Hugo de Sancto Caro

Capitulum 5

Numérotation du verset Prv. 5,1 

Fili mi, attende1
1 attende ΩD ΩL ΩR Rusch Weber ] attendite CorS1 , + ad Clementina
sapientiam meam et prudentie mee inclina aurem tuam
Numérotation du verset Prv. 5,2 

ut custodias cogitationes
et disciplinam labia tua conservent.
Ne intenderis fallacie mulieris2.
2 ne... mulieris Cava Σ Ω ΩD Rusch Clementina ] om. Cor2=Cor3 (nec hebr. nec. antiq. habent), del . ΩL² ( va-cat ) ΩP Weber | intenderis] attendas Clementina | fallacie m.] fallacia m. Cava , fallaci mulieri Σ
Numérotation du verset Prv. 5,3 

Favus
enim distillans3
3 distillans ΩJ ΩL ΩS ΩR Rusch Clementina ] stillans Weber
labia meretricis
et nitidius oleo guttur eius.
Numérotation du verset Prv. 5,4 

Novissima
autem illius amara
quasi absinthium et acuta4
4 et Cor1 Cor2 Rusch Weber ] om. Ω | acuta Cor1 Cor2 Rusch Weber ] lingua eius praem. ΩD* (rubr. cancel. al. m.) ΩS ΩJ* , add. Cava Θ
quasi gladius biceps.
Numérotation du verset Prv. 5,5 

Pedes eius
descendunt in mortem et ad inferos gressus
illius penetrant.
Numérotation du verset Prv. 5,6 

Per semitam vite non ambulant5, vagi sunt gressus eius
5 ambulant plerique codd. Ω ΩP ΩL ΩR Rusch ] ambulat Σ Cava Θ... Ed1530 Weber
et investigabiles.
Numérotation du verset Prv. 5,7 

Nunc ergo, fili6, audi me
6 fili Ω M ΩP ΩL ΩR Rusch ] + mi Σ T ΩD ΩS ΩJ Ed1530 Clementina
et ne recedas a verbis oris mei.
Numérotation du verset Prv. 5,8 

Longe fac ab ea viam tuam et ne appropinques foribus domus eius,
Numérotation du verset Prv. 5,9 

ne des alienis
honorem tuum
et annos tuos
crudeli,
Numérotation du verset Prv. 5,10 

ne forte impleantur extranei
viribus tuis
et labores tui
sint in domo aliena
Numérotation du verset Prv. 5,11 

et gemas in novissimis
quando consumpseris carnes tuas7
7 tuas Cor1 ΩD ΩS ΩJ* Rusch Clementina ] om. Cor2 ΩJ² (sublin.) ΩP ΩL ΩR Weber
et corpus tuum et dicas :
Numérotation du verset Prv. 5,12 

Cur detestatus sum
disciplinam
et increpationibus
non acquievit cor meum ?
Numérotation du verset Prv. 5,13 

Nec audivi vocem docentium8* me et magistris non inclinavi aurem meam ?
8 docentium Ω ΩD Weber ] docentem Rusch (hapax)
Numérotation du verset Prv. 5,14 

Pene fui in omni malo in medio ecclesie et synagoge.
Numérotation du verset Prv. 5,15 

Bibe
aquam de cisterna tua
et fluenta putei tui.
Numérotation du verset Prv. 5,16 

Deriventur fontes tui foras
et in plateis aquas tuas
divide.
Numérotation du verset Prv. 5,17 

Habeto eas solus
nec sint alieni
participes tui.
Numérotation du verset Prv. 5,18 

Sit vena tua
benedicta et letare cum muliere adolescentie tue.
Numérotation du verset Prv. 5,19 

Cerva carissima
et gratissimus hinnulus, ubera eius inebrient te omni tempore et9 in amore eius10 delectare iugiter.
9 omni] in praem. Z* Clementina LXX | et Cava Φ Z Γ A ΨD Ω ΩD ΩP ΩR Rusch ] om. G Amiatinus ΩL Weber |
10 eius Θ ΩD ΩS ΩJ ΩP ΩR edd. Rusch ] illius ΩL Weber |
Numérotation du verset Prv. 5,20 

Quare seduceris fili mi ab aliena
et foveris in11 sinu alterius.
11 in Φ Θ ΨD Ω ΩD ΩP ΩL ΩR Rusch Clementina ] om. Weber
Numérotation du verset Prv. 5,21 

Respicit Dominus viam12 hominis
12 viam ΩD ΩS] vias Cor1 Cor2 Ω M ΩJ Rusch Weber
et omnes gressus illius13 considerat.
13 illius Rusch Weber etc.] eius X edd.
Numérotation du verset Prv. 5,22 

Iniquitates sue capiunt impium et funibus peccatorum suorum constringitur.
Numérotation du verset Prv. 5,23 

