vel quempiam CorS1 (hapax) |
Numérotation du verset Prv. 24,29 

ne dicas quomodo fecit mihi sic faciam ei
et36 reddam unicuique secundum opus suum.
36 et Cava Ω M Ω F ΩJ ΩL ΩS ΩR Rusch ] om. ΩP Weber , mf. obsc. # ΩD
Numérotation du verset Prv. 24,30 

Per agrum hominis pigri transivi et per vineam stulti viri37.
37 stulti viri L* ΩD ΩS Ω F ΩJ ΩR Rusch ] inv. Ω M ΩL ΩP Clementina Weber
Numérotation du verset Prv. 24,31 

Et ecce totum repleverant urtice, operuerant38 superficiem39 eius spine et maceria lapidum destructa erat.
38 operuerant Ω M ΩJ ΩS ΩL ΩP Rusch Clementina Weber ] operuerunt ΩJ* Cava X ΣC L M Q Y Θ ΨD Ω F ΩJ*?, operuert abrev. ΩR, et praem. ΓA Clementina , mf. obsc. # ΩD |
39 superficiem ΩS Ω F ΩJ ΩL ΩP ΩR ² Rusch Weber ] superfaciem ΩJ ΣT Y* ΨD Ω M ΩR*, mf. obsc. # ΩD |
Numérotation du verset Prv. 24,32 

Quod cum vidissem posui in corde meo40 et exemplo didici disciplinam.
40 meo ΩD ΩS ΩJ ΩL ΩP ΩR Rusch Weber ] om. Ω M Ω F*
Numérotation du verset Prv. 24,33 

Usquequo piger dormis ? Usquequo de somno consurges41 ? Parum inquam dormies, modicum dormitabis pauxillum manus conseres ut quiescas
41 usquequo piger... consurges Q² Θ Ω M Ω F ΩS ΩJ* ΩL* ΩR Rusch ] Usquequo piger dormis S² | dormis] dormies | usquequo²] quando Ω M | consurges] consurgis ΘHA² ΩP, non surgis CorS1  ; om. Cor1 (hoc hebr. et antiq. non habent hic sed supra (Prv. 6, 9) Cor2 ( DISCIPLINAM. PARUM) CorS1 (plures antiq. hebr. non habent scilicet istos duos versus), Cor3 (plures anti. hebr. non habent) Weber ; del. ΩJ² ( rubr. sublin. ) ΩL (va-cat).
Numérotation du verset Prv. 24,34 

et veniet tibi42 quasi cursor egestas tua43 et mendicitas tua44 quasi vir armatus.
42 veniet tibi Amiatinus G ² X² Σ L² Γ Cor3 (hebr. an.) ΩD* Ω M Ω F ΩS ΩJ* ΩL ΩP ΩR Ed1530 Clementina ] veniet G * Cava Cor2 Ω Ω ΩP Weber cum hebr. LXX, veniat CorS1 (quidam habent ET VENIAT TIBI sed hebr. antiq. non habent TIBI ) |
43 tua] om. Clementina cum Prv. 6, 11 |
44 tua Cava Ω Rusch ] om. Weber |

Capitulum 24

Numérotation du verset Prv. 24,1 
marg.| {3. 52vb} {u} Ne emuleris viros malos ] predictos, scilicet luxuriosos et ebriosos, scilicet in peccato eorum. Unde supra prox. b. Non emuletur cor tuum peccatores. Vel [Ne emuleris viros malos id est non desideres eis assimilari in prosperitate, quia prosperitas eorum non est, nisi mola asinaria suspensa collis eorum, ut demergantur in profundum maris, sicut legitur Mt. 18.a. talibus enim alligat Diabolus truncum temporalium, sicut Simiis et ursis, ne effugiant.
marg.| {x} Nec desideres esse cum eis ] quia de facili corrumpitur homo de contubernio impiorum et maxime gulosorum et luxuriosorum. Eccl. 13.a.
marg.| Qui tangit picem, inquinabitur ab ea. 1Cor. 15.d. Corrumpunt mores bonos colloquia prava. Quare vero non sit bonum esse cum talibus, subdit.
marg.| {y} Quia rapinas meditatur ] etc. Cum enim propria bona male vivendo consumpserint, qualiter aliena rapere valeant, colloquuntur.
marg.| {z} Sapientia edificabitur domus ] etc. ad litteram per sapientiam artis edificatur domus, sed per prudentiam, que rerum metitur exitus, roboratur id est necessariis munitur. Sapiens igitur hic appellatur artifex prudens et providus.
Numérotation du verset Prv. 24,mystice 
marg.| Mystice sic.
marg.| {z} Sapientia ] id est per Christum, qui est Dei virtus et Dei Sapientia. Cor. 1.d.
marg.| {a} Edificabitur domus ] id est Ecclesia ex lapidibus vivis id est fidelibus viris.
marg.| {b} Et prudentia ] Apostolorum.
marg.| {c} Roborabitur ] id est in fide et moribus confirmabitur.
marg.| De hoc sup. 9.d. Sapientia edificavit sibi domum, excidit columnas septem.
