Hugo de Sancto Caro

Capitulum 6

Numérotation du verset Prv. 6,1 

Fili mi si spoponderis pro amico tuo
defixisti apud extraneum manum tuam.
Numérotation du verset Prv. 6,2 

Illaqueatus es verbis oris tui et captus propriis sermonibus tuis1.
1 tuis Q ΦRGP² Z² ΨD ΩJ* Rusch ] om. Ω M ΩD ΩS ΩJ² ( rubr. cancel. ) ΩL ΩP ΩR Weber
Numérotation du verset Prv. 6,3 

Fac ergo quod dico, fili mi, et
temetipsum libera quia incidisti
in manum2 proximi tui.
2 manum plerique codd., edd. CorS3 Ω M ΩD ΩJ Rusch ] manu Amiatinus ΣT Φ ΨD Cor2 ΩS ΩP ΩL (in ras.?) Weber , animam CorS3*, manus Cava L M Θ Z² S ΩR LXX
Discurre, festina, suscita amicum tuum.
Numérotation du verset Prv. 6,4 

Ne dederis somnum oculis tuis,
nec3 dormitent palpebre tue.
3 nec Rusch Weber ] ne ΦP ΩD
Numérotation du verset Prv. 6,5 

Eruere
quasi damula
de manu
et quasi avis
de insidiis aucupis.
Numérotation du verset Prv. 6,6 

Vade ad formicam, o piger,
et considera vias eius et disce sapientiam.
Numérotation du verset Prv. 6,7 

Que cum non habeat ducem
nec preceptorem nec principem,
Numérotation du verset Prv. 6,8 

parat estate cibum sibi et congregat in messe quod comedat.
Numérotation du verset Prv. 6,9 

Usquequo piger dormies4, quando consurges e5 somno tuo ?
4 dormies Cor1 ΩD ΩS ΩJ Ω edd. Rusch ] dormis Ω MPL ΩR* Weber |
5 e D ΩD ΩS ΩJ edd. Rusch ] ex cett. Weber |
Numérotation du verset Prv. 6,10 

Paululum
dormies,
paululum
dormitabis, paululum
conseres manus6
6 manus Ω M ΩJ etc . Rusch Weber ] + tuas ΩD ΩS
ut dormias,
Numérotation du verset Prv. 6,11 

et veniet tibi
quasi viator
egestas
et pauperies quasi vir armatus.
Si vero impiger fueris,
veniet ut fons messis7 tua
7 messis] mellis praem. ΩJ* ( cancell. )
et egestas longe fugiet a te8.
8 Si vero… fugiet a te Amiatinus ΣT ΠH L M D Q Y S Z² Φ ΘH ΓA ΨD Ω ΩD ΩL ΩP ΩR Rusch Clementina ] om. Weber | vero] autem Ω M | ut ΩD ΩJ Rusch ] quasi L ΩR | longe ΩD ΩL ΩR] om. ΩP
Numérotation du verset Prv. 6,12 

Homo apostata
vir inutilis graditur9* ore perverso,
9 graditur Ω ΩD Weber etc.] gradiens Rusch (hapax)
Numérotation du verset Prv. 6,13 

annuit oculis, terit pede, digito loquitur,
Numérotation du verset Prv. 6,14 

pravo corde machinatur malum et10 omni tempore iurgia
10 et ΩD ΩS ΩJ edd. Rusch ] + in Ω M ΩP ΩL ΩR Weber
seminat.
Numérotation du verset Prv. 6,15 

Huic
extimplo11
11 extimplo L M* Φ RG² ΩD ΩS ΩJ ΩL* ΩR Rusch ] extemplo Ω Weber
veniet perditio sua et subito conteretur nec habebit ultra medicinam.
Numérotation du verset Prv. 6,16 

Sex sunt que odit Dominus
et septimum detestatur anima eius.
Numérotation du verset Prv. 6,17 

Oculos sublimes,
linguam mendacem,
manus effundentes sanguinem innoxium12,
12 sanguinem innoxium Ω ΩD ΩL ΩR Rusch ] inv. ΩP Weber
Numérotation du verset Prv. 6,18 

cor machinans cogitationes pessimas,
pedes veloces ad currendum in malum,
Numérotation du verset Prv. 6,19 

proferentem mendacia,
testem fallacem, et eum qui seminat inter fratres discordias.
Numérotation du verset Prv. 6,20 

Conserva fili mi
precepta patris tui
et ne dimittas legem matris tue.
Numérotation du verset Prv. 6,21 

Liga ea13
13 ea ΩJ ΩS ΩL ΩP ΩR Rusch Weber ] eam ΨD Ω M , illegibilis propter compacitatem ligaturae ΩD
in corde tuo iugiter14
14 in corde tuo – iugiter] inv. X* ΩD ΩS
et circumda
gutturi tuo.
Numérotation du verset Prv. 6,22 

Cum ambulaveris gradiantur tecum,
cum dormieris
custodiant te,
et evigilans
loquere cum eis.
Numérotation du verset Prv. 6,23 

Quia mandatum15 lucerna est
15 mandatum ΩD ΩJ ΩL Rusch Weber ] mandata ΩR (hapax)
et lex lux
et via vite increpatio discipline,
Numérotation du verset Prv. 6,24 

ut custodiant te16 a muliere mala et a blanda lingua extranee.
16 ut ΩD K6 Rusch Weber ] et X ΨD Ω M | custodiant Cor2=Cor3 (alii) ΩD ΩJ ΩR K6 Rusch Weber ] custodiat Cava M Q² Y* Φ Z² Ψ D Cor2=Cor3 (al<iter> UT CUSTODIAT TE et sic loquitur de lege) ΩL
Numérotation du verset Prv. 6,25 

Non concupiscat pulchritudinem eius17 cor tuum, ne capiaris18 nutibus illius.
17 eius ΩD Rusch Weber etc. ] illius Ω ( in ras. ) |
18 ne capiaris plerique codd., edd. ΩD K6 Rusch ] nec capiaris X ΣT M D ΦP Θ Ta S ΓA Clementina Weber , nec rapiaris ΩS |
Numérotation du verset Prv. 6,26 

Pretium enim scorti vix est unius19 panis,
19 est unius Ω ΩD ΩL ΩR Rusch Clementina ] inv. ΩP Weber
mulier autem viri pretiosam animam capit.
Numérotation du verset Prv. 6,27 

Numquid potest homo abscondere20 ignem in sinu suo
20 potest homo – abscondere ΩD ΩS ΩJ ΩR Rusch Clementina ] abscondere homo potest Ω M ( inv. ), inv. ΩP ΩL Weber
ut vestimenta illius21 non ardeant,
21 illius Ω M ΩL ΩP ΩR Rusch Weber ] eius X Θ ΩD ΩS ΩJ
Numérotation du verset Prv. 6,28 

aut ambulare super prunas et non comburentur22 plante eius.
22 et non comburentur ΩL Rusch Weber ] et non comburantur ΠH Z ΓA ΩP, illegibilis propter compacitatem ligaturae ΩD, ut non comburantur Ω M Ed1530 Clementina
Numérotation du verset Prv. 6,29 