Ipse morietur
quia non habuit disciplinam et in14 multitudine stultitie sue decipietur.
14 in Cava L M Y² Θ ΩD ΩS ΩJ ΩL ΩP ΩR Rusch Ed1530 Clementina ] om. Weber

Capitulum 5

Numérotation du verset Prv. 5,1 
marg.| Fili mi etc. In hoc capitulo secundum litteram agit Salomon principaliter contra vitium carnis. Mystice autem contra doctrinam erroris que est spiritualis meretrix. Moraliter autem docet fugere carnales voluptates et etiam quedam vitia. Dividitur autem hoc capitulum in duas partes. In prima docet vitare fornicationem. In secunda servare coniugium. Ibi : Bibe aquam.
marg.| Dicit ergo {m} Fili mi per imitationem, ut ad pacem predictam valeas pervenire.
marg.| {n} Attende sapientiam ] qua degustata, desipit omnis caro, Attende reverenter, quasi sanctam et sollicite quasi profundam. Iob. 28.c. Sapientia trahitur de occultis. Io. 4.b. Puteus altus est.
marg.| {o} Meam ]non mundi, quia illa inimica est Deo : Iac. 4.a.
marg.| {p} Et prudentie ] qua caventur fraudes.
marg.| {q} Mee ] non carnis, quia illa mors est : Rm. 8.b.
marg.| {r} Inclina aurem tuam ] interiorem.
Numérotation du verset Prv. 5,2 
marg.| {s} Ut custodias cogitationes ] bonas, que sunt sicut radii solis illuminantes mentem et sicut fundamenta totius celestis edificii et sicut semina bonorum operum et radices sanctarum affectionum. E contrario male cogitationes sunt radices pestifere et quasi ova Diaboli, que fovet in nidulo cordis nostri. Unde Is. 58.a. Ova {3. 10bis_vb} aspidum ruperunt et quod confotum est, erupit in regulum id est in consensum, vel in opus malum, Unde sequitur : Opera eorum inutilia et opus iniquitatis in manibus eorum.
marg.| {t} Et disciplinam labia tua conservent ut sermo tuus sit sale discretionis conditus. Col. 4. Sermo vester semper sit in gratia sale conditus, ut sit utilis. Eccl. 22.d. Quis dabit ori meo custodiam et super labia mea signaculum certum, ut non cadam in ipsis et lingua mea perdat me. Item ut sit sermo honestus, ut decet Sanctos. Eph. 5.a. Fornicatio autem et omnis immunditia, aut avaritia non nominetur in vobis, sicut decet Sanctos, aut turpitudo, aut stultiloquium aut scurrilitas, que ad rem non pertinet. Hieronymus Illi spurca loquantur, qui possunt spurca committere. Item ut sit temperatus, ita ut non sit nimius infra 10.c. In multiloquio non deerit peccatum, qui autem moderatur labia sua, prudentissimus est. Item ut sit dulcis infra 16.c. Qui dulcis est eloquio, maiora reperiet. Item ut sit opportunus, ut scilicet loco et tempore suo dicatur, quia est tempus tacendi et tempus loquendi : Eccl. 3.b. Et infra 15.c. Sermo opportunus optimus est, hoc est, lingue circumcisio. Et qui sic circumcisus est in lingua, perfectus est Iaco. 3.a. Si quis in verbo non offendit, hic perfectus est vir. Et infra b. Omnis natura bestiarum et volucrum et serpentum et ceterorum domantur et domita sunt a natura humana, linguam autem nullus hominum domare potest : Etenim inquietum malum, plena veneno mortifero. Unde quidam Sanctus legitur orasse : Domine, libera me a lingua mea.
marg.| {u} Ne intenderis fallacie mulieris id est mulieri fallaci, ut sit ibi Endiadis. Vel fallaciam mulieris dicit speciem mulieris, que multos decipit et fallit infra, ultimo <capitulo>.d. Fallax gratia et vana est pulchritudo. Vel fallacia mulieris est ornatus eius exterior, quo se ornat, ut alios fallat infra 7.c. Intexui lectulum meum funibus, stravi tapetibus meis ex Egypto etc. ad litteram ergo exponitur de mala muliere. De qua dicitur Eccl. 7.d. Inveni amariorem morte mulIer. Per hanc multi decepti sunt. David fortis. 2Rg. 11.a. Salomon 3Rg. 11.a. Samson : Iud. 16.e. Cum hos cecidisse recolimus, timere debet unusquisque pro se, quia nec Davide sanctior, nec Salomone sapientior, nec Samsone fortior aliquis invenitur. Unde Augustinus Nimis effrenis est, qui illuc ire contendit, ubi conspicit alios cecidisse. De hac muliere et bona similiter satis invenies infra 7.d. Eccl. 7. Eccl. 9. et 25. et 26. et 36. et 42. Prosequitur autem Salomon fallacias mulieris, que sunt septem. Fallax est, garrula, curiosa, inconstans, adulatrix, amara, pertinax. Dicit ergo. Ne intenderis fallacie mulieris respiciendo, vel audiendo.