Numérotation du verset Prv. 24,moraliter 
marg.| {z} Sapientia ] id est dilectione Dei et proximi, que est honorabilis Sapientia : Eccl. 1.b.
marg.| {a} Edificabitur domus ] conscientie vel celestis patrie : De qua dicitur. 2Cor. 5.a. Scimus, quoniam si terrestris domus nostra huius habitationis dissolvatur quod edificationem ex Deo habemus, domum non manufactam, eternam in celis.
marg.| {b} Et prudentia roborabitur ] id est discretione, que est auriga virtutum et oculus caritatis.
marg.| {d} In doctrina ] Sapientie.
marg.| {e} Replebuntur cellaria ] id est corda iustorum.
marg.| {f} Universa substantia pretiosa et pulcherrima ] id est donis virtutum et Sapientia spirituali. Unde supra 13.c. Doctrina bona dabit gratiam. Dona virtutum substantia dicuntur, quia subsistere faciunt animam in vero esse, respectu quarum omnia temporalia accidentia sunt. Unde Mt. 16.d. Primum querite regnum Dei et iustitiam eius et omnia adiicientur vobis. Pretiosa dicuntur ab effectu, quia faciunt animam pretiosam id est participem de illo redemptionis pretio, de quo dicitur 1Cor. 6.d. Empti estis pretio magno. Et 1Pt. 1.c.
marg.| Non corruptibilibus auro et argento redempti estis de vana vestra conversatione paterne traditionis, sed pretioso sanguine quasi agni incontaminati, immaculati Christi Iesu. Vel ideo dicuntur pretiosa, quia ipsa sunt pretium, quo emitur regnum celorum. Pulcherrima ab effectu similiter, quia ornant animam, sicut vestimenta. De quibus Apc. 16.c. Beatus, qui custodit vestimenta sua, ne nudus ambulet. Et pulchram faciunt animam id est a peccatis mundam. Pulchriorem id est gloriosam. Pulcherrimam id est gloriosissimam.
marg.| {g} Vir sapiens fortis est ] mente, etsi non corpore, quia per sapientiam omnia inimici certamina vincit. Sapientia enim lumine cognitionis illuminat intellectum ad videndum et cavendum insidias et laqueos inimici. Unde supra 1.b. Frustra iacitur rete ante oculos pennatorum. Item suavitate bonitatis reficit affectum et stimulat et confirmat in bono. Unde Eccl. ultimo d. Verba sapientum quasi stimuli et sicut clavi in altum defixi.
marg.| {h} Et vir doctus ]  a D omino.
marg.| {i} Robustus et validus ] quasi equus bene pastus pane sane doctrine. De quo dicit Ps. 103. Et panis cor hominis confirmet. Triplicem autem fortitudinem videtur Salomon {3. 53ra} attribuere Sapientie. Dicitur enim vir sapiens, fortis, robustus, validus. Fortis, quia Sapientia, ut intellectum illuminaverit et affectum semel imbuerit, omnia terrena despicere facit et fugere ea quasi mortem, Iuxta illud. Gustato spiritu, desipit omnis caro Robustus dicitur, quia potentem et durum reddit ad portanda onera, tam propria, quam aliena. Iuxta illud. Gal. 6.a. Alter alterius onera portate et sic adimplebitis legem Christi. Validus dicitur, quia valet contra omnia tentationum genera. Et hec tria habemus Ct. 8.b. Fortis, ut mors, dilectio : ecce primum. Dura, sicut infernus, emulatio : ecce secundum. Aque multe non potuerunt extinguere caritatem, nec flumina obruent illam : ecce tertium. Quod autem nomine dilectionis intelligatur Sapientia et e converso, dicitur Ecclesiast. 1.b. Dilectio Dei honorabilis Sapientia.
marg.| {a} Quia cum dispositione initur bellum ] contra hostem triplicem id est cum premeditatione et ordinatione. Nil enim adeo timet hostis, quam ordinationem pugnantium contra se. Quam ordinationem faciunt duo, scilicet discretio et unitas caritatis, sive concordia. Unde et de sponsa dicitur Ct. 6.c. Que est ista, que progreditur quasi aurora consurgens, pulchra ut Luna, electa ut Sol, terribilis, ut castrorum acies ordinata ?
marg.| Recte acies dicitur etiam in unoquoque ; quia in omni tentatione quelibet virtus proprium congressum habet contra vitium contrarium, quo inquietatur et impugnatur. Unde Ps. 37. Non est pax ossibus meis a facie peccatorum meorum. Unde quia ex omni parte imminet bellum, dictum est, sup. 4.d. Omni custodia serva cor tuum. Non igitur unica virtus, sed totus cetus virtutum advocandus est in auxilium et consilium.