Sic
qui ingreditur ad mulierem proximi sui
non erit mundus
cum tetigerit
eam.
Numérotation du verset Prv. 6,30 

Non grandis est23 culpa24
23 g. e. Ω ΩD ΩP ΩL ΩR Rusch Weber ] inv. Ω M |
24 culpa X Φ Ω ΩD ΩP ΩL ΩR edd. Rusch ] culpe Weber |
cum quis furatus fuerit, furatur enim ut esurientem impleat animam.
Numérotation du verset Prv. 6,31 

Deprehensus quoque reddet septuplum et
omnem substantiam domus sue tradet et liberabit se25.
25 et liberabit se Θ ΩD ΩJ ΩL ΩS ΩP ΩR Rusch cum LXX ] om. Weber Ω M Cor2=Cor3 (hebr. et antiq. non habent), del . ΩL²( va-cat )
Numérotation du verset Prv. 6,32 

Qui autem adulter est
propter cordis inopiam
perdet animam suam.
Numérotation du verset Prv. 6,33 

Turpitudinem
et ignominiam
congregat sibi et opprobrium illius non delebitur.
Numérotation du verset Prv. 6,34 

Quia zelus et furor viri
non parcet in die vindicte,
Numérotation du verset Prv. 6,35 

nec acquiescet
cuiusquam precibus,
nec suscipiet26
26 suscipiet Ω ΩD ΩL ΩR Rusch Weber ] recipiet ΩP (hapax)
pro redemptione dona plurima.