Numérotation du verset Prv. 5,2 
mystice
marg.| {u} Ne intenderis fallacie mulieris ] Mystice mulier sive meretrix fallax est heresis, seu hereticus.
Numérotation du verset Prv. 5,2 
moraliter
marg.| {u} Ne intenderis fallacie mulieris ] Moraliter meretrix est mundus, quia arridet ad modum meretricis in flore divitiarum, sed iste risus error est. Eccl. 2.a. Risum reputavi errorem et gaudio dixi, quid frustra deciperis. Item blanditur promissione, osculatur* dignitatis collatione. Mt. 26.e. Quemcumque osculatus fuero etc. Lc. 22.e. Iuda, osculo tradis filium hominis ? Amplexatur parentum honore et possessionis amplitudine. Item meretrix est carnalis voluptas, que in superficie delectationem, sed interius amaritudinem habet. Unde infra. 23.d. Ne intuearis vinum, cum flavescit in vitro etc. Hec est illa meretrix, que dixit Ioseph. id est cuilibet bono, dormi mecum. Gn. 39.c. Hec est Dalila, que decepit Samsonem, Iud. 16.e.
Numérotation du verset Prv. 5,3 
marg.| {x} Favus enim distillans labia meretricis fav us propter verborum dulcedinem, distillans propter affluentiam, quasi dicat : labia id est verba meretricis dulcia sunt et affluentia.
marg.| {y} Et nitidius oleo guttur eius ad litteram unguentis meretriciis compositum et preparatum. ad litteram . hec duo potissimum querit meretrix ad capiendos miseros et incautos iuvenes s. sermonis suavitatem et corporis formositatem. Uno capit miserum hominem per oculos, altero per aures. Hi enim duo sensus sunt fenestre anime, per quas sepe mors intrat ad ipsam. Ier. 9.f.
Numérotation du verset Prv. 5,3 
mystice
marg.| {x} Favus distillans labia eius id est verba eius sunt suavia.
marg.| {y} Et nitidius oleo guttur eius id est eloquentia eius compositior est doctrina Spiritus Sancti, quo quasi oleo fides catholica consecratur.
Numérotation du verset Prv. 5,4 
marg.| {z} Novissima autem illius amara quasi   absynthium ] quod in visceribus ab aliquo sumptum amarescit, sic luxuria amarescere facit conscientiam fornicantis, sed in futuro magis amarescere faciet in gehenna.
marg.| {a} Et acuta ] etc. quia corΔ necat et animam. { 11ra } Δ necat et animam.
Numérotation du verset Prv. 5,4 
mystice
marg.| {z} Novissima autem illius amara quasi   absynthium id est in novissima ultione, interius amaritudo conscientie remordentisΩ et exterius
Numérotation du verset Prv. 5,5 
marg.| {a} Pedes eius id est pedum compositio.
marg.| {b} Descendunt in ] {c} mortem id est descendere faciunt ipsam et adulterum.
marg.| {d} Et ad inferos gressus illius ] {e} penetrant Causaliter, vel pedes sunt voluntates et gressus opera, quia et voluntate et opere peccat moraliter et peccare facit. Ecclesiast. 25.b. Brevis omnis malitia super malitiam mulieris. Unde quidam Philosophus fertur alii Philosopho respondisse, quo vis, me duc, dum modo non sit ibi mulier.
Numérotation du verset Prv. 5,5 
mystice
marg.| {a} Pedes eius id est voluntates.
marg.| {b} Descendunt id est descendere faciunt.
marg.| {c} In mortem cul pe et gehenne.
marg.| {d} Et ad inferos gressus illius id est opera.
Numérotation du verset Prv. 5,6 
marg.| {f} Per semitam vite non {g}   ambulant ] id est que ducit ad vitam eternam, quasi dicat : non facit bona.
marg.| {h} Vagi sunt gressus eius et investigabiles ] quia modo hic, modo ibi, infra 7.b. Vaga, quietis impatiens, nec valens consistere in domo pedibus suis nunc foris, nunc in plateis, nunc iuxta angulos insidians. Ω et exterius ignis gehenne cruciabit ipsum hereticum et illos, qui doctrine eius consentiunt. Per absynthium enim quod in visceribus potatum amarescit, significatur amaritudo conscientie remordentis. Per gladium foris scindentem : significatur pena exterior ignis infernalis. He enim due pene erunt in inferno perpetue. Is. ultimo g. Vermis eorum non morietur etc.
Numérotation du verset Prv. 5,6 
mystice
marg.| {e} Penetrant {f}   per semitam vite id est per recta et sana dogmata sacre Scripture, que ducunt ad vitam.