marg.| {b} Et erit salus, ubi multa consilia sunt ] consilium quidem fidei necessarium est, quia purificat cor. Consilium spei cor purificatum a terrenis elevat. Consilium caritatis elevatum consolidat in Deo. Consilium fidei dicit Christum venturum iustum iudicem et ideo esse timendum. Consilium spei docet ipsum esse misericordem et liberalem et ideo non esse diffidendum. Consilium caritatis est bona propria largiri et mala aliena portare, quia caritas benigna est, patiens est. 1Cor. 13.b. Prudentia docet omnia facienda esse cum discretione, in numero, pondere et mensura, ut ne quid minus, ne quid nimis fiat. Hec est Gubernator in regno anime, sine quo non est salus. Et hoc est quod supra 11.b. Dictum est. Ubi non est Gubernator, populus corruet, salus autem ubi multa consilia. Unde omnium virtutum, quasi consulum iustorum consilia requirenda sunt. Quidam autem ad regendam vitam suam credunt sufficere consilium castitatis, que tantum brachas perfecti hominis docet facere. Et cum tantum habent brachas boni hominis, credunt se bene esse vestitos, sicut Adam et Eva, qui post peccatum fecerunt sibi perizomata tantum de foliis ficuum ; sed Dominus, qui scit quod non sufficiunt sole brache, dedit eis tunicas pelliceas. Gn. 2.d. Alii consilio largitatis reguntur tantum, quia omnia dant ; sed qualiter, vel unde habeant, non attendunt.
marg.| Alii pugnant consilio fortitudinis et ideo sepe precipites ruunt. Nullius igitur solius virtutis consilium sufficit, sed omnium. Et hoc est quod sup. 20.c. dictum est. Cogitationes consiliis roborantur et gubernaculis tractanda sunt bella. Non dicit consilio et gubernaculo, sed consiliis et gubernaculis. Item sup. 15.c. Dissipantur cogitationes, ubi non est consilium ; ubi vero plures sunt Consiliarii, confirmantur. Et hoc est quod legitur Iob. 1.a. quia omnes filii eius cum sororibus in eadem domo semper convivia faciebant per dies singulos, non divisi per domos proprias, sed congregati in unum. Unde multitudinis credentium erat cor unum et anima una, ut dicitur Act. 4.f.
marg.| {c} Excelsa stulto Sapientia ] id est alta et remota, quia ipsa in altissimis habitat. Eccl. 24.a. Oculi vero stultorum in finibus terre, sup. 17.d. Et ideo stultus non potest ad eam attingere propter suam brevitatem. Nec ascendere potest, quia oneratus est amore terreno et sollicitudine temporali. Et ipsa ad talem descendere designatur, quia in malevolam animam non introibit Sapientia, nec habitat in corpore subdito peccatis. Sap. 1.a.3.53rb} Et Iob. 28.c. Unde Sapientia venit et quis locus intelligentie ? Ascondita est ab oculis omnium viventium, volucres quoque celi latet.
marg.| {d} In porta non aperiet os suum ] scilicet, stultus id est in iudicio futuro : quia non habebit, quid respondeat Iudici. Unde Mt. 22.b. Intravit Rex, ut videret discumbentes et vidit ibi hominem non vestitum veste nuptiali et ait illi. Amice., quomodo huc intrasti non habens vestem nuptialem ? At ille obmutuit. Iudicium futurum dicitur porta, quia per ipsum introibunt Iusti in gloriam ; et reprobi in gehennam. Vel Non aperiet os suum stultus ad laudandum Deum, quia non est speciosa laus in ore peccatoris. Eccles. 15.c. Vel ad comedendum, quia perpetuo esuriet. Unde Is. 65.b. Ecce servi mei comedent ; et vos esurietis : ecce servi mei bibent ; et vos sitietis. Quem autem vocet stultum, ostendit.
marg.| {e} Qui cogitat mala facere ] sibi, vel aliis.
marg.| {f} Stultus vocabitur ] in futuro, quando revelabuntur occulta cordium, licet modo sapiens appelletur apud mundum, qui tantum videt in facie. Eccl. 11.d. In fine hominis denudatio operum illius.
marg.| {g} Cogitatio stulti peccatum est ] id est de peccato. Vel Cogitatio id est delectatio, vel consensus cogitationis.
marg.| {h} Et abominatio hominum ] est, detractor, quia aliena stercora semper in ore suo portat et sedat omnes, quibus loquitur. Unde supra 4.d. Remove a te os pravum et detrahentia labia sint procul a te. Nec solum abominatio hominum est detractor, sed et Deo odibilis. Rm. 1.d. Susurrones, detractores, Deo odibiles. Ipsi enim proprie advocati Diaboli sunt et quod Dei est, Diabolo attribuunt.
marg.| {i} Si desperaveris lapsus in die angustie ] id est in tentatione, vel in persecutione, vel in morte.
marg.| {k} Imminuetur fortitudo tua ] spiritualis, qua constanter et equanimiter omnia mala irruentia portantur. Nullum peccatum tantum imminuit fortitudinem mentis, sicut desperatio : Tollit enim spem, que est anchora et fortitudo anime Is. 30.d. In silentio et spe erit fortitudo vestra.