Capitulum 6

Numérotation du verset Prv. 6,1 
marg.| {3. 12rb} Filimi etc. In precedenti docuit Salomon custodire cor suum, sive spiritum contra suum inferius id est carnem, quia caro concupiscit adversus spiritum etc. Gal. 5.e. In hoc autem capitulo docet spiritum custodire ad proximum qui iuxta se est, ut in se post bene ordinatus deinde bene et iuste ad proximum ordinetur. Dividitur autem hoc capitulum in tres partes. In prima docet habere sollicitudinem circa res sibi commissas. In secunda docet vitare schismata et apostasiam, ibi : Homo apostata. In tertia monet cavere iniuriam proximi, maxime in uxorem, ibi : Conserva etc. Primo autem alloquens eum, qui pro amico spopondit, docet eum, ut illum sollicite admoneat, ut reddendo debitum se et ipsum liberet. Allegorice loquitur ad Prelatos et Patronos Ecclesiarum, qui pro tot spoponderunt, quot in cura sua receperunt. Dicit ergo.
marg.| {l} Fili mi etc.   fid e iubendo.
marg.| {n} Defixisti apud extraneum etc.  ) vel animam tuam id est obligasti te ad reddendum, si ille deficeret.
marg.| {q} Illaqueatus es verbis oris tui etc.   Et quia sic illaqueatus es.
marg.| {s} Fac ergo quod dico etc.   quo d scilicet dico tibi, infra ibi : Discurre etc.
marg.| {t} Et temetipsum libera fac iendo quod dico. Et opus est, ut sic faciendo te liberes.
marg.| {u} Quia incidisti in manum etc.   cui te obligasti pro amico tuo. Ergo ut liberes.
marg.| {x} Discurre, festina, suscita etc.   pro quo spopondisti, ut reddat debitum creditori et sic te et ipsum liberet etc. Plana sunt ad litteram.
Numérotation du verset Prv. 6,2 
mystice
marg.| {m} Mystice, sic. Si spoponderis Deo pro amico tuo id est populo curam eius tamquam medicus spiritualis suscipiendo. Vel quasi advocatus causam eius apud Deum gerere te promittendo. Vel quasi pastor pabulum gregi te provisurum pollicendo. Hec enim pertinent habentibus curam animarum scilicet curationi animarum intendere, causam earum apud Deum precibus et meritis defendere, triplex pabulum, verbi, exempli, temporalis subsidii providere. De his deberet esse sollicitudo eorum, sed ipsi e contrario, de huiusmodi sibi invicem applaudunt, non reputantes hoc esse onus, sed honorem. Unde dicunt : Multum gaudeo de vestra exaltatione, infra 17.c. Homo stultus cum spoponderit pro amico suo plaudet manibus. Sed certe in fine, quando exigetur ab ea ratio, quando veniet grex ad manum numerantis, ut dicit Ier. 33.c. non plaudet. Unde infra 20.c. Tolle vestimentum eius, qui fideiussor extitit alieni et pro extraneis aufer pignus ab eo.
marg.| {n} Defixisti id est obligasti.
marg.| {p} Manum tuam id est opus, non os tantum quia tenetur eis, ut diximus, triplex dare pabulum, verbi, exempli, temporalis subsidii, cum opus est. Unde Petro ter dictum est : Pasce oves meas, Io. 21.e.
marg.| {o} Apud extraneum id est Christum, qui ut dicit Beatus Bernardus. amicus est in sponsione, sed postea erit extraneus in exigenda ratione. Unde infra eod. d. Zelus furor viri non parcet in die vindicte, nec acquiescet cuiusquam precibus, nec suscipiet pro redemptione dona plurima.
marg.| Et nota quod dicit manum singulariter, quia Prelatus unam manum liberam sibi debet reservare, alteram subditis dare, 1Tim. 4.d. Attende tibi et doctrine. Act. 20.f. Attendite vobis et universo gregi. De hac obligatione legitur 3Rg. 20.g. Custodi virum istum, qui si lapsus fuerit, erit anima tua pro anima eius.
Numérotation du verset Prv. 6,2 
marg.| {q} Illaqueatus es verbis oris tui quasi dicat : non solum obligatus es ad dandum exemplum operis, sed etiam ad dandum verbum predicationis.
marg.| {r} Et captus propriis sermonibus tui s, quasi dicat : sicut habes vicarium ad spondendum, ita non habeas ad solvendum, Ps. 76. Voce mea ad Dominum clamavi, non aliena.
Numérotation du verset Prv. 6,3 
marg.| {s} Fac ergo quod dico non tantum audi, Mt. 23.a. Que dicunt, facito.
marg.| {t} Et temetipsum libera a d ebito, quo teneris in vinculis cum Symeone, donec adducas ad Ioseph Beniamin fratrem tuum minimum, Gn. 42.d.
marg.| {u} Quia incidisti in manum etc. id est Christi, qui te puniet, nisi feceris quod promisisti, ut scilicet sobrie et iuste et pie vivas in hoc seculo. Tit. 2.d. Sobrie tibi, iuste proximo, pie Deo.
marg.| {x} Discurre per domos subditorum et de persona in personam, singulis necessaria providendo, 1. Thess. 2.b. Facti sumus parvuli in medio vestri, tamquam si nutrix foveat filios suos. Vel discurre discutiendo conscientias singulorum. Za. 4.c. Septem sunt isti oculi Domini, qui discurrunt in universalem terram, infra 27.d. Diligenter agnosce vultum pecoris tui, tuosque greges considera. Vel discurre inter Deum et populum, illi supplicans, istis predicans, Deo offerens subditorum penitentiam, subditis annuntians Dei gloriam. Ita faciebat Moyses Ex. 32.g. Et Nm. 11.c. 14.c. 16.a. Festina docere populum, parare Domino convivium in populo. Festinandum est, quia incertum est quando Dominus veniet ad convivium, Mt. 24.d. Ideo et vos estote parati, quia nescitis etc. Gn. 18.a. Festinavit Abraham in tabernaculum ad Saram, dixitque ei : Accelera, tria sata farine {3. 12va} commisce et fac subcinericios panes, ipse vero ad armentum cucurrit, tulitque inde vitulum tenerrimum optimum, deditque puero, qui festinavit etc. Glossa Orig. Ecce nihil torporis in domo iusti, currit senex, accelerat Sara, festinat puer.
marg.| {a} Suscita amicum tuum id est Christum precibus, scilicet ut subveniat, sicut discipuli, Mc. 4.d. Facta est procella magna, venti et fluctus mittebant in navim, ita ut impleretur navis et excitant illum et dicunt ei : magister, non ad te pertinet, quia perimus ? Exemplum legitur quod quodam Episcopo celebrante obiit quidam parochianus eius sine confessione et ideo intravit eremum et noluit redire, donec resuscitaretur mortuus quod et factum est. Vel suscita proximum vel subditum a somno peccati et torporis crebris exhortationibus et duris increpationibus : Ad hoc enim constitutus es Prelatus. Is. 49.c. Dedi te in fedus populi, ut suscitares terram id est terrenos et possideres hereditates dissipatas. Sed mirum est de quibusdam, qui tribus dietis, vel amplius remoti, volunt mortuos suos suscitare, cum etiam Dominus neminem suscitasse legatur, nisi presens. Unde non suffecit Eliseo misisse Giezi ad puerum suscitandum, imo et ipse statim subsecutus est et presens puerum suscitavit 4Rg. 4.
Numérotation du verset Prv. 6,4 
marg.| {b} Ne dederis somnum oculis tuis neg ligendo curam subditorum.