marg.| {g} Non ambulant ] heretici et qui sequuntur eos.
marg.| {h} Vagi sunt gressus eius id est affectus per diversas hereses dispersi, quia alii negant Christum esse Deum, scilicet Carpocratiani. Alii negant esse hominem, scilicet Euticiani. Alii tres personas confundunt in unam, ut Sabelliani. Alii essentiam dividunt in tres, ut Arriani. Alii dicunt Christum habere Deitatem pro anima, ut Apollinarii. Apollinaris enim primo dixit Christum ἀψυχήν apsychen, hoc est sine capite id est sine anima, postea convictus, dixit eum ἄνωμ anoym id est sine mente id est sine ratione. Alii dicunt quod Christus est due persone, ut Nestoriani. Ob hoc et alias huiusmodi divisiones, dicit Dominus per Ier. 15.c. Ve mihi, mater mea, quare genuisti me virum rixe, virum discordie in universa terra ?
marg.| {i} Et investigabiles ] quia sine fundamento rationis, vel quia vitii dedecus infinitum est.
Numérotation du verset Prv. 5,7 
moraliter
marg.| {k} Nunc ergo, fili mi, audi me ] suscipiendo doctrinam meam et faciendo quod doceris.
marg.| {l} Et ne recedas a verbis oris mei ] quibus erudio te, ad litteram. Vel Oris mei id est legis et Evangelii vel Doctorum. Ier. 15.d. Si separaveris pretiosum a vili etc. Quia sunt via et regula et lux et vita, unde qui ab eis recedit, errat in invio, tortuose incedit post serpentem tortuosum et in tenebris ambulat et mortem incurrit.
Numérotation du verset Prv. 5,8 
marg.| {m} Longe fac ab ea scilicet muliere.
marg.| {n} Viam tuam id est vitam, vel conversationem, cavendo ne occurras ei, vel alloquaris.
marg.| {o} Et ne appropinques foribus domus eius id est occasionibus, vel circumstantiis. Gene. 19.d. Ne stes in omni loco circa regionem. Unde Ioseph relicto pallio fugit. Gn. 39.e. Vel fores sunt vetule mediatrices, a quibus quasi a portis inferni est fugiendum.
Numérotation du verset Prv. 5,9 
marg.| {p} Ne des alienis id est demonibus, qui superbiendo alienaverunt se a Deo.
marg.| {q} Honorem tuum id est florem iuventutis tue, abutendo ea in peccatis, sicut illi, qui dicunt Sap. 2.b. Fruamur bonis, que sunt, utamur creatura tamquam in iuventute celeriter et non pretereat nos flos temporis etc. Vel honorem divine similitudinis, quem dat demonibus, cum peccando quis eorum voluntatibus se subiicit. Vel honorem dominationis qui datus est homini a Deo dicente : Dominamini piscibus maris et volatilibus celi et universis animantibus, que moventur super terram, Gn. 1.d. Hunc honorem {3. 11rb} dant homines demonibus, vel vitiis, quibus sese subiiciunt, luxuriosi, voluptati, avari, vanitati ; superbi, iniquitati. Hic est triplex funiculus Diaboli, qui difficile rumpitur, Ecclesi. 4.c. Habet etiam quilibet honorem suum proprium, quem monetur non dare demonibus abutendo. Coniugati habent honorem coniugii : continentes honorem continentie, virgines honorem virginitatis, Prelati honorem Prelationis, subditi honorem obedientie, abstinentes honorem abstinentie et sic de aliis. Hunc honorem vendidit Esau pro rufa lenticula. Gn. 24.d. E converso Naboth maluit mori, quam vendere hereditatem patrum suorum 3Rg. 21.a. Unde Beatus Bernardus. Mementote Abbates, mementote et fratres, Christus ne perderet obedientiam, perdidit vitam. Is. 42.b. Gloriam meam alteri non dabo.
marg.| {r} Et annos tuos id est tempus tibi datum ad penitentiam, ne des.
marg.| {s} Crudeli id est Diabolo, demorando in peccatis. Crudelis dicitur Diabolus, quia nullius miseretur. Ier. 6.f. Crudelis est et non miseretur. Item 16.c. Servietis diis alienis, qui non dabunt vobis requiem die ac nocte. De his conqueritur Dominus Iob. 24.d. Dedit ei locum penitentie et ipse abutitur eo in superbia.
Numérotation du verset Prv. 5,10 
marg.| {t} Ne forte impleantur etc. id est opibus virium anime et corporis. Os. 7.c. Comederunt alieni robur eius et ipse nescivit. Ier. 50.b. Exossavit eum Nabuchodonosor rex Babylonis. Demones autem dicuntur extranei, quia extra gratiam Dei sunt et alios esse faciunt.
marg.| {u} Et labores tui id est fructus laborum tuorum.