marg.| {l} Erue eos, qui ducuntur ad mortem ] corporalem : Ut Susannam Daniel : Dn. 13.g. Ut Dominus adulteram. Io. 8.b. Ps. 34. Domine, quis similis tibi eripiens inopem de manu fortiorum eius, egenum et pauperem a diripentibus eum ?
marg.| {m} Et qui trahuntur ad interitum ] corporalem, vel spiritualem.
marg.| {n} Liberare necesses ] Eccl. 4.b. Libera eum qui iniuriam patitur de manu superbi. Ducuntur ad mortem, qui spontanei peccant, vel decepti : Trahuntur, qui exemplo malorum corrumpuntur.
marg.| Hoc preceptum Predicatoribus, Doctoribus et maxime Prelatis datur, qui eos, qui ab hereticis seducuntur, tenentur eruere rectam fidem predicando. Et eos, qui trahuntur ad interitum a falsis fratribus malo exemplo, tenentur liberare, exemplum bonorum operum ostendendo. Si quos etiam vident a Tyranno, vel a falso iudice opprimi, debent eos eruere pro eis allegando. Is. 1.e. Querite iudicium subvenite oppresso, iudicate pupillo, defendite viduam et venite et arguite me, dicit Dominus. Item si quos vident in certamine persecutionis lapsos vel lapsuros, debent eruere hortando ad patientiam, sSicut beatus Sebastianus Marcum et Marcellianum. Item si quos vident fame, vel frigore, vel nuditate perituros, debent eos liberare subveniendo et necessaria tribuendo, 1Io. 3.c. Qui habuerit substantiam huius mundi et viderit fratrem suum necessitatem habere et clauserit viscera sua ab eo, quomodo caritas Dei manet in eo ? Sup. 6.a. Fili, si spopondisti pro amico tuo, defixisti apud extraneum manum tuam ; fac ergo quod dico et temetipsum libera, quia incidisti in manum proximi tui, discurre, festina, suscita amicum tuum.
marg.| {o} Si dixeris vires non suppetunt ] ad eruendum, vel liberandum perituros a morte.
marg.| {p} Qui inspector est cordis, ipse intelligit ] si vera sit excusatio.
marg.| {q} Et servatorem anime tue ] quem timere debes.
marg.| {r} Nihil fallit ] quia omnia nuda et aperta sunt oculis eius, Hbr. 4.d.
marg.| {s} Reddetque homini ] cuilibet, bono et malo.
marg.| {t} Iuxta opera sua ] si bona sunt opera, premium : si mala, supplicium.3.53va} Apc. 14.c. Opera enim illorum sequuntur illos quasi testificatura, aut pro eis, aut contra eos in die iudicii, quasi dicat : Salomon, noli dissimulare, quia Deus, qui scrutatur corda et renes, scit quid sit in homine. Unde Gal. 6.b. Nolite errare, Deus non irridetur.
marg.| {a} Comede, fili mi, mel ] id est doctrinam Divinitatis audi, ut ea reficiaris.
marg.| {b} Quia bonum est ]  Ps. 118. Bonum mihi lex oris tui supra millia auri et argenti.
marg.| {c} Et favum ] id est doctrinam humanitatis.
marg.| {d} Dulcissimum gutturi tuo ] quia nihil adeo dulce et suave est anime humane, quam quod verbum caro factum est et habitavit in nobis. [Gutturi
marg.| dicit, non ventri, quia nunc modica est refectio, sed in futuro erit plena refectio ventris. Unde Ps. 16. Satiabor, cum apparuerit gloria tua. Mel et favum comparat Salomon doctrine Sapientie, quia sicut illa ceteris cibis dulciora sunt ; ita doctrina Sapientie ceteris cibis suavior et prestantior est. Vel Mel quod in promptu est, mortalem superficiem littere notat : favus ubi, mel et cera simul sunt ; allegoriam significat ubi ablato velamine littere, spiritualis suavitas labore aliquo et mora percipitur et sentitur. In favo quidem est cera luminis nutrimentum et dulcedo mellis reficiens gustum, ita in sacra Doctrina est cognitio veritatis illuminans intellectum et suavitas bonitatis reficiens et confortans affectum. Unde subdit.
marg.| {e} Sic et doctrina Sapientie ] scilicet dulcissima est.
marg.| {f} Anime tue ] licet amara sit carni. Unde venter Ezechiel, amaricatus est comesto volumine. Ez. 3.a. Et idem legitur Apc. 10.d.
marg.| {g} Quam cum inveneris ] meditando, audiendo, legendo, operando, interrogando, orando.
marg.| {h} Habebis in novissimis spem ] revertendi ad patriam, a qua modo exulamus, ad quam ingemiscentes aspiramus. Unde Ier. 31.c. Quiescat vox tua a ploratu et oculi tui a lacrimis ; quia est merces operi tuo, ait Dominus et revertentur filii tui de terra inimici et est spes in novissimis tuis.