marg.| {c} Neque dormitent palpebre tue non corrigendo pre tedio. Rabanus Somnum dat oculis, qui subditorum omnino curam negligit ; dormitat autem, qui reprehensibilia eorum gesta cognoscit et propter mentis tedium digna invectione non corrigit. Ecce officium Prelatorum, non dormire per negligentiam, neque dormitare per tedium. Ps. 120. Ecce non dormitabit, neque dormiet qui custodit Israel. Gn. 31.e. Viginti annis fui tecum, oves et capre tue steriles non fuerunt, arietes gregis tui non comedi, nec captum a bestia ostendi tibi, ego omne damnum reddebam, quicquid furto perierat, a me exigebas ; die noctuque estu urebar, fugiebatque somnus ab oculis meis.
Numérotation du verset Prv. 6,5 
marg.| {d} Eruere quasi dicat : non dormitent palpebre tue, sed eruere quasi damula de manu illius, scilicet cui te obligasti.
marg.| {e} Et quasi   avis de insidiis aucupis id est Diaboli, quasi dicat : sicut damula de manu captivantis eam querit evadere et avis a laqueo aucupis, ita tu sollicite labora, ut te solvas a sponsione, qua te obligasti pro aliis, nihil omittendo de contingentibus. Comparat autem Salomon Prelatum damule, propter munditiam corporis, propter agilitatem operis, propter perspicationem contemplationis, quam debet habere Prelatus. Damula enim est mundum animal, agile et perspicax. Avi vero Prelatus comparatur, quia pennis virtutum debet se suspendere a terrenis. Sicut Iob. 7.c. Suspendium elegit anima mea. Et sic non timui insidias aucupis id est Diaboli, vel cuiuslibet iniqui, vel dolosi. Ier. 5.f. Inventi sunt in populo meo impii insidiantes quasi aucupes laqueos ponentes.
Numérotation du verset Prv. 6,6 
marg.| {f} Vade ad formicam, o piger ] Supra docuit Prelatum quomodo debeat preesse, hic docet quomodo debet docere. Ad hoc enim preest, ut doceat : Et primo hortatur vacantem Prelatum, ut si ad alios erudiendos non sufficit, saltem sui curam non negligat. Et si sapientiam docendi, vel operandi nequit discere ab homine, discat a formica, que non habens ducem, aut principem, tamen preparat sibi in estate quod comedat in hieme. Si enim tantillum animal duce carens, ratione expers, tantum natura duce sibi previdet in futurum ; multo fortius homo ad imaginem Dei factus, ipsum habens ducem, debet in presenti fructus bonorum operum congregare, quibus vivat in futura vita, que numquam deficiet. Comparatur autem vita presens estati, quia nunc inter ardores tentationum tempus est colligendi merita futurorum premiorum. Dies vero iudicii hiemi comparatur, quia tunc nulla relinquetur facultas laborandi pro vita habenda, imo quilibet cogetur comedere de hoc quod recondidit in horreo suo. Et sicut dicit quidam expositor super hierarchia Dionysii : Duplici de causa Philosophi sermones suos incorporant. Prima est, ut facilius a sensibilibus intelligantur. Secunda, ut una re multa comprehendant.3.12vb} Eisdem rationibus sacra Scriptura parabolis utitur, ut scilicet facilius capiatur et ut sub una re multa comprehendat quod non posset facere uno sermone. Unde Prelatum ad multa breviter invitans dicit.
marg.| {f} Vade per considerationem.
marg.| {g} Ad formicam, o piger pro pter excitandam pigritiam tuam, considerans et attendens, si tam vile animal tantum facit pro vita sua conservanda et sustentanda, quid tibi faciendum sit pro vita gratie in presenti et vita glorie in futuro acquirenda et conservanda. Item ideo vade, ut erubescas pigritiam tuam, considerans eius sollicitudinem et vigilantiam. Vel ideo vade, ut exemplo ipsius congreges tibi in hac vita presenti, unde vivas in futura. Vel ideo, vade, ut addiscas ab ea sapientiam, que grana detruncat, ne germinent, vel putrescant. Sic debet quilibet Prelatus superflua resecare et dare pauperibus, ne simul omnia reservata putrescant. Similiter potest dici cuilibet Prelato : Vade, o piger, non solum ad formicam, sed etiam ad caput cuiuslibet animalis et videbis illud ceteris membris propinquius celo, sic Prelatus instruitur, qui preest Ecclesie, ut sit celo propinquior vie et scientie eminentia. Item non invenitur aliquod animal sine ore et naso, sic Prelatus non debet esse sine ore id est mutus, ad predicandum, nec sine naso, ut sentiat fetorem luxurie, vel cuiuslibet voluptatis male. Vade etiam ad caudam, que muscas abigit et pudenda operit. Ideo dicit Iob. 12.b. Nimirum interroga iumenta et docebunt te. Et ita patet quod nullus excusatur per ignorantiam, quia tot Doctores habet, quot creaturas videt. In quibus dupliciter instruitur considerans qualitates et actus, sive officia earum que sine errore et intermissione faciunt. Primo autem mittit Salomon ad formicam, quia in eius natura fere contra omnia vitia cautela reperitur. Quia parvum animal est, sic docet humilitatem, infra. 30.d. Formice populus infirmus. Item sollicitum, sic docet vitare otium, 2. Thessal. 3.d. Qui non laborat, non manducet. Item providum, sic docet providentiam de futuro, Gal. 6.c. Ergo dum tempus habemus, operemur bonum ad omnes. Item socias suas iuvat. Gal. 6.a. Alter alterius onera portate. Sic docet caritatem habere. Item granum detruncat, ne germinet, sic docet vitare et cavere elationem de bono opere. Ier. 4.a. Circumcidimini Domino et auferte preputia cordium vestrorum. Item arcto calle incedit, sic docet penitentiam. Lc. 13.e. Contendite intrare per angustam portam. Item terram egerit de cavernis, sic docet contemptum terrenorum. Iob. 39.c. Terram ungula fodit. Item grano pascitur, sic docet honestatem vite. Iob. 39.a. Circumspicit montes pascue et virentia queque perquirit. Has proprietates et etiam plures invenies in gestis Malchi monachi, cuius vitam scripsit Hieronymus : Qui Malchus, cum esset in captivitate, cum multis aliis recolens hanc parabolam. Vade ad formicam etc. exhortatus est socios suos exemplo formice.
marg.| {h} Et considera etc. id est operationes eius, sive discursus.
marg.| {i} Et disce etc.   ab ea, ut fias formice discipulus, qui hominis dedignaris esse discipulus.
Numérotation du verset Prv. 6,7 
marg.| {k} Que cum non etc.   qui ei ostendat exemplum.
marg.| {l} Nec preceptorem qui doceat verbo.
marg.| {m} Nec principem qui ei precipiat, sicut tu habes Deum, qui est hec tria cuilibet Christiano. Io. 14.a. Ego sum via, veritas et vita. Dux, quia via ; preceptor, quia veritas ; princeps, quia vita.
Numérotation du verset Prv. 6,8 
marg.| {n} Parat estate etc. In hieme. Sic et tu modo debes parare et colligere, unde vivas in futuro. Modo enim est estas, modo est messis. Iob. 4.e. Nonne vos dicitis, quia adhuc quatuor menses sunt et messis venit ? Levate oculos vestros et videte regiones etc. Lc. 10.d. Messis quidem multa, operarii vero pauci. Qui modo non congregat in estate id est in vita presenti, fame morietur in hieme id est in die iudicii. Infra 20.a. Propter frigus piger arare noluit, mendicabit ergo estate et non dabitur ei. Hic dicitur hiems, vita presens, sicut Can. 2.c. Iam enim hiems transiit. Estas vero dicitur vita eterna, sive dies iudicii.