marg.| {x} Sint in domo aliena qui a male agunt, laborant. Ier. 9.b. Ut inique agerent, laboraverunt. Sap. 5.b. Lassati sumus in via iniquitatis et perditionis et ambulavimus vias difficiles. Item in domo aliena sunt labores illius quod est in mortali peccato et labore. Item ad litteram in domo meretricis sunt labores illius, qui sua ibi luxuriose expendit, sicut filius prodigus. Lc. 15.c.
Numérotation du verset Prv. 5,11 
marg.| {y} Et gemas in novissimis ] in morte, scilicet vel in Iudicio, sicut illi, qui dicunt Sap. 5.a. Intra se penitentiam agentes, gementes pre angustia spiritus. Quid nobis profuit superbia, aut divitiarum iactantia quid contulit nobis ?
marg.| {z} Quando consumpseris carnes tuas et corpus tuum ] In luxuria, ad litteram, vel substantiam temporalem, quia sepe accidit quod illi, qui luxuriose expendunt sua, in fine egent, ut filius prodigus, qui cupiebat implere ventrem de siliquis porcorum. Lc. 25.c.
marg.| {a} Et dicas ] pre inopia.
Numérotation du verset Prv. 5,12 
marg.| {b} Cur detestatus sum disciplinam ver borum Domini, vel verberum, quibus caro quasi disciplina restringitur a luxuria ?
marg.| {c} Et increpationibus ] Domini, qui per scripturas et per Doctores increpat luxuriosos.
Numérotation du verset Prv. 5,12 
mystice
marg.| {d} Non acquievit ] etc. Mystice de hereticis patet, qui nec veterum, nec novorum Patrum dictis et exemplis potuerunt ab errore revocari.
Numérotation du verset Prv. 5,13 
mystice
marg.| {e} Nec audivi vocem docentium me ] vel monentium.
marg.| {f} Et magistris non inclinavi aurem meam ] interiorem, acquiescendo consilio eorum id est non obedivi eis.
Numérotation du verset Prv. 5,14 
mystice
marg.| {g} Pene fui in omni malo ] id est fere omne genus peccati feci.
marg.| {h} In medio ] Ecclesie et synagoge. Idem est Ecclesia et Synagoga, scilicet conventus populorum. Tamen Ecclesia interpretatur convocatio, Synagoga interpretatur congregatio. Utroque nomine vocabatur antiquitus populus Dei, modo pro differentia, populus Iudeorum dicitur Synagoga, Christianus vero populus dicitur Ecclesia, merito fidei et scientie maioris dignitate. Possunt enim tam rationabilia, quam irrationabilia congregari, sed solum rationabilia convocari. Utrumque tamen aliquando accipitur in malo. Ps. 105. Exarsit ignis in synagoga eorum. Item Ps. 25 : “Odivi Ecclesiam malignantium”. Est igitur sensus. Pene fui in omni malo in medio Ecclesie et Synagoge id est publice coram omnibus fere omne malum feci quod multum aggravat peccatum. Unde de hoc redarguuntur, Is. 5. « Peccatum suum sicut Sodoma predicaverunt ».
Numérotation du verset Prv. 5,15 
marg.| {a} {11va} Bibe aquam etc. Secunda pars capituli, ubi ait Salomon de castitate coniugali conservanda. Supra enim docuit fugere meretrices, sed quia non omnes possunt, aut volunt continere, ideo docet hic uti propria uxore, quia melius est nubere quam uri 1Cor. 7.b.
Numérotation du verset Prv. 5,15 
mystice
marg.| Vel mystice. Supra docuit, cavendum ab hereticorum doctrina, nunc docet custodie scripturarum aut lectionum attendendum. Dicit ergo : Bibe aquam quasi dicat : . Ita docui te, fili, fugere Fornicationem et si non potes, aut non vis penitus continere, quia nemo ad hoc cogendus est,   bibe aquam de cisterna tua id est refrigera ardorem concupiscentie tue cum uxore propria.
marg.| {b} Et fluenta putei tui bibe id est sitim libidinis in uxore tua extingue. 1Cor. 7.a. Bonum est homini mulierem non tangere, propter fornicationem autem unusquisque uxorem suam habeat. Sed quia matrimonium non solum causa vitandi fornicationem statutum est, imo propter bonum prolis educande ad cultum Dei, ideo sequitur
Numérotation du verset Prv. 5,15 
moraliter