marg.| {i} Et spes ] etc. quia non est de temporalibus, que transeunt ; sed de spiritualibus, que permanent in eternum. Unde Sap. 3. Et si coram hominibus tormenta passi sunt, spes illorum immortalitate plena est
marg.| {k} Ne insidieris et queras ] etc. id est non queras occasionem, per quam deroges vite iusti hominis, quia etsi aliquando ceciderit, cito tamen resurgit, nec iterat malum ; impii vero sic corruunt, ut non resurgant. Unde subdit.
marg.| {l} Septies enim cadet ] etc. quod secundum Glossa tam de veniali peccato, quam de mortali exponitur. De mortali sic.
marg.| {l} Septies ] id est in tempore presenti quod 7. diebus agitur.
marg.| {m} Cadet iustus ] id est predestinatus.
marg.| {n} Et resurget ] per penitentiam. Unde Ps. 36. Cum ceciderit, non collidetur ; quia Dominus supponit manum suam ad sublevandum. De veniali sic.
marg.| {l} Septies ] id est sepe.
marg.| {m} Cadet iustus ] in domo, non de domo levibus peccatis, sine quibus vita presens non agitur. Per ignorantiam enim, vel oblivionem, vel subreptionem, vel necessitatem, vel fragilitatem humanam, vel inviti, vel volentes singulis diebus peccamus. Nemo enim mundus a sordibus, nec etiam infans cuius unius diei est vita super terram. Unde 1Io. 1.d. Si dixerimus, quoniam peccatum non habemus, ipsi nos seducimus et veritas in nobis non est. Eccl. 7.c. Non est iustus in terra, qui faciat bonum et non peccet. Quidam sic exponunt.
marg.| {l} Septies cadit iustus ] id est universas occasiones cadendi habet iustus, quia ex una parte trahit mundus, modo per adulationes, modo per detractiones, modo per Tyrannos, modo per hereticos, modo per falsos fratres : Ex altera parte pungit caro per varios appetitus, modo dicit, nuda sum et frigus est ; esurio, sitio, infirma sum nimis vigilavi hac nocte, nimis laboravi hac die.
marg.| Ex altera parte instigat Diabolus et suggerit rationes quod acquiescendum est carni ; et si non vult acquiescere, tunc excitat ineptam letitiam, aut certe vanam gloriam quandoque iactantiam, quandoque indignationem.
marg.| Sed quamvis tot occasiones cadendi habeat Iustus et cadat aliquando ; non est insultandum ei, quia resurget ad animum redeundo, laqueos vitando, strenue operando.
marg.| {o} Impii autem corruent ] id est simul corde et opere ruent.3.53vb} {p}   In malum ] culpe et postea in malum pene eterne. Nam iste casus sequitur illum.
marg.| {q} Cum ceciderit ] etc. id est si aliquid adversi incurrerit, vel si peccaverit non insultes ei, ne forte miserante Domino redeat ad pristinum statum et fiat amicus tibi et erubescas, quia eum aliquando despexisti.
marg.| {r} Et in ruina eius ] temporali, vel spirituali.
marg.| {s} Ne exultet cor tuum ] sicut Demones.
marg.| {t} Ne forte videat Dominus ] insultationem tuam de casu inimici.
marg.| {u} Et displiceat ei ] casus inimici, vel insultatio tua id est ostendat sibi displicere.
marg.| {x} Et auferat ab eo iram suam ] relevando a casu et te permittendo cadere in peccatum propter insultationem tuam. Eccles. 7.b. Non irrideas hominem in amaritudine anime ; est enim, qui humiliat et exaltat circumspector Deus. Eccl. 27.d.
marg.| Laqueo peribunt, qui oblectantur casu Iustorum ; dolor autem consumet eos antequam moriantur. Mi. 7.b. Ne leteris, inimica mea super me, quia cecidi ; consurgam, cum sedero in tenebris : Dominus lux mea est.
marg.| {y} Non contendas cum pessimis ] id est cum incorrigibilibus verbo correctionis, quia inutilis est talium correctio.
marg.| {z} Nec emuleris impios ] opere.
marg.| {a} Quoniam non habent futurorum ] bonorum.
marg.| {b} Spem mali ] homines. Sap. 3.c. Vacua est spes illorum et labores sine fructu.
marg.| {c} Et lucerna impiorum extinguetur ] Ibi quere expositionem.
marg.| $moraliter
marg.| Vel sic.
marg.| {y} Non contendas cum pessimis ] qui non verentur Deum, nec peccare timent, in iudicio cum litibus tua repetendo : potius iniuriam patiaris. Unde 1Cor. 6.b. Iam quidem omnino delictum est in vobis quod iudicia habetis inter vos, quare non magis iniuriam accipitis ? quare non magis fraudem patimini ?
marg.| {z} Nec emuleris impios ] qui in iudicio decertare et fratres defraudere non timent.
marg.| {a} Quoniam non habent futurorum spem mali ] qui sic faciunt.
marg.| {c} Et lucerna impiorum ] id est scientia, qua sic litigant in iudicio.