marg.| Et nota quod dicit : Congregat in messe quod vendat, contra cupidos, non quod muribus reponat, contra curiose sollicitos. Sic Clerici tempore studii debent congregare quod comedant, non tantum quod serant. Sicut multi faciunt, qui tota vita sua congregant, ut alios pascant predicando et docendo et ipsi numquam de verbo suo comedunt. Hoc est illud malum, de quo Eccl. 6.a. Est aliud malum quod vidi sub Sole et quidem frequens apud homines, vir cui dedit Deus divitias, nec tribuit potestatem ei Deus, ut comedat ex eo. Sed homo extraneus vorabit {3. 13ra} illud Iob. 5.a. Vidi stultum ima radice et maledixi pulchritudini eius statim, cuius messem famelicus comedet.
Numérotation du verset Prv. 6,9 
marg.| {a} Usquequo piger dormies som no torporis, videns formicam sollicite laborare ? Vel somno peccati Eph. 5.d. Surge, qui dormis et exurge a mortuis et illuminabit te Christus.
marg.| {b} Quando consurges etc. id est de corpore peccati ad bene operandum. Consurges, dicit, non surges, quia per se solum surgere non potest, nisi cum gratia, 1Cor. 15.b. Non autem ego, sed gratia Dei mecum.
Numérotation du verset Prv. 6,10 
marg.| {c} Paululum dormies In deliciis, licet etiam toto tempore vite tue, quia ut dicit Gregorius super Iob., breve est, quicquid termino clauditur.
marg.| {d} Paululum dormitabis ut dicis. Et illudit ei quod solet respondere piger dormiens cum excitatur. Dimitte me dormire paululum et postea surgam. Dormitat, qui quandoque peccat, quandoque penitet : dormit, qui continue sine penitentia peccat, obdormit vero qui sine pudore erecta cervice peccat.
marg.| {e} Paululum conseres manus id est vacabis a bono opere. Sinistram dextra conserit, qui bonum opus sinistra intentione facit. Ideo dicit Dominus. Mt. 5. Nesciat sinistra tua, quid faciat dextera tua, quasi dicat : non conseras bonum opus sinistre intentioni infra 11.c. Manus in manu non erit innocens malus.
marg.| {f} Ut dormias in deliciis et delictis cum Iona in profundo navis, donec proiiciaris in mare. Ione 2.d. Vel cum fatuis virginibus, donec veniente sponso claudatur ianua. Mt. 25. Hec ad Prelatos maxime dicuntur, qui constituti sunt speculatores Ecclesie Ez. 3.d. Fili hominis, speculatorem dedi te domui Israel. Is. 62.b. Super muros tuos, Hierusalem, constitui custodes, tota die et tota nocte in perpetuum non tacebunt. Unde Ct. 3.a. dicit sponsa. Invenerunt me vigiles, qui custodiunt civitatem. Horum ergo pigritiam reprehendit Salomon, dicens. Usquequo piger dormies. Et numquid non piger est, super cuius pedem id est affectum cadit una scintilla de igne infernali et pre pigritia non excutit eam sed dimittit pedem comburi ? Item numquid non piger est, super cuius oculum id est intellectum, guttatim cadit sollicitudinum mundanarum stillicidium et non se subtrahit ? Item numquid non piger et somnolentus est quem nec fragor, nec tonitrua divinarum comminationum neque tuba sancte predicationis a somno torporis, vel peccati excitat ? Imo sine dubio lethargum patitur. Unde de huiusmodi dicitur infra 23.d. Erit sicut dormiens medio in mari et quasi sopitus gubernator, amisso clavo.
Numérotation du verset Prv. 6,11 
marg.| {g} Et veniet interim.
marg.| {h} Tibi id est ad tuum incommodum.
marg.| {i} quasi viator id est improvise et subito.
marg.| {k} Egestas ete rna quoad animam.
marg.| {l} Et pauperies quo ad corpus.
marg.| {m} quasi vir armatus id est invincibilis. Iuxta litteram. patet quod pigritia sit nutrix paupertatis et penurie. Seneca. Quotidie aliquid previde contra mortem, contra paupertatem. Mira vero dementia est quod propter unius diei hospitium cursor premittitur et de eterna mansione, vel non, vel parum curamus, imo quod miserabilius est, domum lapideam contra hiemem omnibus victualibus abundanter munimus et domum conscientie omnino vacuam relinquimus, nisi forte plenam peccatis : Sed peccatum nihil et ideo replere non potest, sed potius vacuare.
marg.| {n} Si vero etc.   ad laborandum et operandum cibum, qui
marg.| {o} veniet ut fons id est indeficiens.
marg.| {p} Messis tua etc.   Mes sis est bonorum spiritualium copia. Bona temporalia non fonti, sed torrenti, vel cisterne comparantur, quia deficiunt in estate, quando est aquarum inopia maior, sed bona spiritualia fonti comparantur, quia indeficienter reficient. Io. 4.b. Qui biberit ex aqua, quam ego dabo ei, non sitiet in eternum. Ager huius messis est Christus Gn. 27.d. Ecce odor filii mei, sicut odor agri pleni, cui benedixit Dominus. Sed multi reputant hunc agrum sterilem et ideo nolunt in eo seminare. Unde et ipse conqueritur Ier. 2.f. Numquid solitudo factus sum Israel, aut {3. 13rb} terra serotina, quare ergo dixit populus meus recessimus et non veniemus ultra ad te,
Numérotation du verset Prv. 6,12 
marg.| {q} Homo apostata etc.   Sec unda pars capituli contra schismaticos. Et bene post pigritiam illos arguit, quia ex pigritia oritur schisma in claustris maxime. Pigri enim quiescere cupiunt, volunt breves esse matutinas, modicas vigilias, longam mensam, molles lectulos : Alii e contrario volunt : Et ecce schisma. Si debeat eligi Prelatus, illi volunt mansuetum mollem et remissum ; isti vero rigidum et ordinis zelatorem. Dicit ergo, talis est impiger, ut predictum est, sed homo apostata id est schismaticus id est seminator discordie. Apostata dicitur ab apo quod est retro et thesis quod positio, quasi retro positus, ut patet in lucifero.
marg.| {r} Vir inutilis id est quia non facit fructum. Vel ut hec prepositio, in, non tantum privet, sed ponat suum contrarium, quasi dicat : homo apostata nulli proficit et multis officit. Simile Is. 14.e. Tu autem proiectus es de sepulchro tuo, quasi stirps inutilis.
marg.| {s} Graditur ore perverso id est nititur promoveri adulando isti, detrahendo illi, sed sic gradiendo ruit. Andreas <de Sancto Victore> dicit : Gradiendo perverse collum torquet, os in utrumque latus convertit. ad litteram ; ore gradi serpentium est. Unde Apc. 9.d. Potestas equorum in ore eorum est et in caudis eorum. Caude namque eorum similes sunt serpentibus habentibus capita et in his nocent.
Numérotation du verset Prv. 6,13 