marg.| {a} Bibe aquam etc. Moraliter cisterna est cor humanum, pluviam de celo recipiens id est gratiam a Deo. Iac. 1.c. Omne datum optimum etc. Idem dicitur puteus propter profunditatem Ier. 17.b. Profundum est cor hominis et inscrutabile, In puteo scaturit aqua, in cisterna desursum venit et cor humanum quedam scit per inventionem, quedam per doctrinam. Aquam ergo de cisterna sua et fluenta putei sui bibit, qui potest dicere cum Apostolo : Gloria nostra hec est testimonium conscientie nostre 2Cor. 1.c. Fons foras derivatur, cum gratia exit in opus, vel scientia in sermonem. Vel Cisterna est sacra scriptura, plena aquis omnium gratiarum, vel spiritualium sententiarum. Eadem dicitur puteus {3. 11vb} propter profunditatem intelligentie. Io. 4.b. Puteus altus est. Hic est puteus viventis et videntis : Gn. 24.g. habens aquas salientes in vitam eternam, quas qui biberit, non sitiet umquam Io. b. Unde Ct. 4.d. Fons hortorum, puteus aquarum viventium, que fluunt impetu de libano. Huiusmodi aque primo bibende sunt et postea derivande foras. Et hoc est quod dicit.
marg.| {a} Bibe aquam ] etc. id est aqua spiritualis intelligentie te refice, vel sacram scripturam addisce. Et postea.
Numérotation du verset Prv. 5,16 
marg.| {c} Deriventur fontes tui foras id est procreentur filii, ex quibus alii scaturiant.
marg.| {d} Et in plateis aquas tuas divide id est in facie Ecclesie filias tuas nuptui trade. Hic habuerunt auctoritatem, qui prohibuerunt clandestina matrimonia.
Numérotation du verset Prv. 5,16 
moraliter
marg.| {c} Deriventur fontes etc. Fontes, scilicet sacrorum eloquiorum docendo et predicando aliis, ut prius sis concha, quam canalis. De his fontibus dicitur Is. 12.b. Haurietis aquas in gaudio de fontibus Salvatoris. Usus aquarum communis est omnibus, unde patet quod iniuriosum est, qui aquas huiusmodi sibi soli retinet. Ideo sequitur.
marg.| {d} In plateis aquas etc. quia non omnia omnibus sunt predicanda, sed cuique prout expedit. Unde Act. 4.g. Dividebatur singulis prout cuique opus erat. Sic innocens efficitur predicator non plus, quam expediat ministrando, de cibo. Iob. 27.c. Innocens argentum dividat. Vel in plateis illis, scilicet qui sunt in lata via, que ducit ad mortem, id est peccatoribus, Mt. 9.b. Non veni vocare iustos, sed peccatores ad penitentiam. Is. 44.a. Effundam aquas super sitientem et fluenta super aridam. Item 55.a. Omnes sitientes venite ad aquas
Numérotation du verset Prv. 5,17 
marg.| {e} Habeto eas solus id est in potestate tua retine, quoslibet matrimoniis tuos liberos socies, quasi dicat : dum filii et filie sunt in potestate tua, socia, eos matrimoniis, secundum quod noveris, ne cum fuerint sui iuris, nubant indignis, te nolente, sicut sepe contingit, illis, qui nimis diu filios et filias tenent innuptas. Hoc est quod dicitur Sir. 42.b. In conspectu omnium virorum filia patris abscondita est id est esse debet, vigilia et sollicitudo eius aufert somnum, ne forte in adolescentia sua adultera efficiatur et cum viro commorata, odibilis fiat, nec quando polluatur in virginitate et in paternis suis gravida inveniatur. Et hoc est quod sequitur hic.
marg.| {f} Nec sint alieni etc. id est filii geniti ex fornicatione, nec heredes tui. Vel alieni id est fornicatores, vel meretrices.
marg.| {g} Participes tui id est sobolis tue.
Numérotation du verset Prv. 5,17 
moraliter
marg.| {e} Habeto eas solus ] prius in contemplatione, ut te prius edifices et postea alios. Vel Habeto eas solus. scilicet favorem humanum predicando, non querendo. Vel solus a communicatione indignorum. Mt. 7.a. Nolite sanctum dare canibus etc. Vel solus e communione hereticorum divisus.
marg.| Unde sequitur {f} Nec sint ] alieni {g}   participes tui id est demones, vel heretici. Unde Glossa Immundi spiritus participes fiunt doctoris, si eius mentem vel elatione, dum predicat ; vel heresi, vel quolibet alio vitio corrumpunt. Solus autem aquas possidet, cum membris Ecclesie fideliter connexus ab extraneis se conservat.
Numérotation du verset Prv. 5,18 
marg.| {h} Sit vena tua ] benedicta id est proles tua sit matrimonio bene copulata.
marg.| {i} Et letare cum muliere id est cum uxore, quam duxisti in adolescentia, quasi dicat : si bonam vis habere prolem, tantam habeas temperantiam cum uxore tua, quam adolescens duxisti, ut etiam cum senuerit, eam custodias, ut sic merito fidelis castimonie benedicaris in prole. Hoc est contra illos, qui corporalibus uxoribus, vel spiritualibus cum senuerint, dant libellum repudii, ut iuvenibus copulentur.