marg.| {d} Extinguetur ] in futuro fetens in naribus eorum. Vel :
Numérotation du verset Prv. 24,moraliter 
marg.| {y} Non contendas cum pessimis ] qui defendunt peccata sua, cum corriguntur, quia huiusmodi homines correctores suos hostes reputant. De quibus dicitur infra 29.a. Viro, qui corripientem dura cervice contemnit repentinus interitus superveniet ei. Am. 5.c. Odio habuerunt corripientem in porta et loquentem perfecte abominati sunt tales homines proprie sunt vestigium peccatoris id est Diaboli, sicut dicitur Eccles. 21.b.
marg.| {e} Time Dominum, filimi ] cuius servus emptitius es. Iuxta illud 1Cor. 6. Empti estis pretio magno. Unde ei debes censi caput id est denarium id est observantiam Decalogi.
marg.| {f} Et regem ] id est Principem secularem, ad litteram, qui a Deo constitutus est Rex ad malorum vindictam et bonorum custodiam. Unde Rm. 13.a. Principes non sunt timor boni operis, sed mali. Vis autem non timere potestatem ? Bonum fac et habebis laudem ex ea ; Dei enim minister tibi in bonum est Si autem malum feceris, time ; non enim sine causa gladium portat : Dei enim minister est, vindex in iram illi, qui malum facit, Timor enim debetur tam Deo, quam Cesari ; sed Cesari propter Deum. Unde Mt. 22. Reddite ergo, que sunt Cesaris, Cesari et que sunt Dei, Deo. Vel
Numérotation du verset Prv. 24,mystice 
marg.| .
marg.| {d} Time Dominum, filii mi ] id est Deum Patrem.
marg.| {f} Et Regem ] id est filium, qui cum sit eiusdem substantie et eiusdem potentie, cum eo, eodem divinitatis honore colendus est. Alioquin qui non honorificat filium, non honorificat Patrem, qui misit illum. Io. 5.d.
marg.| {g} Et cum detractoribus ] qui detrahunt Regi, quem timere et revereri deberent.
marg.| {h} Non commiscearis ] propter fetorem et abominationem. Ps. 5. Sepulchrum enim patens est guttur eorum. Et non minus superius, quam inferius fetorem emittunt.
marg.| {i} Quoniam repente consurget perditio eorum ] qua perdentur eternaliter, quia transgressi sunt legem. Ex. 22.d. Diis non detrahes et Principi populi tui non maledices. Eccl. 10.d. In cogitatione tua Regi non detrahes et in secreto cubiculi tui non maledixeris diviti.
marg.| Vel ideo. {g} Cum detractoribus non commiscearis ] quia sunt {3. 54ra}   fure s bone fame aliorum, ut dicit Ambrosius Et socii furum fures reputantur et vix potest esse aliquis cum talibus salva caritate.
marg.| Vel ideo non commiscearis cum illis quia serpentes sunt venenosi. Unde Eccl. 10.c. Si mordeat serpens in silentio, nihil eo minus habet, qui occulte detrahit.
marg.| Vel ideo non commiscearis cum eis ] quia fundibularii Diaboli sunt et vicinos suos lapidibus convitiorum et opprobriorum sepe percutiunt ; ipsi vero subito ruunt in infernum et qui favent eis.
marg.| {a} Unde sequitur  : Et ruinam utriusque ] id est detractoris et faventis ei.
marg.| {b} Quis novit ? ] quasi dicat : . pauci, quia tam subita est.
marg.| {c} Unde subdit  : Hec quoque sapientibus ] supple, incognita sunt.
marg.| {c} Vel sic  : Hec quoque ] que dicta sunt de detractoribus.
marg.| {d} Sapientibus ] dicuntur, qui detractores abominantur et abominandos predicant. Unde Augustinus in mensa sua dicitur habuisse hos versus inscriptos,
marg.| Quisquis amat dictis absentum rodere vitam, Hanc mensam indignam noverit esse sibi.
marg.| Alia translatio habet. Hec quoque sapientiam vobis agnoscentibus ] que scilicet sequuntur, servanda sunt. Et secundum hanc expositionem incipit parabola : [Hec quoque etc.
marg.| secundum priores expositiones de priori parabola sunt.
marg.| {e} Cognoscere personam in iudicio non est bonum ] ut amore eius, vel odio declinetur a via veritatis. Lv. 19.c. Non consideres personam pauperis, nec honores vultum potentis, iuste proximo tuo iudica. Dt. 16.d. Non accipies personam, nec munera, quia munera excecant oculos sapientum et mutant verba iustorum Sup. 18.a. Accipere personam impii in iudicio non est bonum ; ibi require de hac materia. Et infra 28. plenius dicetur de hoc. Glossa dicit hic. Supra Regem timere docuit, nunc personam in iudicio cognoscere vetat. Unde colligitur, quia ita Principibus servire oportet, ut eorum reverentia, vel timore numquam a via veritatis recedatur.