marg.| {t} Annuit oculis, terit pede etc. Inter fratres. Ecce totus exterior homo annuntiat, qualis sit interior. Eccles. 19.d. Amictus corporis et risus dentium et ingressus hominis enuntiant de ipso. Sex ponit hic Salomon, quibus respondent alia sex posita infra eod. Ibi :   Sex sunt que odit Dominus. In primo notatur mendacium, ibi : Graditur ore perverso. Cui respondet infra Lingua mendax. In secundo, luxuria, Ibi   Annuit oculis. Is. 3.c. Elevate sunt filie Sion et ambulaverunt extento collo et nutibus oculorum ibant. Augustinus Non dicatis vos habere animos pudicos, si habeatis oculos impudicos, quia impudicus oculus impudici cordis est nuntius. In tertio inconstantia. Ibi : Terit pede infra 7.b. Vaga quietis impatiens, non valens in domo consistere pedibus Mt. 23.b. Ve qui circuitis mare et aridam. In quarto, detractio, Ibi : Digito loquitur, Is. 58.c. Si desieris digitum extendere et loqui quod non prodest, orietur in tenebris lux tua. In quinto, dolositas, Ibi : Pravo corde machinatur malum. Ier. 17. pravum est cor hominis et inscrutabile. alia littera habet : Profundum est cor hominis Is. 29.e. Ve qui profundi estis corde, ut abscondatis consilium a Domino. In sexto notatur discordia, Ibi : In omni tempore iurgia seminat quod quasi gravissimum ultimo ponitur, sicut Mt. 5.a. Inter beatitudines ultimo ponitur pax quasi maxima. Beati, inquit, pacifici, quoniam filii Dei vocabuntur. Igitur per locum a contrariis isti maledicti schismatici, quandoque filii Diaboli vocabuntur. Eccl. 28. Susurro et bilinguis maledictus, multos enim commovit pacem habentes.
Numérotation du verset Prv. 6,14 
Numérotation du verset Prv. 6,15 
marg.| {u} Huic scilicet seminatori discordie.
marg.| {x} Ex templo veniet perditio sua vel ex templo id est subito, vel ex improviso, sicut fur, veniet, perditio sua. Et est sumptum hoc vocabulum extemplo ab auguribus, qui quoddam spatium aeris templum appellabant, a quo dictum est contemplor, eo quod contemplari potest et quando ab hoc, vel circa terminos vident aves volare, quasi pronosticum cognoscentes, dicunt extemplo id est statim fiet hoc, vel illud. Vel tractum est e vigilibus, qui de nocte aliquid timendum percipientes, populum excitando dicebant ex templo, ex templo. Est ergo sensus. Huic extemplo veniet perditio sua, quasi fur, Sua, dicit : quia suis operibus illam meruit Is. c. 30.c. Subito, cum non speratur, veniet contritio eius.
marg.| {y} Et subito conteretur simul in corpore et in anima, cadente super ipso lapide Christo. Mt. 21.d. Qui ceciderit, conteret eum.
marg.| {z} Nec habebit ultra medicinam all eviantem, vel sanantem. Argumentum quod suffragia non prosunt damnatis. Unde Glossa Interl. Erubescat Origenes, qui dicit quod demones post mille annos consequentur misericordiam.
Numérotation du verset Prv. 6,16 
marg.| {3. 13va} {a} Sex sunt, que odit Dominus pre dicta scilicet.
marg.| {b} Et septimum detestatur anima eius scilicet seminatorem iurgiorum, seu discordie quod pessimum est. Et loquitur hic Salomon secundum consuetudinem hominum per Anthropopathos, ut seminatorem discordie significet Dominum valde odisse : Sicut dicitur Is. 1.d. Solemnitates vestras odivit anima mea. Plus enim est detestari, quam odire.
Numérotation du verset Prv. 6,17 
marg.| {c} Oculos sublimes id est superbiam, que primo ponitur, quia est initium omnis peccati. Eccl. 10.b. Et quia omnibus odiosa est, Eccl. 10.a. Odibilis Deo et hominibus superbia. In hac enim assimilatur homo diabolo, Iob. 41.d. Omne sublime videt et ipse est Rex super omnes filios superbie. Ibi dicit. Gregorius quod cordis superbia usque ad membra extenditur et per oculos primum indicatur. Et dicuntur oculi sublimes superbi, quia in alto positi de longe alios quasi inferiores despiciunt, vel quia preesse volunt, superius aspiciunt, vel quia Deo parificari, imo transcendere contendunt, sicut dicit beatus Bernardus dum suam voluntatem et per fas et per nefas implere volunt. Unde de Antichristo dicitur 2Thes. 2.b. “quod extolletur super omne quod colitur, aut dicitur Deus”. Ideo orat Eccl. 23.a. Extollentiam oculorum meorum ne dederis mihi. Sunt autem quidam, qui habent oculos exteriores satis humiles, sed interiores nimis sublimes per nimiam subtilitatem, plana fastidientes et secreta Dei nimis curiose perscrutantes. Quibus dicitur infra 23.a. Ne erigas oculos tuos ad opes, quas non potes habere, quia faciunt sibi pennas et volabunt in celum id est celabunt se tibi. Item eod. 25.d. Sicut qui mel comedit multum, non est ei bonum, qui sic scrutator est maiestatis, opprimetur a gloria. Eccl. 3.c. Altiora te ne quesieris et fortiora te ne scrutatus fueris, sed que Deus precepit tibi, cogita illa semper et in pluribus operibus eius ne fueris curiosus. Multorum enim scientia inutilis est : Et sunt etiam multa, que quanto plus perscrutantur, tanto minus sciuntur. Unde Ct. 6.b. Averte oculos tuos a me, quia ipsi me avolare fecerunt. Et multi sunt, qui quanto plus addiscunt, tanto minus sciunt : De quibus 2Tim. 3.b. Semper discentes et numquam ad scientiam veritatis pervenientes. Unde ad hoc Seneca. Ideo non discunt necessaria, quia superflua didicerunt.
marg.| {d} Linguam mendacem id est assuetam mendaciis, vel libenter et libidinose mentientem. Sap. 1.c. Os quod mentitur, occidit animam. Vel lingua mendax est lingua hereticorum, que mendax est in fallaci doctrina, que ideo odiosa est Deo, quia eiicit eum de habitaculis suis, ubi prius erat per gratiam. Vel lingua mendax, est lingua adulatoris, que merito odiosa est Deo, quia laudes Deo debitas attribuit hominibus quasi idololatra. Est etiam adulator quasi sirena Diaboli, trahens in exitium audientes. Est etiam quasi nutrix Diabolica lactans parvulos Babylonis. Est etiam incantatrix Diaboli, quia de bono facit hominem superbire, quasi ab eo fuerit illud bonum. Item lingua mendax est lingua detractoris, que ideo est Deo odibilis, sicut dicitur Rm. 1.d. Detractores Deo odibiles, quia quod Dei est, dicunt esse Diaboli : Bonum enim, cui invident, dicunt mala intentione factum, aut diminuunt, aut malum ubi non est, mendaciter ponunt. De hac dicitur Iac. 3.b. proprie quod est inquietum malum, plena veneno mortifero. Item detractor est coquus Diaboli, qui facit sucusum id est menam quod vulgariter dicitur sulce, in quo unus ponit linguam maledicendo, alius cor consentiendo, alius aures audiendo. Ideo dicitur infra 23.c. Noli esse in conviviis potatorum, nec in comessationibus, qui carnes conferunt ad vescendum, Diabolo, scilicet. Item eod. 23.c. Ne commiscearis cum detractoribus. Item detractor etiam est velut orificium cloace, per quod omnis fetor egreditur, totam domum inficiens et conturbans. Est etiam quasi ericius spinosus undique qui dicitur habere duos anos, sic et detractor, per quos fetores, imo et feces incessanter emittit. Et superior non minus fetidus est, quam inferior. Unde Seneca. Non refert utrum superius, an inferius intonet detractor. Detractor etiam est velut porcus, qui {3. 13vb} semper adest stercorizantibus id est peccantibus insidiatur, unde referendo aliis satietur. Est etiam ciconia, que solis serpentibus et bufonibus satiatur.
marg.| {e} Manus effundentes etc.   Per hoc quod dicit innoxium, ostendit quomodo intelligitur illud preceptum. Ex. 20.c. Non occides. Malos enim occidet lex. Unde Ex. 22.c. Maleficos non patiaris vivere. Innocentes occidi prohibet et occisores punit. Gn. 9.a. Quicumque fuderit sanguinem humanum, fundetur sanguis illius.