Numérotation du verset Prv. 5,18 
moraliter
marg.| {h} Sit vena tua benedicta ] Vena dicitur a veniendo. Vena igitur est os doctoris, per quam ad alios spiritus vitalis venit infra 10.b. Vena vite os iusti. Hec vena debet esse benedicta, primo benedictione fecunditatis in se, postea debet esse benedicta benedictione affluentie aliis effluendo, sicut horreum plenum quod effluit frumentum infra 11.d. Qui abscondit frumentum in tempore famis, maledicetur in populis ; benedicta, que aperte predicat. Eccle. 31.c. Splendidum in partibus benedicent labia multorum. Vel os iusti debet esse vena benedicta, ut nihil nisi benedictionem loquatur. Eph. 4.g. Sermo malus ex ore vestro non procedat, sed si quis bonus est ad edificationem. Sunt autem vene maledicte, per quas, scilicet veniet mors, ora, scilicet detractorum, adulatorum, hereticorum. De quibus Os. 13.d. Siccabit Dominus venas mortis.
marg.| {i} Et letare cum muliere adolescentie tue id est cum sapientia, que mulier dicitur quia mollem et suavem reddit animam et quia est sponsa eius. Sap. 8.a. Quesivi sponsam mihi eam assumere et amator factus sum forme illius : adolescentie dicitur, quia a pueritia scire desideramus. Eccl. 6.b. Fili, a iuventute, tua excipe doctrinam. Ad honestatem etiam et sapientiam nati sumus, ut dicit Philosophus.
Numérotation du verset Prv. 5,19 
marg.| {k} Cerva carissima id est illa coniux sit tibi carissima, que sicut cerva serpentes, ita persequitur scortatores.
marg.| {l} Et gratissimus hinnulus id est filius ex ea natus castitatis amator, virtutum varietate distinctus, ad bona agilis : visu fidei perspicax, sit tibi gratissimus. [  Gratus , quia filius gratior, si castus ; gratissimus, si fidelis.
marg.| {m} Ubera eius inebrient etc. id est in ea sola ita delectare, ut non queras in alia delectari, sicut ebrius satiatus vino, non querit aquam potare.
marg.| {n} Et in amore eius etc., id est ita quod numquam in alia. Non est probabile quod Salomon doceat operi uxorio insistere, sed ne prima uxore vivente, aliam ducat, vel ne meretrici adhereat, exhortatur, sicut dicitur 1Cor. 7.b. PrecipioΔ non ego, sed Dominus, uxorem a viro non discedere quod si discesserit, manere innuptam, aut viro suo reconciliari et vir uxorem suam non dimittat.
Numérotation du verset Prv. 5,19 
moraliter
marg.| {k} Cerva carissima ] Cerva est Christus, ut dicitur in titulo super Ps. 21. propter cerve proprietates, que ei adaptantur. Serpentem de caverna flatu suo extrahit, sic Christus peccata de corde hominis inspiratione gratie. Is. ca. 11.b. In caverna reguli, qui ablactatus est, manum suam mittet. Iob. c. 26.d. Obstetricante manu eius eductus est coluber tortuosus. Item Cerva serpentem devorat et Christus Diabolum, vel peccatum Iob. 40.d. Concident eum amicitie, divident illum negotiatores. Item cerva comesto serpente, vetustatem deponit, sic Christus deiecto Diabolo et devorato, corpus eius in cruce vetustatem mortalitatis deposuit in resurrectione. Item Christus assimilatur cerve propter modum pariendi. Incurvatur enim cerva, ut pariat. Unde Iob. 39.a. Incurvant ad fetum et pariunt et rugitus emittunt. Sic Christus, ut pareret nos Deo patri, incurvavit se, id est humiliavit, formam servi accipiens et rugitus predicationis emisit.
marg.| {l} Gratissimus hinnulus ] fidelis populus virtutum varietate distinctus, ad bona agilis.
marg.| {m} Ubera eius id est cerve inebrient te, que ubera sunt duo testamenta. Ct. 1.a. Meliora sunt ubera tua vino, fragrantia unguentis optimis. Vel ubera Christi sunt Predicatores, qui debent pascere parvulos filios Ecclesie lacte congratulationis et compassionis, sicut Paulus. Rm. 12.d. docet flere cum flentibus, gaudere cum gaudentibus.
marg.| {n} Et in amore eius ] scilicet cerve, id est Christi.
marg.| {o} Delectare ] Ps. 36. Delectare in Domino et dabit tibi petitionem cordis tui.
Numérotation du verset Prv. 5,20 
marg.| {a} Quare seduceris etc. adherendo ei, ex quo habes propriam, cui poteris coniungi absque omni peccato ?