marg.| {f} Qui dicunt impio, iustus es ] id est qui iustificant impium in iudicio.
marg.| {g} Maledicent eis populi et detestabuntur eos Tribus ] Sanctorum in presenti et in futuro detestabilis iudicabunt cum Domino. Is. 5.e. Ve qui potentes estis ad bibendum vinum. et viri fortes ad miscendam ebrietatem, qui iustificatis impium pro muneribus et iustitiam iusti aufertis ab eo. Sup. 17.c. Qui iustificat impium et qui condemnat iustum, uterque abominabilis est apud Deum.
marg.| {h} Qui arguunt ] delinquentes.
marg.| {i} Laudabuntur ]  a De o et ab hominibus.
marg.| {k} Et super ipsos veniet benedictio ] Dei. Ier. 15.d. Si separaveris pretiosum a vili, quasi os meum eris. Iac. 5.d. Qui converti fecerit peccatorem ab errore vie sue, salvabit animam eius a morte et operiet multitudinem peccatorum. Ideo dicit Apostolus, 2Tim. 4.a. Argue, obsecra, increpa cum omni patientia et doctrina. Item de adulatoribus exponitur.
marg.| {f} Qui dicunt impio, iustus es ] Unde infra 27.c. Qui benedicit proximo suo voce grandi id est alta, que possit audiri a laudato, de nocte consurgens maledicenti similis est. Glossa id est qui favore superflue laudis eum tollit, vel malis favendo, vel bona plus equo laudando, hic maledicenti assimilatur, quia vel in malo opere laudando confidentiam tribuit, vel in bono opere simplicitatem puri cordis minuit, ut quod superni amoris causa inceperat, humano favore finiat.
marg.| {g} Maledicent eis populi et detestabuntur eos Tribus ] qua  n do cognoscent se deceptos fuisse per laudem eorum. Unde Is. 3.c. Popule meus, qui beatum te dicunt, ipsi te decipiunt. Sed pauci sunt qui bene sciant vitare hanc deceptionem, quia etsi multi sint, qui non querant laudem hominum, pauci sunt qui prorsus respuant, cum offertur. Unde infra 27.c. Quomodo probatur in conflatorio argentum et in fornace aurum, sic probatur homo ore laudantium.
marg.| {h} Qui arguunt ] malos, ut debent.
marg.| {i} Laudabuntur ]  a D eo et ab ipsis quos arguunt Unde supra 9.b. Argue sapientem et diliget te.
marg.| {k} Et super ipsos veniet benedictio ] Dei et hominum, etiam eorum quos arguunt modo. Unde infra 28.d. qui corripit hominem, gratiam postea inveniet apud eum magis quam ille qui per blandimenta lingue decipit.
marg.| {3. 54rb} {l} Labia deosculabitur ] id est pacem cum omnibus consequetur.
marg.| {m} Qui recta verba respondet ] omnibus. Unde Glossa Osculum, pacis et amoris signum est. Igitur qui recta respondet, labia deosculabitur, quia quicumque neglecta personarum acceptione sola iustitie verba sequitur, insipientibus forte gravis et austerus videtur, multos tamen cum quibus pacem habeat et multos prudentes, qui sua verba cum amore complectentur, inveniet ; et eosdem qui sepe adversabantur, in melius conversos amicos recipies et socios.
marg.| {n} Prepara foris opus tuum ] declinando a malo.
marg.| {o} Et diligenter exerce agrum tuum ] id est corpus sarculo discipline.
marg.| {p} Ut postea ] evulsis sentibus vitiorum.
marg.| {q} Edifices domum tuam ] id est conscientiam ex virtutibus et bonis operibus, quasi ex lapidibus quadris et politis. Et hoc est quod dicitur Ier. 4.a. Novate vobis novale et nolite serere super spinas. Vel [edifices domum tuam id est eternam mansionem tibi prepares. De qua dicitur 2Cor. 5.a. Scimus, quoniam si terrestris domus nostra huius habitationis dissolvatur quod edificationem ex Deo habemus domum non manufactam, sed eternam in celis.
marg.| {r} Ne sis testis frustra ] id est sine notitia veritatis.
marg.| {s} Contra proximum tuum ] id est quemcumque hominem, quia nomine proximi intelligitur omnis homo, ut dicit Augustinus supra Lc. 10.
marg.| {t} Nec lactes quemquam labiis tuis ] id est neminem foveas in peccatis adulando ; nam qui hoc facit, iniquus est. Sup. 16.d. Vir iniquus lactat amicum suum et ducit per viam non bonam. Et ideo dictum est supra 2.b. Fili mi, si te lactaverint peccatores, ne acquiescas eis. Qui hoc lacte nutriuntur, quasi Mammotrephi non sunt idonei doctrine veritatis. Unde Is. 28.c. Quem docebit scientiam ? et quem intelligere faciet auditum ? Ablactatos a lacte, avulsos ab uberibus. Unde nec Isaac ad mensam Abrahe accessit, donec fuerit ablactatus, sicut legitur Gn. 21.a. Crevit puer et ablactatus est, fecitque Abraham grande convivium in die ablactationis eius.