marg.| {f} Cor machinans cogitationes pessimas in proximum ] Tales sunt pugnatores in exercitu Diaboli, qui faciunt machinas ad expugnandum et subvertendum munitiones Domini id est viros sanctos. Eccl. 36.b. Qui pessimant plebem tuam, inveniant perditionem.
marg.| {g} Pedes veloces ad currendum in malum quodlibet. Hi sunt cursores Diaboli, quia in his, que sunt Diaboli, velocissimi et paratissimi sunt ; in his autem, que Dei sunt, tot consilia, tot deliberationes querunt, ut Deo volenti ingredi in domum eorum et pulsanti ad ostium, vix clavis inveniatur : Si vero Diabolus vult intrare, statim claviger paratus aperit. Ct. 5.a. Vox dilecti pulsantis, aperi mihi, soror mea, quia caput meum plenum est rore et cincinni mei guttis noctium. Hi sunt similes urso et asino, qui sunt debiles in anterioribus id est spiritualibus, sed fortes in posterioribus id est in temporalibus. Is. 5.f. Ve qui potentes estis ad bibendum vinum et viri fortes ad miscendam ebrietatem.
marg.| {h} Proferentem mendacia scilicet testem fallacem. Hoc totum sumendum est pro uno de illis sex. Nec est idem cum eo quod supra dictum est, scilicet. Linguam mendacem. Potest enim mendacium dici et non contra proximum. Ibi ergo libido mentiendi odiri ostenditur, hic vero falsum testimonium infra 14.a. Fidelis testis non mentietur, profert mendacium dolosus testis : Sed non impune. Unde infra 19.a. Falsus testis non erit impunitus.
marg.| {i} Et eum, qui seminat etc.   ad rumpendam veritatem fidei, ut heretici. vel unitatem caritatis, ut schismatici. Hoc est septimum quod Dominus tamquam gravissimum detestatur. Adversantur schismatici spiritui sancto, qui ob hoc missus est, ut caritatis et pacis unitatem reformaret in nobis. Hoc est enim illud olum quod Diabolus magis timet, scilicet concordie unitatem. Unde Ct. 6.d. dicitur de Ecclesia : Que est ista, que progreditur quasi aurora consurgens pulchra ut Luna, electa ut Sol, terribilis ut castrorum acie, ordinata ? Breviter ergo sex, que odit Dominus, sunt hec. Primum, superbia : secundum, libido mendacii : tertium, homicidium, sive crudelitas, que persequitur innocentes, quartum, dolositas invidie : quintum malignitas id est preceps voluntas malefaciendi : sextum, falsum testimonium. Hec sex odit Deus. Primum, quia humilis : secundum, quia verus : tertium, quia pius : quartum, quia bonus : quintum, quia iustus : sextum, quia Iudex. Unde infra 19.d. Testis iniquus odit Iudicium. Septimum vero, scilicet discordias detestatur, quia pax est, sive pacificus, unde et Salomon appellatur.
marg.| {k} Conserva Ter tia pars, in qua dehortatur ab iniuria proximi, ad quod maxime necessaria est doctrina et custodia mandatorum : Unde dicit : Conserva id est simul corde et opere serva.
marg.| {l} Fili mi cui servatur patrimonium.
marg.| {m} Precepta patris tui car nalis et spiritualis, scilicet Dei, Prelati et magistri et cuiuslibet sapientis. Conserva, inquam, non solum in te per scientiam ; sed etiam in aliis per doctrinam. Quedam enim servando servari non possunt, ut fons si affluere cessaverit, eo ipso arescit, sic scientia. Item gladius, si diu moretur in vagina, rubigine excrescente vix extrahi potest, sic scientia. Quod patet in Predicatoribus, qui per magnum tempus cessant a predicatione, cum postea volunt, non possunt : Ideo dicitur Ier. 48.b. Maledictus vir, qui prohibet gladium suum a sanguine quod est veteri homini parcere a gladio verbi Dei. Breviter omnes divitie spirituales melius communicando servantur et cum distribuuntur, augmentantur. Unde Luce 19.c. de illo, qui mnam suam reposuit in sudario, dicit Dominus : Auferte ab illo mnam et date illi, qui habet decem mnas.
marg.| {n} Et ne dimittas legem id est instituta.
marg.| {o} Matris tue ad litteram, vel Ecclesie, vel gratie, vel sapientie, vel regularis discipline.
marg.| {p} Liga ea id est precepta quasi fasciculum.
marg.| {q} In corde tuo exe rcitio boni operis, vel tenacitate memorie et amoris.
marg.| {r} Iugiter id est semper et ubique. Dt. 6.b. Erunt verba hec, que ego precipio tibi, in corde tuo et narrabis ea filiis tuis et meditaberis sedens in domo tua et ambulans {3. 14ra} in itinere, dormiens atque consurgens et ligabis ea quasi signum in manu tua. Esa. 8.c. Liga testimonium, signa legem in discipulis meis.
marg.| {a} Et circumda gutturi tuo ad loquendum, ut quod corde credis, ore confitearis. Unde Rm. 10.b. Corde creditur ad iustitiam, ore autem confessio fit ad salutem.
marg.| {b} Cum ambulaveris gradiantur tecum quasi dicat : sine illis non gradiaris, sicut nec miles ad bellum sine armis, vel peregrinus sine expensis. Mt. 4.a. Non in solo pane vivit homo, sed in omni verbo quod etc. Hoc est quod dicitur Ez. 1.e. Cum ambularent animalia, ambulabant pariter et rote iuxta ea. Item non est ambulandum in hoc mundo sine preceptis, sicut nec sine lucerna in nocte. Bar. 4.a. Hic est liber mandatorum Dei et lex, que est in eternum, omnes qui tenent eam, pervenient ad vitam. Et infra ibid. Ambula per viam ad splendorem eius. Ps. 118. Lucerna pedibus meis verbum tuum. Item 2Pt. 1.d. Habemus firmiorem propheticum sermonem, cui benefacitis attendentes, quasi lucerne lucenti in caliginoso loco, donec dies illucescat et lucifer oriatur in cordibus vestris.
marg.| {c} Cum dormieris in morte.
marg.| {d} Custodiant te ne rapiat hostis.
marg.| {e} Et evigilans in resurrectione.
marg.| {f} Loquere cum eis, ut ferant tibi testimonium de bona, vita vel ut solvant quod promiserunt, interim exspectando. Iob. 31.d. Quis mihi tribuat adiutorem, ut desiderium meum audiat omnipotens et librum scribat ipse, qui iudicat, ut in humero meo portem illum et quasi Principi offeram eum ? Vel potest intelligi de somno contemplationis et vigilia actionis. De quibus Ct. 5.a. Ego dormio et cor meum vigilat. In hoc somno custodiunt nos precepta, ne evanescat mens in phantasmata et ab eis regimur, ne erremus. Et tangitur hic triplex status, scilicet laborantium, quiescentium, resurgentium. Primus, ibi : Cum ambulaveris. Secundus, ibi : Cum dormieris. Tertius, ibi : Et evigilans. Idem habes Ct. 5.a. Comedite amici, in presenti panem vestrum in sudore, bibite in glorificatione anime. Inebriamini in corporis clarificatione. Item nota quinque causas in littera, quare servanda est lex, sive precepta. Prima est, quia est cibus anime. Unde dicitur : Liga ea in corde tuo. Secunda, quia est ornamentum, vel custodia lingue. Unde et dicitur : Et circumda eam gutturi tuo. Tertia, quia est dux vie sive lux. Unde dicitur : Cum ambulaveris gradiatur tecum. Quarta, quia est comes et custos in morte. Unde dicitur. Cum dormieris, custodiant te. Quinta, quia ferunt testimonium in resurrectione. Unde dicitur : Evigilans loquere cum eis.