marg.| {b} Et quare foveris, in sinu alterius ? scilicet mulieris ? sed quia omnis homo, qui transgreditur lectum suum contemnens animam suam, dicit : Quis me videt ? tenebre circumdant me et parietes cooperiunt me et nemo circumspicit quem vereor ? delictorum meorum non memorabitur altissimus. Ecc. 23.c. Ideo subditur.
Numérotation du verset Prv. 5,20 
moraliter
marg.| {a} Quare seduceris ] cum muliere aliena, que intelligitur omnis presens mundi delectatio, que aliena dicitur quia simul non est cum divina. Unde beatus Bernardus. Delicata est divina consolatio, non conceditur admittentibus alienam.
Numérotation du verset Prv. 5,21 
marg.| {c} Respicit Dominus etc. quasi dicat : ne fovearis in sinu alterius, quia respicit Dominus vias, hominis id est cogitationes et desideria.
marg.| {d} Et omnes gressus etc. id est opera si bona sint ad premiandum, si mala ad puniendum. Iob. 26.b. Nudus est infernus coram illo, nullum est operimentum perditioni. Item Ps. 10. Dominus considerat iustum et impium. Item Hbr. 4.d. Omnia nuda sunt et aperta oculis Domini, ad quem nobis sermo. Eccl. 23.d. Oculi Domini multo plus lucidiores super solem circumspicientes omnes vias hominum.
Numérotation du verset Prv. 5,21 
moraliter
marg.| {c} Respicit Dominus etc. sicut sponsus zelotypus. Ex. 20.a. Ego sum Deus Zelotes. Et respicit, ne vel illicitum aspectum in te videat. Item respicit, sicut Iudex omnia iudicaturus.  HIer. 29.f. Ego sum Iudex et testis, dicit Dominus.
Numérotation du verset Prv. 5,22 
marg.| {e} Iniquitates sue ] non aliene, capiunt impium, sicut laqueus aves et sicut hamus pisces. Eccl. 9.c. Sicut pisces capiuntur hamo et aves laqueo ; sic homines tempore malo. Vel sicut fovea lupum, infra 23. Fovea profunda est meretrix et puteus angustus aliena. Vel sicut latro insidians, infra 23.c. Insidiatur in via quasi latro et quos incautos viderit, interficiet. Vel sicut leo venationem. Eccl. 27.b. Leo venationi insidiatur semper ; Sic peccata operantibus iniquitatem.
marg.| {f} Et funibus ] etc. quisque constringitur et constrictus deducitur ad patibulum infernale, sicut latro captus cum furto. Hos funes nemus diabolo, cum per malas cogitationes intorquemus prava desideria, colla nostra iniicimus per consensum et delectationem, ducimur per operationem, suspendimur per consuetudinem.
Numérotation du verset Prv. 5,22 
moraliter
marg.| {e} Iniquitates sue etc. id est infidelem, vel quemlibet peccatorem.
marg.| {f} Et funibus etc. id est peccatis suis, que sunt funes, quibus quisque constringitur, ut non possit ambulare in via Dei.
marg.| {g} Ipse sic ligatus.
Numérotation du verset Prv. 5,23 
marg.| {g} Ipse scilicet quilibet sic ligatus.
marg.| {h} Morietur ] hic morte culpe et postea morte gehenne, que est mors secunda.
marg.| {i} Quia non habuit ] etc. verborum, vel verberum id est quia non suscipit. Nulli enim deest, sed omnibus se offert. Hbr. 12.b. In disciplina perseverare, quia tamquam filiis offert se nobis Deus Gregorius Sapientia ideo cor Salomonis deseruit, quia nulla eum, vel minima disciplina interius custodivit. Disciplina enim est medicamentum animarum, arcens omnem putredinem, custos fidelissimus in domo conscientie, defensor patrie et rector civitatis. *
Numérotation du verset Prv. 5,23 
moraliter
marg.| {h} Morietur ] in peccato.
marg.| {i} Quia non habuit disciplinam Dom ini, que erudit. Is. 5.d. Propterea captivus ductus est populus meus, quia non habuit scientiam.
marg.| {k} In multitudine stultitie etc.   que consistit in hoc quod credit se esse sapientem quod non solum stultitia est, sed etiam dementia, 1Cor. 8.a. Si quis existimat se aliquid scire, nondum cognovit, quemadmodum oporteat eum scire. Is.… e. Ve qui sapientes estis in oculis vestris et coram vobismetipsis prudentes.



Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Hugo de Sancto Caro. Postilla in totam Bibliam (Prv. Capitulum 5), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 05/05/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=hug&numLivre=28&chapitre=28_5)

Notes :