marg.| {u} Ne dicas ] in corde tuo deliberando.
marg.| {x} Quomodo fecit mihi, sic faciam ei et reddam unicuique secundum opus suum ] quasi dicat : noli reddere malum pro malo. Rm. 12.d. Nulli malum pro malo reddentes. Scriptum est enim : Mihi vindictam et ego retribuam, dicit Dominus, Ez. 9.a. secundum aliam translationem.
marg.| {y} Per agrum hominis pigri transivi et per vineam viri stulti ] etc. Ager, hortus, vinea, domus, spiritualiter idem sunt, scilicet mens, vel conscientia uniuscuiusque hominis. Ibi enim quasi in agro seminato virtutibus a Deo crescit seges bonorum operum. Ibi quasi in horto Domini oriuntur flores sanctorum desideriorum. Ibi quasi in vinea Domini nascitur vinum compunctionis, ac letitie spiritualis inebrians et preclarum. Ibi quasi in domo quiescit Dominus.
marg.| Quod autem ager sit mens hominis, legitur Gn. 27.d. Ecce odor filii mei, sicut odor agri pleni, cui benedixit Dominus. Quia sit hortus legitur Ct. 4.c. Hortus conclusus, soror mea sponsa, hortus conclusus, fons signatus. Quia sit vinea, legitur Is. 5.b. Vinea Domini exercituum domus Israel est et viri Iuda germen eius delectabiles. Quia autem sit domus, dicitur Ier. 11.c. quid est quod dilectus meus in domo mea facit scelera multa ? que Ez. 8. numerantur.
marg.| Per urticas designantur prurientia desideria terrenorum et incentiva libidinis. Unde supra 21.d. Desideria occidunt pigrum.
marg.| Per spinas intelliguntur punctiones spiritualium vitiorum. Nomine pigri et stulti hominis, omnis negligens designatur, piger ad operandum, stultus ad discernendum. Igitur per agrum et vineam pigri et stulti hominis transire, est vitam cuiuslibet negligentis inspicere ; quod se fecisse testatur Salomon dicens.
marg.| {y} Per agrum hominis pigri transivi et per vineam viri stulti ] id est vitam cuiuslibet negligentis diligenter inspexi.
marg.| {3. 54va} {a} Et ecce totum repleverant urtice ] id est incentiva libidinis et terrena desideria. Has urticas B. Benedictus urticis evulsit, recolens in Eremo formam mulieris, quam Rome viderat.
marg.| {b} Operuerant superficiem eius spine ] id est punctiones spiritualium vitiorum. Tales fructus crescunt in agro hominis ociosi, Gn. 3.c. Maledicta terra in opere tuo, spinas et tribulos germinabit tibi, Is. 34.c. Orientur in domibus eius spine et urtice et paliurus in munitionibus eius. Paliurus est acutissimus carduus.
marg.| {c} Et maceria lapidum ] id est munitio virtutum et bonorum operum [destructa erat Unde Ps. 79. Ut quid destruxisti maceriam eius et vindemiant eam omnes qui pretergrediuntur viam ? Is. 5.b. Et tunc ostendam vobis, quid faciam vinee mee, auferam sepem eius et erit in direptionem ; diruam maceriam eius et erit in conculcationem et ponam eam desertam ; non putabitur et non fodietur ; et ascendent super eam vepres et spine et nubibus mandabo, ne pluant super eam imbrem.
marg.| {d} Quod cum vidissem ] mentis consideratione.
marg.| {e} Posui in cordo meo ] id est memoriter retinui, vel diligenter notavi.
marg.| {f} Et exemplo didici disciplinam ] qua quasi sarculo ager et vinea mentis excolitur. Et statim excitavi me dicens.
marg.| {g} Usquequo, piger, dormis ] in peccato vel in torpore et ocio ?
marg.| {h} Usquequo de somno ] peccati vel ocii.
marg.| {i} Consurges ] ad opera virtutum ?
marg.| {k} Parum inquam dormies ] peccata continuando.
marg.| {l} Modicum dormitabis ] frequenter recidivando.
marg.| {m} Pauxillum manus conferes, ut quiescas ]  a b ono opere.
marg.| {n} Et veniet tibi quasi   cursor ] id est subito.
marg.| {o} Egestas ] eterna.
marg.| {p} Tua ] id est tuis meritis acquisita.
marg.| {q} Et mendicitas ] id est inopia omnis boni, mendicare compellens, sicut divitem epulonem. Lc. 16.f. Et fatuas virgines, Mt. 25.a.
marg.| {r} quasi vir armatus ]  a q uo te non poteris defendere. Idem habes supra 6.b. Et moraliter expositum. Et 20. ibi, Propter frigus etc.



Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Hugo de Sancto Caro. Postilla in totam Bibliam (Prv. Capitulum 24), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 05/05/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=hug&numLivre=28&chapitre=28_24)

Notes :