marg.| {g} Quia mandatum lucerna est min oribus.
marg.| {h} Et lux mai oribus.
marg.| {i} Et via vite increpatio discipline inc ipientibus.
marg.| Vel sic.
marg.| {g} Mandatum lucerna est quasi lumen in testa, quoad vetus testamentum, ubi erat spiritus in littera, veritas in figura.
marg.| {h} Et lex lux quo ad novum testamentum, ubi nuda et aperta est veritas.
marg.| {i} Et via vite increpatio discipline quoad dicta sanctorum, que nos dirigunt in hac vita, ut ad vitam veniamus eternam.
marg.| {k} Ut custodiant te etc. Repete. Conserva precepta patris tui etc. ut custodiant te a muliere mala, ad litteram, quasi lux ab offendiculo. Eccles. 15. Si volueris mandata conservare conservabunt te.
marg.| {l} Et a blanda lingua extranee id est adultere, que blanditur, ut decipiat, sicut Dalila Samsonem. Iud. 16.d. Vel mala mulier, est caro, sive carnalis voluntas, sive secularis, scientia, vel heretica doctrina. Blanda lingua extranee, est lingua adulatoris.
marg.| {m} Non concupiscat pulchritudinem eius scilicet mulieris, vel carnalis voluptatis, vel scientie secularis, vel heretice doctrine, que omnia habent exterius pulchritudinem, sed interius turpitudinem.
marg.| {3. 14rb} {n} Cor tuum quasi dicat : si vis custodiri a muliere mala, noli respicere speciem eius, nec concupiscas eam, sicut David Bersabee. 2Rg. 11.a.
marg.| {o} Ne capiaris nutibus illius ad litteram. De quibus Is. 3.c. Nutibus oculorum ibant. Vel Nutibus illius id est desideriis carnis. Causam vero, quare mulier non est concupiscenda, subiungit, quia vilis.
marg.| {p} Pretium enim scorti vix est unius panis ad litteram. Vel pretium scorti id est delectatio, propter quam appetitur.
marg.| {q} Vix est unius panis id est brevis est, quia nec per momentum satiat. Os. 4.c. Comedent et non saturabuntur, fornicati sunt et non cessaverunt. Hieronymus : Voluptas carnis presens non satiat, futura cruciat, preterita non delectat. Vile quid ergo est et tamen pro ea datur anima sanguine Christi comparata.
marg.| Unde sequitur
marg.| {r} Mulier autem viri pretiosam animam capit ad imaginem Dei factam, pretio magno emptam, 1Cor. 6.d. Empti enim estis pretio magno. Sed quo pretio ? Non auro quidem corruptibili, vel argento, sed pretioso sanguine, quasi agni immaculati Iesu Christi. 1Pt. 1.d. Falsa est ergo procul dubio bilanx et dolosa, in qua plus ponderat amor meretricis, quam sanguis Christi. Fugienda est igitur mulier. Quia.
marg.| {s} Numquid potest homo abscondere ignem id est meretricis. vel heretici confabulationem.
marg.| {t} In sinu suo ] id est in corde suo.
marg.| {u} Ut vestimenta illius non ardeant id est corpus quod est vestis anime, vel virtutes, que vestiunt animam. Eccl. 9.b. Omni tempore sunt vestimenta tua candida. Apocalyps. decimosexto, c. Beatus qui custodit vestimenta sua, ne nudus ambulet, quasi dicat : Salomon. Non. Ecclesiastic. nono, b. Colloquium multum quasi ignis exardescet.
marg.| {x} Aut numquid potest homo amb ulare super prunas et non comburantur plante eius ? quasi dicat : non.
marg.| {y} Sic qui ingreditur ope re, vel consensu.
marg.| {z} Ad mulierem proximi sui, non erit mundus a p eccato.
marg.| {a} Cum id est quia tetigerit eam, consensu, vel tactu impudico. Ecclesiast. 13.a. Qui tetigerit picem, inquinabitur ab ea. Ignem in sinu abscondit, qui mulieri libenter loquitur. Super prunas ambulat, qui affectus suos in speciem mulieris figit. Ad has prunas multi se calefaciunt, cum Petro Christum negantes. Mt. 26.g. Has prunas accendit Diabolus suggestionibus pravis. Iob. 41.b. Halitus eius prunas ardere facit.
Numérotation du verset Prv. 6,30 
marg.| {b} Non grandis est culpa, cum quis furatus fuerit com paratione adulterii, quia per adulterium violatur thorus celestis sponsi. Inde etiam provenit sepe exheredatio legitimorum filiorum, quia adulterinis filiis eque partitur hereditas. Unde Ecclesiast. 23.d. Mulier omnis relinquens virum suum peccabit et statuens hereditatem ex alieno matrimonio. Item in adulterio magis offenditur proximus. Item furtum potest restitui, adulterium vero non. Item adulterium fit ex sola libidine, sed furtum sepius ex necessitate.
marg.| Unde sequitur
marg.| {c} Furatur enim, ut esurientem impleat animam suam vel suorum.
Numérotation du verset Prv. 6,31 
marg.| {d} Deprehensus quoque reddet septuplum contra Lc. 19.b. Si quem defraudavi, reddo quadruplum. Ex. 22.a. Si quis furatus fuerit bovem, vel ovem et occiderit, vel vendiderit ; quinque boves pro uno bove restituet et quatuor oves pro una ove solvet. Forte a pluribus fuit statutum sic, ut in futuro septuplum reddatur, ut magis timeretur vel a Spiritu sancto. Vel melius. Reddet septuplum id est perfecte. Sicut illud Ps. 11. Argentum terre purgatum septuplum id est perfecte.
marg.| {3. 14va} {a} Et ins uper, omnem substantiam domus sue tradet ipse fur iudici, scilicet vel illi, cui furatus fuerat.
marg.| {b} Et liberabit se et ita fur perdit sua.
Numérotation du verset Prv. 6,32 
marg.| {c} Qui autem adulter est, propter cordis inopiam id est insipientiam.
marg.| {d} Perdet animam suam non tantum sua. Adulteri et fornicatores dicuntur non habere cor, quia toti carnei, seu carnales sunt sicut dicit August. Unde Ier. 5.e. Audi, popule stulte, qui non habes cor. Os. 4. Fornicatio et vinum et ebrietas auferunt cor.
Numérotation du verset Prv. 6,33 
marg.| {e} Turpitudinem et ignominiam congregat sibi tur pitudinem quoad se. Quia qui fornicatur, in corpus suum peccat, 1Cor. 6.d. Infamiam quoad proximum, Eccles. 9.a. Ne des mulieri potestatem anime tue, ne ingrediatur in virtute tua et confundaris. Vel turpitudinem in hac vita, infamiam in futuro.
marg.| Unde sequitur
marg.| {f} Et opprobrium illius non delebitur imo manifestum erit omnibus in iudicio. Eccl. 23.d. Relinquetur in maledictum memoria illius et dedecus illius non delebitur.
Numérotation du verset Prv. 6,34 
marg.| {g} Quia zelus et furor viri scilicet proprii, vel Christi.
marg.| {h} Non parcet in die vindicte id est iudicii, in qua vindicabit se Deus de omnibus malis, quibus modo videtur pepercisse.
Numérotation du verset Prv. 6,35 
marg.| {i} Nec acquiescet cuiusquam precibus qui a tunc non erit tempus rogandi, sed accipiendi. Io. 16.e. In illo die non interrogabitis quicquam.
marg.| {k} Nec suscipiet pro redemptione rep roborum dona plurima. So. 1.d. Argentum eorum et aurum eorum non poterit eos liberare in die ire Domini.



Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Hugo de Sancto Caro. Postilla in totam Bibliam (Prv. Capitulum 6), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 05/05/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=hug&numLivre=28&chapitre=28_6)

Notes :